Global Chant Database Global Chant Database

Search by Bible verses

... back to Bible search ...

Ac 1.1 primum quidem sermonem feci de omnibus o Theophile quae coepit Iesus facere et docere
Ac 1.2 usque in diem qua praecipiens apostolis per Spiritum Sanctum quos elegit adsumptus est
Ac 1.3 quibus et praebuit se ipsum vivum post passionem suam in multis argumentis per dies quadraginta apparens eis et loquens de regno Dei
Ac 1.4 et convescens praecepit eis ab Hierosolymis ne discederent sed expectarent promissionem Patris quam audistis per os meum
Ac 1.5 quia Iohannes quidem baptizavit aqua vos autem baptizabimini Spiritu Sancto non post multos hos dies
Ac 1.6 igitur qui convenerant interrogabant eum dicentes Domine si in tempore hoc restitues regnum Israhel
Ac 1.7 dixit autem eis non est vestrum nosse tempora vel momenta quae Pater posuit in sua potestate
Ac 1.8 sed accipietis virtutem supervenientis Spiritus Sancti in vos et eritis mihi testes in Hierusalem et in omni Iudaea et Samaria et usque ad ultimum terrae
Ac 1.9 et cum haec dixisset videntibus illis elevatus est et nubes suscepit eum ab oculis eorum
Chant detailsVidentibus illis elevatus est----------an8AM 509 AR 492 LA 250 LU 851 *WA 149
Chant detailsVidentibus illis elevatus est et nubes suscepit eum in caelo...---------------------------an8Cantus Index cao5392
Chant detailsVidentibus illis elevatus est et nubes suscepit eum in caelo...----------------------------an8Cantus Index cao5392
Ac 1.10 cumque intuerentur in caelum eunte illo ecce duo viri adstiterunt iuxta illos in vestibus albis
Chant detailsCumque intuerentur in caelum Viri Galilaei----------ofvOTT 172 *GB 180v *SYG 180
Chant detailsCumque intuerentur in caelum Viri Galilaei----------revLR 105 *LA 250 *WA 149
Ac 1.11 qui et dixerunt viri galilaei quid statis aspicientes in caelum hic Iesus qui adsumptus est a vobis in caelum sic veniet quemadmodum vidistis eum euntem in caelum
Chant detailsViri Galilaei quid aspicitis----------an7AM 508 AR 491 LU 850 WA 149 *LA 250
Chant detailsViri Galilaei quid aspicitis in caelum hic Jesus qui assumpt...------------------------------an7Cantus Index cao5458
Chant detailsViri Galilaei quid aspicitis in caelum hic Jesus qui assumpt...-------------------------------an7Cantus Index cao5458
Chant detailsSic veniet quemadmodum vidistis eum euntem in caelum allelui...------------------------an4Cantus Index cao4925
Ac 1.12 tunc reversi sunt Hierosolymam a monte qui vocatur Oliveti qui est iuxta Hierusalem sabbati habens iter
Ac 1.13 et cum introissent in cenaculum ascenderunt ubi manebant Petrus et Iohannes Iacobus et Andreas Philippus et Thomas Bartholomeus et Mattheus Iacobus Alphei et Simon Zelotes et Iudas Iacobi
Ac 1.14 hii omnes erant perseverantes unianimiter in oratione cum mulieribus et Maria matre Iesu et fratribus eius
Ac 1.15 et in diebus illis exsurgens Petrus in medio fratrum dixit erat autem turba nominum simul fere centum viginti
Ac 1.16 viri fratres oportet impleri scripturam quam praedixit Spiritus Sanctus per os David de Iuda qui fuit dux eorum qui conprehenderunt Iesum
Chant detailsSpiritus sanctus in te---------------------an8ulr0343
Ac 1.17 quia connumeratus erat in nobis et sortitus est sortem ministerii huius
Ac 1.18 et hic quidem possedit agrum de mercede iniquitatis et suspensus crepuit medius et diffusa sunt omnia viscera eius
Ac 1.19 et notum factum est omnibus habitantibus Hierusalem ita ut appellaretur ager ille lingua eorum Acheldemach hoc est ager Sanguinis
Ac 1.20 scriptum est enim in libro Psalmorum fiat commoratio eius deserta et non sit qui inhabitet in ea et episcopatum eius accipiat alius
Ac 1.21 oportet ergo ex his viris qui nobiscum congregati sunt in omni tempore quo intravit et exivit inter nos Dominus Iesus
Ac 1.22 incipiens a baptismate Iohannis usque in diem qua adsumptus est a nobis testem resurrectionis eius nobiscum fieri unum ex istis
Ac 1.23 et statuerunt duos Ioseph qui vocabatur Barsabban qui cognominatus est Iustus et Matthiam
Ac 1.24 et orantes dixerunt tu Domine qui corda nosti omnium ostende quem elegeris ex his duobus unum
Ac 1.25 accipere locum ministerii huius et apostolatus de quo praevaricatus est Iudas ut abiret in locum suum
Ac 1.26 et dederunt sortes eis et cecidit sors super Matthiam et adnumeratus est cum undecim apostolis
Ac 2.1 et cum conplerentur dies pentecostes erant omnes pariter in eodem loco
Ac 2.2 et factus est repente de caelo sonus tamquam advenientis spiritus vehementis et replevit totam domum ubi erant sedentes
Ac 2.3 et apparuerunt illis dispertitae linguae tamquam ignis seditque supra singulos eorum
Chant detailsEt apparuerunt illis dispertitae linguae tamquam ignis sedit...----------------------------rev7Cantus Index cao6717a
Ac 2.4 et repleti sunt omnes Spiritu Sancto et coeperunt loqui aliis linguis prout Spiritus Sanctus dabat eloqui illis
Chant detailsRepleti sunt omnes spiritu----------alvSYG 186
Chant detailsRepleti sunt omnes spiritu----------inv6LA 264 *WA 154
Chant detailsRepleti sunt omnes spiritu----------re2AM 1187 LA 256 LU 875 WA 152 *PM 90
Chant detailsRepleti sunt omnes spiritu----------an8AR 504 LA 254* 261 LU 884 WA 63 153 *AM 521
Chant detailsSpiritus sanctus in te---------------------an8ulr0343
Chant detailsEt coeperunt loqui variis linguis prout spiritus sanctus dab...---------------------------------rev7Cantus Index cao6110b
Chant detailsRepleti sunt omnes spiritu sancto et coeperunt loqui-------------------------------rev2Cantus Index cao7101a
Chant detailsRepleti sunt omnes spiritu sancto et coeperunt loqui allelui...-----------------------an8Cantus Index cao4613
Chant detailsRepleti sunt omnes spiritu sancto et coeperunt loqui tamquam...--------------------------------rev3Cantus Index cao6536a
Chant detailsRepleti sunt omnes spiritu sancto et coeperunt loqui allelui...---------------------------an8Cantus Index cao4613
Chant detailsRepleti sunt omnes spiritu sancto et coeperunt loqui------------------------------rev2Cantus Index cao7101a
Chant detailsAlleluia Repleti sunt omnes spiritu sancto------------------------------------alSchlager 83
No matches found.

No matches found.

No matches found.

Ac 2.5 erant autem in Hierusalem habitantes Iudaei viri religiosi ex omni natione quae sub caelo sunt
Ac 2.6 facta autem hac voce convenit multitudo et mente confusa est quoniam audiebat unusquisque lingua sua illos loquentes
Ac 2.7 stupebant autem omnes et mirabantur dicentes nonne omnes ecce isti qui loquuntur Galilaei sunt
Ac 2.8 et quomodo nos audivimus unusquisque lingua nostra in qua nati sumus
Ac 2.9 Parthi et Medi et Elamitae et qui habitant Mesopotamiam et Iudaeam et Cappadociam Pontum et Asiam
Ac 2.10 Frygiam et Pamphiliam Aegyptum et partes Lybiae quae est circa Cyrenen et advenae romani
Ac 2.11 Iudaei quoque et proselyti Cretes et Arabes audivimus loquentes eos nostris linguis magnalia Dei
Ac 2.12 stupebant autem omnes et mirabantur ad invicem dicentes quidnam hoc vult esse
Ac 2.13 alii autem inridentes dicebant quia musto pleni sunt isti
Ac 2.14 stans autem Petrus cum undecim levavit vocem suam et locutus est eis viri iudaei et qui habitatis Hierusalem universi hoc vobis notum sit et auribus percipite verba mea
Ac 2.15 non enim sicut vos aestimatis hii ebrii sunt cum sit hora diei tertia
Ac 2.16 sed hoc est quod dictum est per prophetam Iohel
Ac 2.17 et erit in novissimis diebus dicit Dominus effundam de Spiritu meo super omnem carnem et prophetabunt filii vestri et filiae vestrae et iuvenes vestri visiones videbunt et seniores vestri somnia somniabunt
Ac 2.18 et quidem super servos meos et super ancillas meas in diebus illis effundam de Spiritu meo et prophetabunt
Ac 2.19 et dabo prodigia in caelo sursum et signa in terra deorsum sanguinem et ignem et vaporem fumi
Ac 2.20 sol convertetur in tenebras et luna in sanguinem antequam veniat dies Domini magnus et manifestus
Ac 2.21 et erit omnis quicumque invocaverit nomen Domini salvus erit
Chant detailsOmnis qui invocaverit nomen----------an8AM 276 AR 298 LU 451
Ac 2.22 viri israhelitae audite verba haec Iesum Nazarenum virum adprobatum a Deo in vobis virtutibus et prodigiis et signis quae fecit per illum Deus in medio vestri sicut vos scitis
Ac 2.23 hunc definito consilio et praescientia Dei traditum per manus iniquorum adfigentes interemistis
Ac 2.24 quem Deus suscitavit solutis doloribus inferni iuxta quod inpossibile erat teneri illum ab eo
Ac 2.25 David enim dicit in eum providebam Dominum coram me semper quoniam a dextris meis est ne commovear
Ac 2.26 propter hoc laetatum est cor meum et exultavit lingua mea insuper et caro mea requiescet in spe
Chant detailsCaro mea requiescet in spe----------an7LA 201 LU 753 OHS 593 *WA 125
Chant detailsCaro mea requiescet in spe----------------------------an7Cantus Index cao1775
Chant detailsCaro mea requiescet in spe------------------------------an7Cantus Index cao1775
Ac 2.27 quoniam non derelinques animam meam in inferno neque dabis Sanctum tuum videre corruptionem
Ac 2.28 notas fecisti mihi vias vitae replebis me iucunditate cum facie tua
Ac 2.29 viri fratres liceat audenter dicere ad vos de patriarcha David quoniam et defunctus est et sepultus est et sepulchrum eius est apud nos usque in hodiernum diem
Ac 2.30 propheta igitur cum esset et sciret quia iureiurando iurasset illi Deus de fructu lumbi eius sedere super sedem eius
Ac 2.31 providens locutus est de resurrectione Christi quia neque derelictus est in inferno neque caro eius vidit corruptionem
Ac 2.32 hunc Iesum resuscitavit Deus cui omnes nos testes sumus
Ac 2.33 dextera igitur Dei exaltatus et promissione Spiritus Sancti accepta a Patre effudit hunc quem vos videtis et audistis
Ac 2.34 non enim David ascendit in caelos dicit autem ipse dixit Dominus Domino meo sede a dextris meis
Chant detailsDixit dominus domino meo sede----------an7AM 125 AR 45 LU 252 OHS 156 *LA 86
Chant detailsDixit dominus domino meo sede----------alvSYG 248
Chant detailsDixit dominus domino meo sede a dexteris meis-------------------------------an7Cantus Index cao2285
Chant detailsDixit dominus domino meo sede a dexteris meis------------------------------------rev8Cantus Index cao7046a
Chant detailsDixit dominus domino meo sede a dexteris meis------------------------------------rev8Cantus Index cao7046a
Ac 2.35 donec ponam inimicos tuos scabillum pedum tuorum
Chant detailsDonec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum------------------------------------rev7Cantus Index cao7449a
Chant detailsDonec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum------------------------------------rev7Cantus Index cao7449a
Ac 2.36 certissime ergo sciat omnis domus Israhel quia et Dominum eum et Christum Deus fecit hunc Iesum quem vos crucifixistis
Ac 2.37 his auditis conpuncti sunt corde et dixerunt ad Petrum et ad reliquos apostolos quid faciemus viri fratres
Ac 2.38 Petrus vero ad illos paenitentiam inquit agite et baptizetur unusquisque vestrum in nomine Iesu Christi in remissionem peccatorum vestrorum et accipietis donum Sancti Spiritus
Chant detailsIn nomine Jesu Christi----------an2LA 412 WA 340
Ac 2.39 vobis enim est repromissio et filiis vestris et omnibus qui longe sunt quoscumque advocaverit Dominus Deus noster
Ac 2.40 aliis etiam verbis pluribus testificatus est et exhortabatur eos dicens salvamini a generatione ista prava
Ac 2.41 qui ergo receperunt sermonem eius baptizati sunt et adpositae sunt in illa die animae circiter tria milia
Ac 2.42 erant autem perseverantes in doctrina apostolorum et communicatione fractionis panis et orationibus
Ac 2.43 fiebat autem omni animae timor multa quoque prodigia et signa per apostolos fiebant in Hierusalem et metus erat magnus in universis
Ac 2.44 omnes etiam qui credebant erant pariter et habebant omnia communia
Ac 2.45 possessiones et substantias vendebant et dividebant illa omnibus prout cuique opus erat
Ac 2.46 cotidie quoque perdurantes unianimiter in templo et frangentes circa domos panem sumebant cibum cum exultatione et simplicitate cordis
Ac 2.47 conlaudantes Deum et habentes gratiam ad omnem plebem Dominus autem augebat qui salvi fierent cotidie in id ipsum
Ac 3.1 Petrus autem et Iohannes ascendebant in templum ad horam orationis nonam
Chant detailsPetrus et Joannes ascendebant in templum ad horam orationis ...----------------------------an8Cantus Index cao4287
Chant detailsPetrus et Joannes ascendebant in templum ad horam orationis ...-------------------------------an8Cantus Index cao4287
No matches found.

Ac 3.2 et quidam vir qui erat claudus ex utero matris suae baiulabatur quem ponebant cotidie ad portam templi quae dicitur Speciosa ut peteret elemosynam ab introeuntibus in templum
Ac 3.3 is cum vidisset Petrum et Iohannem incipientes introire in templum rogabat ut elemosynam acciperet
Ac 3.4 intuens autem in eum Petrus cum Iohanne dixit respice in nos
Ac 3.5 at ille intendebat in eos sperans se aliquid accepturum ab eis
Ac 3.6 Petrus autem dixit argentum et aurum non est mihi quod autem habeo hoc tibi do in nomine Iesu Christi Nazareni surge et ambula
Chant detailsIn nomine Jesu Christi----------an2LA 412 WA 340
Chant detailsArgentum et aurum non est mihi quod autem habeo hoc tibi do-------------------------an7Cantus Index cao1480
Chant detailsArgentum et aurum non est mihi quod autem habeo hoc tibi do---------------------------an7Cantus Index cao1480
No matches found.

