Global Chant Database Global Chant Database

Dignus es domine deus noster


Melody scheme: ----------
Text: Dignus es domine deus noster
Genre: an
Modus: 4
Places in the Bible:
2Par 1.9
nunc igitur Domine Deus impleatur sermo tuus quem pollicitus es David patri meo tu enim fecisti me regem super populum tuum multum qui tam innumerabilis est quam pulvis terrae

2Par 6.16
nunc ergo Domine Deus Israhel imple servo tuo patri meo David quaecumque locutus es dicens non deficiet ex te vir coram me qui sedeat super thronum Israhel ita tamen si custodierint filii tui vias suas et ambulaverint in lege mea sicut et tu ambulasti cor

2Sam 7.28
nunc ergo Domine Deus tu es Deus et verba tua erunt vera locutus es enim ad servum tuum bona haec

1Reg 8.53
tu enim separasti eos tibi in hereditatem de universis populis terrae sicut locutus es per Mosen servum tuum quando eduxisti patres nostros de Aegypto Domine Deus

Ps 88.9
Domine Deus virtutum quis similis tibi potens es Domine et veritas tua in circuitu tuo

1Par 17.17
sed et hoc parum visum est in conspectu tuo ideoque locutus es super domum servi tui etiam in futurum et fecisti me spectabilem super omnes homines Domine Deus meus

Bar 3.6
quia tu es Dominus Deus noster et laudabimus te Domine

2Par 14.11
et invocavit Dominum Deum et ait Domine non est apud te ulla distantia utrum in paucis auxilieris an in pluribus adiuva nos Domine Deus noster in te enim et in tuo nomine habentes fiduciam venimus contra hanc multitudinem Domine Deus noster tu es non prae

Dan 3.26
benedictus es Domine Deus patrum nostrorum et laudabilis et gloriosum nomen tuum in saecula

Dan 3.52
benedictus es Domine Deus patrum nostrorum et laudabilis et superexaltatus in saecula et benedictum nomen gloriae tuae sanctum et laudabile et superexaltatum in omnibus saeculis

Dan 14.39
et exclamavit rex voce magna dicens magnus es Domine Deus Danihelis et extraxit eum

1Par 29.10
et benedixit Domino coram universa multitudine et ait benedictus es Domine Deus Israhel patris nostri ab aeterno in aeternum

2Reg 19.19
nunc igitur Domine Deus noster salvos nos fac de manu eius ut sciant omnia regna terrae quia tu es Dominus Deus solus

Jer 14.22
numquid sunt in sculptilibus gentium qui pluant aut caeli possunt dare imbres nonne tu es Domine Deus noster quem expectavimus tu enim fecisti omnia haec

2Sam 7.22
idcirco magnificatus es Domine Deus quia non est similis tui neque est deus extra te in omnibus quae audivimus auribus nostris

Apo 4.11
dignus es Domine et Deus noster accipere gloriam et honorem et virtutem quia tu creasti omnia et propter voluntatem tuam erant et creata sunt



Audio samples of Dignus es domine:

Global Chant Database
Global Chant Database