1Co 1.20 | ubi sapiens ubi scriba ubi conquisitor huius saeculi nonne stultam fecit Deus sapientiam huius mundi |
1Co 1.21 | nam quia in Dei sapientia non cognovit mundus per sapientiam Deum placuit Deo per stultitiam praedicationis salvos facere credentes |
1Co 1.22 | quoniam et Iudaei signa petunt et Graeci sapientiam quaerunt |
1Co 1.23 | nos autem praedicamus Christum crucifixum Iudaeis quidem scandalum gentibus autem stultitiam |
1Co 1.24 | ipsis autem vocatis Iudaeis atque Graecis Christum Dei virtutem et Dei sapientiam |
1Co 1.25 | quia quod stultum est Dei sapientius est hominibus et quod infirmum est Dei fortius est hominibus |
1Co 1.26 | videte enim vocationem vestram fratres quia non multi sapientes secundum carnem non multi potentes non multi nobiles |
1Co 1.27 | sed quae stulta sunt mundi elegit Deus ut confundat sapientes et infirma mundi elegit Deus ut confundat fortia |
1Co 1.28 | et ignobilia mundi et contemptibilia elegit Deus et quae non sunt ut ea quae sunt destrueret |
1Co 1.29 | ut non glorietur omnis caro in conspectu eius |
1Co 1.30 | ex ipso autem vos estis in Christo Iesu qui factus est sapientia nobis a Deo et iustitia et sanctificatio et redemptio |
1Co 1.31 | ut quemadmodum scriptum est qui gloriatur in Domino glorietur |
1Co 2.11 | quis enim scit hominum quae sint hominis nisi spiritus hominis qui in ipso est ita et quae Dei sunt nemo cognovit nisi Spiritus Dei |
1Co 2.12 | nos autem non spiritum mundi accepimus sed Spiritum qui ex Deo est ut sciamus quae a Deo donata sunt nobis |
1Co 2.13 | quae et loquimur non in doctis humanae sapientiae verbis sed in doctrina Spiritus spiritalibus spiritalia conparantes |
1Co 2.14 | animalis autem homo non percipit ea quae sunt Spiritus Dei stultitia est enim illi et non potest intellegere quia spiritaliter examinatur |
1Co 2.15 | spiritalis autem iudicat omnia et ipse a nemine iudicatur |
1Co 2.16 | quis enim cognovit sensum Domini qui instruat eum nos autem sensum Christi habemus |
1Co 3.1 | et ego fratres non potui vobis loqui quasi spiritalibus sed quasi carnalibus tamquam parvulis in Christo |
1Co 3.2 | lac vobis potum dedi non escam nondum enim poteratis sed ne nunc quidem potestis adhuc enim estis carnales |
1Co 3.3 | cum enim sit inter vos zelus et contentio nonne carnales estis et secundum hominem ambulatis |
1Co 3.4 | cum enim quis dicit ego quidem sum Pauli alius autem ego Apollo nonne homines estis quid igitur est Apollo quid vero Paulus |
1Co 3.5 | ministri eius cui credidistis et unicuique sicut Dominus dedit |
1Co 3.6 | ego plantavi Apollo rigavit sed Deus incrementum dedit |
1Co 3.7 | itaque neque qui plantat est aliquid neque qui rigat sed qui incrementum dat Deus |
1Co 3.8 | qui plantat autem et qui rigat unum sunt unusquisque autem propriam mercedem accipiet secundum suum laborem |
1Co 3.9 | Dei enim sumus adiutores Dei agricultura estis Dei aedificatio estis |
1Co 3.10 | secundum gratiam Dei quae data est mihi ut sapiens architectus fundamentum posui alius autem superaedificat unusquisque autem videat quomodo superaedificet |
1Co 3.11 | fundamentum enim aliud nemo potest ponere praeter id quod positum est qui est Christus Iesus |
1Co 3.12 | si quis autem superaedificat supra fundamentum hoc aurum argentum lapides pretiosos ligna faenum stipulam |
1Co 3.13 | uniuscuiusque opus manifestum erit dies enim declarabit quia in igne revelabitur et uniuscuiusque opus quale sit ignis probabit |
1Co 3.14 | si cuius opus manserit quod superaedificavit mercedem accipiet |
1Co 3.15 | si cuius opus arserit detrimentum patietur ipse autem salvus erit sic tamen quasi per ignem |
1Co 3.16 | nescitis quia templum Dei estis et Spiritus Dei habitat in vobis |
1Co 3.17 | si quis autem templum Dei violaverit disperdet illum Deus templum enim Dei sanctum est quod estis vos |
1Co 3.18 | nemo se seducat si quis videtur inter vos sapiens esse in hoc saeculo stultus fiat ut sit sapiens |
1Co 3.19 | sapientia enim huius mundi stultitia est apud Deum scriptum est enim conprehendam sapientes in astutia eorum |
1Co 3.20 | et iterum Dominus novit cogitationes sapientium quoniam vanae sunt |
1Co 3.21 | itaque nemo glorietur in hominibus omnia enim vestra sunt |
1Co 3.22 | sive Paulus sive Apollo sive Cephas sive mundus sive vita sive mors sive praesentia sive futura omnia enim vestra sunt |
1Co 3.23 | vos autem Christi Christus autem Dei sic nos existimet homo ut ministros Christi et dispensatores mysteriorum Dei |
1Co 3.24 | hic iam quaeritur inter dispensatores ut fidelis quis inveniatur |
1Co 3.25 | mihi autem pro minimo est ut a vobis iudicer aut ab humano die sed neque me ipsum iudico |
1Co 3.26 | nihil enim mihi conscius sum sed non in hoc iustificatus sum qui autem iudicat me Dominus est |
