2Tim 1.1 | Paulus apostolus Christi Iesu per voluntatem Dei secundum promissionem vitae quae est in Christo Iesu |
2Tim 1.2 | Timotheo carissimo filio gratia misericordia pax a Deo Patre et Christo Iesu Domino nostro |
2Tim 1.3 | gratias ago Deo cui servio a progenitoribus in conscientia pura quam sine intermissione habeam tui memoriam in orationibus meis nocte ac die |
2Tim 1.4 | desiderans te videre memor lacrimarum tuarum ut gaudio implear |
2Tim 1.5 | recordationem accipiens eius fidei quae est in te non ficta quae et habitavit primum in avia tua Loide et matre tua Eunice certus sum autem quod et in te |
2Tim 1.6 | propter quam causam admoneo te ut resuscites gratiam Dei quae est in te per inpositionem manuum mearum |
2Tim 1.7 | non enim dedit nobis Deus spiritum timoris sed virtutis et dilectionis et sobrietatis |
2Tim 1.8 | noli itaque erubescere testimonium Domini nostri neque me vinctum eius sed conlabora evangelio secundum virtutem Dei |
2Tim 1.9 | qui nos liberavit et vocavit vocatione sancta non secundum opera nostra sed secundum propositum suum et gratiam quae data est nobis in Christo Iesu ante tempora saecularia |
2Tim 1.10 | manifestata est autem nunc per inluminationem salvatoris nostri Iesu Christi qui destruxit quidem mortem inluminavit autem vitam et incorruptionem per evangelium |
2Tim 1.11 | in quo positus sum ego praedicator et apostolus et magister gentium |
2Tim 1.12 | ob quam causam etiam haec patior sed non confundor scio enim cui credidi et certus sum quia potens est depositum meum servare in illum diem |
2Tim 1.13 | formam habe sanorum verborum quae a me audisti in fide et dilectione in Christo Iesu |
2Tim 1.14 | bonum depositum custodi per Spiritum Sanctum qui habitat in nobis |
2Tim 1.15 | scis hoc quod aversi sunt a me omnes qui in Asia sunt ex quibus est Phygelus et Hermogenes |
2Tim 1.16 | det misericordiam Dominus Onesifori domui quia saepe me refrigeravit et catenam meam non erubuit |
2Tim 1.17 | sed cum Romam venisset sollicite me quaesivit et invenit |
2Tim 1.18 | det illi Dominus invenire misericordiam a Domino in illa die et quanta Ephesi ministravit melius tu nosti |
2Tim 2.1 | tu ergo fili mi confortare in gratia quae est in Christo Iesu |
2Tim 2.2 | et quae audisti a me per multos testes haec commenda fidelibus hominibus qui idonei erunt et alios docere |
2Tim 2.3 | labora sicut bonus miles Christi Iesu |
2Tim 2.4 | nemo militans inplicat se negotiis saecularibus ut ei placeat cui se probavit |
2Tim 2.5 | nam et qui certat in agone non coronatur nisi legitime certaverit |
2Tim 2.6 | laborantem agricolam oportet primum de fructibus accipere |
2Tim 2.7 | intellege quae dico dabit enim tibi Dominus in omnibus intellectum |
2Tim 2.8 | memor esto Iesum Christum resurrexisse a mortuis ex semine David secundum evangelium meum |
2Tim 2.9 | in quo laboro usque ad vincula quasi male operans sed verbum Dei non est alligatum |
2Tim 2.10 | ideo omnia sustineo propter electos ut et ipsi salutem consequantur quae est in Christo Iesu cum gloria caelesti |
2Tim 2.11 | fidelis sermo nam si conmortui sumus et convivemus |
2Tim 2.12 | si sustinemus et conregnabimus si negabimus et ille negabit nos |
2Tim 2.13 | si non credimus ille fidelis manet negare se ipsum non potest |
2Tim 2.14 | haec commone testificans coram Domino noli verbis contendere in nihil utile ad subversionem audientium |
2Tim 2.15 | sollicite cura te ipsum probabilem exhibere Deo operarium inconfusibilem recte tractantem verbum veritatis |
2Tim 2.16 | profana autem inaniloquia devita multum enim proficient ad impietatem |