Ac 3.7 et adprehensa ei manu dextera adlevavit eum et protinus consolidatae sunt bases eius et plantae
Ac 3.8 et exiliens stetit et ambulabat et intravit cum illis in templum ambulans et exiliens et laudans Dominum
Ac 3.9 et vidit omnis populus eum ambulantem et laudantem Deum
Ac 3.10 cognoscebant autem illum quoniam ipse erat qui ad elemosynam sedebat ad Speciosam portam templi et impleti sunt stupore et extasi in eo quod contigerat illi
Ac 3.11 cum teneret autem Petrum et Iohannem concurrit omnis populus ad eos ad porticum qui appellatur Salomonis stupentes
Ac 3.12 videns autem Petrus respondit ad populum viri israhelitae quid miramini in hoc aut nos quid intuemini quasi nostra virtute aut pietate fecerimus hunc ambulare
Ac 3.13 Deus Abraham et Deus Isaac et Deus Iacob Deus patrum nostrorum glorificavit Filium suum Iesum quem vos quidem tradidistis et negastis ante faciem Pilati iudicante illo dimitti
Ac 3.14 vos autem sanctum et iustum negastis et petistis virum homicidam donari vobis
Ac 3.15 auctorem vero vitae interfecistis quem Deus suscitavit a mortuis cuius nos testes sumus
Ac 3.16 et in fide nominis eius hunc quem videtis et nostis confirmavit nomen eius et fides quae per eum est dedit integram sanitatem istam in conspectu omnium vestrum
Ac 3.17 et nunc fratres scio quia per ignorantiam fecistis sicut et principes vestri
Ac 3.18 Deus autem quae praenuntiavit per os omnium prophetarum pati Christum suum implevit sic
Ac 3.19 paenitemini igitur et convertimini ut deleantur vestra peccata
Ac 3.20 ut cum venerint tempora refrigerii a conspectu Domini et miserit eum qui praedicatus est vobis Iesum Christum
Ac 3.21 quem oportet caelum quidem suscipere usque in tempora restitutionis omnium quae locutus est Deus per os sanctorum suorum a saeculo prophetarum
Ac 3.22 Moses quidem dixit quia prophetam vobis suscitabit Dominus Deus vester de fratribus vestris tamquam me ipsum audietis iuxta omnia quaecumque locutus fuerit vobis
Ac 3.23 erit autem omnis anima quae non audierit prophetam illum exterminabitur de plebe
Ac 3.24 et omnes prophetae a Samuhel et deinceps qui locuti sunt et adnuntiaverunt dies istos
Ac 3.25 vos estis filii prophetarum et testamenti quod disposuit Deus ad patres vestros dicens ad Abraham et in semine tuo benedicentur omnes familiae terrae
Ac 3.26 vobis primum Deus suscitans Filium suum misit eum benedicentem vobis ut convertat se unusquisque a nequitia sua
Ac 4.1 loquentibus autem illis ad populum supervenerunt sacerdotes et magistratus templi et Sadducaei
Ac 4.2 dolentes quod docerent populum et adnuntiarent in Iesu resurrectionem ex mortuis
Ac 4.3 et iniecerunt in eis manus et posuerunt eos in custodiam in crastinum erat enim iam vespera
Ac 4.4 multi autem eorum qui audierant verbum crediderunt et factus est numerus virorum quinque milia
Ac 4.5 factum est autem in crastinum ut congregarentur principes eorum et seniores et scribae in Hierusalem
Ac 4.6 et Annas princeps sacerdotum et Caiphas et Iohannes et Alexander et quotquot erant de genere sacerdotali
Ac 4.7 et statuentes eos in medio interrogabant in qua virtute aut in quo nomine fecistis hoc vos
Ac 4.8 tunc Petrus repletus Spiritu Sancto dixit ad eos principes populi et seniores
Ac 4.9 si nos hodie diiudicamur in benefacto hominis infirmi in quo iste salvus factus est
Ac 4.10 notum sit omnibus vobis et omni plebi Israhel quia in nomine Iesu Christi Nazareni quem vos crucifixistis quem Deus suscitavit a mortuis in hoc iste adstat coram vobis sanus
Chant detailsIn nomine Jesu Christi----------an2LA 412 WA 340
Ac 4.11 hic est lapis qui reprobatus est a vobis aedificantibus qui factus est in caput anguli
Ac 4.12 et non est in alio aliquo salus nec enim nomen aliud est sub caelo datum hominibus in quo oportet nos salvos fieri
Ac 4.13 videntes autem Petri constantiam et Iohannis conperto quod homines essent sine litteris et idiotae admirabantur et cognoscebant eos quoniam cum Iesu fuerant
Ac 4.14 hominem quoque videntes stantem cum eis qui curatus fuerat nihil poterant contradicere
Ac 4.15 iusserunt autem eos foras extra concilium secedere et conferebant ad invicem
Ac 4.16 dicentes quid faciemus hominibus istis quoniam quidem notum signum factum est per eos omnibus habitantibus in Hierusalem manifestum et non possumus negare
Ac 4.17 sed ne amplius divulgetur in populum comminemur eis ne ultra loquantur in nomine hoc ulli hominum
Ac 4.18 et vocantes eos denuntiaverunt ne omnino loquerentur neque docerent in nomine Iesu
Ac 4.19 Petrus vero et Iohannes respondentes dixerunt ad eos si iustum est in conspectu Dei vos potius audire quam Deum iudicate
Ac 4.20 non enim possumus quae vidimus et audivimus non loqui
Ac 4.21 at illi comminantes dimiserunt eos non invenientes quomodo punirent eos propter populum quia omnes clarificabant Deum in eo quod acciderat
Ac 4.22 annorum enim erat amplius quadraginta homo in quo factum erat signum istud sanitatis
Ac 4.23 dimissi autem venerunt ad suos et adnuntiaverunt eis quanta ad eos principes sacerdotum et seniores dixissent
Ac 4.24 qui cum audissent unianimiter levaverunt vocem ad Deum et dixerunt Domine tu qui fecisti caelum et terram et mare et omnia quae in eis sunt
Ac 4.25 qui Spiritu Sancto per os patris nostri David pueri tui dixisti quare fremuerunt gentes et populi meditati sunt inania
Chant detailsQuare fremuerunt gentes et------------------------------------rev8ulr0601a
Ac 4.26 adstiterunt reges terrae et principes convenerunt in unum adversus Dominum et adversus Christum eius
Chant detailsAstiterunt reges terrae et-----------an8LU 688 OHS 478 *LA 195 *WA 121
Chant detailsAstiterunt reges terrae et----------re8LU 771 OHS 616 *LA 205
Chant detailsAstiterunt reges terrae et-------------------------------re8ulr0601
Ac 4.27 convenerunt enim vere in civitate ista adversus sanctum puerum tuum Iesum quem unxisti Herodes et Pontius Pilatus cum gentibus et populis Israhel
Ac 4.28 facere quae manus tua et consilium decreverunt fieri
Ac 4.29 et nunc Domine respice in minas eorum et da servis tuis cum omni fiducia loqui verbum tuum
Ac 4.30 in eo cum manum tuam extendas sanitates et signa et prodigia fieri per nomen sancti Filii tui Iesu
Ac 4.31 et cum orassent motus est locus in quo erant congregati et repleti sunt omnes Spiritu Sancto et loquebantur verbum Dei cum fiducia
Chant detailsRepleti sunt omnes spiritu----------alvSYG 186
Chant detailsRepleti sunt omnes spiritu----------inv6LA 264 *WA 154
Chant detailsRepleti sunt omnes spiritu----------re2AM 1187 LA 256 LU 875 WA 152 *PM 90
Chant detailsRepleti sunt omnes spiritu----------an8AR 504 LA 254* 261 LU 884 WA 63 153 *AM 521
Chant detailsRepleti quidem spiritu sancto loquebantur verbum dei cum fid...------------------------------------rev3Cantus Index cao7907b
Chant detailsRepleti quidem spiritu sancto loquebantur verbum dei cum fid...------------------------------------rev3Cantus Index cao7907b
Chant detailsRepleti sunt omnes spiritu sancto et coeperunt loqui-------------------------------rev2Cantus Index cao7101a
Chant detailsRepleti sunt omnes spiritu sancto et coeperunt loqui------------------------------rev2Cantus Index cao7101a
Chant detailsAlleluia Repleti sunt omnes spiritu sancto------------------------------------alSchlager 83
No matches found.

No matches found.

Ac 4.32 multitudinis autem credentium erat cor et anima una nec quisquam eorum quae possidebant aliquid suum esse dicebat sed erant illis omnia communia
Ac 4.33 et virtute magna reddebant apostoli testimonium resurrectionis Iesu Christi Domini et gratia magna erat in omnibus illis
Chant detailsJesu Christi domini gratia----------an3WA 372
Ac 4.34 neque enim quisquam egens erat inter illos quotquot enim possessores agrorum aut domorum erant vendentes adferebant pretia eorum quae vendebant
Ac 4.35 et ponebant ante pedes apostolorum dividebantur autem singulis prout cuique opus erat
Ac 4.36 Ioseph autem qui cognominatus est Barnabas ab apostolis quod est interpretatum Filius consolationis Levites Cyprius genere
Ac 4.37 cum haberet agrum vendidit illum et adtulit pretium et posuit ante pedes apostolorum
Ac 5.1 vir autem quidam nomine Ananias cum Saffira uxore sua vendidit agrum
Ac 5.2 et fraudavit de pretio agri conscia uxore sua et adferens partem quandam ad pedes apostolorum posuit
Ac 5.3 dixit autem Petrus Anania cur temptavit Satanas cor tuum mentiri te Spiritui Sancto et fraudare de pretio agri
Ac 5.4 nonne manens tibi manebat et venundatum in tua erat potestate quare posuisti in corde tuo hanc rem non es mentitus hominibus sed Deo
Ac 5.5 audiens autem Ananias haec verba cecidit et exspiravit et factus est timor magnus in omnes qui audierant
Ac 5.6 surgentes autem iuvenes amoverunt eum et efferentes sepelierunt
Ac 5.7 factum est autem quasi horarum trium spatium et uxor ipsius nesciens quod factum fuerat introiit
Ac 5.8 respondit autem ei Petrus dic mihi si tanti agrum vendidistis at illa dixit etiam tanti
Ac 5.9 Petrus autem ad eam quid utique convenit vobis temptare Spiritum Domini ecce pedes eorum qui sepelierunt virum tuum ad ostium et efferent te
Ac 5.10 confestim cecidit ante pedes eius et exspiravit intrantes autem iuvenes invenerunt illam mortuam et extulerunt et sepelierunt ad virum suum
Ac 5.11 et factus est timor magnus in universa ecclesia et in omnes qui audierunt haec
Ac 5.12 per manus autem apostolorum fiebant signa et prodigia multa in plebe et erant unianimiter omnes in porticu Salomonis
Ac 5.13 ceterorum autem nemo audebat coniungere se illis sed magnificabat eos populus
Ac 5.14 magis autem augebatur credentium in Domino multitudo virorum ac mulierum
Ac 5.15 ita ut in plateas eicerent infirmos et ponerent in lectulis et grabattis ut veniente Petro saltim umbra illius obumbraret quemquam eorum
Ac 5.16 concurrebat autem et multitudo vicinarum civitatum Hierusalem adferentes aegros et vexatos ab spiritibus inmundis qui curabantur omnes
Ac 5.17 exsurgens autem princeps sacerdotum et omnes qui cum illo erant quae est heresis Sadducaeorum repleti sunt zelo
Ac 5.18 et iniecerunt manus in apostolos et posuerunt illos in custodia publica
Ac 5.19 angelus autem Domini per noctem aperiens ianuas carceris et educens eos dixit
Ac 5.20 ite et stantes loquimini in templo plebi omnia verba vitae huius
Ac 5.21 qui cum audissent intraverunt diluculo in templum et docebant adveniens autem princeps sacerdotum et qui cum eo erant convocaverunt concilium et omnes seniores filiorum Israhel et miserunt in carcerem ut adducerentur
Ac 5.22 cum venissent autem ministri et aperto carcere non invenissent illos reversi nuntiaverunt
Ac 5.23 dicentes carcerem quidem invenimus clausum cum omni diligentia et custodes stantes ad ianuas aperientes autem neminem intus invenimus
Ac 5.24 ut audierunt autem hos sermones magistratus templi et principes sacerdotum ambigebant de illis quidnam fieret
Ac 5.25 adveniens autem quidam nuntiavit eis quia ecce viri quos posuistis in carcere sunt in templo stantes et docentes populum
Ac 5.26 tunc abiit magistratus cum ministris et adduxit illos sine vi timebant enim populum ne lapidarentur
Ac 5.27 et cum adduxissent illos statuerunt in concilio et interrogavit eos princeps sacerdotum
Ac 5.28 dicens praecipiendo praecepimus vobis ne doceretis in nomine isto et ecce replestis Hierusalem doctrina vestra et vultis inducere super nos sanguinem hominis istius
Ac 5.29 respondens autem Petrus et apostoli dixerunt oboedire oportet Deo magis quam hominibus
Ac 5.30 Deus patrum nostrorum suscitavit Iesum quem vos interemistis suspendentes in ligno
Ac 5.31 hunc Deus principem et salvatorem exaltavit dextera sua ad dandam paenitentiam Israhel et remissionem peccatorum
Ac 5.32 et nos sumus testes horum verborum et Spiritus Sanctus quem dedit Deus omnibus oboedientibus sibi
Chant detailsSpiritus sanctus in te---------------------an8ulr0343
Ac 5.33 haec cum audissent dissecabantur et cogitabant interficere illos
Ac 5.34 surgens autem quidam in concilio Pharisaeus nomine Gamalihel legis doctor honorabilis universae plebi iussit foras ad breve homines fieri
Ac 5.35 dixitque ad illos viri israhelitae adtendite vobis super hominibus istis quid acturi sitis
Ac 5.36 ante hos enim dies extitit Theodas dicens esse se aliquem cui consensit virorum numerus circiter quadringentorum qui occisus est et omnes quicumque credebant ei dissipati sunt et redactus est ad nihilum
Ac 5.37 post hunc extitit Iudas Galilaeus in diebus professionis et avertit populum post se et ipse periit et omnes quotquot consenserunt ei dispersi sunt
Ac 5.38 et nunc itaque dico vobis discedite ab hominibus istis et sinite illos quoniam si est ex hominibus consilium hoc aut opus dissolvetur
Ac 5.39 si vero ex Deo est non poteritis dissolvere eos ne forte et Deo repugnare inveniamini consenserunt autem illi
Ac 5.40 et convocantes apostolos caesis denuntiaverunt ne loquerentur in nomine Iesu et dimiserunt eos
Ac 5.41 et illi quidem ibant gaudentes a conspectu concilii quoniam digni habiti sunt pro nomine Iesu contumeliam pati
Chant detailsIbant gaudentes a conspectu concilii quoniam digni habiti su...-------------------re7Cantus Index cao6873
Ac 5.42 omni autem die in templo et circa domos non cessabant docentes et evangelizantes Christum Iesum
Ac 6.1 in diebus autem illis crescente numero discipulorum factus est murmur Graecorum adversus Hebraeos eo quod dispicerentur in ministerio cotidiano viduae eorum
Ac 6.2 convocantes autem duodecim multitudinem discipulorum dixerunt non est aequum nos derelinquere verbum Dei et ministrare mensis
Ac 6.3 considerate ergo fratres viros ex vobis boni testimonii septem plenos Spiritu et sapientia quos constituamus super hoc opus
Ac 6.4 nos vero orationi et ministerio verbi instantes erimus
Ac 6.5 et placuit sermo coram omni multitudine et elegerunt Stephanum virum plenum fide et Spiritu Sancto et Philippum et Prochorum et Nicanorem et Timonem et Parmenam et Nicolaum advenam Antiochenum
Ac 6.6 hos statuerunt ante conspectum apostolorum et orantes inposuerunt eis manus
Ac 6.7 et verbum Dei crescebat et multiplicabatur numerus discipulorum in Hierusalem valde multa etiam turba sacerdotum oboediebat fidei
Ac 6.8 Stephanus autem plenus gratia et fortitudine faciebat prodigia et signa magna in populo
Chant detailsStephanus autem plenus gratia----------re3LA 41
Chant detailsStephanus autem plenus gratia----------an8AM 252 AR 276 LA 40 LU 413
Chant detailsStephanus autem plenus gratia----------re8WA 34
Chant detailsStephanus autem plenus gratia et fortitudine faciebat prodig...------------------------------------rev4Cantus Index cao7852a
Chant detailsStephanus autem plenus gratia et fortitudine faciebat prodig...------------------------------------rev8Cantus Index cao7704a
Chant detailsStephanus autem plenus gratia et veritate faciebat signa mag...--------------------re4Cantus Index cao7702
Chant detailsStephanus autem plenus gratia et fortitudine faciebat prodig...----------------------------an8Cantus Index cao5025
Chant detailsStephanus autem plenus gratia et veritate faciebat signa mag...------------------------------------re4Cantus Index cao7702
Chant detailsStephanus autem plenus gratia et fortitudine faciebat prodig...------------------------------------rev4Cantus Index cao7852a
Chant detailsStephanus autem plenus gratia et fortitudine faciebat prodig...------------------------------an8Cantus Index cao5025
Chant detailsStephanus autem plenus gratia et veritate faciebat signa mag...------------------------------------re3Cantus Index cao7702
Chant detailsStephanus autem plenus gratia et fortitudine faciebat prodig...--------------------------------rev4Cantus Index cao7852a
Chant detailsStephanus autem plenus gratia et fortitudine faciebat prodig...------------------------------an8Cantus Index cao5025
Chant detailsStephanus autem plenus gratia et fortitudine faciebat prodig...------------------------------rev7Cantus Index cao7704a
Ac 6.9 surrexerunt autem quidam de synagoga quae appellatur Libertinorum et Cyrenensium et Alexandrinorum et eorum qui erant a Cilicia et Asia disputantes cum Stephano
Ac 6.10 et non poterant resistere sapientiae et Spiritui quo loquebatur
Ac 6.11 tunc submiserunt viros qui dicerent se audisse eum dicentem verba blasphemiae in Mosen et Deum
Ac 6.12 commoverunt itaque plebem et seniores et scribas et concurrentes rapuerunt eum et adduxerunt in concilium
Chant detailsCommoverunt itaque plebem et concurrentes rapuerunt eum et a...------------------------------------rev8Cantus Index cao7735a
Ac 6.13 et statuerunt testes falsos dicentes homo iste non cessat loqui verba adversus locum sanctum et legem
Ac 6.14 audivimus enim eum dicentem quoniam Iesus Nazarenus hic destruet locum istum et mutabit traditiones quas tradidit nobis Moses
Ac 6.15 et intuentes eum omnes qui sedebant in concilio viderunt faciem eius tamquam faciem angeli
Ac 7.1 dixit autem princeps sacerdotum si haec ita se habent
Ac 7.2 qui ait viri fratres et patres audite Deus gloriae apparuit patri nostro Abraham cum esset in Mesopotamiam priusquam moraretur in Charram
Ac 7.3 et dixit ad illum exi de terra tua et de cognatione tua et veni in terram quam tibi monstravero
Ac 7.4 tunc exiit de terra Chaldeorum et habitavit in Charram et inde postquam mortuus est pater eius transtulit illum in terram istam in qua nunc vos habitatis
Ac 7.5 et non dedit illi hereditatem in ea nec passum pedis et repromisit dare illi eam in possessionem et semini eius post ipsum cum non haberet filium
Ac 7.6 locutus est autem Deus quia erit semen eius accola in terra aliena et servituti eos subicient et male tractabunt eos annis quadringentis
Ac 7.7 et gentem cui servierint iudicabo ego dixit Deus et post haec exibunt et deservient mihi in loco isto
Ac 7.8 et dedit illi testamentum circumcisionis et sic genuit Isaac et circumcidit eum die octava et Isaac Iacob et Iacob duodecim patriarchas
Ac 7.9 et patriarchae aemulantes Ioseph vendiderunt in Aegyptum et erat Deus cum eo
Ac 7.10 et eripuit eum ex omnibus tribulationibus eius et dedit ei gratiam et sapientiam in conspectu Pharaonis regis Aegypti et constituit eum praepositum super Aegyptum et super omnem domum suam
Ac 7.11 venit autem fames in universam Aegyptum et Chanaan et tribulatio magna et non inveniebant cibos patres nostri
Ac 7.12 cum audisset autem Iacob esse frumentum in Aegypto misit patres nostros primum
Ac 7.13 et in secundo cognitus est Ioseph a fratribus suis et manifestatum est Pharaoni genus eius
Ac 7.14 mittens autem Ioseph accersivit Iacob patrem suum et omnem cognationem in animabus septuaginta quinque
Ac 7.15 et descendit Iacob in Aegyptum et defunctus est ipse et patres nostri
Ac 7.16 et translati sunt in Sychem et positi sunt in sepulchro quod emit Abraham pretio argenti a filiis Emmor filii Sychem
Ac 7.17 cum adpropinquaret autem tempus repromissionis quam confessus erat Deus Abrahae crevit populus et multiplicatus est in Aegypto
Ac 7.18 quoadusque surrexit rex alius in Aegypto qui non sciebat Ioseph
Ac 7.19 hic circumveniens genus nostrum adflixit patres ut exponerent infantes suos ne vivificarentur
Ac 7.20 eodem tempore natus est Moses et fuit gratus Deo qui nutritus est tribus mensibus in domo patris sui
Ac 7.21 exposito autem illo sustulit eum filia Pharaonis et enutrivit eum sibi in filium
Ac 7.22 et eruditus est Moses omni sapientia Aegyptiorum et erat potens in verbis et in operibus suis
Ac 7.23 cum autem impleretur ei quadraginta annorum tempus ascendit in cor eius ut visitaret fratres suos filios Israhel
Ac 7.24 et cum vidisset quendam iniuriam patientem vindicavit illum et fecit ultionem ei qui iniuriam sustinebat percusso Aegyptio
Ac 7.25 existimabat autem intellegere fratres quoniam Deus per manum ipsius daret salutem illis at illi non intellexerunt
Ac 7.26 sequenti vero die apparuit illis litigantibus et reconciliabat eos in pacem dicens viri fratres estis ut quid nocetis alterutrum
Ac 7.27 qui autem iniuriam faciebat proximo reppulit eum dicens quis te constituit principem et iudicem super nos
Ac 7.28 numquid interficere me tu vis quemadmodum interfecisti heri Aegyptium
Ac 7.29 fugit autem Moses in verbo isto et factus est advena in terra Madiam ubi generavit filios duos
Ac 7.30 et expletis annis quadraginta apparuit illi in deserto montis Sina angelus in igne flammae rubi
Ac 7.31 Moses autem videns admiratus est visum et accedente illo ut consideraret facta est vox Domini
Ac 7.32 ego Deus patrum tuorum Deus Abraham et Deus Isaac et Deus Iacob tremefactus autem Moses non audebat considerare
Ac 7.33 dixit autem illi Dominus solve calciamentum pedum tuorum locus enim in quo stas terra sancta est
Ac 7.34 videns vidi adflictionem populi mei qui est in Aegypto et gemitum eorum audivi et descendi liberare eos et nunc veni et mittam te in Aegyptum
Ac 7.35 hunc Mosen quem negaverunt dicentes quis te constituit principem et iudicem hunc Deus principem et redemptorem misit cum manu angeli qui apparuit illi in rubo
Ac 7.36 hic eduxit illos faciens prodigia et signa in terra Aegypti et in Rubro mari et in deserto annis quadraginta
Ac 7.37 hic est Moses qui dixit filiis Israhel prophetam vobis suscitabit Deus de fratribus vestris tamquam me
Ac 7.38 hic est qui fuit in ecclesia in solitudine cum angelo qui loquebatur ei in monte Sina et cum patribus nostris qui accepit verba vitae dare nobis
Ac 7.39 cui noluerunt oboedire patres nostri sed reppulerunt et aversi sunt cordibus suis in Aegyptum
Ac 7.40 dicentes ad Aaron fac nobis deos qui praecedant nos Moses enim hic qui eduxit nos de terra Aegypti nescimus quid factum sit ei
Ac 7.41 et vitulum fecerunt in illis diebus et obtulerunt hostiam simulacro et laetabantur in operibus manuum suarum
Ac 7.42 convertit autem Deus et tradidit eos servire militiae caeli sicut scriptum est in libro Prophetarum numquid victimas aut hostias obtulistis mihi annis quadraginta in deserto domus Israhel
Ac 7.43 et suscepistis tabernaculum Moloch et sidus dei vestri Rempham figuras quas fecistis adorare eas et transferam vos trans Babylonem
Ac 7.44 tabernaculum testimonii fuit patribus nostris in deserto sicut disposuit loquens ad Mosen ut faceret illud secundum formam quam viderat
Ac 7.45 quod et induxerunt suscipientes patres nostri cum Iesu in possessionem gentium quas expulit Deus a facie patrum nostrorum usque in diebus David
Ac 7.46 qui invenit gratiam ante Deum et petiit ut inveniret tabernaculum Deo Iacob
Ac 7.47 Salomon autem aedificavit illi domum
Ac 7.48 sed non Excelsus in manufactis habitat sicut propheta dicit
Ac 7.49 caelum mihi sedis est terra autem scabillum pedum meorum quam domum aedificabitis mihi dicit Dominus aut quis locus requietionis meae est
Ac 7.50 nonne manus mea fecit haec omnia
Ac 7.51 dura cervice et incircumcisi cordibus et auribus vos semper Spiritui Sancto resistitis sicut patres vestri et vos
Ac 7.52 quem prophetarum non sunt persecuti patres vestri et occiderunt eos qui praenuntiabant de adventu Iusti cuius vos nunc proditores et homicidae fuistis
Ac 7.53 qui accepistis legem in dispositionem angelorum et non custodistis
Ac 7.54 audientes autem haec dissecabantur cordibus suis et stridebant dentibus in eum
Ac 7.55 cum autem esset plenus Spiritu Sancto intendens in caelum vidit gloriam Dei et Iesum stantem a dextris Dei et ait ecce video caelos apertos et Filium hominis a dextris stantem Dei
Chant detailsCum esset plenus spiritu----------re4LA 42
Chant detailsEcce video caelos apertos----------an4AM 251 AR 274 LU 418 1583_B WA 37 *LA 47
Chant detailsCum esset plenus spiritu sancto beatus Stephanus intendens i...-------------------------re4Cantus Index cao6364
Chant detailsCum autem esset Stephanus plenus spiritu sancto intendens in...----------------------------------rev4Cantus Index cao6984b
Chant detailsCum esset plenus spiritu sancto beatus Stephanus intendens i...------------------------------------re4Cantus Index cao6364
Chant detailsEcce video caelos apertos et Jesum stantem a dexteris dei---------------------------an4Cantus Index cao2554
Chant detailsEcce video caelos apertos et Jesum stantem a dexteris dei-------------------------------an4Cantus Index cao2554
Chant detailsCum autem esset Stephanus plenus spiritu sancto intendens in...------------------------------an1Cantus Index cao1987
No matches found.