1Co 3.27 | itaque nolite ante tempus iudicare quoadusque veniat Dominus qui et inluminabit abscondita tenebrarum et manifestabit consilia cordium et tunc laus erit unicuique a Deo |
1Co 3.28 | haec autem fratres transfiguravi in me et Apollo propter vos ut in nobis discatis ne supra quam scriptum est unus adversus alterum infletur pro alio |
1Co 3.29 | quis enim te discernit quid autem habes quod non accepisti si autem accepisti quid gloriaris quasi non acceperis |
1Co 3.30 | iam saturati estis iam divites facti estis sine nobis regnastis et utinam regnaretis ut et nos vobiscum regnaremus |
1Co 3.31 | puto enim Deus nos apostolos novissimos ostendit tamquam morti destinatos quia spectaculum facti sumus mundo et angelis et hominibus |
1Co 3.32 | nos stulti propter Christum vos autem prudentes in Christo nos infirmi vos autem fortes vos nobiles nos autem ignobiles |
1Co 3.33 | usque in hanc horam et esurimus et sitimus et nudi sumus et colaphis caedimur et instabiles sumus |
1Co 3.34 | et laboramus operantes manibus nostris maledicimur et benedicimus persecutionem patimur et sustinemus |
1Co 3.35 | blasphemamur et obsecramus tamquam purgamenta huius mundi facti sumus omnium peripsima usque adhuc |
1Co 3.36 | non ut confundam vos haec scribo sed ut filios meos carissimos moneo |
1Co 3.37 | nam si decem milia pedagogorum habeatis in Christo sed non multos patres nam in Christo Iesu per evangelium ego vos genui |
1Co 3.38 | rogo ergo vos imitatores mei estote |
1Co 4.9 | scripsi vobis in epistula ne commisceamini fornicariis |
1Co 4.10 | non utique fornicariis huius mundi aut avaris aut rapacibus aut idolis servientibus alioquin debueratis de hoc mundo exisse |
1Co 4.11 | nunc autem scripsi vobis non commisceri si is qui frater nominatur est fornicator aut avarus aut idolis serviens aut maledicus aut ebriosus aut rapax cum eiusmodi nec cibum sumere |
1Co 4.12 | quid enim mihi de his qui foris sunt iudicare nonne de his qui intus sunt vos iudicatis |
1Co 4.13 | nam eos qui foris sunt Deus iudicabit auferte malum ex vobis ipsis |
1Co 5.1 | audet aliquis vestrum habens negotium adversus alterum iudicari apud iniquos et non apud sanctos |
1Co 5.2 | an nescitis quoniam sancti de mundo iudicabunt et si in vobis iudicabitur mundus indigni estis qui de minimis iudicetis |
1Co 5.3 | nescitis quoniam angelos iudicabimus quanto magis saecularia |
1Co 5.4 | saecularia igitur iudicia si habueritis contemptibiles qui sunt in ecclesia illos constituite ad iudicandum |
1Co 5.5 | ad verecundiam vestram dico sic non est inter vos sapiens quisquam qui possit iudicare inter fratrem suum |
1Co 5.6 | sed frater cum fratre iudicio contendit et hoc apud infideles |
1Co 5.7 | iam quidem omnino delictum est in vobis quod iudicia habetis inter vos quare non magis iniuriam accipitis quare non magis fraudem patimini |
1Co 5.8 | sed vos iniuriam facitis et fraudatis et hoc fratribus |
1Co 5.9 | an nescitis quia iniqui regnum Dei non possidebunt nolite errare neque fornicarii neque idolis servientes neque adulteri |
1Co 5.10 | neque molles neque masculorum concubitores neque fures neque avari neque ebriosi neque maledici neque rapaces regnum Dei possidebunt |
1Co 5.11 | et haec quidam fuistis sed abluti estis sed sanctificati estis sed iustificati estis in nomine Domini nostri Iesu Christi et in Spiritu Dei nostri |
1Co 5.12 | omnia mihi licent sed non omnia expediunt omnia mihi licent sed ego sub nullius redigar potestate |
1Co 5.13 | esca ventri et venter escis Deus autem et hunc et haec destruet corpus autem non fornicationi sed Domino et Dominus corpori |
1Co 5.14 | Deus vero et Dominum suscitavit et nos suscitabit per virtutem suam |
1Co 5.15 | nescitis quoniam corpora vestra membra Christi sunt tollens ergo membra Christi faciam membra meretricis absit |
1Co 5.16 | an nescitis quoniam qui adheret meretrici unum corpus efficitur erunt enim inquit duo in carne una |
1Co 5.17 | qui autem adheret Domino unus spiritus est |
1Co 5.18 | fugite fornicationem omne peccatum quodcumque fecerit homo extra corpus est qui autem fornicatur in corpus suum peccat |
1Co 5.19 | an nescitis quoniam membra vestra templum est Spiritus Sancti qui in vobis est quem habetis a Deo et non estis vestri |
1Co 5.20 | empti enim estis pretio magno glorificate et portate Deum in corpore vestro |
1Co 6.1 | de quibus autem scripsistis bonum est homini mulierem non tangere |
1Co 6.2 | propter fornicationes autem unusquisque suam uxorem habeat et unaquaeque suum virum habeat |
1Co 6.3 | uxori vir debitum reddat similiter autem et uxor viro |
1Co 6.4 | mulier sui corporis potestatem non habet sed vir similiter autem et vir sui corporis potestatem non habet sed mulier |
1Co 6.5 | nolite fraudare invicem nisi forte ex consensu ad tempus ut vacetis orationi et iterum revertimini in id ipsum ne temptet vos Satanas propter incontinentiam vestram |
