Global Chant Database Global Chant Database

Search by Bible verses

... back to Bible search ...

Cant 1.1 osculetur me osculo oris sui quia meliora sunt ubera tua vino
Chant detailsOsculetur me osculo oris----------an1WA 162
Cant 1.2 fraglantia unguentis optimis oleum effusum nomen tuum ideo adulescentulae dilexerunt te
Chant detailsUnguentum effusum nomen tuum----------an1WA 435 *LA 541
Chant detailsOleum effusum nomen tuum----------an8AR 301 LU 445 *AM 279
Chant detailsUnguentum effusum nomen tuum ideo adolescentulae dilexerunt ...----------------------------an4Cantus Index cao5273
Cant 1.3 trahe me post te curremus introduxit me rex in cellaria sua exultabimus et laetabimur in te memores uberum tuorum super vinum recti diligunt te
Cant 1.4 nigra sum sed formonsa filiae Hierusalem sicut tabernacula Cedar sicut pelles Salomonis
Cant 1.5 nolite me considerare quod fusca sim quia decoloravit me sol filii matris meae pugnaverunt contra me posuerunt me custodem in vineis vineam meam non custodivi
Chant detailsNolite me considerare quod----------an1AM 1046
Chant detailsNolite me considerare quod----------an1AR 842 LU 1631
Cant 1.6 indica mihi quem diligit anima mea ubi pascas ubi cubes in meridie ne vagari incipiam per greges sodalium tuorum
Cant 1.7 si ignoras te o pulchra inter mulieres egredere et abi post vestigia gregum et pasce hedos tuos iuxta tabernacula pastorum
Chant detailsSi ignoras te o pulchra----------an4WA 162
Cant 1.8 equitatui meo in curribus Pharaonis adsimilavi te amica mea
Cant 1.9 pulchrae sunt genae tuae sicut turturis collum tuum sicut monilia
Chant detailsPulchrae sunt genae tuae----------an2WA 162
Cant 1.10 murenulas aureas faciemus tibi vermiculatas argento
Cant 1.11 dum esset rex in accubitu suo nardus mea dedit odorem suum
Chant detailsDum esset rex in accubitu suo----------an3AR [97][114] LU 1232 1258 *AM 686 706 *LA 543 *WA 434
Chant detailsDum esset rex in accubitu suo nardus mea dedit odorem suavit...--------------------------------an3Cantus Index cao2450
No matches found.

No matches found.

Cant 1.12 fasciculus murrae dilectus meus mihi inter ubera mea commorabitur
Cant 1.13 botrus cypri dilectus meus mihi in vineis Engaddi
Cant 1.14 ecce tu pulchra es amica mea ecce tu pulchra oculi tui columbarum
Chant detailsEcce tu pulchra es amica mea---------an1WA 354 *LA 455
Chant detailsEcce tu pulchra es amica mea ecce tu pulchra oculi tui colum...------------------------------------an1Cantus Index cao2547
No matches found.

Cant 1.15 ecce tu pulcher es dilecte mi et decorus lectulus noster floridus
Cant 1.16 tigna domorum nostrarum cedrina laquearia nostra cypressina
Cant 2.1 ego flos campi et lilium convallium
Cant 2.2 sicut lilium inter spinas sic amica mea inter filias
Chant detailsSicut lilium inter spinas sic----------an2WA 354 *LA 456
Chant detailsSicut lilium inter spinas sic-----------gr5GR 75as2
Chant detailsSicut lilium inter spinas sic amica mea inter filias-----------------------------an2Cantus Index cao4937
Chant detailsSicut lilium inter spinas sic amica mea inter filias----------------------------an2Cantus Index cao4937
Chant detailsSicut lilium inter spinas sic amica mea inter filias-------------------------------an2Cantus Index cao4937
No matches found.

No matches found.

