Deut 1.1 | haec sunt verba quae locutus est Moses ad omnem Israhel trans Iordanem in solitudine campestri contra mare Rubrum inter Pharan et Thophel et Laban et Aseroth ubi auri est plurimum |
Deut 1.2 | undecim diebus de Horeb per viam montis Seir usque Cadesbarne |
Deut 1.3 | quadragesimo anno undecimo mense prima die mensis locutus est Moses ad filios Israhel omnia quae praeceperat illi Dominus ut diceret eis |
Deut 1.4 | postquam percussit Seon regem Amorreorum qui habitavit in Esebon et Og regem Basan qui mansit in Aseroth et in Edrai |
Deut 1.5 | trans Iordanem in terra Moab coepitque Moses explanare legem et dicere |
Deut 1.6 | Dominus Deus noster locutus est ad nos in Horeb dicens sufficit vobis quod in hoc monte mansistis |
Deut 1.7 | revertimini et venite ad montem Amorreorum et ad cetera quae ei proxima sunt campestria atque montana et humiliora loca contra meridiem et iuxta litus maris terram Chananeorum et Libani usque ad flumen magnum Eufraten |
Deut 1.8 | en inquit tradidi vobis ingredimini et possidete eam super qua iuravit Dominus patribus vestris Abraham et Isaac et Iacob ut daret illam eis et semini eorum post eos |
Deut 1.9 | dixique vobis illo in tempore |
Deut 1.10 | non possum solus sustinere vos quia Dominus Deus vester multiplicavit vos et estis hodie sicut stellae caeli plurimae |
Deut 1.11 | Dominus Deus patrum vestrorum addat ad hunc numerum multa milia et benedicat vobis sicut locutus est |
Deut 1.12 | non valeo solus vestra negotia sustinere et pondus ac iurgia |
Deut 1.13 | date e vobis viros sapientes et gnaros et quorum conversatio sit probata in tribubus vestris ut ponam eos vobis principes |
Deut 1.14 | tunc respondistis mihi bona res est quam vis facere |
Deut 1.15 | tulique de tribubus vestris viros sapientes et nobiles et constitui eos principes tribunos et centuriones et quinquagenarios ac decanos qui docerent vos singula |
Deut 1.16 | praecepique eis dicens audite illos et quod iustum est iudicate sive civis sit ille sive peregrinus |
Deut 1.17 | nulla erit distantia personarum ita parvum audietis ut magnum nec accipietis cuiusquam personam quia Dei iudicium est quod si difficile vobis aliquid visum fuerit referte ad me et ego audiam |
Deut 1.18 | praecepique omnia quae facere deberetis |
Deut 1.19 | profecti autem de Horeb transivimus per heremum terribilem et maximam quam vidistis per viam montis Amorrei sicut praeceperat Dominus Deus noster nobis cumque venissemus in Cadesbarne |
Deut 1.20 | dixi vobis |
Deut 1.21 | venistis ad montem Amorrei quem Dominus Deus noster daturus est nobis |
Deut 1.22 | vide terram quam Dominus Deus tuus dat tibi ascende et posside eam sicut locutus est Dominus Deus patribus tuis noli metuere nec quicquam paveas |
Deut 1.23 | et accessistis ad me omnes atque dixistis mittamus viros qui considerent terram et renuntient per quod iter debeamus ascendere et ad quas pergere civitates |
Deut 1.24 | cumque mihi sermo placuisset misi e vobis duodecim viros singulos de tribubus suis |
Deut 1.25 | qui cum perrexissent et ascendissent in montana venerunt usque ad vallem Botri et considerata terra |
Deut 1.26 | sumentes de fructibus eius ut ostenderent ubertatem |
Deut 1.27 | adtulerunt ad nos atque dixerunt bona est terra quam Dominus Deus noster daturus est nobis |
Deut 1.28 | et noluistis ascendere sed increduli ad sermonem Domini Dei nostri |