1Co 6.6 | hoc autem dico secundum indulgentiam non secundum imperium |
1Co 6.7 | volo autem omnes homines esse sicut me ipsum sed unusquisque proprium habet donum ex Deo alius quidem sic alius vero sic |
1Co 6.8 | dico autem non nuptis et viduis bonum est illis si sic maneant sicut et ego |
1Co 6.9 | quod si non se continent nubant melius est enim nubere quam uri |
1Co 6.10 | his autem qui matrimonio iuncti sunt praecipio non ego sed Dominus uxorem a viro non discedere |
1Co 6.11 | quod si discesserit manere innuptam aut viro suo reconciliari et vir uxorem ne dimittat |
1Co 6.12 | nam ceteris ego dico non Dominus si quis frater uxorem habet infidelem et haec consentit habitare cum illo non dimittat illam |
1Co 6.13 | et si qua mulier habet virum infidelem et hic consentit habitare cum illa non dimittat virum |
1Co 6.14 | sanctificatus est enim vir infidelis in muliere fideli et sanctificata est mulier infidelis per virum fidelem alioquin filii vestri inmundi essent nunc autem sancti sunt |
1Co 6.15 | quod si infidelis discedit discedat non est enim servituti subiectus frater aut soror in eiusmodi in pace autem vocavit nos Deus |
1Co 6.16 | unde enim scis mulier si virum salvum facies aut unde scis vir si mulierem salvam facies |
1Co 6.17 | nisi unicuique sicut divisit Dominus unumquemque sicut vocavit Deus ita ambulet et sic in omnibus ecclesiis doceo |
1Co 6.18 | circumcisus aliquis vocatus est non adducat praeputium in praeputio aliquis vocatus est non circumcidatur |
1Co 6.19 | circumcisio nihil est et praeputium nihil est sed observatio mandatorum Dei |
1Co 6.20 | unusquisque in qua vocatione vocatus est in ea permaneat |
1Co 6.21 | servus vocatus es non sit tibi curae sed et si potes liber fieri magis utere |
1Co 6.22 | qui enim in Domino vocatus est servus libertus est Domini similiter qui liber vocatus est servus est Christi |
1Co 6.23 | pretio empti estis nolite fieri servi hominum |
1Co 6.24 | unusquisque in quo vocatus est fratres in hoc maneat apud Deum |
1Co 6.25 | de virginibus autem praeceptum Domini non habeo consilium autem do tamquam misericordiam consecutus a Domino ut sim fidelis |
1Co 6.26 | existimo ergo hoc bonum esse propter instantem necessitatem quoniam bonum est homini sic esse |
1Co 6.27 | alligatus es uxori noli quaerere solutionem solutus es ab uxore noli quaerere uxorem |
1Co 6.28 | si autem acceperis uxorem non peccasti et si nupserit virgo non peccavit tribulationem tamen carnis habebunt huiusmodi ego autem vobis parco |
1Co 6.29 | hoc itaque dico fratres tempus breve est reliquum est ut qui habent uxores tamquam non habentes sint |
1Co 6.30 | et qui flent tamquam non flentes et qui gaudent tamquam non gaudentes et qui emunt tamquam non possidentes |
1Co 6.31 | et qui utuntur hoc mundo tamquam non utantur praeterit enim figura huius mundi |
1Co 6.32 | volo autem vos sine sollicitudine esse qui sine uxore est sollicitus est quae Domini sunt quomodo placeat Deo |
1Co 6.33 | qui autem cum uxore est sollicitus est quae sunt mundi quomodo placeat uxori et divisus est |
1Co 6.34 | et mulier innupta et virgo cogitat quae Domini sunt ut sit sancta et corpore et spiritu quae autem nupta est cogitat quae sunt mundi quomodo placeat viro |
1Co 6.35 | porro hoc ad utilitatem vestram dico non ut laqueum vobis iniciam sed ad id quod honestum est et quod facultatem praebeat sine inpedimento Dominum observandi |
1Co 6.36 | si quis autem turpem se videri existimat super virgine sua quod sit superadulta et ita oportet fieri quod vult faciat non peccat nubat |
1Co 6.37 | nam qui statuit in corde suo firmus non habens necessitatem potestatem autem habet suae voluntatis et hoc iudicavit in corde suo servare virginem suam bene facit |
1Co 6.38 | igitur et qui matrimonio iungit virginem suam bene facit et qui non iungit melius facit |
1Co 6.39 | mulier alligata est quanto tempore vir eius vivit quod si dormierit vir eius liberata est cui vult nubat tantum in Domino |
1Co 6.40 | beatior autem erit si sic permanserit secundum meum consilium puto autem quod et ego Spiritum Dei habeo |
1Co 7.1 | de his autem quae idolis sacrificantur scimus quia omnes scientiam habemus scientia inflat caritas vero aedificat |
1Co 7.2 | si quis se existimat scire aliquid nondum cognovit quemadmodum oporteat eum scire |
1Co 7.3 | si quis autem diligit Deum hic cognitus est ab eo |
1Co 7.4 | de escis autem quae idolis immolantur scimus quia nihil est idolum in mundo et quod nullus Deus nisi unus |
1Co 7.5 | nam et si sunt qui dicantur dii sive in caelo sive in terra siquidem sunt dii multi et domini multi |
1Co 7.6 | nobis tamen unus Deus Pater ex quo omnia et nos in illum et unus Dominus Iesus Christus per quem omnia et nos per ipsum |
1Co 7.7 | sed non in omnibus est scientia quidam autem conscientia usque nunc idoli quasi idolothytum manducant et conscientia ipsorum cum sit infirma polluitur |