Ac 7.56 exclamantes autem voce magna continuerunt aures suas et impetum fecerunt unianimiter in eum
Ac 7.57 et eicientes eum extra civitatem lapidabant et testes deposuerunt vestimenta sua secus pedes adulescentis qui vocabatur Saulus
Chant detailsEjicientes eum extra civitatem----------an1LA 41
Chant detailsEt testes deposuerunt vestimenta sua secus pedes adolescenti...-----------------------------rev1Cantus Index cao6885b
Chant detailsEt testes deposuerunt vestimenta sua secus pedes adolescenti...------------------------rev1Cantus Index cao6693a
Chant detailsEjicientes eum extra civitatem lapidabant et testes deposuer...------------------------an1Cantus Index cao2623
No matches found.

Ac 7.58 et lapidabant Stephanum invocantem et dicentem Domine Iesu suscipe spiritum meum
Chant detailslapidabant stephanum invocantem et di centem domin----------re4LA 44 *WA 35
Chant detailsLapidabant Judaei Stephanum invocantem et dicentem domine Je...-----------------------------an1Cantus Index cao3575
Ac 7.59 positis autem genibus clamavit voce magna Domine ne statuas illis hoc peccatum et cum hoc dixisset obdormivit Saulus autem erat consentiens neci eius
Chant detailsPositis autem genibus beatus----------alvSYG 22
Chant detailsPositis autem genibus beatus----------an1WA 35
Ac 8.1 facta est autem in illa die persecutio magna in ecclesia quae erat Hierosolymis et omnes dispersi sunt per regiones Iudaeae et Samariae praeter apostolos
Ac 8.2 curaverunt autem Stephanum viri timorati et fecerunt planctum magnum super illum
Chant detailsSepelierunt Stephanum viri timorati et fecerunt planctum mag...--------------------------an8Cantus Index cao4866
Chant detailsSepelierunt Stephanum viri timorati et fecerunt planctum mag...--------------------------an8Cantus Index cao4866
Ac 8.3 Saulus vero devastabat ecclesiam per domos intrans et trahens viros ac mulieres tradebat in custodiam
Ac 8.4 igitur qui dispersi erant pertransiebant evangelizantes verbum
Ac 8.5 Philippus autem descendens in civitatem Samariae praedicabat illis Christum
Ac 8.6 intendebant autem turbae his quae a Philippo dicebantur unianimiter audientes et videntes signa quae faciebat
Ac 8.7 multi enim eorum qui habebant spiritus inmundos clamantes voce magna exiebant multi autem paralytici et claudi curati sunt
Ac 8.8 factum est ergo magnum gaudium in illa civitate
Ac 8.9 vir autem quidam nomine Simon qui ante fuerat in civitate magus seducens gentem Samariae dicens esse se aliquem magnum
Ac 8.10 cui auscultabant omnes a minimo usque ad maximum dicentes hic est virtus Dei quae vocatur Magna
Ac 8.11 adtendebant autem eum propter quod multo tempore magicis suis dementasset eos
Ac 8.12 cum vero credidissent Philippo evangelizanti de regno Dei et nomine Iesu Christi baptizabantur viri ac mulieres
Ac 8.13 tunc Simon et ipse credidit et cum baptizatus esset adherebat Philippo videns etiam signa et virtutes maximas fieri stupens admirabatur
Ac 8.14 cum autem audissent apostoli qui erant Hierosolymis quia recepit Samaria verbum Dei miserunt ad illos Petrum et Iohannem
Ac 8.15 qui cum venissent oraverunt pro ipsis ut acciperent Spiritum Sanctum
Ac 8.16 nondum enim in quemquam illorum venerat sed baptizati tantum erant in nomine Domini Iesu
Ac 8.17 tunc inponebant manus super illos et accipiebant Spiritum Sanctum
Ac 8.18 cum vidisset autem Simon quia per inpositionem manus apostolorum daretur Spiritus Sanctus obtulit eis pecuniam
Chant detailsSpiritus sanctus in te---------------------an8ulr0343
Ac 8.19 dicens date et mihi hanc potestatem ut cuicumque inposuero manus accipiat Spiritum Sanctum Petrus autem dixit ad eum
Ac 8.20 pecunia tua tecum sit in perditionem quoniam donum Dei existimasti pecunia possideri
Ac 8.21 non est tibi pars neque sors in sermone isto cor enim tuum non est rectum coram Deo
Ac 8.22 paenitentiam itaque age ab hac nequitia tua et roga Deum si forte remittatur tibi haec cogitatio cordis tui
Ac 8.23 in felle enim amaritudinis et obligatione iniquitatis video te esse
Ac 8.24 respondens autem Simon dixit precamini vos pro me ad Dominum ut nihil veniat super me horum quae dixistis
Ac 8.25 et illi quidem testificati et locuti verbum Domini rediebant Hierosolymam et multis regionibus Samaritanorum evangelizabant
Ac 8.26 angelus autem Domini locutus est ad Philippum dicens surge et vade contra meridianum ad viam quae descendit ab Hierusalem in Gazam haec est deserta
Chant detailsAngelus Domini locutus est----------re5LA 208 WA 128
Ac 8.27 et surgens abiit et ecce vir aethiops eunuchus potens Candacis reginae Aethiopum qui erat super omnes gazas eius venerat adorare in Hierusalem
Ac 8.28 et revertebatur sedens super currum suum legensque prophetam Esaiam
Ac 8.29 dixit autem Spiritus Philippo accede et adiunge te ad currum istum
Ac 8.30 adcurrens autem Philippus audivit illum legentem Esaiam prophetam et dixit putasne intellegis quae legis
Ac 8.31 qui ait et quomodo possum si non aliquis ostenderit mihi rogavitque Philippum ut ascenderet et sederet secum
Ac 8.32 locus autem scripturae quam legebat erat hic tamquam ovis ad occisionem ductus est et sicut agnus coram tondente se sine voce sic non aperuit os suum
Chant detailsSicut ovis ad occisionem----------re4LU 755 OHS 596 *LA 205 *WA 126
Ac 8.33 in humilitate iudicium eius sublatum est generationem illius quis enarrabit quoniam tollitur de terra vita eius
Ac 8.34 respondens autem eunuchus Philippo dixit obsecro te de quo propheta dicit hoc de se an de alio aliquo
Ac 8.35 aperiens autem Philippus os suum et incipiens ab scriptura ista evangelizavit illi Iesum
Ac 8.36 et dum irent per viam venerunt ad quandam aquam et ait eunuchus ecce aqua quid prohibet me baptizari
Ac 8.37
Ac 8.38 et iussit stare currum et descenderunt uterque in aquam Philippus et eunuchus et baptizavit eum
Ac 8.39 cum autem ascendissent de aqua Spiritus Domini rapuit Philippum et amplius non vidit eum eunuchus ibat enim per viam suam gaudens
Ac 8.40 Philippus autem inventus est in Azoto et pertransiens evangelizabat civitatibus cunctis donec veniret Caesaream
Ac 9.1 Saulus autem adhuc inspirans minarum et caedis in discipulos Domini accessit ad principem sacerdotum
Chant detailsSaulus adhuc spirans minarum----------re1LA 341 *WA 263
Chant detailsSaulus adhuc spirans minarum---------an1LA 340 WA 262
Ac 9.2 et petiit ab eo epistulas in Damascum ad synagogas ut si quos invenisset huius viae viros ac mulieres vinctos perduceret in Hierusalem
Ac 9.3 et cum iter faceret contigit ut adpropinquaret Damasco et subito circumfulsit eum lux de caelo
Chant detailsEt subito circumfulsit eum----------an4LA 340
Ac 9.4 et cadens in terram audivit vocem dicentem sibi Saule Saule quid me persequeris
Chant detailsSaule Saule quid me persequeris----------an1LA 341 WA 262
No matches found.

Ac 9.5 qui dixit quis es Domine et ille ego sum Iesus quem tu persequeris
Ac 9.6
Ac 9.7 sed surge et ingredere civitatem et dicetur tibi quid te oporteat facere viri autem illi qui comitabantur cum eo stabant stupefacti audientes quidem vocem neminem autem videntes
No matches found.

No matches found.

Ac 9.8 surrexit autem Saulus de terra apertisque oculis nihil videbat ad manus autem illum trahentes introduxerunt Damascum
Chant detailsAd manus autem illum----------an1LA 342 WA 262
No matches found.

Ac 9.9 et erat tribus diebus non videns et non manducavit neque bibit
Ac 9.10 erat autem quidam discipulus Damasci nomine Ananias et dixit ad illum in visu Dominus Anania at ille ait ecce ego Domine
Chant detailsDixit autem discipulus ille----------an8LA 220
Ac 9.11 et Dominus ad illum surgens vade in vicum qui vocatur Rectus et quaere in domo Iudae Saulum nomine Tarsensem ecce enim orat
Ac 9.12 et vidit virum Ananiam nomine introeuntem et inponentem sibi manus ut visum recipiat
Ac 9.13 respondit autem Ananias Domine audivi a multis de viro hoc quanta mala sanctis tuis fecerit in Hierusalem
Ac 9.14 et hic habet potestatem a principibus sacerdotum alligandi omnes qui invocant nomen tuum
Ac 9.15 dixit autem ad eum Dominus vade quoniam vas electionis est mihi iste ut portet nomen meum coram gentibus et regibus et filiis Israhel
Chant detailsHodie vas electionis et----------an4WA 291
Ac 9.16 ego enim ostendam illi quanta oporteat eum pro nomine meo pati
No matches found.

Ac 9.17 et abiit Ananias et introivit in domum et inponens ei manus dixit Saule frater Dominus misit me Iesus qui apparuit tibi in via qua veniebas ut videas et implearis Spiritu Sancto
Chant detailsSaule frater dominus misit me----------an4LA 342
No matches found.

No matches found.

Ac 9.18 et confestim ceciderunt ab oculis eius tamquam squamae et visum recepit et surgens baptizatus est
Ac 9.19 et cum accepisset cibum confortatus est fuit autem cum discipulis qui erant Damasci per dies aliquot
No matches found.

Ac 9.20 et continuo in synagogis praedicabat Iesum quoniam hic est Filius Dei
Ac 9.21 stupebant autem omnes qui audiebant et dicebant nonne hic est qui expugnabat in Hierusalem eos qui invocabant nomen istud et huc ad hoc venit ut vinctos illos duceret ad principes sacerdotum
Ac 9.22 Saulus autem magis convalescebat et confundebat Iudaeos qui habitabant Damasci adfirmans quoniam hic est Christus
Ac 9.23 cum implerentur autem dies multi consilium fecerunt Iudaei ut eum interficerent
Ac 9.24 notae autem factae sunt Saulo insidiae eorum custodiebant autem et portas die ac nocte ut eum interficerent
Ac 9.25 accipientes autem discipuli eius nocte per murum dimiserunt eum submittentes in sporta
Ac 9.26 cum autem venisset in Hierusalem temptabat iungere se discipulis et omnes timebant eum non credentes quia esset discipulus
Ac 9.27 Barnabas autem adprehensum illum duxit ad apostolos et narravit illis quomodo in via vidisset Dominum et quia locutus est ei et quomodo in Damasco fiducialiter egerit in nomine Iesu
Ac 9.28 et erat cum illis intrans et exiens in Hierusalem et fiducialiter agens in nomine Domini
Ac 9.29 loquebatur quoque et disputabat cum Graecis illi autem quaerebant occidere eum
Ac 9.30 quod cum cognovissent fratres deduxerunt eum Caesaream et dimiserunt Tarsum
Ac 9.31 ecclesia quidem per totam Iudaeam et Galilaeam et Samariam habebat pacem et aedificabatur ambulans in timore Domini et consolatione Sancti Spiritus replebatur
Ac 9.32 factum est autem Petrum dum pertransiret universos devenire et ad sanctos qui habitabant Lyddae
Ac 9.33 invenit autem ibi hominem quendam nomine Aeneam ab annis octo iacentem in grabatto qui erat paralyticus
Ac 9.34 et ait illi Petrus Aeneas sanat te Iesus Christus surge et sterne tibi et continuo surrexit
Ac 9.35 et viderunt illum omnes qui habitabant Lyddae et Saronae qui conversi sunt ad Dominum
Ac 9.36 in Ioppe autem fuit quaedam discipula nomine Tabitas quae interpretata dicitur Dorcas haec erat plena operibus bonis et elemosynis quas faciebat
Ac 9.37 factum est autem in diebus illis ut infirmata moreretur quam cum lavissent posuerunt eam in cenaculo
Ac 9.38 cum autem prope esset Lydda ab Ioppe discipuli audientes quia Petrus esset in ea miserunt duos viros ad eum rogantes ne pigriteris venire usque ad nos
Ac 9.39 exsurgens autem Petrus venit cum illis et cum advenisset duxerunt illum in cenaculum et circumsteterunt illum omnes viduae flentes et ostendentes tunicas et vestes quas faciebat illis Dorcas
Chant detailsAdveniente Petro circumsteterunt illum omnes viduae flentes ...-----------------------an5Cantus Index cao1295
No matches found.

