Global Chant Database Global Chant Database

Search by Bible verses

... back to Bible search ...

1Pe 1.1 Petrus apostolus Iesu Christi electis advenis dispersionis Ponti Galatiae Cappadociae Asiae et Bithyniae
1Pe 1.2 secundum praescientiam Dei Patris in sanctificatione Spiritus in oboedientiam et aspersionem sanguinis Iesu Christi gratia vobis et pax multiplicetur
1Pe 1.3 benedictus Deus et Pater Domini nostri Iesu Christi qui secundum magnam misericordiam suam regeneravit nos in spem vivam per resurrectionem Iesu Christi ex mortuis
1Pe 1.4 in hereditatem incorruptibilem et incontaminatam et inmarcescibilem conservatam in caelis in vobis
1Pe 1.5 qui in virtute Dei custodimini per fidem in salutem paratam revelari in tempore novissimo
1Pe 1.6 in quo exultatis modicum nunc si oportet contristati in variis temptationibus
1Pe 1.7 ut probatum vestrae fidei multo pretiosius sit auro quod perit per ignem probato inveniatur in laudem et gloriam et honorem in revelatione Iesu Christi
1Pe 1.8 quem cum non videritis diligitis in quem nunc quoque non videntes credentes autem exultatis laetitia inenarrabili et glorificata
1Pe 1.9 reportantes finem fidei vestrae salutem animarum
1Pe 1.10 de qua salute exquisierunt atque scrutati sunt prophetae qui de futura in vobis gratia prophetaverunt
1Pe 1.11 scrutantes in quod vel quale tempus significaret in eis Spiritus Christi praenuntians eas quae in Christo sunt passiones et posteriores glorias
1Pe 1.12 quibus revelatum est quia non sibi ipsis vobis autem ministrabant ea quae nunc nuntiata sunt vobis per eos qui evangelizaverunt vos Spiritu Sancto misso de caelo in quae desiderant angeli prospicere
1Pe 1.13 propter quod succincti lumbos mentis vestrae sobrii perfecte sperate in eam quae offertur vobis gratiam in revelatione Iesu Christi
1Pe 1.14 quasi filii oboedientiae non configurati prioribus ignorantiae vestrae desideriis
1Pe 1.15 sed secundum eum qui vocavit vos sanctum et ipsi sancti in omni conversatione sitis
1Pe 1.16 quoniam scriptum est sancti eritis quia ego sanctus sum
1Pe 1.17 et si Patrem invocatis eum qui sine acceptione personarum iudicat secundum uniuscuiusque opus in timore incolatus vestri tempore conversamini
1Pe 1.18 scientes quod non corruptibilibus argento vel auro redempti estis de vana vestra conversatione paternae traditionis
1Pe 1.19 sed pretioso sanguine quasi agni incontaminati et inmaculati Christi
1Pe 1.20 praecogniti quidem ante constitutionem mundi manifestati autem novissimis temporibus propter vos
1Pe 1.21 qui per ipsum fideles estis in Deo qui suscitavit eum a mortuis et dedit ei gloriam ut fides vestra et spes esset in Deo
1Pe 1.22 animas vestras castificantes in oboedientia caritatis in fraternitatis amore simplici ex corde invicem diligite adtentius
1Pe 1.23 renati non ex semine corruptibili sed incorruptibili per verbum Dei vivi et permanentis
1Pe 1.24 quia omnis caro ut faenum et omnis gloria eius tamquam flos faeni exaruit faenum et flos decidit
1Pe 1.25 verbum autem Domini manet in aeternum hoc est autem verbum quod evangelizatum est in vos
1Pe 2.1 deponentes igitur omnem malitiam et omnem dolum et simulationes et invidias et omnes detractiones
1Pe 2.2 sicut modo geniti infantes rationale sine dolo lac concupiscite ut in eo crescatis in salutem
1Pe 2.3 si gustastis quoniam dulcis Dominus
1Pe 2.4 ad quem accedentes lapidem vivum ab hominibus quidem reprobatum a Deo autem electum honorificatum
1Pe 2.5 et ipsi tamquam lapides vivi superaedificamini domus spiritalis sacerdotium sanctum offerre spiritales hostias acceptabiles Deo per Iesum Christum
1Pe 2.6 propter quod continet in scriptura ecce pono in Sion lapidem summum angularem electum pretiosum et qui crediderit in eo non confundetur
1Pe 2.7 vobis igitur honor credentibus non credentibus autem lapis quem reprobaverunt aedificantes hic factus est in caput anguli
1Pe 2.8 et lapis offensionis et petra scandali qui offendunt verbo nec credunt in quod et positi sunt
1Pe 2.9 vos autem genus electum regale sacerdotium gens sancta populus adquisitionis ut virtutes adnuntietis eius qui de tenebris vos vocavit in admirabile lumen suum