1Co 7.8 | esca autem nos non commendat Deo neque si non manducaverimus deficiemus neque si manducaverimus abundabimus |
1Co 7.9 | videte autem ne forte haec licentia vestra offendiculum fiat infirmibus |
1Co 7.10 | si enim quis viderit eum qui habet scientiam in idolio recumbentem nonne conscientia eius cum sit infirma aedificabitur ad manducandum idolothyta |
1Co 7.11 | et peribit infirmus in tua scientia frater propter quem Christus mortuus est |
1Co 7.12 | sic autem peccantes in fratres et percutientes conscientiam eorum infirmam in Christo peccatis |
1Co 7.13 | quapropter si esca scandalizat fratrem meum non manducabo carnem in aeternum ne fratrem meum scandalizem |
1Co 8.1 | non sum liber non sum apostolus nonne Iesum Dominum nostrum vidi non opus meum vos estis in Domino |
1Co 8.2 | si aliis non sum apostolus sed tamen vobis sum nam signaculum apostolatus mei vos estis in Domino |
1Co 8.3 | mea defensio apud eos qui me interrogant haec est |
1Co 8.4 | numquid non habemus potestatem manducandi et bibendi |
1Co 8.5 | numquid non habemus potestatem sororem mulierem circumducendi sicut et ceteri apostoli et fratres Domini et Cephas |
1Co 8.6 | aut solus ego et Barnabas non habemus potestatem hoc operandi |
1Co 8.7 | quis militat suis stipendiis umquam quis plantat vineam et fructum eius non edit quis pascit gregem et de lacte gregis non manducat |
1Co 8.8 | numquid secundum hominem haec dico an et lex haec non dicit |
1Co 8.9 | scriptum est enim in lege Mosi non alligabis os bovi trituranti numquid de bubus cura est Deo |
1Co 8.11 | si nos vobis spiritalia seminavimus magnum est si nos carnalia vestra metamus |
1Co 8.12 | si alii potestatis vestrae participes sunt non potius nos sed non usi sumus hac potestate sed omnia sustinemus ne quod offendiculum demus evangelio Christi |
1Co 8.13 | nescitis quoniam qui in sacrario operantur quae de sacrario sunt edunt qui altario deserviunt cum altario participantur |
1Co 8.14 | ita et Dominus ordinavit his qui evangelium adnuntiant de evangelio vivere |
1Co 8.15 | ego autem nullo horum usus sum non scripsi autem haec ut ita fiant in me bonum est enim mihi magis mori quam ut gloriam meam quis evacuet |
1Co 8.16 | nam si evangelizavero non est mihi gloria necessitas enim mihi incumbit vae enim mihi est si non evangelizavero |
1Co 8.17 | si enim volens hoc ago mercedem habeo si autem invitus dispensatio mihi credita est |
1Co 8.18 | quae est ergo merces mea ut evangelium praedicans sine sumptu ponam evangelium ut non abutar potestate mea in evangelio |
1Co 8.19 | nam cum liber essem ex omnibus omnium me servum feci ut plures lucri facerem |
1Co 8.20 | et factus sum Iudaeis tamquam Iudaeus ut Iudaeos lucrarer |
1Co 8.21 | his qui sub lege sunt quasi sub lege essem cum ipse non essem sub lege ut eos qui sub lege erant lucri facerem his qui sine lege erant tamquam sine lege essem cum sine lege Dei non essem sed in lege essem Christi ut lucri facerem eos qui sine lege erant |
1Co 8.22 | factus sum infirmis infirmus ut infirmos lucri facerem omnibus omnia factus sum ut omnes facerem salvos |
1Co 8.23 | omnia autem facio propter evangelium ut particeps eius efficiar |
1Co 8.24 | nescitis quod hii qui in stadio currunt omnes quidem currunt sed unus accipit bravium sic currite ut conprehendatis |
1Co 8.25 | omnis autem qui in agone contendit ab omnibus se abstinet et illi quidem ut corruptibilem coronam accipiant nos autem incorruptam |
1Co 8.26 | ego igitur sic curro non quasi in incertum sic pugno non quasi aerem verberans |
1Co 8.27 | sed castigo corpus meum et in servitutem redigo ne forte cum aliis praedicaverim ipse reprobus efficiar |
1Co 9.1 | nolo enim vos ignorare fratres quoniam patres nostri omnes sub nube fuerunt et omnes mare transierunt |
1Co 9.2 | et omnes in Mose baptizati sunt in nube et in mari |
1Co 9.3 | et omnes eandem escam spiritalem manducaverunt |
1Co 9.4 | et omnes eundem potum spiritalem biberunt bibebant autem de spiritali consequenti eos petra petra autem erat Christus |
1Co 9.5 | sed non in pluribus eorum beneplacitum est Deo nam prostrati sunt in deserto |
1Co 9.6 | haec autem in figura facta sunt nostri ut non simus concupiscentes malorum sicut et illi concupierunt |
1Co 9.7 | neque idolorum cultores efficiamini sicut quidam ex ipsis quemadmodum scriptum est sedit populus manducare et bibere et surrexerunt ludere |
1Co 9.8 | neque fornicemur sicut quidam ex ipsis fornicati sunt et ceciderunt una die viginti tria milia |
1Co 9.9 | neque temptemus Christum sicut quidam eorum temptaverunt et a serpentibus perierunt |
1Co 9.10 | neque murmuraveritis sicut quidam eorum murmuraverunt et perierunt ab exterminatore |
1Co 9.11 | haec autem omnia in figura contingebant illis scripta sunt autem ad correptionem nostram in quos fines saeculorum devenerunt |