Ac 9.40 eiectis autem omnibus foras Petrus ponens genua oravit et conversus ad corpus dixit Tabita surge at illa aperuit oculos suos et viso Petro resedit
Ac 9.41 dans autem illi manum erexit eam et cum vocasset sanctos et viduas adsignavit eam vivam
Ac 9.42 notum autem factum est per universam Ioppen et crediderunt multi in Domino
Ac 9.43 factum est autem ut dies multos moraretur in Ioppe apud quendam Simonem coriarium
Ac 10.1 vir autem quidam erat in Caesarea nomine Cornelius centurio cohortis quae dicitur Italica
Ac 10.2 religiosus et timens Deum cum omni domo sua faciens elemosynas multas plebi et deprecans Deum semper
Ac 10.3 vidit in visu manifeste quasi hora nona diei angelum Dei introeuntem ad se et dicentem sibi Corneli
Ac 10.4 at ille intuens eum timore correptus dixit quid est domine dixit autem illi orationes tuae et elemosynae tuae ascenderunt in memoriam in conspectu Dei
Ac 10.5 et nunc mitte viros in Ioppen et accersi Simonem quendam qui cognominatur Petrus
Ac 10.6 hic hospitatur apud Simonem quendam coriarium cuius est domus iuxta mare
Ac 10.7 et cum discessisset angelus qui loquebatur illi vocavit duos domesticos suos et militem metuentem Dominum ex his qui illi parebant
Ac 10.8 quibus cum narrasset omnia misit illos in Ioppen
Ac 10.9 postera autem die iter illis facientibus et adpropinquantibus civitati ascendit Petrus in superiora ut oraret circa horam sextam
Ac 10.10 et cum esuriret voluit gustare parantibus autem eis cecidit super eum mentis excessus
Ac 10.11 et videt caelum apertum et descendens vas quoddam velut linteum magnum quattuor initiis submitti de caelo in terram
Ac 10.12 in quo erant omnia quadrupedia et serpentia terrae et volatilia caeli
Ac 10.13 et facta est vox ad eum surge Petre et occide et manduca
Ac 10.14 ait autem Petrus absit Domine quia numquam manducavi omne commune et inmundum
Ac 10.15 et vox iterum secundo ad eum quae Deus purificavit ne tu commune dixeris
Ac 10.16 hoc autem factum est per ter et statim receptum est vas in caelum
Ac 10.17 et dum intra se haesitaret Petrus quidnam esset visio quam vidisset ecce viri qui missi erant a Cornelio inquirentes domum Simonis adstiterunt ad ianuam
Ac 10.18 et cum vocassent interrogabant si Simon qui cognominatur Petrus illic haberet hospitium
Ac 10.19 Petro autem cogitante de visione dixit Spiritus ei ecce viri tres quaerunt te
Ac 10.20 surge itaque et descende et vade cum eis nihil dubitans quia ego misi illos
Ac 10.21 descendens autem Petrus ad viros dixit ecce ego sum quem quaeritis quae causa est propter quam venistis
Ac 10.22 qui dixerunt Cornelius centurio vir iustus et timens Deum et testimonium habens ab universa gente Iudaeorum responsum accepit ab angelo sancto accersire te in domum suam et audire verba abs te
Ac 10.23 introducens igitur eos recepit hospitio sequenti autem die surgens profectus est cum eis et quidam ex fratribus ab Ioppe comitati sunt eum
Ac 10.24 altera autem die introivit Caesaream Cornelius vero expectabat illos convocatis cognatis suis et necessariis amicis
Ac 10.25 et factum est cum introisset Petrus obvius ei Cornelius et procidens ad pedes adoravit
Ac 10.26 Petrus vero levavit eum dicens surge et ego ipse homo sum
Ac 10.27 et loquens cum illo intravit et invenit multos qui convenerant
Ac 10.28 dixitque ad illos vos scitis quomodo abominatum sit viro iudaeo coniungi aut accedere ad alienigenam et mihi ostendit Deus neminem communem aut inmundum dicere hominem
Ac 10.29 propter quod sine dubitatione veni accersitus interrogo ergo quam ob causam accersistis me
Ac 10.30 et Cornelius ait a nudius quartana die usque in hanc horam orans eram hora nona in domo mea et ecce vir stetit ante me in veste candida et ait
Ac 10.31 Corneli exaudita est oratio tua et elemosynae tuae commemoratae sunt in conspectu Dei
Ac 10.32 mitte ergo in Ioppen et accersi Simonem qui cognominatur Petrus hic hospitatur in domo Simonis coriarii iuxta mare
Ac 10.33 confestim igitur misi ad te et tu bene fecisti veniendo nunc ergo omnes nos in conspectu tuo adsumus audire omnia quaecumque tibi praecepta sunt a Domino
Ac 10.34 aperiens autem Petrus os dixit in veritate conperi quoniam non est personarum acceptor Deus
Ac 10.35 sed in omni gente qui timet eum et operatur iustitiam acceptus est illi
Ac 10.36 verbum misit filiis Israhel adnuntians pacem per Iesum Christum hic est omnium Dominus
Ac 10.37 vos scitis quod factum est verbum per universam Iudaeam incipiens enim a Galilaea post baptismum quod praedicavit Iohannes
Ac 10.38 Iesum a Nazareth quomodo unxit eum Deus Spiritu Sancto et virtute qui pertransivit benefaciendo et sanando omnes oppressos a diabolo quoniam Deus erat cum illo
Ac 10.39 et nos testes sumus omnium quae fecit in regione Iudaeorum et Hierusalem quem et occiderunt suspendentes in ligno
Ac 10.40 hunc Deus suscitavit tertia die et dedit eum manifestum fieri
Ac 10.41 non omni populo sed testibus praeordinatis a Deo nobis qui manducavimus et bibimus cum illo postquam resurrexit a mortuis
Chant detailsPostquam resurrexit a mortis----------an7SYG 149
Ac 10.42 et praecepit nobis praedicare populo et testificari quia ipse est qui constitutus est a Deo iudex vivorum et mortuorum
Ac 10.43 huic omnes prophetae testimonium perhibent remissionem peccatorum accipere per nomen eius omnes qui credunt in eum
Ac 10.44 adhuc loquente Petro verba haec cecidit Spiritus Sanctus super omnes qui audiebant verbum
Chant detailsDescendit spiritus sanctus----------an6LA 75
Chant detailsAdhuc loquente Petro cecidit----------an1WA 327
Chant detailsSpiritus sanctus in te---------------------an8ulr0343
Ac 10.45 et obstipuerunt ex circumcisione fideles qui venerant cum Petro quia et in nationes gratia Spiritus Sancti effusa est
Chant detailsSpiritus sancti gratia----------alvSYG 24
Ac 10.46 audiebant enim illos loquentes linguis et magnificantes Deum
Ac 10.47 tunc respondit Petrus numquid aquam quis prohibere potest ut non baptizentur hii qui Spiritum Sanctum acceperunt sicut et nos
Ac 10.48 et iussit eos in nomine Iesu Christi baptizari tunc rogaverunt eum ut maneret aliquot diebus
Chant detailsIn nomine Jesu Christi----------an2LA 412 WA 340
Ac 11.1 audierunt autem apostoli et fratres qui erant in Iudaea quoniam et gentes receperunt verbum Dei
Ac 11.2 cum ascendisset autem Petrus in Hierosolymam disceptabant adversus illum qui erant ex circumcisione
Ac 11.3 dicentes quare introisti ad viros praeputium habentes et manducasti cum illis
Ac 11.4 incipiens autem Petrus exponebat illis ordinem dicens
Ac 11.5 ego eram in civitate Ioppe orans et vidi in excessu mentis visionem descendens vas quoddam velut linteum magnum quattuor initiis submitti de caelo et venit usque ad me
Ac 11.6 in quod intuens considerabam et vidi quadrupedia terrae et bestias et reptilia et volatilia caeli
Ac 11.7 audivi autem et vocem dicentem mihi surgens Petre occide et manduca
Ac 11.8 dixi autem nequaquam Domine quia commune aut inmundum numquam introivit in os meum
Ac 11.9 respondit autem vox secundo de caelo quae Deus mundavit tu ne commune dixeris
Ac 11.10 hoc autem factum est per ter et recepta sunt rursum omnia in caelum
Ac 11.11 et ecce confestim tres viri adstiterunt in domo in qua eram missi a Caesarea ad me
Ac 11.12 dixit autem Spiritus mihi ut irem cum illis nihil haesitans venerunt autem mecum et sex fratres isti et ingressi sumus in domum viri
Ac 11.13 narravit autem nobis quomodo vidisset angelum in domo sua stantem et dicentem sibi mitte in Ioppen et accersi Simonem qui cognominatur Petrus
Ac 11.14 qui loquetur tibi verba in quibus salvus eris tu et universa domus tua
Ac 11.15 cum autem coepissem loqui decidit Spiritus Sanctus super eos sicut et in nos in initio
Chant detailsDescendit spiritus sanctus----------an6LA 75
Chant detailsSpiritus sanctus in te---------------------an8ulr0343
Ac 11.16 recordatus sum autem verbi Domini sicut dicebat Iohannes quidem baptizavit aqua vos autem baptizabimini Spiritu Sancto
Ac 11.17 si ergo eandem gratiam dedit illis Deus sicut et nobis qui credidimus in Dominum Iesum Christum ego quis eram qui possem prohibere Deum
Ac 11.18 his auditis tacuerunt et glorificaverunt Deum dicentes ergo et gentibus Deus paenitentiam ad vitam dedit
Ac 11.19 et illi quidem qui dispersi fuerant a tribulatione quae facta fuerat sub Stephano perambulaverunt usque Foenicen et Cyprum et Antiochiam nemini loquentes verbum nisi solis Iudaeis
Ac 11.20 erant autem quidam ex eis viri cyprii et cyrenei qui cum introissent Antiochiam loquebantur et ad Graecos adnuntiantes Dominum Iesum
Ac 11.21 et erat manus Domini cum eis multusque numerus credentium conversus est ad Dominum
Ac 11.22 pervenit autem sermo ad aures ecclesiae quae erat Hierosolymis super istis et miserunt Barnaban usque Antiochiam
Ac 11.23 qui cum pervenisset et vidisset gratiam Dei gavisus est et hortabatur omnes proposito cordis permanere in Domino
Ac 11.24 quia erat vir bonus et plenus Spiritu Sancto et fide et adposita est turba multa Domino
Ac 11.25 profectus est autem Tarsum ut quaereret Saulum quem cum invenisset perduxit Antiochiam
Ac 11.26 et annum totum conversati sunt in ecclesia et docuerunt turbam multam ita ut cognominarentur primum Antiochiae discipuli Christiani
Ac 11.27 in his autem diebus supervenerunt ab Hierosolymis prophetae Antiochiam
Ac 11.28 et surgens unus ex eis nomine Agabus significabat per Spiritum famem magnam futuram in universo orbe terrarum quae facta est sub Claudio
Ac 11.29 discipuli autem prout quis habebat proposuerunt singuli eorum in ministerium mittere habitantibus in Iudaea fratribus
Ac 11.30 quod et fecerunt mittentes ad seniores per manus Barnabae et Sauli
Ac 12.1 eodem autem tempore misit Herodes rex manus ut adfligeret quosdam de ecclesia
Ac 12.2 occidit autem Iacobum fratrem Iohannis gladio
Ac 12.3 videns autem quia placeret Iudaeis adposuit adprehendere et Petrum erant autem dies azymorum
Ac 12.4 quem cum adprehendisset misit in carcerem tradens quattuor quaternionibus militum custodire eum volens post pascha producere eum populo
Ac 12.5 et Petrus quidem servabatur in carcere oratio autem fiebat sine intermissione ab ecclesia ad Deum pro eo
Chant detailsPetrus autem servabatur in carcere et oratio fiebat pro eo s...-------------------------an1Cantus Index cao4286
Chant detailsPetrus autem servabatur in carcere et oratio fiebat pro eo s...----------------------------an1Cantus Index cao4286
Ac 12.6 cum autem producturus eum esset Herodes in ipsa nocte erat Petrus dormiens inter duos milites vinctus catenis duabus et custodes ante ostium custodiebant carcerem
Ac 12.7 et ecce angelus Domini adstitit et lumen refulsit in habitaculo percussoque latere Petri suscitavit eum dicens surge velociter et ceciderunt catenae de manibus eius
Chant detailsAngelus autem domini astitit et lumen refulsit in habitaculo...-----------------------------------rev7Cantus Index cao7731a
Chant detailsAngelus domini astitit et lumen refulsit in habitaculo carce...------------------------------------an4Cantus Index cao1411
Chant detailsAngelus autem domini astitit et lumen refulsit in habitaculo...------------------------------------rev7Cantus Index cao7731a
No matches found.

No matches found.

Ac 12.8 dixit autem angelus ad eum praecingere et calcia te gallicas tuas et fecit sic et dixit illi circumda tibi vestimentum tuum et sequere me
No matches found.