2Tim 2.17 | et sermo eorum ut cancer serpit ex quibus est Hymeneus et Philetus |
2Tim 2.18 | qui a veritate exciderunt dicentes resurrectionem iam factam et subvertunt quorundam fidem |
2Tim 2.19 | sed firmum fundamentum Dei stetit habens signaculum hoc cognovit Dominus qui sunt eius et discedat ab iniquitate omnis qui nominat nomen Domini |
2Tim 2.20 | in magna autem domo non solum sunt vasa aurea et argentea sed et lignea et fictilia et quaedam quidem in honorem quaedam autem in contumeliam |
2Tim 2.21 | si quis ergo emundaverit se ab istis erit vas in honorem sanctificatum et utile Domino ad omne opus bonum paratum |
2Tim 2.22 | iuvenilia autem desideria fuge sectare vero iustitiam fidem caritatem pacem cum his qui invocant Dominum de corde puro |
2Tim 2.23 | stultas autem et sine disciplina quaestiones devita sciens quia generant lites |
2Tim 2.24 | servum autem Domini non oportet litigare sed mansuetum esse ad omnes docibilem patientem |
2Tim 2.25 | cum modestia corripientem eos qui resistunt nequando det illis Deus paenitentiam ad cognoscendam veritatem |
2Tim 2.26 | et resipiscant a diaboli laqueis a quo capti tenentur ad ipsius voluntatem |
2Tim 3.1 | hoc autem scito quod in novissimis diebus instabunt tempora periculosa |
2Tim 3.2 | et erunt homines se ipsos amantes cupidi elati superbi blasphemi parentibus inoboedientes ingrati scelesti |
2Tim 3.3 | sine affectione sine pace criminatores incontinentes inmites sine benignitate |
2Tim 3.4 | proditores protervi tumidi voluptatium amatores magis quam Dei |
2Tim 3.5 | habentes speciem quidem pietatis virtutem autem eius abnegantes et hos devita |
2Tim 3.6 | ex his enim sunt qui penetrant domos et captivas ducunt mulierculas oneratas peccatis quae ducuntur variis desideriis |
2Tim 3.7 | semper discentes et numquam ad scientiam veritatis pervenientes |
2Tim 3.8 | quemadmodum autem Iannes et Mambres restiterunt Mosi ita et hii resistunt veritati homines corrupti mente reprobi circa fidem |
2Tim 3.9 | sed ultra non proficient insipientia enim eorum manifesta erit omnibus sicut et illorum fuit |
2Tim 3.10 | tu autem adsecutus es meam doctrinam institutionem propositum fidem longanimitatem dilectionem patientiam |
2Tim 3.11 | persecutiones passiones qualia mihi facta sunt Antiochiae Iconii Lystris quales persecutiones sustinui et ex omnibus me eripuit Dominus |
2Tim 3.12 | et omnes qui volunt pie vivere in Christo Iesu persecutionem patientur |
2Tim 3.13 | mali autem homines et seductores proficient in peius errantes et in errorem mittentes |
2Tim 3.14 | tu vero permane in his quae didicisti et credita sunt tibi sciens a quo didiceris |
2Tim 3.15 | et quia ab infantia sacras litteras nosti quae te possint instruere ad salutem per fidem quae est in Christo Iesu |
2Tim 3.16 | omnis scriptura divinitus inspirata et utilis ad docendum ad arguendum ad corrigendum ad erudiendum in iustitia |
2Tim 3.17 | ut perfectus sit homo Dei ad omne opus bonum instructus |
2Tim 4.1 | testificor coram Deo et Christo Iesu qui iudicaturus est vivos ac mortuos et adventum ipsius et regnum eius |
2Tim 4.2 | praedica verbum insta oportune inportune argue obsecra increpa in omni patientia et doctrina |
2Tim 4.3 | erit enim tempus cum sanam doctrinam non sustinebunt sed ad sua desideria coacervabunt sibi magistros prurientes auribus |
2Tim 4.4 | et a veritate quidem auditum avertent ad fabulas autem convertentur |
2Tim 4.5 | tu vero vigila in omnibus labora opus fac evangelistae ministerium tuum imple |
2Tim 4.6 | ego enim iam delibor et tempus meae resolutionis instat |