1Co 10.2 | laudo autem vos fratres quod omnia mei memores estis et sicut tradidi vobis praecepta mea tenetis |
1Co 10.3 | volo autem vos scire quod omnis viri caput Christus est caput autem mulieris vir caput vero Christi Deus |
1Co 10.4 | omnis vir orans aut prophetans velato capite deturpat caput suum |
1Co 10.5 | omnis autem mulier orans aut prophetans non velato capite deturpat caput suum unum est enim atque si decalvetur |
1Co 10.6 | nam si non velatur mulier et tondeatur si vero turpe est mulieri tonderi aut decalvari velet caput suum |
1Co 10.7 | vir quidem non debet velare caput quoniam imago et gloria est Dei mulier autem gloria viri est |
1Co 10.8 | non enim vir ex muliere est sed mulier ex viro |
1Co 10.9 | etenim non est creatus vir propter mulierem sed mulier propter virum |
1Co 10.10 | ideo debet mulier potestatem habere supra caput propter angelos |
1Co 10.11 | verumtamen neque vir sine muliere neque mulier sine viro in Domino |
1Co 10.12 | nam sicut mulier de viro ita et vir per mulierem omnia autem ex Deo |
1Co 10.13 | vos ipsi iudicate decet mulierem non velatam orare Deum |
1Co 10.14 | nec ipsa natura docet vos quod vir quidem si comam nutriat ignominia est illi |
1Co 10.15 | mulier vero si comam nutriat gloria est illi quoniam capilli pro velamine ei dati sunt |
1Co 10.16 | si quis autem videtur contentiosus esse nos talem consuetudinem non habemus neque ecclesiae Dei |
1Co 10.17 | hoc autem praecipio non laudans quod non in melius sed in deterius convenitis |
1Co 10.18 | primum quidem convenientibus vobis in ecclesia audio scissuras esse et ex parte credo |
1Co 10.19 | nam oportet et hereses esse ut et qui probati sunt manifesti fiant in vobis |
1Co 10.20 | convenientibus ergo vobis in unum iam non est dominicam cenam manducare |
1Co 10.21 | unusquisque enim suam cenam praesumit ad manducandum et alius quidem esurit alius autem ebrius est |
1Co 10.22 | numquid domos non habetis ad manducandum et bibendum aut ecclesiam Dei contemnitis et confunditis eos qui non habent quid dicam vobis laudo vos in hoc non laudo |
1Co 10.23 | ego enim accepi a Domino quod et tradidi vobis quoniam Dominus Iesus in qua nocte tradebatur accepit panem |
1Co 10.24 | et gratias agens fregit et dixit hoc est corpus meum pro vobis hoc facite in meam commemorationem |
1Co 10.25 | similiter et calicem postquam cenavit dicens hic calix novum testamentum est in meo sanguine hoc facite quotienscumque bibetis in meam commemorationem |
1Co 10.26 | quotienscumque enim manducabitis panem hunc et calicem bibetis mortem Domini adnuntiatis donec veniat |
1Co 10.27 | itaque quicumque manducaverit panem vel biberit calicem Domini indigne reus erit corporis et sanguinis Domini |
1Co 10.28 | probet autem se ipsum homo et sic de pane illo edat et de calice bibat |
1Co 10.29 | qui enim manducat et bibit indigne iudicium sibi manducat et bibit non diiudicans corpus |
1Co 10.30 | ideo inter vos multi infirmes et inbecilles et dormiunt multi |
1Co 10.31 | quod si nosmet ipsos diiudicaremus non utique iudicaremur |
1Co 10.32 | dum iudicamur autem a Domino corripimur ut non cum hoc mundo damnemur |
1Co 10.33 | itaque fratres mei cum convenitis ad manducandum invicem expectate |
1Co 10.34 | si quis esurit domi manducet ut non in iudicium conveniatis cetera autem cum venero disponam |
1Co 11.1 | de spiritalibus autem nolo vos ignorare fratres |
1Co 11.2 | scitis quoniam cum gentes essetis ad simulacra muta prout ducebamini euntes |
1Co 11.3 | ideo notum vobis facio quod nemo in Spiritu Dei loquens dicit anathema Iesu et nemo potest dicere Dominus Iesus nisi in Spiritu Sancto |
1Co 11.4 | divisiones vero gratiarum sunt idem autem Spiritus |
1Co 11.5 | et divisiones ministrationum sunt idem autem Dominus |
1Co 11.6 | et divisiones operationum sunt idem vero Deus qui operatur omnia in omnibus |
1Co 11.7 | unicuique autem datur manifestatio Spiritus ad utilitatem |
1Co 11.8 | alii quidem per Spiritum datur sermo sapientiae alii autem sermo scientiae secundum eundem Spiritum |
1Co 11.9 | alteri fides in eodem Spiritu alii gratia sanitatum in uno Spiritu |
1Co 11.10 | alii operatio virtutum alii prophetatio alii discretio spirituum alii genera linguarum alii interpretatio sermonum |
1Co 11.11 | haec autem omnia operatur unus atque idem Spiritus dividens singulis prout vult |
1Co 11.12 | sicut enim corpus unum est et membra habet multa omnia autem membra corporis cum sint multa unum corpus sunt ita et Christus |
1Co 11.13 | etenim in uno Spiritu omnes nos in unum corpus baptizati sumus sive Iudaei sive gentiles sive servi sive liberi et omnes unum Spiritum potati sumus |
1Co 11.14 | nam et corpus non est unum membrum sed multa |
1Co 11.15 | si dixerit pes quoniam non sum manus non sum de corpore non ideo non est de corpore |