Deut 1.29 | murmurati estis in tabernaculis vestris atque dixistis odit nos Dominus et idcirco eduxit nos de terra Aegypti ut traderet in manu Amorrei atque deleret |
Deut 1.30 | quo ascendemus nuntii terruerunt cor nostrum dicentes maxima multitudo est et nobis in statura procerior urbes magnae et ad caelum usque munitae filios Enacim vidimus ibi |
Deut 1.31 | et dixi vobis nolite metuere nec timeatis eos |
Deut 1.32 | Dominus Deus qui ductor est vester pro vobis ipse pugnabit sicut fecit in Aegypto videntibus cunctis |
Deut 1.33 | et in solitudine ipse vidisti portavit te Dominus Deus tuus ut solet homo gestare parvulum filium suum in omni via per quam ambulasti donec veniretis ad locum istum |
Deut 1.34 | et nec sic quidem credidistis Domino Deo vestro |
Deut 1.35 | qui praecessit vos in via et metatus est locum in quo tentoria figere deberetis nocte ostendens vobis iter per ignem et die per columnam nubis |
Deut 1.36 | cumque audisset Dominus vocem sermonum vestrorum iratus iuravit et ait |
Deut 1.37 | non videbit quispiam de hominibus generationis huius pessimae terram bonam quam sub iuramento pollicitus sum patribus vestris |
Deut 1.38 | praeter Chaleb filium Iepphonne ipse enim videbit eam et ipsi dabo terram quam calcavit et filiis eius quia secutus est Dominum |
Deut 1.39 | nec miranda indignatio in populum cum mihi quoque iratus Dominus propter vos dixerit nec tu ingredieris illuc |
Deut 1.40 | sed Iosue filius Nun minister tuus ipse intrabit pro te hunc exhortare et robora et ipse terram sorte dividat Israheli |
Deut 1.41 | parvuli vestri de quibus dixistis quod captivi ducerentur et filii qui hodie boni ac mali ignorant distantiam ipsi ingredientur et ipsis dabo terram et possidebunt eam |
Deut 1.42 | vos autem revertimini et abite in solitudinem per viam maris Rubri |
Deut 1.43 | et respondistis mihi peccavimus Domino ascendemus atque pugnabimus sicut praecepit Dominus Deus noster cumque instructi armis pergeretis in montem |
Deut 1.44 | ait mihi Dominus dic ad eos nolite ascendere neque pugnetis non enim sum vobiscum ne cadatis coram inimicis vestris |
Deut 1.45 | locutus sum et non audistis sed adversantes imperio Domini et tumentes superbia ascendistis in montem |
Deut 1.46 | itaque egressus Amorreus qui habitabat in montibus et obviam veniens persecutus est vos sicut solent apes persequi et cecidit de Seir usque Horma |
Deut 1.47 | cumque reversi ploraretis coram Domino non audivit vos nec voci vestrae voluit adquiescere |
Deut 1.48 | sedistis ergo in Cadesbarne multo tempore |
Deut 2.1 | profectique inde venimus in solitudinem quae ducit ad mare Rubrum sicut mihi dixerat Dominus et circumivimus montem Seir longo tempore |
Deut 2.2 | dixitque Dominus ad me |
Deut 2.3 | sufficit vobis circumire montem istum ite contra aquilonem |
Deut 2.4 | et populo praecipe dicens transibitis per terminos fratrum vestrorum filiorum Esau qui habitant in Seir et timebunt vos |
Deut 2.5 | videte ergo diligenter ne moveamini contra eos neque enim dabo vobis de terra eorum quantum potest unius pedis calcare vestigium quia in possessionem Esau dedi montem Seir |
Deut 2.6 | cibos emetis ab eis pecunia et comedetis aquam emptam haurietis et bibetis |
Deut 2.7 | Dominus Deus tuus benedixit tibi in omni opere manuum tuarum novit iter tuum quomodo transieris solitudinem hanc magnam per quadraginta annos habitans tecum Dominus Deus tuus et nihil tibi defuit |