Ac 12.9 et exiens sequebatur et nesciebat quia verum est quod fiebat per angelum aestimabat autem se visum videre
Ac 12.10 transeuntes autem primam et secundam custodiam venerunt ad portam ferream quae ducit ad civitatem quae ultro aperta est eis et exeuntes processerunt vicum unum et continuo discessit angelus ab eo
Ac 12.11 et Petrus ad se reversus dixit nunc scio vere quia misit Dominus angelum suum et eripuit me de manu Herodis et de omni expectatione plebis Iudaeorum
Chant detailsNunc scio vere quia misit----------int3GR 532 GS 0 189 LU 1518 *GB 204 *SYG 202
Ac 12.12 consideransque venit ad domum Mariae matris Iohannis qui cognominatus est Marcus ubi erant multi congregati et orantes
Ac 12.13 pulsante autem eo ostium ianuae processit puella ad audiendum nomine Rhode
Ac 12.14 et ut cognovit vocem Petri prae gaudio non aperuit ianuam sed intro currens nuntiavit stare Petrum ante ianuam
Ac 12.15 at illi dixerunt ad eam insanis illa autem adfirmabat sic se habere illi autem dicebant angelus eius est
Ac 12.16 Petrus autem perseverabat pulsans cum autem aperuissent viderunt eum et obstipuerunt
Ac 12.17 annuens autem eis manu ut tacerent enarravit quomodo Dominus eduxisset eum de carcere dixitque nuntiate Iacobo et fratribus haec et egressus abiit in alium locum
Ac 12.18 facta autem die erat non parva turbatio inter milites quidnam de Petro factum esset
Ac 12.19 Herodes autem cum requisisset eum et non invenisset inquisitione facta de custodibus iussit eos duci descendensque a Iudaea in Caesaream ibi commoratus est
Ac 12.20 erat autem iratus Tyriis et Sidoniis at illi unianimes venerunt ad eum et persuaso Blasto qui erat super cubiculum regis postulabant pacem eo quod alerentur regiones eorum ab illo
Ac 12.21 statuto autem die Herodes vestitus veste regia sedit pro tribunali et contionabatur ad eos
Ac 12.22 populus autem adclamabat dei voces et non hominis
Ac 12.23 confestim autem percussit eum angelus Domini eo quod non dedisset honorem Deo et consumptus a vermibus exspiravit
Ac 12.24 verbum autem Domini crescebat et multiplicabatur
Ac 12.25 Barnabas autem et Saulus reversi sunt ab Hierosolymis expleto ministerio adsumpto Iohanne qui cognominatus est Marcus
Ac 13.1 erant autem in ecclesia quae erat Antiochiae prophetae et doctores in quibus Barnabas et Symeon qui vocabatur Niger et Lucius Cyrenensis et Manaen qui erat Herodis tetrarchae conlactaneus et Saulus
Ac 13.2 ministrantibus autem illis Domino et ieiunantibus dixit Spiritus Sanctus separate mihi Barnaban et Saulum in opus quod adsumpsi eos
Chant detailsSpiritus sanctus in te---------------------an8ulr0343
Ac 13.3 tunc ieiunantes et orantes inponentesque eis manus dimiserunt illos
Ac 13.4 et ipsi quidem missi ab Spiritu Sancto abierunt Seleuciam et inde navigaverunt Cyprum
Ac 13.5 et cum venissent Salamina praedicabant verbum Dei in synagogis Iudaeorum habebant autem et Iohannem in ministerio
Ac 13.6 et cum perambulassent universam insulam usque Paphum invenerunt quendam virum magum pseudoprophetam Iudaeum cui nomen erat Bariesu
Ac 13.7 qui erat cum proconsule Sergio Paulo viro prudente hic accitis Barnaba et Saulo desiderabat audire verbum Dei
Ac 13.8 resistebat autem illis Elymas magus sic enim interpretatur nomen eius quaerens avertere proconsulem a fide
Ac 13.9 Saulus autem qui et Paulus repletus Spiritu Sancto intuens in eum
Ac 13.10 dixit o plene omni dolo et omni fallacia fili diaboli inimice omnis iustitiae non desinis subvertere vias Domini rectas
Ac 13.11 et nunc ecce manus Domini super te et eris caecus non videns solem usque ad tempus et confestim cecidit in eum caligo et tenebrae et circumiens quaerebat qui ei manum daret
Ac 13.12 tunc proconsul cum vidisset factum credidit admirans super doctrinam Domini
Ac 13.13 et cum a Papho navigassent Paulus et qui cum eo venerunt Pergen Pamphiliae Iohannes autem discedens ab eis reversus est Hierosolymam
Ac 13.14 illi vero pertranseuntes Pergen venerunt Antiochiam Pisidiae et ingressi synagogam die sabbatorum sederunt
Ac 13.15 post lectionem autem legis et prophetarum miserunt principes synagogae ad eos dicentes viri fratres si quis est in vobis sermo exhortationis ad plebem dicite
Ac 13.16 surgens autem Paulus et manu silentium indicens ait viri israhelitae et qui timetis Deum audite
Ac 13.17 Deus plebis Israhel elegit patres nostros et plebem exaltavit cum essent incolae in terra Aegypti et in brachio excelso eduxit eos ex ea
Ac 13.18 et per quadraginta annorum tempus mores eorum sustinuit in deserto
Ac 13.19 et destruens gentes septem in terra Chanaan sorte distribuit eis terram eorum
Ac 13.20 quasi post quadringentos et quinquaginta annos et post haec dedit iudices usque ad Samuhel prophetam
Ac 13.21 et exinde postulaverunt regem et dedit illis Deus Saul filium Cis virum de tribu Beniamin annis quadraginta
Ac 13.22 et amoto illo suscitavit illis David regem cui et testimonium perhibens dixit inveni David filium Iesse virum secundum cor meum qui faciet omnes voluntates meas
Ac 13.23 huius Deus ex semine secundum promissionem eduxit Israhel salvatorem Iesum
Ac 13.24 praedicante Iohanne ante faciem adventus eius baptismum paenitentiae omni populo Israhel
Ac 13.25 cum impleret autem Iohannes cursum suum dicebat quem me arbitramini esse non sum ego sed ecce venit post me cuius non sum dignus calciamenta pedum solvere
Ac 13.26 viri fratres filii generis Abraham et qui in vobis timent Deum vobis verbum salutis huius missum est
Ac 13.27 qui enim habitabant Hierusalem et principes eius hunc ignorantes et voces prophetarum quae per omne sabbatum leguntur iudicantes impleverunt
Ac 13.28 et nullam causam mortis invenientes in eum petierunt a Pilato ut interficerent eum
Ac 13.29 cumque consummassent omnia quae de eo scripta erant deponentes eum de ligno posuerunt in monumento
Ac 13.30 Deus vero suscitavit eum a mortuis qui visus est per dies multos his
Ac 13.31 qui simul ascenderant cum eo de Galilaea in Hierusalem qui usque nunc sunt testes eius ad plebem
Ac 13.32 et nos vobis adnuntiamus ea quae ad patres nostros repromissio facta est
Ac 13.33 quoniam hanc Deus adimplevit filiis nostris resuscitans Iesum sicut et in psalmo secundo scriptum est Filius meus es tu ego hodie genui te
Ac 13.34 quod autem suscitaverit eum a mortuis amplius iam non reversurum in corruptionem ita dixit quia dabo vobis sancta David fidelia
Ac 13.35 ideoque et alias dicit non dabis Sanctum tuum videre corruptionem
Ac 13.36 David enim sua generatione cum administrasset voluntati Dei dormivit et adpositus est ad patres suos et vidit corruptionem
Ac 13.37 quem vero Deus suscitavit non vidit corruptionem
Ac 13.38 notum igitur sit vobis viri fratres quia per hunc vobis remissio peccatorum adnuntiatur ab omnibus quibus non potuistis in lege Mosi iustificari
Ac 13.39 in hoc omnis qui credit iustificatur
Ac 13.40 videte ergo ne superveniat quod dictum est in prophetis
Ac 13.41 videte contemptores et admiramini et disperdimini quia opus operor ego in diebus vestris opus quod non credetis si quis enarraverit vobis
Ac 13.42 exeuntibus autem illis rogabant ut sequenti sabbato loquerentur sibi verba haec
Ac 13.43 cumque dimissa esset synagoga secuti sunt multi Iudaeorum et colentium advenarum Paulum et Barnaban qui loquentes suadebant eis ut permanerent in gratia Dei
Ac 13.44 sequenti vero sabbato paene universa civitas convenit audire verbum Domini
Ac 13.45 videntes autem turbas Iudaei repleti sunt zelo et contradicebant his quae a Paulo dicebantur blasphemantes
Ac 13.46 tunc constanter Paulus et Barnabas dixerunt vobis oportebat primum loqui verbum Dei sed quoniam repellitis illud et indignos vos iudicastis aeternae vitae ecce convertimur ad gentes
Ac 13.47 sic enim praecepit nobis Dominus posui te in lumen gentibus ut sis in salutem usque ad extremum terrae
Ac 13.48 audientes autem gentes gavisae sunt et glorificabant verbum Domini et crediderunt quotquot erant praeordinati ad vitam aeternam
Ac 13.49 disseminabatur autem verbum Domini per universam regionem
Ac 13.50 Iudaei autem concitaverunt religiosas mulieres et honestas et primos civitatis et excitaverunt persecutionem in Paulum et Barnaban et eiecerunt eos de finibus suis
Ac 13.51 at illi excusso pulvere pedum in eos venerunt Iconium
Ac 13.52 discipuli quoque replebantur gaudio et Spiritu Sancto
Ac 14.1 factum est autem Iconii ut simul introirent synagogam Iudaeorum et loquerentur ita ut crederet Iudaeorum et Graecorum copiosa multitudo
Ac 14.2 qui vero increduli fuerunt Iudaei suscitaverunt et ad iracundiam concitaverunt animas gentium adversus fratres
Ac 14.3 multo igitur tempore demorati sunt fiducialiter agentes in Domino testimonium perhibente verbo gratiae suae dante signa et prodigia fieri per manus eorum
Ac 14.4 divisa est autem multitudo civitatis et quidam quidem erant cum Iudaeis quidam vero cum apostolis
Ac 14.5 cum autem factus esset impetus gentilium et Iudaeorum cum principibus suis ut contumeliis adficerent et lapidarent eos
Ac 14.6 intellegentes confugerunt ad civitates Lycaoniae Lystram et Derben et universam in circuitu regionem et ibi evangelizantes erant
Ac 14.7 et quidam vir in Lystris infirmus pedibus sedebat claudus ex utero matris suae qui numquam ambulaverat
Ac 14.8 hic audivit Paulum loquentem qui intuitus eum et videns quia haberet fidem ut salvus fieret
Ac 14.9 dixit magna voce surge super pedes tuos rectus et exilivit et ambulabat
Ac 14.10 turbae autem cum vidissent quod fecerat Paulus levaverunt vocem suam lycaonice dicentes dii similes facti hominibus descenderunt ad nos
Ac 14.11 et vocabant Barnaban Iovem Paulum vero Mercurium quoniam ipse erat dux verbi
Ac 14.12 sacerdos quoque Iovis qui erat ante civitatem tauros et coronas ante ianuas adferens cum populis volebat sacrificare
Ac 14.13 quod ubi audierunt apostoli Barnabas et Paulus conscissis tunicis suis exilierunt in turbas clamantes
Ac 14.14 et dicentes viri quid haec facitis et nos mortales sumus similes vobis homines adnuntiantes vobis ab his vanis converti ad Deum vivum qui fecit caelum et terram et mare et omnia quae in eis sunt
Ac 14.15 qui in praeteritis generationibus dimisit omnes gentes ingredi in vias suas
Ac 14.16 et quidem non sine testimonio semet ipsum reliquit benefaciens de caelo dans pluvias et tempora fructifera implens cibo et laetitia corda vestra
Ac 14.17 et haec dicentes vix sedaverunt turbas ne sibi immolarent
Ac 14.18 supervenerunt autem quidam ab Antiochia et Iconio Iudaei et persuasis turbis lapidantesque Paulum traxerunt extra civitatem aestimantes eum mortuum esse
Ac 14.19 circumdantibus autem eum discipulis surgens intravit civitatem et postera die profectus est cum Barnaba in Derben
Ac 14.20 cumque evangelizassent civitati illi et docuissent multos reversi sunt Lystram et Iconium et Antiochiam
Ac 14.21 confirmantes animas discipulorum exhortantes ut permanerent in fide et quoniam per multas tribulationes oportet nos intrare in regnum Dei
Ac 14.22 et cum constituissent illis per singulas ecclesias presbyteros et orassent cum ieiunationibus commendaverunt eos Domino in quem crediderunt
Ac 14.23 transeuntesque Pisidiam venerunt Pamphiliam
Ac 14.24 et loquentes in Pergen verbum Domini descenderunt in Attaliam
Ac 14.25 et inde navigaverunt Antiochiam unde erant traditi gratiae Dei in opus quod conpleverunt
Ac 14.26 cum autem venissent et congregassent ecclesiam rettulerunt quanta fecisset Deus cum illis quia aperuisset gentibus ostium fidei
Ac 14.27 morati sunt autem tempus non modicum cum discipulis
Ac 15.1 et quidam descendentes de Iudaea docebant fratres quia nisi circumcidamini secundum morem Mosi non potestis salvi fieri
Ac 15.2 facta ergo seditione non minima Paulo et Barnabae adversum illos statuerunt ut ascenderent Paulus et Barnabas et quidam alii ex illis ad apostolos et presbyteros in Hierusalem super hac quaestione
Ac 15.3 illi igitur deducti ab ecclesia pertransiebant Foenicen et Samariam narrantes conversionem gentium et faciebant gaudium magnum omnibus fratribus
Ac 15.4 cum autem venissent Hierosolymam suscepti sunt ab ecclesia et ab apostolis et senioribus adnuntiantes quanta Deus fecisset cum illis
Ac 15.5 surrexerunt autem quidam de heresi Pharisaeorum qui crediderant dicentes quia oportet circumcidi eos praecipere quoque servare legem Mosi
Ac 15.6 conveneruntque apostoli et seniores videre de verbo hoc
Ac 15.7 cum autem magna conquisitio fieret surgens Petrus dixit ad eos viri fratres vos scitis quoniam ab antiquis diebus in nobis elegit Deus per os meum audire gentes verbum evangelii et credere
Ac 15.8 et qui novit corda Deus testimonium perhibuit dans illis Spiritum Sanctum sicut et nobis
Ac 15.9 et nihil discrevit inter nos et illos fide purificans corda eorum
Ac 15.10 nunc ergo quid temptatis Deum inponere iugum super cervicem discipulorum quod neque patres nostri neque nos portare potuimus
Ac 15.11 sed per gratiam Domini Iesu credimus salvari quemadmodum et illi
Ac 15.12 tacuit autem omnis multitudo et audiebant Barnaban et Paulum narrantes quanta fecisset Deus signa et prodigia in gentibus per eos
Ac 15.13 et postquam tacuerunt respondit Iacobus dicens viri fratres audite me
Ac 15.14 Simeon narravit quemadmodum primum Deus visitavit sumere ex gentibus populum nomini suo
Ac 15.15 et huic concordant verba prophetarum sicut scriptum est
Ac 15.16 post haec revertar et aedificabo tabernaculum David quod decidit et diruta eius reaedificabo et erigam illud
Ac 15.17 ut requirant ceteri hominum Dominum et omnes gentes super quas invocatum est nomen meum dicit Dominus faciens haec
Ac 15.18 notum a saeculo est Domino opus suum
Ac 15.19 propter quod ego iudico non inquietari eos qui ex gentibus convertuntur ad Deum
Ac 15.20 sed scribere ad eos ut abstineant se a contaminationibus simulacrorum et fornicatione et suffocatis et sanguine
Ac 15.21 Moses enim a temporibus antiquis habet in singulis civitatibus qui eum praedicent in synagogis ubi per omne sabbatum legitur
Ac 15.22 tunc placuit apostolis et senioribus cum omni ecclesia eligere viros ex eis et mittere Antiochiam cum Paulo et Barnaba Iudam qui cognominatur Barsabban et Silam viros primos in fratribus
Ac 15.23 scribentes per manus eorum apostoli et seniores fratres his qui sunt Antiochiae et Syriae et Ciliciae fratribus ex gentibus salutem
Ac 15.24 quoniam audivimus quia quidam ex nobis exeuntes turbaverunt vos verbis evertentes animas vestras quibus non mandavimus
Ac 15.25 placuit nobis collectis in unum eligere viros et mittere ad vos cum carissimis nostris Barnaba et Paulo
Ac 15.26 hominibus qui tradiderunt animas suas pro nomine Domini nostri Iesu Christi
Ac 15.27 misimus ergo Iudam et Silam qui et ipsi vobis verbis referent eadem
Ac 15.28 visum est enim Spiritui Sancto et nobis nihil ultra inponere vobis oneris quam haec necessario
Ac 15.29 ut abstineatis vos ab immolatis simulacrorum et sanguine suffocato et fornicatione a quibus custodientes vos bene agetis valete
Ac 15.30 illi igitur dimissi descenderunt Antiochiam et congregata multitudine tradiderunt epistulam
Ac 15.31 quam cum legissent gavisi sunt super consolatione
Ac 15.32 Iudas autem et Silas et ipsi cum essent prophetae verbo plurimo consolati sunt fratres et confirmaverunt
Ac 15.33 facto autem ibi tempore dimissi sunt cum pace a fratribus ad eos qui miserant illos
Ac 15.34
Ac 15.35 Paulus autem et Barnabas demorabantur Antiochiae docentes et evangelizantes cum aliis pluribus verbum Domini
Ac 15.36 post aliquot autem dies dixit ad Barnaban Paulus revertentes visitemus fratres per universas civitates in quibus praedicavimus verbum Domini quomodo se habeant
Ac 15.37 Barnabas autem volebat secum adsumere et Iohannem qui cognominatur Marcus
Ac 15.38 Paulus autem rogabat eum qui discessisset ab eis a Pamphilia et non isset cum eis in opus non debere recipi eum
Ac 15.39 facta est autem dissensio ita ut discederent ab invicem et Barnabas adsumpto Marco navigaret Cyprum
Ac 15.40 Paulus vero electo Sila profectus est traditus gratiae Domini a fratribus
Ac 15.41 perambulabat autem Syriam et Ciliciam confirmans ecclesias
Ac 16.1 pervenit autem in Derben et Lystram et ecce discipulus quidam erat ibi nomine Timotheus filius mulieris iudaeae fidelis patre gentili
Ac 16.2 huic testimonium reddebant qui in Lystris erant et Iconii fratres
Ac 16.3 hunc voluit Paulus secum proficisci et adsumens circumcidit eum propter Iudaeos qui erant in illis locis sciebant enim omnes quod pater eius gentilis esset
Ac 16.4 cum autem pertransirent civitates tradebant eis custodire dogmata quae erant decreta ab apostolis et senioribus qui essent Hierosolymis
Ac 16.5 et ecclesiae quidem confirmabantur fide et abundabant numero cotidie
Ac 16.6 transeuntes autem Frygiam et Galatiae regionem vetati sunt a Sancto Spiritu loqui verbum in Asia
Ac 16.7 cum venissent autem in Mysiam temptabant ire Bithyniam et non permisit eos Spiritus Iesu
Ac 16.8 cum autem pertransissent Mysiam descenderunt Troadem
Ac 16.9 et visio per noctem Paulo ostensa est vir macedo quidam erat stans et deprecans eum et dicens transiens in Macedoniam adiuva nos
Ac 16.10 ut autem visum vidit statim quaesivimus proficisci in Macedoniam certi facti quia vocasset nos Deus evangelizare eis
Ac 16.11 navigantes autem a Troade recto cursu venimus Samothraciam et sequenti die Neapolim
Ac 16.12 et inde Philippis quae est prima partis Macedoniae civitas colonia eramus autem in hac urbe diebus aliquot conferentes
Ac 16.13 die autem sabbatorum egressi sumus foras portam iuxta flumen ubi videbatur oratio esse et sedentes loquebamur mulieribus quae convenerant