1Co 11.16 | et si dixerit auris quia non sum oculus non sum de corpore non ideo non est de corpore |
1Co 11.17 | si totum corpus oculus ubi auditus si totum auditus ubi odoratus |
1Co 11.18 | nunc autem posuit Deus membra unumquodque eorum in corpore sicut voluit |
1Co 11.19 | quod si essent omnia unum membrum ubi corpus |
1Co 11.20 | nunc autem multa quidem membra unum autem corpus |
1Co 11.21 | non potest dicere oculus manui opera tua non indigeo aut iterum caput pedibus non estis mihi necessarii |
1Co 11.22 | sed multo magis quae videntur membra corporis infirmiora esse necessariora sunt |
1Co 11.23 | et quae putamus ignobiliora membra esse corporis his honorem abundantiorem circumdamus et quae inhonesta sunt nostra abundantiorem honestatem habent |
1Co 11.24 | honesta autem nostra nullius egent sed Deus temperavit corpus ei cui deerat abundantiorem tribuendo honorem |
1Co 11.25 | ut non sit scisma in corpore sed id ipsum pro invicem sollicita sint membra |
1Co 11.26 | et si quid patitur unum membrum conpatiuntur omnia membra sive gloriatur unum membrum congaudent omnia membra |
1Co 11.27 | vos autem estis corpus Christi et membra de membro |
1Co 11.28 | et quosdam quidem posuit Deus in ecclesia primum apostolos secundo prophetas tertio doctores deinde virtutes exin gratias curationum opitulationes gubernationes genera linguarum |
1Co 11.29 | numquid omnes apostoli numquid omnes prophetae numquid omnes doctores |
1Co 11.30 | numquid omnes virtutes numquid omnes gratiam habent curationum numquid omnes linguis loquuntur numquid omnes interpretantur |
1Co 11.31 | aemulamini autem charismata maiora et adhuc excellentiorem viam vobis demonstro |
1Co 12.1 | si linguis hominum loquar et angelorum caritatem autem non habeam factus sum velut aes sonans aut cymbalum tinniens |
1Co 12.2 | et si habuero prophetiam et noverim mysteria omnia et omnem scientiam et habuero omnem fidem ita ut montes transferam caritatem autem non habuero nihil sum |
1Co 12.3 | et si distribuero in cibos pauperum omnes facultates meas et si tradidero corpus meum ut ardeam caritatem autem non habuero nihil mihi prodest |
1Co 12.4 | caritas patiens est benigna est caritas non aemulatur non agit perperam non inflatur |
1Co 12.5 | non est ambitiosa non quaerit quae sua sunt non inritatur non cogitat malum |
1Co 12.6 | non gaudet super iniquitatem congaudet autem veritati |
1Co 12.7 | omnia suffert omnia credit omnia sperat omnia sustinet |
1Co 12.8 | caritas numquam excidit sive prophetiae evacuabuntur sive linguae cessabunt sive scientia destruetur |
1Co 12.9 | ex parte enim cognoscimus et ex parte prophetamus |
1Co 12.10 | cum autem venerit quod perfectum est evacuabitur quod ex parte est |
1Co 12.11 | cum essem parvulus loquebar ut parvulus sapiebam ut parvulus cogitabam ut parvulus quando factus sum vir evacuavi quae erant parvuli |
1Co 12.12 | videmus nunc per speculum in enigmate tunc autem facie ad faciem nunc cognosco ex parte tunc autem cognoscam sicut et cognitus sum |
1Co 12.13 | nunc autem manet fides spes caritas tria haec maior autem his est caritas |
1Co 13.1 | sectamini caritatem aemulamini spiritalia magis autem ut prophetetis |
1Co 13.2 | qui enim loquitur lingua non hominibus loquitur sed Deo nemo enim audit Spiritu autem loquitur mysteria |
1Co 13.3 | nam qui prophetat hominibus loquitur aedificationem et exhortationem et consolationes |
1Co 13.4 | qui loquitur lingua semet ipsum aedificat qui autem prophetat ecclesiam aedificat |
1Co 13.5 | volo autem omnes vos loqui linguis magis autem prophetare nam maior est qui prophetat quam qui loquitur linguis nisi si forte ut interpretetur ut ecclesia aedificationem accipiat |
1Co 13.6 | nunc autem fratres si venero ad vos linguis loquens quid vobis prodero nisi si vobis loquar aut in revelatione aut scientia aut prophetia aut in doctrina |
1Co 13.7 | tamen quae sine anima sunt vocem dantia sive tibia sive cithara nisi distinctionem sonituum dederint quomodo scietur quod canitur aut quod citharizatur |
1Co 13.8 | etenim si incertam vocem det tuba quis parabit se ad bellum |
1Co 13.9 | ita et vos per linguam nisi manifestum sermonem dederitis quomodo scietur id quod dicitur eritis enim in aera loquentes |
1Co 13.10 | tam multa ut puta genera linguarum sunt in mundo et nihil sine voce est |
1Co 13.11 | si ergo nesciero virtutem vocis ero ei cui loquor barbarus et qui loquitur mihi barbarus |
1Co 13.12 | sic et vos quoniam aemulatores estis spirituum ad aedificationem ecclesiae quaerite ut abundetis |
1Co 13.13 | et ideo qui loquitur lingua oret ut interpretetur |
1Co 13.14 | nam si orem lingua spiritus meus orat mens autem mea sine fructu est |
1Co 13.15 | quid ergo est orabo spiritu orabo et mente psallam spiritu psallam et mente |
1Co 13.16 | ceterum si benedixeris spiritu qui supplet locum idiotae quomodo dicet amen super tuam benedictionem quoniam quid dicas nescit |