Deut 2.8 | cumque transissemus fratres nostros filios Esau qui habitabant in Seir per viam campestrem de Helath et de Asiongaber venimus ad iter quod ducit in desertum Moab |
Deut 2.9 | dixitque Dominus ad me non pugnes contra Moabitas nec ineas adversum eos proelium non enim dabo tibi quicquam de terra eorum quia filiis Loth tradidi Ar in possessionem |
Deut 2.10 | Emim primi fuerunt habitatores eius populus magnus et validus et tam excelsus ut de Enacim stirpe |
Deut 2.11 | quasi gigantes crederentur et essent similes filiorum Enacim denique Moabitae appellant eos Emim |
Deut 2.12 | in Seir autem prius habitaverunt Horim quibus expulsis atque deletis habitaverunt filii Esau sicut fecit Israhel in terra possessionis suae quam dedit ei Dominus |
Deut 2.13 | surgentes ergo ut transiremus torrentem Zared venimus ad eum |
Deut 2.14 | tempus autem quo ambulavimus de Cadesbarne usque ad transitum torrentis Zared triginta octo annorum fuit donec consumeretur omnis generatio hominum bellatorum de castris sicut iuraverat Dominus |
Deut 2.15 | cuius manus fuit adversum eos ut interirent de castrorum medio |
Deut 2.16 | postquam autem universi ceciderunt pugnatores |
Deut 2.17 | locutus est Dominus ad me dicens |
Deut 2.18 | tu transibis hodie terminos Moab urbem nomine Ar |
Deut 2.19 | et accedens in vicina filiorum Ammon cave ne pugnes contra eos nec movearis ad proelium non enim dabo tibi de terra filiorum Ammon quia filiis Loth dedi eam in possessionem |
Deut 2.20 | terra gigantum reputata est et in ipsa olim habitaverunt gigantes quos Ammanitae vocant Zomzommim |
Deut 2.21 | populus magnus et multus et procerae longitudinis sicut Enacim quos delevit Dominus a facie eorum et fecit illos habitare pro eis |
Deut 2.22 | sicut fecerat filiis Esau qui habitant in Seir delens Horreos et terram eorum illis tradens quam possident usque in praesens |
Deut 2.23 | Eveos quoque qui habitabant in Aserim usque Gazam Cappadoces expulerunt qui egressi de Cappadocia deleverunt eos et habitaverunt pro illis |
Deut 2.24 | surgite et transite torrentem Arnon ecce tradidi in manu tua Seon regem Esebon Amorreum et terram eius incipe possidere et committe adversum eum proelium |
Deut 2.25 | hodie incipiam mittere terrorem atque formidinem tuam in populos qui habitant sub omni caelo ut audito nomine tuo paveant et in morem parturientium contremescant et dolore teneantur |
Deut 2.26 | misi ergo nuntios de solitudine Cademoth ad Seon regem Esebon verbis pacificis dicens |
Deut 2.27 | transibimus per terram tuam publica gradiemur via non declinabimus neque ad dextram neque ad sinistram |
Deut 2.28 | alimenta pretio vende nobis ut vescamur aquam pecunia tribue et sic bibemus tantum est ut nobis concedas transitum |
Deut 2.29 | sicut fecerunt filii Esau qui habitant in Seir et Moabitae qui morantur in Ar donec veniamus ad Iordanem et transeamus in terram quam Dominus Deus noster daturus est nobis |
Deut 2.30 | noluitque Seon rex Esebon dare nobis transitum quia induraverat Dominus Deus tuus spiritum eius et obfirmaverat cor illius ut traderetur in manus tuas sicut nunc vides |
Deut 2.31 | dixitque Dominus ad me ecce coepi tradere tibi Seon et terram eius incipe possidere eam |
Deut 2.32 | egressusque est Seon obviam nobis cum omni populo suo ad proelium in Iesa |
Deut 2.33 | et tradidit eum Dominus Deus noster nobis percussimusque eum cum filiis et omni populo suo |