Ac 16.14 et quaedam mulier nomine Lydia purpuraria civitatis Thyatirenorum colens Deum audivit cuius Dominus aperuit cor intendere his quae dicebantur a Paulo
Ac 16.15 cum autem baptizata esset et domus eius deprecata est dicens si iudicastis me fidelem Domino esse introite in domum meam et manete et coegit nos
Ac 16.16 factum est autem euntibus nobis ad orationem puellam quandam habentem spiritum pythonem obviare nobis quae quaestum magnum praestabat dominis suis divinando
Ac 16.17 haec subsecuta Paulum et nos clamabat dicens isti homines servi Dei excelsi sunt qui adnuntiant vobis viam salutis
Ac 16.18 hoc autem faciebat multis diebus dolens autem Paulus et conversus spiritui dixit praecipio tibi in nomine Iesu Christi exire ab ea et exiit eadem hora
Chant detailsIn nomine Jesu Christi----------an2LA 412 WA 340
Ac 16.19 videntes autem domini eius quia exivit spes quaestus eorum adprehendentes Paulum et Silam perduxerunt in forum ad principes
Ac 16.20 et offerentes eos magistratibus dixerunt hii homines conturbant civitatem nostram cum sint Iudaei
Ac 16.21 et adnuntiant morem quem non licet nobis suscipere neque facere cum simus Romani
Ac 16.22 et concurrit plebs adversus eos et magistratus scissis tunicis eorum iusserunt virgis caedi
Ac 16.23 et cum multas plagas eis inposuissent miserunt eos in carcerem praecipientes custodi ut diligenter custodiret eos
Ac 16.24 qui cum tale praeceptum accepisset misit eos in interiorem carcerem et pedes eorum strinxit in ligno
Ac 16.25 media autem nocte Paulus et Silas adorantes laudabant Deum et audiebant eos qui in custodia erant
Ac 16.26 subito vero terraemotus factus est magnus ita ut moverentur fundamenta carceris et aperta sunt statim ostia omnia et universorum vincula soluta sunt
Ac 16.27 expergefactus autem custos carceris et videns apertas ianuas carceris evaginato gladio volebat se interficere aestimans fugisse vinctos
Ac 16.28 clamavit autem Paulus magna voce dicens nihil feceris tibi mali universi enim hic sumus
Ac 16.29 petitoque lumine introgressus est et tremefactus procidit Paulo et Silae
Ac 16.30 et producens eos foras ait domini quid me oportet facere ut salvus fiam
Ac 16.31 at illi dixerunt crede in Domino Iesu et salvus eris tu et domus tua
Ac 16.32 et locuti sunt ei verbum Domini cum omnibus qui erant in domo eius
Ac 16.33 et tollens eos in illa hora noctis lavit plagas eorum et baptizatus est ipse et omnes eius continuo
Ac 16.34 cumque perduxisset eos in domum suam adposuit eis mensam et laetatus est cum omni domo sua credens Deo
Ac 16.35 et cum dies factus esset miserunt magistratus lictores dicentes dimitte homines illos
Ac 16.36 nuntiavit autem custos carceris verba haec Paulo quia miserunt magistratus ut dimittamini nunc igitur exeuntes ite in pace
Ac 16.37 Paulus autem dixit eis caesos nos publice indemnatos homines romanos miserunt in carcerem et nunc occulte nos eiciunt non ita sed veniant
Ac 16.38 et ipsi nos eiciant nuntiaverunt autem magistratibus lictores verba haec timueruntque audito quod Romani essent
Ac 16.39 et venientes deprecati sunt eos et educentes rogabant ut egrederentur urbem
Ac 16.40 exeuntes autem de carcere introierunt ad Lydiam et visis fratribus consolati sunt eos et profecti sunt
Ac 17.1 cum autem perambulassent Amphipolim et Apolloniam venerunt Thessalonicam ubi erat synagoga Iudaeorum
Ac 17.2 secundum consuetudinem autem Paulus introivit ad eos et per sabbata tria disserebat eis de scripturis
Ac 17.3 adaperiens et insinuans quia Christum oportuit pati et resurgere a mortuis et quia hic est Christus Iesus quem ego adnuntio vobis
Ac 17.4 et quidam ex eis crediderunt et adiuncti sunt Paulo et Silae et de colentibus gentilibusque multitudo magna et mulieres nobiles non paucae
Ac 17.5 zelantes autem Iudaei adsumentesque de vulgo viros quosdam malos et turba facta concitaverunt civitatem et adsistentes domui Iasonis quaerebant eos producere in populum
Ac 17.6 et cum non invenissent eos trahebant Iasonem et quosdam fratres ad principes civitatis clamantes quoniam hii qui orbem concitant et huc venerunt
Ac 17.7 quos suscepit Iason et hii omnes contra decreta Caesaris faciunt regem alium dicentes esse Iesum
Ac 17.8 concitaverunt autem plebem et principes civitatis audientes haec
Ac 17.9 et accepto satis ab Iasone et a ceteris dimiserunt eos
Ac 17.10 fratres vero confestim per noctem dimiserunt Paulum et Silam in Beroeam qui cum advenissent in synagogam Iudaeorum introierunt
Ac 17.11 hii autem erant nobiliores eorum qui sunt Thessalonicae qui susceperunt verbum cum omni aviditate cotidie scrutantes scripturas si haec ita se haberent
Ac 17.12 et multi quidem crediderunt ex eis et gentilium mulierum honestarum et viri non pauci
Ac 17.13 cum autem cognovissent in Thessalonica Iudaei quia et Beroeae praedicatum est a Paulo verbum Dei venerunt et illuc commoventes et turbantes multitudinem
Ac 17.14 statimque tunc Paulum dimiserunt fratres ut iret usque ad mare Silas autem et Timotheus remanserunt ibi
Ac 17.15 qui autem deducebant Paulum perduxerunt usque Athenas et accepto mandato ab eo ad Silam et Timotheum ut quam celeriter venirent ad illum profecti sunt
Ac 17.16 Paulus autem cum Athenis eos expectaret incitabatur spiritus eius in ipso videns idolatriae deditam civitatem
Ac 17.17 disputabat igitur in synagoga cum Iudaeis et colentibus et in foro per omnes dies ad eos qui aderant
Ac 17.18 quidam autem epicurei et stoici philosophi disserebant cum eo et quidam dicebant quid vult seminiverbius hic dicere alii vero novorum daemoniorum videtur adnuntiator esse quia Iesum et resurrectionem adnuntiabat eis
Ac 17.19 et adprehensum eum ad Ariopagum duxerunt dicentes possumus scire quae est haec nova quae a te dicitur doctrina
Ac 17.20 nova enim quaedam infers auribus nostris volumus ergo scire quidnam velint haec esse
Ac 17.21 Athenienses autem omnes et advenae hospites ad nihil aliud vacabant nisi aut dicere aut audire aliquid novi
Ac 17.22 stans autem Paulus in medio Ariopagi ait viri athenienses per omnia quasi superstitiosiores vos video
Ac 17.23 praeteriens enim et videns simulacra vestra inveni et aram in qua scriptum erat ignoto deo quod ergo ignorantes colitis hoc ego adnuntio vobis
Ac 17.24 Deus qui fecit mundum et omnia quae in eo sunt hic caeli et terrae cum sit Dominus non in manufactis templis inhabitat
Ac 17.25 nec manibus humanis colitur indigens aliquo cum ipse det omnibus vitam et inspirationem et omnia
Ac 17.26 fecitque ex uno omne genus hominum inhabitare super universam faciem terrae definiens statuta tempora et terminos habitationis eorum
Ac 17.27 quaerere Deum si forte adtractent eum aut inveniant quamvis non longe sit ab unoquoque nostrum
Ac 17.28 in ipso enim vivimus et movemur et sumus sicut et quidam vestrum poetarum dixerunt ipsius enim et genus sumus
Chant detailsIn ipso enim vivimus et-----------------------------rev5Sauc0876a
Ac 17.29 genus ergo cum simus Dei non debemus aestimare auro aut argento aut lapidi sculpturae artis et cogitationis hominis divinum esse simile
Ac 17.30 et tempora quidem huius ignorantiae despiciens Deus nunc adnuntiat hominibus ut omnes ubique paenitentiam agant
Ac 17.31 eo quod statuit diem in qua iudicaturus est orbem in aequitate in viro in quo statuit fidem praebens omnibus suscitans eum a mortuis
Ac 17.32 cum audissent autem resurrectionem mortuorum quidam quidem inridebant quidam vero dixerunt audiemus te de hoc iterum
Ac 17.33 sic Paulus exivit de medio eorum
Ac 17.34 quidam vero viri adherentes ei crediderunt in quibus et Dionisius Ariopagita et mulier nomine Damaris et alii cum eis
Ac 18.1 post haec egressus ab Athenis venit Corinthum
Ac 18.2 et inveniens quendam Iudaeum nomine Aquilam Ponticum genere qui nuper venerat ab Italia et Priscillam uxorem eius eo quod praecepisset Claudius discedere omnes Iudaeos a Roma accessit ad eos
Ac 18.3 et quia eiusdem erat artis manebat apud eos et operabatur erat autem scenofactoriae artis
Ac 18.4
Ac 18.5 cum venissent autem de Macedonia Silas et Timotheus instabat verbo Paulus testificans Iudaeis esse Christum Iesum
Ac 18.6 contradicentibus autem eis et blasphemantibus excutiens vestimenta dixit ad eos sanguis vester super caput vestrum mundus ego ex hoc ad gentes vadam
Ac 18.7 et migrans inde intravit in domum cuiusdam nomine Titi Iusti colentis Deum cuius domus erat coniuncta synagogae
Ac 18.8 Crispus autem archisynagogus credidit Domino cum omni domo sua et multi Corinthiorum audientes credebant et baptizabantur
Ac 18.9 dixit autem Dominus nocte per visionem Paulo noli timere sed loquere et ne taceas
Ac 18.10 propter quod ego sum tecum et nemo adponetur tibi ut noceat te quoniam populus est mihi multus in hac civitate
Ac 18.11 sedit autem annum et sex menses docens apud eos verbum Dei
Ac 18.12 Gallione autem proconsule Achaiae insurrexerunt uno animo Iudaei in Paulum et adduxerunt eum ad tribunal
Ac 18.13 dicentes quia contra legem hic persuadet hominibus colere Deum
Ac 18.14 incipiente autem Paulo aperire os dixit Gallio ad Iudaeos si quidem esset iniquum aliquid aut facinus pessimum o viri iudaei recte vos sustinerem
Ac 18.15 si vero quaestiones sunt de verbo et nominibus et legis vestrae vos ipsi videritis iudex ego horum nolo esse
Ac 18.16 et minavit eos a tribunali
Ac 18.17 adprehendentes autem omnes Sosthenen principem synagogae percutiebant ante tribunal et nihil eorum Gallioni curae erat
Ac 18.18 Paulus vero cum adhuc sustinuisset dies multos fratribus valefaciens navigavit Syriam et cum eo Priscilla et Aquila qui sibi totonderat in Cencris caput habebat enim votum
Ac 18.19 devenitque Ephesum et illos ibi reliquit ipse vero ingressus synagogam disputavit cum Iudaeis
Ac 18.20 rogantibus autem eis ut ampliori tempore maneret non consensit
Ac 18.21 sed valefaciens et dicens iterum revertar ad vos Deo volente profectus est ab Epheso
Ac 18.22 et descendens Caesaream ascendit et salutavit ecclesiam et descendit Antiochiam
Ac 18.23 et facto ibi aliquanto tempore profectus est perambulans ex ordine galaticam regionem et Frygiam confirmans omnes discipulos
Ac 18.24 Iudaeus autem quidam Apollo nomine Alexandrinus natione vir eloquens devenit Ephesum potens in scripturis
Ac 18.25 hic erat edoctus viam Domini et fervens spiritu loquebatur et docebat diligenter ea quae sunt Iesu sciens tantum baptisma Iohannis
Ac 18.26 hic ergo coepit fiducialiter agere in synagoga quem cum audissent Priscilla et Aquila adsumpserunt eum et diligentius exposuerunt ei viam Dei
Ac 18.27 cum autem vellet ire Achaiam exhortati fratres scripserunt discipulis ut susciperent eum qui cum venisset contulit multum his qui crediderant
Ac 18.28 vehementer enim Iudaeos revincebat publice ostendens per scripturas esse Christum Iesum
Ac 19.1 factum est autem cum Apollo esset Corinthi ut Paulus peragratis superioribus partibus veniret Ephesum et inveniret quosdam discipulos
Ac 19.2 dixitque ad eos si Spiritum Sanctum accepistis credentes at illi ad eum sed neque si Spiritus Sanctus est audivimus
Chant detailsSpiritus sanctus in te---------------------an8ulr0343
Ac 19.3 ille vero ait in quo ergo baptizati estis qui dixerunt in Iohannis baptismate
Ac 19.4 dixit autem Paulus Iohannes baptizavit baptisma paenitentiae populum dicens in eum qui venturus esset post ipsum ut crederent hoc est in Iesum
Ac 19.5 his auditis baptizati sunt in nomine Domini Iesu
Ac 19.6 et cum inposuisset illis manum Paulus venit Spiritus Sanctus super eos et loquebantur linguis et prophetabant
Chant detailsSpiritus sanctus in te---------------------an8ulr0343
Ac 19.7 erant autem omnes viri fere duodecim
Ac 19.8 introgressus autem synagogam cum fiducia loquebatur per tres menses disputans et suadens de regno Dei
Ac 19.9 cum autem quidam indurarentur et non crederent maledicentes viam coram multitudine discedens ab eis segregavit discipulos cotidie disputans in scola Tyranni
Ac 19.10 hoc autem factum est per biennium ita ut omnes qui habitabant in Asia audirent verbum Domini Iudaei atque gentiles
Ac 19.11 virtutesque non quaslibet Deus faciebat per manus Pauli
Ac 19.12 ita ut etiam super languidos deferrentur a corpore eius sudaria vel semicintia et recedebant ab eis languores et spiritus nequam egrediebantur
Ac 19.13 temptaverunt autem quidam et de circumeuntibus iudaeis exorcistis invocare super eos qui habebant spiritus malos nomen Domini Iesu dicentes adiuro vos per Iesum quem Paulus praedicat
Ac 19.14 erant autem quidam Scevae Iudaei principis sacerdotum septem filii qui hoc faciebant
Ac 19.15 respondens autem spiritus nequam dixit eis Iesum novi et Paulum scio vos autem qui estis
Ac 19.16 et insiliens homo in eos in quo erat daemonium pessimum et dominatus amborum invaluit contra eos ita ut nudi et vulnerati effugerent de domo illa
Ac 19.17 hoc autem notum factum est omnibus Iudaeis atque gentilibus qui habitabant Ephesi et cecidit timor super omnes illos et magnificabatur nomen Domini Iesu
Ac 19.18 multique credentium veniebant confitentes et adnuntiantes actus suos
Ac 19.19 multi autem ex his qui fuerant curiosa sectati contulerunt libros et conbuserunt coram omnibus et conputatis pretiis illorum invenerunt pecuniam denariorum quinquaginta milium
Ac 19.20 ita fortiter verbum Dei crescebat et confirmabatur
Ac 19.21 his autem expletis posuit Paulus in Spiritu transita Macedonia et Achaia ire Hierosolymam dicens quoniam postquam fuero ibi oportet me et Romam videre
Ac 19.22 mittens autem in Macedoniam duos ex ministrantibus sibi Timotheum et Erastum ipse remansit ad tempus in Asia
Ac 19.23 facta est autem in illo tempore turbatio non minima de via
Ac 19.24 Demetrius enim quidam nomine argentarius faciens aedes argenteas Dianae praestabat artificibus non modicum quaestum
Ac 19.25 quos convocans et eos qui eiusmodi erant opifices dixit viri scitis quia de hoc artificio adquisitio est nobis
Ac 19.26 et videtis et auditis quia non solum Ephesi sed paene totius Asiae Paulus hic suadens avertit multam turbam dicens quoniam non sunt dii qui manibus fiunt
Ac 19.27 non solum autem haec periclitabitur nobis pars in redargutionem venire sed et magnae deae Dianae templum in nihilum reputabitur sed et destrui incipiet maiestas eius quam tota Asia et orbis colit
Ac 19.28 his auditis repleti sunt ira et exclamaverunt dicentes magna Diana Ephesiorum
Ac 19.29 et impleta est civitas confusione et impetum fecerunt uno animo in theatrum rapto Gaio et Aristarcho Macedonibus comitibus Pauli
Ac 19.30 Paulo autem volente intrare in populum non permiserunt discipuli
Ac 19.31 quidam autem et de Asiae principibus qui erant amici eius miserunt ad eum rogantes ne se daret in theatrum
Ac 19.32 alii autem aliud clamabant erat enim ecclesia confusa et plures nesciebant qua ex causa convenissent
Ac 19.33 de turba autem detraxerunt Alexandrum propellentibus eum Iudaeis Alexander ergo manu silentio postulato volebat rationem reddere populo
Ac 19.34 quem ut cognoverunt Iudaeum esse vox facta est una omnium quasi per horas duas clamantium magna Diana Ephesiorum
Ac 19.35 et cum sedasset scriba turbas dixit viri ephesii quis enim est hominum qui nesciat Ephesiorum civitatem cultricem esse magnae Dianae Iovisque prolis
Ac 19.36 cum ergo his contradici non possit oportet vos sedatos esse et nihil temere agere
Ac 19.37 adduxistis enim homines istos neque sacrilegos neque blasphemantes deam vestram
Ac 19.38 quod si Demetrius et qui cum eo sunt artifices habent adversus aliquem causam conventus forenses aguntur et pro consulibus sunt accusent invicem
Ac 19.39 si quid autem alterius rei quaeritis in legitima ecclesia poterit absolvi
Ac 19.40 nam et periclitamur argui seditionis hodiernae cum nullus obnoxius sit de quo non possimus reddere rationem concursus istius et cum haec dixisset dimisit ecclesiam
Ac 20.1 postquam autem cessavit tumultus vocatis Paulus discipulis et exhortatus eos valedixit et profectus est ut iret in Macedoniam
Ac 20.2 cum autem perambulasset partes illas et exhortatus eos fuisset multo sermone venit ad Graeciam
Ac 20.3 ubi cum fecisset menses tres factae sunt illi insidiae a Iudaeis navigaturo in Syriam habuitque consilium ut reverteretur per Macedoniam
Ac 20.4 comitatus est autem eum Sopater Pyrri Beroensis Thessalonicensium vero Aristarchus et Secundus et Gaius Derbeus et Timotheus Asiani vero Tychicus et Trophimus
Ac 20.5 hii cum praecessissent sustinebant nos Troade
Ac 20.6 nos vero navigavimus post dies azymorum a Philippis et venimus ad eos Troadem in diebus quinque ubi demorati sumus diebus septem
Ac 20.7 in una autem sabbati cum convenissemus ad frangendum panem Paulus disputabat eis profecturus in crastinum protraxitque sermonem usque in mediam noctem
Ac 20.8 erant autem lampades copiosae in cenaculo ubi eramus congregati
Ac 20.9 sedens autem quidam adulescens nomine Eutychus super fenestram cum mergeretur somno gravi disputante diu Paulo eductus somno cecidit de tertio cenaculo deorsum et sublatus est mortuus
Ac 20.10 ad quem cum descendisset Paulus incubuit super eum et conplexus dixit nolite turbari anima enim ipsius in eo est
Ac 20.11 ascendens autem frangensque panem et gustans satisque adlocutus usque in lucem sic profectus est
Ac 20.12 adduxerunt autem puerum viventem et consolati sunt non minime
Ac 20.13 nos autem ascendentes navem enavigavimus in Asson inde suscepturi Paulum sic enim disposuerat ipse per terram iter facturus
Ac 20.14 cum autem convenisset nos in Asson adsumpto eo venimus Mytilenen
Ac 20.15 et inde navigantes sequenti die venimus contra Chium et alia adplicuimus Samum et sequenti venimus Miletum