Cant 2.3 sicut malum inter ligna silvarum sic dilectus meus inter filios sub umbra illius quam desideraveram sedi et fructus eius dulcis gutturi meo
Chant detailsSub umbra illius quam----------int5GR 625 LU 1689
Chant detailsSub umbra illius quam----------co4GR 53as2
Chant detailsSicut malum inter ligna silvarum sic dilectus meus inter fil...-----------------------an1Cantus Index cao4940
Cant 2.4 introduxit me in cellam vinariam ordinavit in me caritatem
Cant 2.5 fulcite me floribus stipate me malis quia amore langueo
Chant detailsFulcite me floribus----------an1AM 1048 AR 675 844 LU 1423 1639
Cant 2.6 leva eius sub capite meo et dextera illius amplexabitur me
Cant 2.7 adiuro vos filiae Hierusalem per capreas cervosque camporum ne suscitetis neque evigilare faciatis dilectam quoadusque ipsa velit
Cant 2.8 vox dilecti mei ecce iste venit saliens in montibus transiliens colles
Cant 2.9 similis est dilectus meus capreae hinuloque cervorum en ipse stat post parietem nostrum despiciens per fenestras prospiciens per cancellos
Cant 2.10 et dilectus meus loquitur mihi surge propera amica mea formonsa mea et veni
Cant 2.11 iam enim hiemps transiit imber abiit et recessit
Cant 2.12 flores apparuerunt in terra tempus putationis advenit vox turturis audita est in terra nostra
Chant detailsFlores apparuerunt in terra----------gr5GR 439 LU 1376
Chant detailsFlores apparuerunt in terra Jam hiems----------trvGR 615
Chant detailsFlores apparuerunt in terra----------alvGR 442
Cant 2.13 ficus protulit grossos suos vineae florent dederunt odorem surge amica mea speciosa mea et veni
Cant 2.14 columba mea in foraminibus petrae in caverna maceriae ostende mihi faciem tuam sonet vox tua in auribus meis vox enim tua dulcis et facies tua decora
Chant detailsOstende mihi faciem tuam----------alvGR 440 LU 1377
Chant detailsOstende mihi faciem tuam----------an1WA 356
Cant 2.15 capite nobis vulpes vulpes parvulas quae demoliuntur vineas nam vinea nostra floruit
Cant 2.16 dilectus meus mihi et ego illi qui pascitur inter lilia
Chant detailsDilectus meus mihi et ego-----------alvGR (10)
Cant 2.17 donec adspiret dies et inclinentur umbrae revertere similis esto dilecte mi capreae aut hinulo cervorum super montes Bether
Cant 3.1 in lectulo meo per noctes quaesivi quem diligit anima mea quaesivi illum et non inveni
Cant 3.2 surgam et circuibo civitatem per vicos et plateas quaeram quem diligit anima mea quaesivi illum et non inveni
Cant 3.3 invenerunt me vigiles qui custodiunt civitatem num quem dilexit anima mea vidistis
Cant 3.4 paululum cum pertransissem eos inveni quem diligit anima mea tenui eum nec dimittam donec introducam illum in domum matris meae et in cubiculum genetricis meae
Cant 3.5 adiuro vos filiae Hierusalem per capreas cervosque camporum ne suscitetis neque evigilare faciatis dilectam donec ipsa velit
Cant 3.6 quae est ista quae ascendit per desertum sicut virgula fumi ex aromatibus murrae et turis et universi pulveris pigmentarii
Chant detailsQuae est ista quae ascendit per desertum sicut virgula fumi ...--------------------------------rev3Cantus Index cao7878a
Chant detailsQuae est ista quae ascendit per desertum sicut virgula fumi ...------------------------------rev3Cantus Index cao7878a
Chant detailsQuae est ista quae ascendit per desertum sicut virgula fumi ...---------------------------------rev4Cantus Index cao7455a
No matches found.