Deut 2.34 | cunctasque urbes in tempore illo cepimus interfectis habitatoribus earum viris ac mulieribus et parvulis non reliquimus in eis quicquam |
Deut 2.35 | absque iumentis quae in partem venere praedantium et spoliis urbium quas cepimus |
Deut 2.36 | ab Aroer quae est super ripam torrentis Arnon oppido quod in valle situm est usque Galaad non fuit vicus et civitas quae nostras effugeret manus omnes tradidit Dominus Deus noster nobis |
Deut 2.37 | absque terra filiorum Ammon ad quam non accessimus et cunctis quae adiacent torrenti Ieboc et urbibus montanis universisque locis a quibus nos prohibuit Dominus Deus noster |
Deut 3.1 | itaque conversi ascendimus per iter Basan egressusque est Og rex Basan in occursum nobis cum populo suo ad bellandum in Edrai |
Deut 3.2 | dixitque Dominus ad me ne timeas eum quia in manu tua traditus est cum omni populo ac terra sua faciesque ei sicut fecisti Seon regi Amorreorum qui habitavit in Esebon |
Deut 3.3 | tradidit ergo Dominus Deus noster in manibus nostris etiam Og regem Basan et universum populum eius percussimusque eos usque ad internicionem |
Deut 3.4 | vastantes cunctas civitates illius uno tempore non fuit oppidum quod nos effugeret sexaginta urbes omnem regionem Argob regni Og in Basan |
Deut 3.5 | cunctae urbes erant munitae muris altissimis portisque et vectibus absque oppidis innumeris quae non habebant muros |
Deut 3.6 | et delevimus eos sicut feceramus Seon regi Esebon disperdentes omnem civitatem virosque ac mulieres et parvulos |
Deut 3.7 | iumenta autem et spolia urbium diripuimus |
Deut 3.8 | tulimusque illo in tempore terram de manu duorum regum Amorreorum qui erant trans Iordanem a torrente Arnon usque ad montem Hermon |
Deut 3.9 | quem Sidonii Sarion vocant et Amorrei Sanir |
Deut 3.10 | omnes civitates quae sitae sunt in planitie et universam terram Galaad et Basan usque Selcha et Edrai civitates regni Og in Basan |
Deut 3.11 | solus quippe Og rex Basan restiterat de stirpe gigantum monstratur lectus eius ferreus qui est in Rabbath filiorum Ammon novem cubitos habens longitudinis et quattuor latitudinis ad mensuram cubiti virilis manus |
Deut 3.12 | terramque possedimus in tempore illo ab Aroer quae est super ripam torrentis Arnon usque ad mediam partem montis Galaad et civitates illius dedi Ruben et Gad |
Deut 3.13 | reliquam autem partem Galaad et omnem Basan regni Og tradidi mediae tribui Manasse omnem regionem Argob cuncta Basan vocatur terra gigantum |
Deut 3.14 | Iair filius Manasse possedit omnem regionem Argob usque ad terminos Gesuri et Machathi vocavitque ex nomine suo Basan Avothiair id est villas Iair usque in praesentem diem |
Deut 3.15 | Machir quoque dedi Galaad |
Deut 3.16 | et tribubus Ruben et Gad dedi terram Galaad usque ad torrentem Arnon medium torrentis et finium usque ad torrentem Ieboc qui est terminus filiorum Ammon |
Deut 3.17 | et planitiem solitudinis atque Iordanem et terminos Chenereth usque ad mare Deserti quod est Salsissimum ad radices montis Phasga contra orientem |
Deut 3.18 | praecepique vobis in tempore illo dicens Dominus Deus vester dat vobis terram hanc in hereditatem expediti praecedite fratres vestros filios Israhel omnes viri robusti |
Deut 3.19 | absque uxoribus et parvulis ac iumentis novi enim quod plura habeatis pecora et in urbibus remanere debebunt quas tradidi vobis |