1Co 13.17 | nam tu quidem bene gratias agis sed alter non aedificatur |
1Co 13.18 | gratias ago Deo quod omnium vestrum lingua loquor |
1Co 13.19 | sed in ecclesia volo quinque verba sensu meo loqui ut et alios instruam quam decem milia verborum in lingua |
1Co 13.20 | fratres nolite pueri effici sensibus sed malitia parvuli estote sensibus autem perfecti estote |
1Co 13.21 | in lege scriptum est quoniam in aliis linguis et labiis aliis loquar populo huic et nec sic exaudient me dicit Dominus |
1Co 13.22 | itaque linguae in signum sunt non fidelibus sed infidelibus prophetia autem non infidelibus sed fidelibus |
1Co 13.23 | si ergo conveniat universa ecclesia in unum et omnes linguis loquantur intrent autem idiotae aut infideles nonne dicent quod insanitis |
1Co 13.24 | si autem omnes prophetent intret autem quis infidelis vel idiota convincitur ab omnibus diiudicatur ab omnibus |
1Co 13.25 | occulta cordis eius manifesta fiunt et ita cadens in faciem adorabit Deum pronuntians quod vere Deus in vobis est |
1Co 13.26 | quid ergo est fratres cum convenitis unusquisque vestrum psalmum habet doctrinam habet apocalypsin habet linguam habet interpretationem habet omnia ad aedificationem fiant |
1Co 13.27 | sive lingua quis loquitur secundum duos aut ut multum tres et per partes et unus interpretetur |
1Co 13.28 | si autem non fuerit interpres taceat in ecclesia sibi autem loquatur et Deo |
1Co 13.29 | prophetae duo aut tres dicant et ceteri diiudicent |
1Co 13.30 | quod si alii revelatum fuerit sedenti prior taceat |
1Co 13.31 | potestis enim omnes per singulos prophetare ut omnes discant et omnes exhortentur |
1Co 13.32 | et spiritus prophetarum prophetis subiecti sunt |
1Co 13.33 | non enim est dissensionis Deus sed pacis sicut in omnibus ecclesiis sanctorum |
1Co 13.34 | mulieres in ecclesiis taceant non enim permittitur eis loqui sed subditas esse sicut et lex dicit |
1Co 13.35 | si quid autem volunt discere domi viros suos interrogent turpe est enim mulieri loqui in ecclesia |
1Co 13.36 | an a vobis verbum Dei processit aut in vos solos pervenit |
1Co 13.37 | si quis videtur propheta esse aut spiritalis cognoscat quae scribo vobis quia Domini sunt mandata |
1Co 13.38 | si quis autem ignorat ignorabitur |
1Co 13.39 | itaque fratres aemulamini prophetare et loqui linguis nolite prohibere |
1Co 13.40 | omnia autem honeste et secundum ordinem fiant |
1Co 14.1 | notum autem vobis facio fratres evangelium quod praedicavi vobis quod et accepistis in quo et statis |
1Co 14.2 | per quod et salvamini qua ratione praedicaverim vobis si tenetis nisi si frustra credidistis |
1Co 14.3 | tradidi enim vobis in primis quod et accepi quoniam Christus mortuus est pro peccatis nostris secundum scripturas |
1Co 14.4 | et quia sepultus est et quia resurrexit tertia die secundum scripturas |
1Co 14.5 | et quia visus est Cephae et post haec undecim |
1Co 14.6 | deinde visus est plus quam quingentis fratribus simul ex quibus multi manent usque adhuc quidam autem dormierunt |
1Co 14.7 | deinde visus est Iacobo deinde apostolis omnibus |
1Co 14.8 | novissime autem omnium tamquam abortivo visus est et mihi |
1Co 14.9 | ego enim sum minimus apostolorum qui non sum dignus vocari apostolus quoniam persecutus sum ecclesiam Dei |
1Co 14.10 | gratia autem Dei sum id quod sum et gratia eius in me vacua non fuit sed abundantius illis omnibus laboravi non ego autem sed gratia Dei mecum |
1Co 14.11 | sive enim ego sive illi sic praedicamus et sic credidistis |
1Co 14.12 | si autem Christus praedicatur quod resurrexit a mortuis quomodo quidam dicunt in vobis quoniam resurrectio mortuorum non est |
1Co 14.13 | si autem resurrectio mortuorum non est neque Christus resurrexit |
1Co 14.14 | si autem Christus non resurrexit inanis est ergo praedicatio nostra inanis est et fides vestra |
1Co 14.15 | invenimur autem et falsi testes Dei quoniam testimonium diximus adversus Deum quod suscitaverit Christum quem non suscitavit si mortui non resurgunt |
1Co 14.16 | nam si mortui non resurgunt neque Christus resurrexit |
1Co 14.17 | quod si Christus non resurrexit vana est fides vestra adhuc enim estis in peccatis vestris |
1Co 14.18 | ergo et qui dormierunt in Christo perierunt |
1Co 14.19 | si in hac vita tantum in Christo sperantes sumus miserabiliores sumus omnibus hominibus |
1Co 14.20 | nunc autem Christus resurrexit a mortuis primitiae dormientium |
1Co 14.21 | quoniam enim per hominem mors et per hominem resurrectio mortuorum |
1Co 14.22 | et sicut in Adam omnes moriuntur ita et in Christo omnes vivificabuntur |
1Co 14.23 | unusquisque autem in suo ordine primitiae Christus deinde hii qui sunt Christi in adventu eius |
1Co 14.24 | deinde finis cum tradiderit regnum Deo et Patri cum evacuaverit omnem principatum et potestatem et virtutem |