Cant 3.7 en lectulum Salomonis sexaginta fortes ambiunt ex fortissimis Israhel
Cant 3.8 omnes tenentes gladios et ad bella doctissimi uniuscuiusque ensis super femur suum propter timores nocturnos
Cant 3.9 ferculum fecit sibi rex Salomon de lignis Libani
Cant 3.10 columnas eius fecit argenteas reclinatorium aureum ascensum purpureum media caritate constravit propter filias Hierusalem
Cant 3.11 egredimini et videte filiae Sion regem Salomonem in diademate quo coronavit eum mater sua in die disponsionis illius et in die laetitiae cordis eius
Cant 4.1 quam pulchra es amica mea quam pulchra es oculi tui columbarum absque eo quod intrinsecus latet capilli tui sicut greges caprarum quae ascenderunt de monte Galaad
Cant 4.2 dentes tui sicut greges tonsarum quae ascenderunt de lavacro omnes gemellis fetibus et sterilis non est inter eas
Cant 4.3 sicut vitta coccinea labia tua et eloquium tuum dulce sicut fragmen mali punici ita genae tuae absque eo quod intrinsecus latet
Cant 4.4 sicut turris David collum tuum quae aedificata est cum propugnaculis mille clypei pendent ex ea omnis armatura fortium
Cant 4.5 duo ubera tua sicut duo hinuli capreae gemelli qui pascuntur in liliis
Cant 4.6 donec adspiret dies et inclinentur umbrae vadam ad montem murrae et ad collem turis
Cant 4.7 tota pulchra es amica mea et macula non est in te
Chant detailsTota pulchra es amica mea----------an4AR 124* PM 274 VP 54 *WA 360
Chant detailsTota pulchra es Maria----------alvGR 1+02 LU 1318
Chant detailsTota pulchra es Maria-----------an1AM 763 AR 586 LU 1320
Cant 4.8 veni de Libano sponsa veni de Libano veni coronaberis de capite Amana de vertice Sanir et Hermon de cubilibus leonum de montibus pardorum
Cant 4.9 vulnerasti cor meum soror mea sponsa vulnerasti cor meum in uno oculorum tuorum et in uno crine colli tui
Chant detailsVulnerasti cor meum soror mea sponsa vulnerasti cor meum all...-------------------------------an8Cantus Index cao5511
Cant 4.10 quam pulchrae sunt mammae tuae soror mea sponsa pulchriora ubera tua vino et odor unguentorum tuorum super omnia aromata
Cant 4.11 favus distillans labia tua sponsa mel et lac sub lingua tua et odor vestimentorum tuorum sicut odor turis
Chant detailsFavus distillans labia tua sponsa et odor vestimentorum tuor...----------------------------an3Cantus Index cao2855
Chant detailsFavus distillans labia tua sponsa et odor vestimentorum tuor...-----------------------------an3Cantus Index cao2855
No matches found.

Cant 4.12 hortus conclusus soror mea sponsa hortus conclusus fons signatus
Cant 4.13 emissiones tuae paradisus malorum punicorum cum pomorum fructibus cypri cum nardo
Cant 4.14 nardus et crocus fistula et cinnamomum cum universis lignis Libani murra et aloe cum omnibus primis unguentis
Cant 4.15 fons hortorum puteus aquarum viventium quae fluunt impetu de Libano
Chant detailsFons hortorum puteus aquarum----------an5LR 250 PM 275 *LA 456 *WA 354
Chant detailsFons hortorum puteus aquarum viventium quae fluunt impetu de...-----------------------------------an5Cantus Index cao2887
No matches found.

Cant 4.16 surge aquilo et veni auster perfla hortum meum et fluant aromata illius
Chant detailsSurge aquilo et veni auster----------an8LA 543
Chant detailsSurge aquilo et veni auster perfla hortum meum et fluent aro...-----------------------------an7Cantus Index cao5070
Cant 5.1 veniat dilectus meus in hortum suum et comedat fructum pomorum suorum veni in hortum meum soror mea sponsa messui murram meam cum aromatibus meis comedi favum cum melle meo bibi vinum meum cum lacte meo comedite amici bibite et inebriamini carissimi
Chant detailsVeniat dilectus meus in hortum suum ut comedat fructum pomor...----------------------------an6Cantus Index cao5329
No matches found.