1Pe 2.10 qui aliquando non populus nunc autem populus Dei qui non consecuti misericordiam nunc autem misericordiam consecuti
1Pe 2.11 carissimi obsecro tamquam advenas et peregrinos abstinere vos a carnalibus desideriis quae militant adversus animam
1Pe 2.12 conversationem vestram inter gentes habentes bonam ut in eo quod detractant de vobis tamquam de malefactoribus ex bonis operibus considerantes glorificent Deum in die visitationis
1Pe 2.13 subiecti estote omni humanae creaturae propter Dominum sive regi quasi praecellenti
1Pe 2.14 sive ducibus tamquam ab eo missis ad vindictam malefactorum laudem vero bonorum
1Pe 2.15 quia sic est voluntas Dei ut benefacientes obmutescere faciatis inprudentium hominum ignorantiam
1Pe 2.16 quasi liberi et non quasi velamen habentes malitiae libertatem sed sicut servi Dei
1Pe 2.17 omnes honorate fraternitatem diligite Deum timete regem honorificate
1Pe 2.18 servi subditi in omni timore dominis non tantum bonis et modestis sed etiam discolis
1Pe 2.19 haec est enim gratia si propter conscientiam Dei sustinet quis tristitias patiens iniuste
1Pe 2.20 quae enim gloria est si peccantes et colaphizati suffertis sed si benefacientes et patientes sustinetis haec est gratia apud Deum
1Pe 2.21 in hoc enim vocati estis quia et Christus passus est pro vobis vobis relinquens exemplum ut sequamini vestigia eius
1Pe 2.22 qui peccatum non fecit nec inventus est dolus in ore ipsius
1Pe 2.23 qui cum malediceretur non maledicebat cum pateretur non comminabatur tradebat autem iudicanti se iniuste
1Pe 2.24 qui peccata nostra ipse pertulit in corpore suo super lignum ut peccatis mortui iustitiae viveremus cuius livore sanati estis
1Pe 2.25 eratis enim sicut oves errantes sed conversi estis nunc ad pastorem et episcopum animarum vestrarum
1Pe 3.1 similiter mulieres subditae suis viris ut et si qui non credunt verbo per mulierum conversationem sine verbo lucri fiant
1Pe 3.2 considerantes in timore castam conversationem vestram
1Pe 3.3 quarum sit non extrinsecus capillaturae aut circumdatio auri aut indumenti vestimentorum cultus
1Pe 3.4 sed qui absconditus cordis est homo in incorruptibilitate quieti et modesti spiritus quod est in conspectu Dei locuples
1Pe 3.5 sic enim aliquando et sanctae mulieres sperantes in Deo ornabant se subiectae propriis viris
1Pe 3.6 sicut Sarra oboediebat Abrahae dominum eum vocans cuius estis filiae benefacientes et non timentes ullam perturbationem
1Pe 3.7 viri similiter cohabitantes secundum scientiam quasi infirmiori vaso muliebri inpertientes honorem tamquam et coheredibus gratiae vitae uti ne inpediantur orationes vestrae
1Pe 3.8 in fine autem omnes unianimes conpatientes fraternitatis amatores misericordes humiles
1Pe 3.9 non reddentes malum pro malo vel maledictum pro maledicto sed e contrario benedicentes quia in hoc vocati estis ut benedictionem hereditate possideatis
1Pe 3.10 qui enim vult vitam diligere et videre dies bonos coerceat linguam suam a malo et labia eius ne loquantur dolum
1Pe 3.11 declinet autem a malo et faciat bonum inquirat pacem et persequatur eam
1Pe 3.12 quia oculi Domini super iustos et aures eius in preces eorum vultus autem Domini super facientes mala
1Pe 3.13 et quis est qui vobis noceat si boni aemulatores fueritis
1Pe 3.14 sed et si quid patimini propter iustitiam beati timorem autem eorum ne timueritis et non conturbemini
1Pe 3.15 Dominum autem Christum sanctificate in cordibus vestris parati semper ad satisfactionem omni poscenti vos rationem de ea quae in vobis est spe
1Pe 3.16 sed cum modestia et timore conscientiam habentes bonam ut in eo quod detrahunt vobis confundantur qui calumniantur vestram bonam in Christo conversationem
1Pe 3.17 melius est enim benefacientes si velit voluntas Dei pati quam malefacientes
1Pe 3.18 quia et Christus semel pro peccatis mortuus est iustus pro iniustis ut nos offerret Deo mortificatus carne vivificatus autem spiritu
1Pe 3.19 in quo et his qui in carcere erant spiritibus veniens praedicavit