1Co 14.25 | oportet autem illum regnare donec ponat omnes inimicos sub pedibus eius |
1Co 14.26 | novissima autem inimica destruetur mors omnia enim subiecit sub pedibus eius cum autem dicat |
1Co 14.27 | omnia subiecta sunt sine dubio praeter eum qui subiecit ei omnia |
1Co 14.28 | cum autem subiecta fuerint illi omnia tunc ipse Filius subiectus erit illi qui sibi subiecit omnia ut sit Deus omnia in omnibus |
1Co 14.29 | alioquin quid facient qui baptizantur pro mortuis si omnino mortui non resurgunt ut quid et baptizantur pro illis |
1Co 14.30 | ut quid et nos periclitamur omni hora |
1Co 14.31 | cotidie morior per vestram gloriam fratres quam habeo in Christo Iesu Domino nostro |
1Co 14.32 | si secundum hominem ad bestias pugnavi Ephesi quid mihi prodest si mortui non resurgunt manducemus et bibamus cras enim moriemur |
1Co 14.33 | nolite seduci corrumpunt mores bonos conloquia mala |
1Co 14.34 | evigilate iuste et nolite peccare ignorantiam enim Dei quidam habent ad reverentiam vobis loquor |
1Co 14.35 | sed dicet aliquis quomodo resurgunt mortui quali autem corpore veniunt |
1Co 14.36 | insipiens tu quod seminas non vivificatur nisi prius moriatur |
1Co 14.37 | et quod seminas non corpus quod futurum est seminas sed nudum granum ut puta tritici aut alicuius ceterorum |
1Co 14.38 | Deus autem dat illi corpus sicut voluit et unicuique seminum proprium corpus |
1Co 14.39 | non omnis caro eadem caro sed alia hominum alia pecorum alia caro volucrum alia autem piscium |
1Co 14.40 | et corpora caelestia et corpora terrestria sed alia quidem caelestium gloria alia autem terrestrium |
1Co 14.41 | alia claritas solis alia claritas lunae et alia claritas stellarum stella enim ab stella differt in claritate |
1Co 14.42 | sic et resurrectio mortuorum seminatur in corruptione surgit in incorruptione |
1Co 14.43 | seminatur in ignobilitate surgit in gloria seminatur in infirmitate surgit in virtute |
1Co 14.44 | seminatur corpus animale surgit corpus spiritale si est corpus animale est et spiritale sic et scriptum est |
1Co 14.45 | factus est primus homo Adam in animam viventem novissimus Adam in spiritum vivificantem |
1Co 14.46 | sed non prius quod spiritale est sed quod animale est deinde quod spiritale |
1Co 14.47 | primus homo de terra terrenus secundus homo de caelo caelestis |
1Co 14.48 | qualis terrenus tales et terreni et qualis caelestis tales et caelestes |
1Co 14.49 | igitur sicut portavimus imaginem terreni portemus et imaginem caelestis |
1Co 14.50 | hoc autem dico fratres quoniam caro et sanguis regnum Dei possidere non possunt neque corruptio incorruptelam possidebit |
1Co 14.51 | ecce mysterium vobis dico omnes quidem resurgemus sed non omnes inmutabimur |
1Co 14.52 | in momento in ictu oculi in novissima tuba canet enim et mortui resurgent incorrupti et nos inmutabimur |
1Co 14.53 | oportet enim corruptibile hoc induere incorruptelam et mortale hoc induere inmortalitatem |
1Co 14.54 | cum autem mortale hoc induerit inmortalitatem tunc fiet sermo qui scriptus est absorta est mors in victoria |
1Co 14.55 | ubi est mors victoria tua ubi est mors stimulus tuus |
1Co 14.56 | stimulus autem mortis peccatum est virtus vero peccati lex |
1Co 14.57 | Deo autem gratias qui dedit nobis victoriam per Dominum nostrum Iesum Christum |
1Co 14.58 | itaque fratres mei dilecti stabiles estote et inmobiles abundantes in opere Domini semper scientes quod labor vester non est inanis in Domino |
1Co 15.1 | de collectis autem quae fiunt in sanctos sicut ordinavi ecclesiis Galatiae ita et vos facite |
1Co 15.2 | per unam sabbati unusquisque vestrum apud se ponat recondens quod ei beneplacuerit ut non cum venero tunc collectae fiant |
1Co 15.3 | cum autem praesens fuero quos probaveritis per epistulas hos mittam perferre gratiam vestram in Hierusalem |
1Co 15.4 | quod si dignum fuerit ut et ego eam mecum ibunt |
1Co 15.5 | veniam autem ad vos cum Macedoniam pertransiero nam Macedoniam pertransibo |
1Co 15.6 | apud vos autem forsitan manebo vel etiam hiemabo ut vos me deducatis quocumque iero |
1Co 15.7 | nolo enim vos modo in transitu videre spero enim me aliquantum temporis manere apud vos si Dominus permiserit |
1Co 15.8 | permanebo autem Ephesi usque ad pentecosten |
1Co 15.9 | ostium enim mihi apertum est magnum et evidens et adversarii multi |
1Co 15.10 | si autem venerit Timotheus videte ut sine timore sit apud vos opus enim Domini operatur sicut et ego |
1Co 15.11 | ne quis ergo illum spernat deducite autem illum in pace ut veniat ad me expecto enim illum cum fratribus |
1Co 15.12 | de Apollo autem fratre multum rogavi eum ut veniret ad vos cum fratribus et utique non fuit voluntas ut nunc veniret veniet autem cum ei vacuum fuerit |
1Co 15.13 | vigilate state in fide viriliter agite et confortamini |