Ac 20.16 proposuerat enim Paulus transnavigare Ephesum ne qua mora illi fieret in Asia festinabat enim si possibile sibi esset ut diem pentecosten faceret Hierosolymis
Ac 20.17 a Mileto autem mittens Ephesum vocavit maiores natu ecclesiae
Ac 20.18 qui cum venissent ad eum et simul essent dixit eis vos scitis a prima die qua ingressus sum in Asiam qualiter vobiscum per omne tempus fuerim
Ac 20.19 serviens Domino cum omni humilitate et lacrimis et temptationibus quae mihi acciderunt ex insidiis Iudaeorum
Ac 20.20 quomodo nihil subtraxerim utilium quo minus adnuntiarem vobis et docerem vos publice et per domos
Ac 20.21 testificans Iudaeis atque gentilibus in Deum paenitentiam et fidem in Dominum nostrum Iesum Christum
Ac 20.22 et nunc ecce alligatus ego Spiritu vado in Hierusalem quae in ea eventura sint mihi ignorans
Ac 20.23 nisi quod Spiritus Sanctus per omnes civitates protestatur mihi dicens quoniam vincula et tribulationes me manent
Chant detailsSpiritus sanctus in te---------------------an8ulr0343
Ac 20.24 sed nihil horum vereor nec facio animam pretiosiorem quam me dummodo consummem cursum meum et ministerium quod accepi a Domino Iesu testificari evangelium gratiae Dei
Ac 20.25 et nunc ecce ego scio quia amplius non videbitis faciem meam vos omnes per quos transivi praedicans regnum Dei
Ac 20.26 quapropter contestor vos hodierna die quia mundus sum a sanguine omnium
Ac 20.27 non enim subterfugi quo minus adnuntiarem omne consilium Dei vobis
Ac 20.28 adtendite vobis et universo gregi in quo vos Spiritus Sanctus posuit episcopos regere ecclesiam Dei quam adquisivit sanguine suo
Chant detailsSpiritus sanctus in te---------------------an8ulr0343
Ac 20.29 ego scio quoniam intrabunt post discessionem meam lupi graves in vos non parcentes gregi
Ac 20.30 et ex vobis ipsis exsurgent viri loquentes perversa ut abducant discipulos post se
Ac 20.31 propter quod vigilate memoria retinentes quoniam per triennium nocte et die non cessavi cum lacrimis monens unumquemque vestrum
Ac 20.32 et nunc commendo vos Deo et verbo gratiae ipsius qui potens est aedificare et dare hereditatem in sanctificatis omnibus
Ac 20.33 argentum aut aurum aut vestem nullius concupivi
Ac 20.34 ipsi scitis quoniam ad ea quae mihi opus erant et his qui mecum sunt ministraverunt manus istae
Ac 20.35 omnia ostendi vobis quoniam sic laborantes oportet suscipere infirmos ac meminisse verbi Domini Iesu quoniam ipse dixit beatius est magis dare quam accipere
Ac 20.36 et cum haec dixisset positis genibus suis cum omnibus illis oravit
Ac 20.37 magnus autem fletus factus est omnium et procumbentes super collum Pauli osculabantur eum
Ac 20.38 dolentes maxime in verbo quo dixerat quoniam amplius faciem eius non essent visuri et deducebant eum ad navem
Ac 21.1 cum autem factum esset ut navigaremus abstracti ab eis recto cursu venimus Cho et sequenti die Rhodum et inde Patara
Ac 21.2 et cum invenissemus navem transfretantem in Foenicen ascendentes navigavimus
Ac 21.3 cum paruissemus autem Cypro et relinquentes eam ad sinistram navigabamus in Syriam et venimus Tyrum ibi enim navis erat expositura onus
Ac 21.4 inventis autem discipulis mansimus ibi diebus septem qui Paulo dicebant per Spiritum ne ascenderet Hierosolymam
Ac 21.5 et explicitis diebus profecti ibamus deducentibus nos omnibus cum uxoribus et filiis usque foras civitatem et positis genibus in litore oravimus
Ac 21.6 et cum valefecissemus invicem ascendimus in navem illi autem redierunt in sua
Ac 21.7 nos vero navigatione explicita a Tyro descendimus Ptolomaida et salutatis fratribus mansimus die una apud illos
Ac 21.8 alia autem die profecti venimus Caesaream et intrantes in domum Philippi evangelistae qui erat de septem mansimus apud eum
Ac 21.9 huic autem erant filiae quattuor virgines prophetantes
Ac 21.10 et cum moraremur per dies aliquot supervenit quidam a Iudaea propheta nomine Agabus
Ac 21.11 is cum venisset ad nos tulit zonam Pauli et alligans sibi pedes et manus dixit haec dicit Spiritus Sanctus virum cuius est zona haec sic alligabunt in Hierusalem Iudaei et tradent in manus gentium
Chant detailsSpiritus sanctus in te---------------------an8ulr0343
Ac 21.12 quod cum audissemus rogabamus nos et qui loci illius erant ne ascenderet Hierosolymam
Ac 21.13 tunc respondit Paulus et dixit quid facitis flentes et adfligentes cor meum ego enim non solum alligari sed et mori in Hierusalem paratus sum propter nomen Domini Iesu
Ac 21.14 et cum ei suadere non possemus quievimus dicentes Domini voluntas fiat
Ac 21.15 post dies autem istos praeparati ascendebamus Hierusalem
Ac 21.16 venerunt autem et ex discipulis a Caesarea nobiscum adducentes apud quem hospitaremur Mnasonem quendam Cyprium antiquum discipulum
Ac 21.17 et cum venissemus Hierosolymam libenter exceperunt nos fratres
Ac 21.18 sequenti autem die introibat Paulus nobiscum ad Iacobum omnesque collecti sunt seniores
Ac 21.19 quos cum salutasset narrabat per singula quae fecisset Deus in gentibus per ministerium ipsius
Ac 21.20 at illi cum audissent magnificabant Deum dixeruntque ei vides frater quot milia sint in Iudaeis qui crediderunt et omnes aemulatores sunt legis
Ac 21.21 audierunt autem de te quia discessionem doceas a Mose eorum qui per gentes sunt Iudaeorum dicens non debere circumcidere eos filios suos neque secundum consuetudinem ingredi
Ac 21.22 quid ergo est utique oportet convenire multitudinem audient enim te supervenisse
Ac 21.23 hoc ergo fac quod tibi dicimus sunt nobis viri quattuor votum habentes super se
Ac 21.24 his adsumptis sanctifica te cum illis et inpende in illis ut radant capita et scient omnes quia quae de te audierunt falsa sunt sed ambulas et ipse custodiens legem
Ac 21.25 de his autem qui crediderunt ex gentibus nos scripsimus iudicantes ut abstineant se ab idolis immolato et sanguine et suffocato et fornicatione
Ac 21.26 tunc Paulus adsumptis viris postera die purificatus cum illis intravit in templum adnuntians expletionem dierum purificationis donec offerretur pro unoquoque eorum oblatio
Ac 21.27 dum autem septem dies consummarentur hii qui de Asia erant Iudaei cum vidissent eum in templo concitaverunt omnem populum et iniecerunt ei manus clamantes
Ac 21.28 viri israhelitae adiuvate hic est homo qui adversus populum et legem et locum hunc omnes ubique docens insuper et gentiles induxit in templum et violavit sanctum locum istum
Ac 21.29 viderant enim Trophimum Ephesium in civitate cum ipso quem aestimaverunt quoniam in templum induxisset Paulus
Ac 21.30 commotaque est civitas tota et facta est concursio populi et adprehendentes Paulum trahebant eum extra templum et statim clausae sunt ianuae
Ac 21.31 quaerentibus autem eum occidere nuntiatum est tribuno cohortis quia tota confunditur Hierusalem
Ac 21.32 qui statim adsumptis militibus et centurionibus decucurrit ad illos qui cum vidissent tribunum et milites cessaverunt percutere Paulum
Ac 21.33 tunc accedens tribunus adprehendit eum et iussit alligari catenis duabus et interrogabat quis esset et quid fecisset
Ac 21.34 alii autem aliud clamabant in turba et cum non posset certum cognoscere prae tumultu iussit duci eum in castra
Ac 21.35 et cum venisset ad gradus contigit ut portaretur a militibus propter vim populi
Ac 21.36 sequebatur enim multitudo populi clamans tolle eum
Ac 21.37 et cum coepisset induci in castra Paulus dicit tribuno si licet mihi loqui aliquid ad te qui dixit graece nosti
Ac 21.38 nonne tu es Aegyptius qui ante hos dies tumultum concitasti et eduxisti in desertum quattuor milia virorum sicariorum
Ac 21.39 et dixit ad eum Paulus ego homo sum quidem iudaeus a Tarso Ciliciae non ignotae civitatis municeps rogo autem te permitte mihi loqui ad populum
Ac 21.40 et cum ille permisisset Paulus stans in gradibus annuit manu ad plebem et magno silentio facto adlocutus est hebraea lingua dicens
Ac 22.1 viri fratres et patres audite quam ad vos nunc reddo rationem
Ac 22.2 cum audissent autem quia hebraea lingua loquitur ad illos magis praestiterunt silentium
Ac 22.3 et dixit ego sum vir iudaeus natus Tarso Ciliciae nutritus autem in ista civitate secus pedes Gamalihel eruditus iuxta veritatem paternae legis aemulator legis sicut et vos omnes estis hodie
Ac 22.4 qui hanc viam persecutus sum usque ad mortem alligans et tradens in custodias viros ac mulieres
Ac 22.5 sicut princeps sacerdotum testimonium mihi reddit et omnes maiores natu a quibus et epistulas accipiens ad fratres Damascum pergebam ut adducerem inde vinctos in Hierusalem uti punirentur
Ac 22.6 factum est autem eunte me et adpropinquante Damasco media die subito de caelo circumfulsit me lux copiosa
Ac 22.7 et decidens in terram audivi vocem dicentem mihi Saule Saule quid me persequeris
Chant detailsSaule Saule quid me persequeris----------an1LA 341 WA 262
Ac 22.8 ego autem respondi quis es Domine dixitque ad me ego sum Iesus Nazarenus quem tu persequeris
Ac 22.9 et qui mecum erant lumen quidem viderunt vocem autem non audierunt eius qui loquebatur mecum
Ac 22.10 et dixi quid faciam Domine Dominus autem dixit ad me surgens vade Damascum et ibi tibi dicetur de omnibus quae te oporteat facere
Ac 22.11 et cum non viderem prae claritate luminis illius ad manum deductus a comitibus veni Damascum
Ac 22.12 Ananias autem quidam vir secundum legem testimonium habens ab omnibus habitantibus Iudaeis
Ac 22.13 veniens ad me et adstans dixit mihi Saule frater respice et ego eadem hora respexi in eum
Ac 22.14 at ille dixit Deus patrum nostrorum praeordinavit te ut cognosceres voluntatem eius et videres Iustum et audires vocem ex ore eius
Ac 22.15 quia eris testis illius ad omnes homines eorum quae vidisti et audisti
Ac 22.16 et nunc quid moraris exsurge baptizare et ablue peccata tua invocato nomine ipsius
Ac 22.17 factum est autem revertenti mihi in Hierusalem et oranti in templo fieri me in stupore mentis
Ac 22.18 et videre illum dicentem mihi festina et exi velociter ex Hierusalem quoniam non recipient testimonium tuum de me
Ac 22.19 et ego dixi Domine ipsi sciunt quia ego eram concludens in carcerem et caedens per synagogas eos qui credebant in te
Chant detailsAlleluia Ego dixi domine------------------------------------alSchlager 230 MMMA7 154-155
Ac 22.20 et cum funderetur sanguis Stephani testis tui ego adstabam et consentiebam et custodiebam vestimenta interficientium illum
Ac 22.21 et dixit ad me vade quoniam ego in nationes longe mittam te
Ac 22.22 audiebant autem eum usque ad hoc verbum et levaverunt vocem suam dicentes tolle de terra eiusmodi non enim fas est eum vivere
Ac 22.23 vociferantibus autem eis et proicientibus vestimenta sua et pulverem iactantibus in aerem
Ac 22.24 iussit tribunus induci eum in castra et flagellis caedi et torqueri eum ut sciret propter quam causam sic adclamarent ei
Ac 22.25 et cum adstrinxissent eum loris dixit adstanti sibi centurioni Paulus si hominem romanum et indemnatum licet vobis flagellare
Ac 22.26 quo audito centurio accessit ad tribunum et nuntiavit dicens quid acturus es hic enim homo civis romanus est
Ac 22.27 accedens autem tribunus dixit illi dic mihi tu Romanus es at ille dixit etiam
Ac 22.28 et respondit tribunus ego multa summa civitatem hanc consecutus sum et Paulus ait ego autem et natus sum
Ac 22.29 protinus ergo discesserunt ab illo qui eum torturi erant tribunus quoque timuit postquam rescivit quia civis romanus esset et quia alligasset eum
Ac 22.30 postera autem die volens scire diligentius qua ex causa accusaretur a Iudaeis solvit eum et iussit sacerdotes convenire et omne concilium et producens Paulum statuit inter illos
Ac 23.1 intendens autem concilium Paulus ait viri fratres ego omni conscientia bona conversatus sum ante Deum usque in hodiernum diem
Ac 23.2 princeps autem sacerdotum Ananias praecepit adstantibus sibi percutere os eius
Ac 23.3 tunc Paulus ad eum dixit percutiet te Deus paries dealbate et tu sedens iudicas me secundum legem et contra legem iubes me percuti
Ac 23.4 et qui adstabant dixerunt summum sacerdotem Dei maledicis
Ac 23.5 dixit autem Paulus nesciebam fratres quia princeps est sacerdotum scriptum est enim principem populi tui non maledices
Ac 23.6 sciens autem Paulus quia una pars esset Sadducaeorum et altera Pharisaeorum exclamavit in concilio viri fratres ego Pharisaeus sum filius Pharisaeorum de spe et resurrectione mortuorum ego iudicor
Ac 23.7 et cum haec dixisset facta est dissensio inter Pharisaeos et Sadducaeos et soluta est multitudo
Ac 23.8 Sadducaei enim dicunt non esse resurrectionem neque angelum neque spiritum Pharisaei autem utrumque confitentur
Ac 23.9 factus est autem clamor magnus et surgentes quidam Pharisaeorum pugnabant dicentes nihil mali invenimus in homine isto quod si spiritus locutus est ei aut angelus
Ac 23.10 et cum magna dissensio facta esset timens tribunus ne discerperetur Paulus ab ipsis iussit milites descendere et rapere eum de medio eorum ac deducere eum in castra
Ac 23.11 sequenti autem nocte adsistens ei Dominus ait constans esto sicut enim testificatus es de me Hierusalem sic te oportet et Romae testificari
Ac 23.12 facta autem die collegerunt se quidam ex Iudaeis et devoverunt se dicentes neque manducaturos neque bibituros donec occiderent Paulum
Ac 23.13 erant autem plus quam quadraginta qui hanc coniurationem fecerant
Ac 23.14 qui accesserunt ad principes sacerdotum et seniores et dixerunt devotione devovimus nos nihil gustaturos donec occidamus Paulum
Ac 23.15 nunc ergo vos notum facite tribuno cum concilio ut producat illum ad vos tamquam aliquid certius cognituri de eo nos vero priusquam adpropiet parati sumus interficere illum
Ac 23.16 quod cum audisset filius sororis Pauli insidias venit et intravit in castra nuntiavitque Paulo
Ac 23.17 vocans autem Paulus ad se unum ex centurionibus ait adulescentem hunc perduc ad tribunum habet enim aliquid indicare illi
Ac 23.18 et ille quidem adsumens eum duxit ad tribunum et ait vinctus Paulus vocans rogavit me hunc adulescentem perducere ad te habentem aliquid loqui tibi
Ac 23.19 adprehendens autem tribunus manum illius secessit cum eo seorsum et interrogavit illum quid est quod habes indicare mihi
Ac 23.20 ille autem dixit Iudaeis convenit rogare te ut crastina die Paulum producas in concilium quasi aliquid certius inquisituri sint de illo
Ac 23.21 tu vero ne credideris illis insidiantur enim ei ex eis viri amplius quadraginta qui se devoverunt non manducare neque bibere donec interficiant eum et nunc parati sunt expectantes promissum tuum
Ac 23.22 tribunus igitur dimisit adulescentem praecipiens ne cui loqueretur quoniam haec nota sibi fecisset
Ac 23.23 et vocatis duobus centurionibus dixit illis parate milites ducentos ut eant usque Caesaream et equites septuaginta et lancearios ducentos a tertia hora noctis
Ac 23.24 et iumenta praeparate ut inponentes Paulum salvum perducerent ad Felicem praesidem
Ac 23.25
Ac 23.26 scribens epistulam continentem haec Claudius Lysias optimo praesidi Felici salutem
Ac 23.27 virum hunc conprehensum a Iudaeis et incipientem interfici ab eis superveniens cum exercitu eripui cognito quia Romanus est
Ac 23.28 volensque scire causam quam obiciebant illi deduxi eum in concilium eorum
Ac 23.29 quem inveni accusari de quaestionibus legis ipsorum nihil vero dignum morte aut vinculis habentem crimen
Ac 23.30 et cum mihi perlatum esset de insidiis quas paraverunt ei misi ad te denuntians et accusatoribus ut dicant apud te
Ac 23.31 milites ergo secundum praeceptum sibi adsumentes Paulum duxerunt per noctem in Antipatridem
Ac 23.32 et postera die dimissis equitibus ut irent cum eo reversi sunt ad castra
Ac 23.33 qui cum venissent Caesaream et tradidissent epistulam praesidi statuerunt ante illum et Paulum
Ac 23.34 cum legisset autem et interrogasset de qua provincia esset et cognoscens quia de Cilicia
Ac 23.35 audiam te inquit cum et accusatores tui venerint iussitque in praetorio Herodis custodiri eum
Ac 24.1 post quinque autem dies descendit princeps sacerdotum Ananias cum senioribus quibusdam et Tertullo quodam oratore qui adierunt praesidem adversus Paulum
Ac 24.2 et citato Paulo coepit accusare Tertullus dicens cum in multa pace agamus per te et multa corrigantur per tuam providentiam
Ac 24.3 semper et ubique suscipimus optime Felix cum omni gratiarum actione
Ac 24.4 ne diutius autem te protraham oro breviter audias nos pro tua clementia
Ac 24.5 invenimus hunc hominem pestiferum et concitantem seditiones omnibus Iudaeis in universo orbe et auctorem seditionis sectae Nazarenorum
Ac 24.6 qui etiam templum violare conatus est quem et adprehendimus
Ac 24.7
Ac 24.8 a quo poteris ipse iudicans de omnibus istis cognoscere de quibus nos accusamus eum
Ac 24.9 adiecerunt autem et Iudaei dicentes haec ita se habere
Ac 24.10 respondit autem Paulus annuente sibi praeside dicere ex multis annis esse te iudicem genti huic sciens bono animo pro me satisfaciam
Ac 24.11 potes enim cognoscere quia non plus sunt dies mihi quam duodecim ex quo ascendi adorare in Hierusalem
Ac 24.12 et neque in templo invenerunt me cum aliquo disputantem aut concursum facientem turbae neque in synagogis neque in civitate
Ac 24.13 neque probare possunt tibi de quibus nunc accusant me
Ac 24.14 confiteor autem hoc tibi quod secundum sectam quam dicunt heresim sic deservio patrio Deo meo credens omnibus quae in lege et prophetis scripta sunt
Ac 24.15 spem habens in Deum quam et hii ipsi expectant resurrectionem futuram iustorum et iniquorum
Ac 24.16 in hoc et ipse studeo sine offendiculo conscientiam habere ad Deum et ad homines semper
Ac 24.17 post annos autem plures elemosynas facturus in gentem meam veni et oblationes et vota