1Pe 3.20 qui increduli fuerant aliquando quando expectabat Dei patientia in diebus Noe cum fabricaretur arca in qua pauci id est octo animae salvae factae sunt per aquam
1Pe 3.21 quod et vos nunc similis formae salvos facit baptisma non carnis depositio sordium sed conscientiae bonae interrogatio in Deum per resurrectionem Iesu Christi
1Pe 3.22 qui est in dextera Dei profectus in caelum subiectis sibi angelis et potestatibus et virtutibus
1Pe 4.1 Christo igitur passo in carne et vos eadem cogitatione armamini quia qui passus est carne desiit a peccatis
Chant detailsChristo igitur passo in carne----------tr2GR 482
1Pe 4.2 ut iam non hominum desideriis sed voluntate Dei quod reliquum est in carne vivat temporis
1Pe 4.3 sufficit enim praeteritum tempus ad voluntatem gentium consummandam qui ambulaverunt in luxuriis desideriis vinolentiis comesationibus potationibus et inlicitis idolorum cultibus
1Pe 4.4 in quo peregrinantur non concurrentibus vobis in eandem luxuriae confusionem blasphemantes
1Pe 4.5 qui reddent rationem ei qui paratus est iudicare vivos et mortuos
1Pe 4.6 propter hoc enim et mortuis evangelizatum est ut iudicentur quidem secundum homines in carne vivant autem secundum Deum spiritu
1Pe 4.7 omnium autem finis adpropinquavit estote itaque prudentes et vigilate in orationibus
1Pe 4.8 ante omnia mutuam in vosmet ipsos caritatem continuam habentes quia caritas operit multitudinem peccatorum
1Pe 4.9 hospitales invicem sine murmuratione
1Pe 4.10 unusquisque sicut accepit gratiam in alterutrum illam administrantes sicut boni dispensatores multiformis gratiae Dei
1Pe 4.11 si quis loquitur quasi sermones Dei si quis ministrat tamquam ex virtute quam administrat Deus ut in omnibus honorificetur Deus per Iesum Christum cui est gloria et imperium in saecula saeculorum amen
1Pe 4.12 carissimi nolite peregrinari in fervore qui ad temptationem vobis fit quasi novi aliquid vobis contingat
1Pe 4.13 sed communicantes Christi passionibus gaudete ut et in revelatione gloriae eius gaudeatis exultantes
1Pe 4.14 si exprobramini in nomine Christi beati quoniam gloriae Dei Spiritus in vobis requiescit
1Pe 4.15 nemo enim vestrum patiatur quasi homicida aut fur aut maledicus aut alienorum appetitor
1Pe 4.16 si autem ut Christianus non erubescat glorificet autem Deum in isto nomine
1Pe 4.17 quoniam tempus ut incipiat iudicium de domo Dei si autem primum a nobis qui finis eorum qui non credunt Dei evangelio
1Pe 4.18 et si iustus vix salvatur impius et peccator ubi parebit
1Pe 4.19 itaque et hii qui patiuntur secundum voluntatem Dei fideli creatori commendant animas suas in benefactis
1Pe 5.1 seniores ergo qui in vobis sunt obsecro consenior et testis Christi passionum qui et eius quae in futuro revelanda est gloriae communicator
1Pe 5.2 pascite qui est in vobis gregem Dei providentes non coacto sed spontanee secundum Deum neque turpis lucri gratia sed voluntarie
1Pe 5.3 neque ut dominantes in cleris sed formae facti gregi et ex animo
1Pe 5.4 et cum apparuerit princeps pastorum percipietis inmarcescibilem gloriae coronam
1Pe 5.5 similiter adulescentes subditi estote senioribus omnes autem invicem humilitatem insinuate quia Deus superbis resistit humilibus autem dat gratiam
1Pe 5.6 humiliamini igitur sub potenti manu Dei ut vos exaltet in tempore visitationis
1Pe 5.7 omnem sollicitudinem vestram proicientes in eum quoniam ipsi cura est de vobis
1Pe 5.8 sobrii estote vigilate quia adversarius vester diabolus tamquam leo rugiens circuit quaerens quem devoret
1Pe 5.9 cui resistite fortes fide scientes eadem passionum ei quae in mundo est vestrae fraternitati fieri
1Pe 5.10 Deus autem omnis gratiae qui vocavit nos in aeternam suam gloriam in Christo Iesu modicum passos ipse perficiet confirmabit solidabit
1Pe 5.11 ipsi imperium in saecula saeculorum amen
1Pe 5.12 per Silvanum vobis fidelem fratrem ut arbitror breviter scripsi obsecrans et contestans hanc esse veram gratiam Dei in qua state
1Pe 5.13 salutat vos quae est in Babylone cumelecta et Marcus filius meus
1Pe 5.14 salutate invicem in osculo sancto gratia vobis omnibus qui estis in Christo

Global Chant Database
Global Chant Database