Cant 5.2 ego dormio et cor meum vigilat vox dilecti mei pulsantis aperi mihi soror mea amica mea columba mea inmaculata mea quia caput meum plenum est rore et cincinni mei guttis noctium
Cant 5.3 expoliavi me tunica mea quomodo induar illa lavi pedes meos quomodo inquinabo illos
Cant 5.4 dilectus meus misit manum suam per foramen et venter meus intremuit ad tactum eius
Cant 5.5 surrexi ut aperirem dilecto meo manus meae stillaverunt murra digiti mei pleni murra probatissima
Cant 5.6 pessulum ostii aperui dilecto meo at ille declinaverat atque transierat anima mea liquefacta est ut locutus est quaesivi et non inveni illum vocavi et non respondit mihi
Cant 5.7 invenerunt me custodes qui circumeunt civitatem percusserunt me vulneraverunt me tulerunt pallium meum mihi custodes murorum
Cant 5.8 adiuro vos filiae Hierusalem si inveneritis dilectum meum ut nuntietis ei quia amore langueo
Cant 5.9 qualis est dilectus tuus ex dilecto o pulcherrima mulierum qualis est dilectus tuus ex dilecto quia sic adiurasti nos
Cant 5.10 dilectus meus candidus et rubicundus electus ex milibus
Cant 5.11 caput eius aurum optimum comae eius sicut elatae palmarum nigrae quasi corvus
Cant 5.12 oculi eius sicut columbae super rivulos aquarum quae lacte sunt lotae et resident iuxta fluenta plenissima
Cant 5.13 genae illius sicut areolae aromatum consitae a pigmentariis labia eius lilia distillantia murram primam
Cant 5.14 manus illius tornatiles aureae plenae hyacinthis venter eius eburneus distinctus sapphyris
Cant 5.15 crura illius columnae marmoreae quae fundatae sunt super bases aureas species eius ut Libani electus ut cedri
Cant 5.16 guttur illius suavissimum et totus desiderabilis talis est dilectus meus et iste est amicus meus filiae Hierusalem
Cant 5.17 quo abiit dilectus tuus o pulcherrima mulierum quo declinavit dilectus tuus et quaeremus eum tecum
Chant detailsQuo abiit dilectus tuus o----------an3AR 675 LU 1423
Chant detailsQuo abiit dilectus tuus o-----------an6AR 81+3 LU 1639
Cant 6.1 dilectus meus descendit in hortum suum ad areolam aromatis ut pascatur in hortis et lilia colligat
Cant 6.2 ego dilecto meo et dilectus meus mihi qui pascitur inter lilia
Chant detailsDilectus meus mihi et ego-----------alvGR (10)
Cant 6.3 pulchra es amica mea suavis et decora sicut Hierusalem terribilis ut castrorum acies ordinata
Cant 6.4 averte oculos tuos a me quia ipsi me avolare fecerunt capilli tui sicut grex caprarum quae apparuerunt de Galaad
Cant 6.5 dentes tui sicut grex ovium quae ascenderunt de lavacro omnes gemellis fetibus et sterilis non est in eis
Cant 6.6 sicut cortex mali punici genae tuae absque occultis tuis
Cant 6.7 sexaginta sunt reginae et octoginta concubinae et adulescentularum non est numerus
Cant 6.8 una est columba mea perfecta mea una est matris suae electa genetrici suae viderunt illam filiae et beatissimam praedicaverunt reginae et concubinae et laudaverunt eam
Cant 6.9 quae est ista quae progreditur quasi aurora consurgens pulchra ut luna electa ut sol terribilis ut acies ordinata
Chant detailsQuae est ista quae progreditur----------co8GR 399
Chant detailsQuae est ista quae progreditur----------alvGR 75as2
Chant detailsAlleluia: quae est ista quae progreditur----------al1GR 75as2
Chant detailsQuae est ista quae processit----------re4LR 253 PM 261 WA 355 *LA 443
Chant detailsQuae est ista quae ascendit sicut aurora consurgens pulchra ...-------------------------an1Cantus Index cao4425
Chant detailsQuae est ista quae ascendit sicut aurora consurgens pulchra ...---------------------------an1Cantus Index cao4425
Cant 6.10 descendi ad hortum nucum ut viderem poma convallis ut inspicerem si floruisset vinea et germinassent mala punica
Cant 6.11 nescivi anima mea conturbavit me propter quadrigas Aminadab
Cant 6.12 revertere revertere Sulamitis revertere revertere ut intueamur te
Cant 7.1 quid videbis in Sulamiten nisi choros castrorum quam pulchri sunt gressus tui in calciamentis filia principis iunctura feminum tuorum sicut monilia quae fabricata sunt manu artificis
Cant 7.2 umbilicus tuus crater tornatilis numquam indigens poculis venter tuus sicut acervus tritici vallatus liliis
Cant 7.3 duo ubera tua sicut duo hinuli gemelli capreae
Cant 7.4 collum tuum sicut turris eburnea oculi tui sicut piscinae in Esebon quae sunt in porta filiae multitudinis nasus tuus sicut turris Libani quae respicit contra Damascum
Cant 7.5 caput tuum ut Carmelus et comae capitis tui sicut purpura regis vincta canalibus
Cant 7.6 quam pulchra es et quam decora carissima in deliciis
Cant 7.7 statura tua adsimilata est palmae et ubera tua botris
Cant 7.8 dixi ascendam in palmam adprehendam fructus eius et erunt ubera tua sicut botri vineae et odor oris tui sicut malorum
Cant 7.9 guttur tuum sicut vinum optimum dignum dilecto meo ad potandum labiisque et dentibus illius ruminandum
Cant 7.10 ego dilecto meo et ad me conversio eius
Cant 7.11 veni dilecte mi egrediamur in agrum commoremur in villis
Cant 7.12 mane surgamus ad vineas videamus si floruit vinea si flores fructus parturiunt si floruerunt mala punica ibi dabo tibi ubera mea
Cant 7.13 mandragorae dederunt odorem in portis nostris omnia poma nova et vetera dilecte mi servavi tibi
Cant 8.1 quis mihi det te fratrem meum sugentem ubera matris meae ut inveniam te foris et deosculer et iam me nemo despiciat
Cant 8.2 adprehendam te et ducam in domum matris meae ibi me docebis et dabo tibi poculum ex vino condito et mustum malorum granatorum meorum
Cant 8.3 leva eius sub capite meo et dextera illius amplexabitur me
Cant 8.4 adiuro vos filiae Hierusalem ne suscitetis et evigilare faciatis dilectam donec ipsa velit
Cant 8.5 quae est ista quae ascendit de deserto deliciis affluens et nixa super dilectum suum sub arbore malo suscitavi te ibi corrupta est mater tua ibi violata est genetrix tua
No matches found.