Ac 24.18 in quibus invenerunt me purificatum in templo non cum turba neque cum tumultu
Ac 24.19 quidam autem ex Asia Iudaei quos oportebat apud te praesto esse et accusare si quid haberent adversum me
Ac 24.20 aut hii ipsi dicant si quid invenerunt in me iniquitatis cum stem in concilio
Ac 24.21 nisi de una hac solummodo voce qua clamavi inter eos stans quoniam de resurrectione mortuorum ego iudicor hodie a vobis
Ac 24.22 distulit autem illos Felix certissime sciens de via dicens cum tribunus Lysias descenderit audiam vos
Ac 24.23 iussitque centurioni custodiri eum et habere requiem nec quemquam prohibere de suis ministrare ei
Ac 24.24 post aliquot autem dies veniens Felix cum Drusilla uxore sua quae erat Iudaea vocavit Paulum et audivit ab eo fidem quae est in Iesum Christum
Ac 24.25 disputante autem illo de iustitia et castitate et de iudicio futuro timefactus Felix respondit quod nunc adtinet vade tempore autem oportuno accersiam te
Ac 24.26 simul et sperans quia pecunia daretur a Paulo propter quod et frequenter accersiens eum loquebatur cum eo
Ac 24.27 biennio autem expleto accepit successorem Felix Porcium Festum volens autem gratiam praestare Iudaeis Felix reliquit Paulum vinctum
Ac 25.1 Festus ergo cum venisset in provinciam post triduum ascendit Hierosolymam a Caesarea
Ac 25.2 adieruntque eum principes sacerdotum et primi Iudaeorum adversus Paulum et rogabant eum
Ac 25.3 postulantes gratiam adversum eum ut iuberet perduci eum Hierusalem insidias tendentes ut eum interficerent in via
Ac 25.4 Festus autem respondit servari Paulum in Caesarea se autem maturius profecturum
Ac 25.5 qui ergo in vobis ait potentes sunt descendentes simul si quod est in viro crimen accusent eum
Ac 25.6 demoratus autem inter eos dies non amplius quam octo aut decem descendit Caesaream et altera die sedit pro tribunali et iussit Paulum adduci
Ac 25.7 qui cum perductus esset circumsteterunt eum qui ab Hierosolyma descenderant Iudaei multas et graves causas obicientes quas non poterant probare
Ac 25.8 Paulo autem rationem reddente quoniam neque in legem Iudaeorum neque in templum neque in Caesarem quicquam peccavi
Ac 25.9 Festus autem volens Iudaeis gratiam praestare respondens Paulo dixit vis Hierosolymam ascendere et ibi de his iudicari apud me
Ac 25.10 dixit autem Paulus ad tribunal Caesaris sto ubi me oportet iudicari Iudaeis non nocui sicut tu melius nosti
Ac 25.11 si enim nocui aut dignum morte aliquid feci non recuso mori si vero nihil est eorum quae hii accusant me nemo potest me illis donare Caesarem appello
Ac 25.12 tunc Festus cum consilio locutus respondit Caesarem appellasti ad Caesarem ibis
Ac 25.13 et cum dies aliquot transacti essent Agrippa rex et Bernice descenderunt Caesaream ad salutandum Festum
Ac 25.14 et cum dies plures ibi demorarentur Festus regi indicavit de Paulo dicens vir quidam est derelictus a Felice vinctus
Ac 25.15 de quo cum essem Hierosolymis adierunt me principes sacerdotum et seniores Iudaeorum postulantes adversus illum damnationem
Ac 25.16 ad quos respondi quia non est consuetudo Romanis donare aliquem hominem priusquam is qui accusatur praesentes habeat accusatores locumque defendendi accipiat ad abluenda crimina
Ac 25.17 cum ergo huc convenissent sine ulla dilatione sequenti die sedens pro tribunali iussi adduci virum
Ac 25.18 de quo cum stetissent accusatores nullam causam deferebant de quibus ego suspicabar malum
Ac 25.19 quaestiones vero quasdam de sua superstitione habebant adversus eum et de quodam Iesu defuncto quem adfirmabat Paulus vivere
Ac 25.20 haesitans autem ego de huiusmodi quaestione dicebam si vellet ire Hierosolymam et ibi iudicari de istis
Ac 25.21 Paulo autem appellante ut servaretur ad Augusti cognitionem iussi servari eum donec mittam eum ad Caesarem
Ac 25.22 Agrippa autem ad Festum volebam et ipse hominem audire cras inquit audies eum
Ac 25.23 altera autem die cum venisset Agrippa et Bernice cum multa ambitione et introissent in auditorium cum tribunis et viris principalibus civitatis et iubente Festo adductus est Paulus
Ac 25.24 et dixit Festus Agrippa rex et omnes qui simul adestis nobiscum viri videtis hunc de quo omnis multitudo Iudaeorum interpellavit me Hierosolymis petens et hic clamantes non oportere eum vivere amplius
Ac 25.25 ego vero conperi nihil dignum eum morte admisisse ipso autem hoc appellante Augustum iudicavi mittere
Ac 25.26 de quo quid certum scribam domino non habeo propter quod produxi eum ad vos et maxime ad te rex Agrippa ut interrogatione facta habeam quid scribam
Ac 25.27 sine ratione enim mihi videtur mittere vinctum et causas eius non significare
Ac 26.1 Agrippa vero ad Paulum ait permittitur tibi loqui pro temet ipso tunc Paulus extenta manu coepit rationem reddere
Ac 26.2 de omnibus quibus accusor a Iudaeis rex Agrippa aestimo me beatum apud te cum sim defensurus me hodie
Ac 26.3 maxime te sciente omnia quae apud Iudaeos sunt consuetudines et quaestiones propter quod obsecro patienter me audias
Ac 26.4 et quidem vitam meam a iuventute quae ab initio fuit in gente mea in Hierosolymis noverunt omnes Iudaei
Ac 26.5 praescientes me ab initio si velint testimonium perhibere quoniam secundum certissimam sectam nostrae religionis vixi Pharisaeus
Ac 26.6 et nunc in spe quae ad patres nostros repromissionis facta est a Deo sto iudicio subiectus
Ac 26.7 in quam duodecim tribus nostrae nocte ac die deservientes sperant devenire de qua spe accusor a Iudaeis rex
Ac 26.8 quid incredibile iudicatur apud vos si Deus mortuos suscitat
Ac 26.9 et ego quidem existimaveram me adversus nomen Iesu Nazareni debere multa contraria agere
Ac 26.10 quod et feci Hierosolymis et multos sanctorum ego in carceribus inclusi a principibus sacerdotum potestate accepta et cum occiderentur detuli sententiam
Ac 26.11 et per omnes synagogas frequenter puniens eos conpellebam blasphemare et amplius insaniens in eos persequebar usque in exteras civitates
Ac 26.12 in quibus dum irem Damascum cum potestate et permissu principum sacerdotum
Ac 26.13 die media in via vidi rex de caelo supra splendorem solis circumfulsisse me lumen et eos qui mecum simul erant
Ac 26.14 omnesque nos cum decidissemus in terram audivi vocem loquentem mihi hebraica lingua Saule Saule quid me persequeris durum est tibi contra stimulum calcitrare
Chant detailsSaule Saule quid me persequeris----------an1LA 341 WA 262
Chant detailsSaule Saule quid me persequeris durum est tibi contra stimul...------------------------------------rev7Sklo0729a
Ac 26.15 ego autem dixi quis es Domine Dominus autem dixit ego sum Iesus quem tu persequeris
Ac 26.16 sed exsurge et sta super pedes tuos ad hoc enim apparui tibi ut constituam te ministrum et testem eorum quae vidisti et eorum quibus apparebo tibi
Ac 26.17 eripiens te de populo et gentibus in quas nunc ego mitto te
Ac 26.18 aperire oculos eorum ut convertantur a tenebris ad lucem et de potestate Satanae ad Deum ut accipiant remissionem peccatorum et sortem inter sanctos per fidem quae est in me
Ac 26.19 unde rex Agrippa non fui incredulus caelestis visionis
Ac 26.20 sed his qui sunt Damasci primum et Hierosolymis et in omnem regionem Iudaeae et gentibus adnuntiabam ut paenitentiam agerent et converterentur ad Deum digna paenitentiae opera facientes
Ac 26.21 hac ex causa me Iudaei cum essem in templo conprehensum temptabant interficere
Ac 26.22 auxilio autem adiutus Dei usque in hodiernum diem sto testificans minori atque maiori nihil extra dicens quam ea quae prophetae sunt locuti futura esse et Moses
Ac 26.23 si passibilis Christus si primus ex resurrectione mortuorum lumen adnuntiaturus est populo et gentibus
Ac 26.24 haec loquente eo et rationem reddente Festus magna voce dixit insanis Paule multae te litterae ad insaniam convertunt
Ac 26.25 at Paulus non insanio inquit optime Feste sed veritatis et sobrietatis verba eloquor
Ac 26.26 scit enim de his rex ad quem et constanter loquor latere enim eum nihil horum arbitror neque enim in angulo quicquam horum gestum est
Ac 26.27 credis rex Agrippa prophetis scio quia credis
Ac 26.28 Agrippa autem ad Paulum in modico suades me Christianum fieri
Ac 26.29 et Paulus opto apud Deum et in modico et in magno non tantum te sed et omnes hos qui audiunt hodie fieri tales qualis et ego sum exceptis vinculis his
Ac 26.30 et exsurrexit rex et praeses et Bernice et qui adsidebant eis
Ac 26.31 et cum secessissent loquebantur ad invicem dicentes quia nihil morte aut vinculorum dignum quid facit homo iste
Ac 26.32 Agrippa autem Festo dixit dimitti poterat homo hic si non appellasset Caesarem
Ac 27.1 ut autem iudicatum est eum navigare in Italiam et tradi Paulum cum reliquis custodiis centurioni nomine Iulio cohortis Augustae
Ac 27.2 ascendentes autem navem hadrumetinam incipientem navigare circa Asiae loca sustulimus perseverante nobiscum Aristarcho Macedone Thessalonicense
Ac 27.3 sequenti autem die devenimus Sidonem humane autem tractans Iulius Paulum permisit ad amicos ire et curam sui agere
Ac 27.4 et inde cum sustulissemus subnavigavimus Cypro propterea quod essent venti contrarii
Ac 27.5 et pelagus Ciliciae et Pamphiliae navigantes venimus Lystram quae est Lyciae
Ac 27.6 et ibi inveniens centurio navem alexandrinam navigantem in Italiam transposuit nos in eam
Ac 27.7 et cum multis diebus tarde navigaremus et vix devenissemus contra Cnidum prohibente nos vento adnavigavimus Cretae secundum Salmonem
Ac 27.8 et vix iuxta navigantes venimus in locum quendam qui vocatur Boni portus cui iuxta erat civitas Thalassa
Ac 27.9 multo autem tempore peracto et cum iam non esset tuta navigatio eo quod et ieiunium iam praeterisset consolabatur Paulus
Ac 27.10 dicens eis viri video quoniam cum iniuria et multo damno non solum oneris et navis sed etiam animarum nostrarum incipit esse navigatio
Ac 27.11 centurio autem gubernatori et nauclerio magis credebat quam his quae a Paulo dicebantur
Ac 27.12 et cum aptus portus non esset ad hiemandum plurimi statuerunt consilium navigare inde si quo modo possent devenientes Phoenice hiemare portum Cretae respicientem ad africum et ad chorum
Ac 27.13 adspirante autem austro aestimantes propositum se tenere cum sustulissent de Asson legebant Cretam
Ac 27.14 non post multum autem misit se contra ipsam ventus typhonicus qui vocatur euroaquilo
Ac 27.15 cumque arrepta esset navis et non posset conari in ventum data nave flatibus ferebamur
Ac 27.16 insulam autem quandam decurrentes quae vocatur Caudam potuimus vix obtinere scapham
Ac 27.17 qua sublata adiutoriis utebantur accingentes navem timentes ne in Syrtim inciderent submisso vase sic ferebantur
Ac 27.18 valide autem nobis tempestate iactatis sequenti die iactum fecerunt
Ac 27.19 et tertia die suis manibus armamenta navis proiecerunt
Ac 27.20 neque sole autem neque sideribus apparentibus per plures dies et tempestate non exigua inminente iam ablata erat spes omnis salutis nostrae
Ac 27.21 et cum multa ieiunatio fuisset tunc stans Paulus in medio eorum dixit oportebat quidem o viri audito me non tollere a Creta lucrique facere iniuriam hanc et iacturam
Ac 27.22 et nunc suadeo vobis bono animo esse amissio enim nullius animae erit ex vobis praeterquam navis
Ac 27.23 adstitit enim mihi hac nocte angelus Dei cuius sum ego et cui deservio
Ac 27.24 dicens ne timeas Paule Caesari te oportet adsistere et ecce donavit tibi Deus omnes qui navigant tecum
Ac 27.25 propter quod bono animo estote viri credo enim Deo quia sic erit quemadmodum dictum est mihi
Ac 27.26 in insulam autem quandam oportet nos devenire
Ac 27.27 sed posteaquam quartadecima nox supervenit navigantibus nobis in Hadria circa mediam noctem suspicabantur nautae apparere sibi aliquam regionem
Ac 27.28 qui submittentes invenerunt passus viginti et pusillum inde separati invenerunt passus quindecim
Ac 27.29 timentes autem ne in aspera loca incideremus de puppi mittentes anchoras quattuor optabant diem fieri
Ac 27.30 nautis vero quaerentibus fugere de navi cum misissent scapham in mare sub obtentu quasi a prora inciperent anchoras extendere
Ac 27.31 dixit Paulus centurioni et militibus nisi hii in navi manserint vos salvi fieri non potestis
Ac 27.32 tunc absciderunt milites funes scaphae et passi sunt eam excidere
Ac 27.33 et cum lux inciperet fieri rogabat Paulus omnes sumere cibum dicens quartadecima hodie die expectantes ieiuni permanetis nihil accipientes
Ac 27.34 propter quod rogo vos accipere cibum pro salute vestra quia nullius vestrum capillus de capite peribit
Ac 27.35 et cum haec dixisset sumens panem gratias egit Deo in conspectu omnium et cum fregisset coepit manducare
Ac 27.36 animaequiores autem facti omnes et ipsi adsumpserunt cibum
Ac 27.37 eramus vero universae animae in navi ducentae septuaginta sex
Ac 27.38 et satiati cibo adleviabant navem iactantes triticum in mare
Ac 27.39 cum autem dies factus esset terram non agnoscebant sinum vero quendam considerabant habentem litus in quem cogitabant si possent eicere navem
Ac 27.40 et cum anchoras abstulissent committebant se mari simul laxantes iuncturas gubernaculorum et levato artemone secundum flatum aurae tendebant ad litus
Ac 27.41 et cum incidissemus in locum bithalassum inpegerunt navem et prora quidem fixa manebat inmobilis puppis vero solvebatur a vi maris
Ac 27.42 militum autem consilium fuit ut custodias occiderent ne quis cum enatasset effugeret
Ac 27.43 centurio autem volens servare Paulum prohibuit fieri iussitque eos qui possent natare mittere se primos et evadere et ad terram exire
Ac 27.44 et ceteros alios in tabulis ferebant quosdam super ea quae de navi essent et sic factum est ut omnes animae evaderent ad terram
Ac 28.1 et cum evasissemus tunc cognovimus quia Militene insula vocatur barbari vero praestabant non modicam humanitatem nobis
Ac 28.2 accensa enim pyra reficiebant nos omnes propter imbrem qui inminebat et frigus
Ac 28.3 cum congregasset autem Paulus sarmentorum aliquantam multitudinem et inposuisset super ignem vipera a calore cum processisset invasit manum eius
Ac 28.4 ut vero viderunt barbari pendentem bestiam de manu eius ad invicem dicebant utique homicida est homo hic qui cum evaserit de mari Ultio non sinit vivere
Ac 28.5 et ille quidem excutiens bestiam in ignem nihil mali passus est
Ac 28.6 at illi existimabant eum in tumorem convertendum et subito casurum et mori diu autem illis sperantibus et videntibus nihil mali in eo fieri convertentes se dicebant eum esse deum
Ac 28.7 in locis autem illis erant praedia principis insulae nomine Publii qui nos suscipiens triduo benigne exhibuit
Ac 28.8 contigit autem patrem Publii febribus et dysenteria vexatum iacere ad quem Paulus intravit et cum orasset et inposuisset ei manus salvavit eum
Ac 28.9 quo facto et omnes qui in insula habebant infirmitates accedebant et curabantur
Chant detailsOmnes qui habebant infirmos----------an1AM 369 AR 394 LU 1091 *WA 157
Ac 28.10 qui etiam multis honoribus nos honoraverunt et navigantibus inposuerunt quae necessaria erant
Ac 28.11 post menses autem tres navigavimus in nave alexandrina quae in insula hiemaverat cui erat insigne Castorum
Ac 28.12 et cum venissemus Syracusam mansimus ibi triduo
Ac 28.13 inde circumlegentes devenimus Regium et post unum diem flante austro secunda die venimus Puteolos
Ac 28.14 ubi inventis fratribus rogati sumus manere apud eos dies septem et sic venimus Romam
Ac 28.15 et inde cum audissent fratres occurrerunt nobis usque ad Appii Forum et Tribus Tabernis quos cum vidisset Paulus gratias agens Deo accepit fiduciam
Ac 28.16 cum venissemus autem Romam permissum est Paulo manere sibimet cum custodiente se milite
Ac 28.17 post tertium autem diem convocavit primos Iudaeorum cumque convenissent dicebat eis ego viri fratres nihil adversus plebem faciens aut morem paternum vinctus ab Hierosolymis traditus sum in manus Romanorum
Ac 28.18 qui cum interrogationem de me habuissent voluerunt me dimittere eo quod nulla causa esset mortis in me
Ac 28.19 contradicentibus autem Iudaeis coactus sum appellare Caesarem non quasi gentem meam habens aliquid accusare
Ac 28.20 propter hanc igitur causam rogavi vos videre et adloqui propter spem enim Israhel catena hac circumdatus sum
Ac 28.21 at illi dixerunt ad eum nos neque litteras accepimus de te a Iudaea neque adveniens aliquis fratrum nuntiavit aut locutus est quid de te malum
Ac 28.22 rogamus autem a te audire quae sentis nam de secta hac notum est nobis quia ubique ei contradicitur
Ac 28.23 cum constituissent autem illi diem venerunt ad eum in hospitium plures quibus exponebat testificans regnum Dei suadensque eos de Iesu ex lege Mosi et prophetis a mane usque ad vesperam
Ac 28.24 et quidam credebant his quae dicebantur quidam vero non credebant
Ac 28.25 cumque invicem non essent consentientes discedebant dicente Paulo unum verbum quia bene Spiritus Sanctus locutus est per Esaiam prophetam ad patres nostros
Chant detailsSpiritus sanctus in te---------------------an8ulr0343
Ac 28.26 dicens vade ad populum istum et dic aure audietis et non intellegetis et videntes videbitis et non perspicietis
Ac 28.27 incrassatum est enim cor populi huius et auribus graviter audierunt et oculos suos conpresserunt ne forte videant oculis et auribus audiant et corde intellegant et convertantur et sanem illos
Ac 28.28 notum ergo sit vobis quoniam gentibus missum est hoc salutare Dei ipsi et audient
Ac 28.29
Ac 28.30 mansit autem biennio toto in suo conducto et suscipiebat omnes qui ingrediebantur ad eum
Ac 28.31 praedicans regnum Dei et docens quae sunt de Domino Iesu Christo cum omni fiducia sine prohibitione

Global Chant Database
Global Chant Database