Cant 8.6 pone me ut signaculum super cor tuum ut signaculum super brachium tuum quia fortis est ut mors dilectio dura sicut inferus aemulatio lampades eius lampades ignis atque flammarum
Cant 8.7 aquae multae non poterunt extinguere caritatem nec flumina obruent illam si dederit homo omnem substantiam domus suae pro dilectione quasi nihil despicient eum
Chant detailsSi dederit homo omnem Aquae multae----------grvGR (10)
Cant 8.8 soror nostra parva et ubera non habet quid faciemus sorori nostrae in die quando adloquenda est
Cant 8.9 si murus est aedificemus super eum propugnacula argentea si ostium est conpingamus illud tabulis cedrinis
Cant 8.10 ego murus et ubera mea sicut turris ex quo facta sum coram eo quasi pacem repperiens
Cant 8.11 vinea fuit Pacifico in ea quae habet populos tradidit eam custodibus vir adfert pro fructu eius mille argenteos
Cant 8.12 vinea mea coram me est mille tui Pacifice et ducenti his qui custodiunt fructus eius
Cant 8.13 quae habitas in hortis amici auscultant fac me audire vocem tuam
Cant 8.14 fuge dilecte mi et adsimilare capreae hinuloque cervorum super montes aromatum

Global Chant Database
Global Chant Database