Deut 3.20 | donec requiem tribuat Dominus fratribus vestris sicut vobis tribuit et possideant etiam ipsi terram quam daturus est eis trans Iordanem tunc revertetur unusquisque in possessionem suam quam dedi vobis |
Deut 3.21 | Iosue quoque in tempore illo praecepi dicens oculi tui viderunt quae fecit Dominus Deus vester duobus his regibus sic faciet omnibus regnis ad quae transiturus es |
Deut 3.22 | ne timeas eos Dominus enim Deus vester pugnabit pro vobis |
Deut 3.23 | precatusque sum Dominum in tempore illo dicens |
Deut 3.24 | Domine Deus tu coepisti ostendere servo tuo magnitudinem tuam manumque fortissimam neque enim est alius Deus vel in caelo vel in terra qui possit facere opera tua et conparari fortitudini tuae |
Deut 3.25 | transibo igitur et videbo terram hanc optimam trans Iordanem et montem istum egregium et Libanum |
Deut 3.26 | iratusque est Dominus mihi propter vos nec exaudivit me sed dixit mihi sufficit tibi nequaquam ultra loquaris de hac re ad me |
Deut 3.27 | ascende cacumen Phasgae et oculos tuos circumfer ad occidentem et aquilonem austrumque et orientem et aspice nec enim transibis Iordanem istum |
Deut 3.28 | praecipe Iosue et corrobora eum atque conforta quia ipse praecedet populum istum et dividet eis terram quam visurus es |
Deut 3.29 | mansimusque in valle contra fanum Phogor |
Deut 4.1 | et nunc Israhel audi praecepta et iudicia quae ego doceo te ut faciens ea vivas et ingrediens possideas terram quam Dominus Deus patrum vestrorum daturus est vobis |
Deut 4.2 | non addetis ad verbum quod vobis loquor neque auferetis ex eo custodite mandata Domini Dei vestri quae ego praecipio vobis |
Deut 4.3 | oculi vestri viderunt omnia quae fecit Dominus contra Beelphegor quomodo contriverit omnes cultores eius de medio vestri |
Deut 4.4 | vos autem qui adheretis Domino Deo vestro vivitis universi usque in praesentem diem |
Deut 4.5 | scitis quod docuerim vos praecepta atque iustitias sicut mandavit mihi Dominus Deus meus sic facietis ea in terra quam possessuri estis |
Deut 4.6 | et observabitis et implebitis opere haec est enim vestra sapientia et intellectus coram populis ut audientes universa praecepta haec dicant en populus sapiens et intellegens gens magna |
Deut 4.7 | nec est alia natio tam grandis quae habeat deos adpropinquantes sibi sicut Dominus Deus noster adest cunctis obsecrationibus nostris |
Deut 4.8 | quae est enim alia gens sic inclita ut habeat caerimonias iustaque iudicia et universam legem quam ego proponam hodie ante oculos vestros |
Deut 4.9 | custodi igitur temet ipsum et animam tuam sollicite ne obliviscaris verborum quae viderunt oculi tui et ne excedant de corde tuo cunctis diebus vitae tuae docebis ea filios ac nepotes tuos |
Deut 4.10 | diem in quo stetisti coram Domino Deo tuo in Horeb quando Dominus locutus est mihi dicens congrega ad me populum ut audiat sermones meos et discat timere me omni tempore quo vivit in terra doceantque filios suos |
Deut 4.11 | et accessistis ad radices montis qui ardebat usque ad caelum erantque in eo tenebrae nubes et caligo |
Deut 4.12 | locutusque est Dominus ad vos de medio ignis vocem verborum eius audistis et formam penitus non vidistis |
Deut 4.13 | et ostendit vobis pactum suum quod praecepit ut faceretis et decem verba quae scripsit in duabus tabulis lapideis |
Deut 4.14 | mihique mandavit in illo tempore ut docerem vos caerimonias et iudicia quae facere deberetis in terra quam possessuri estis |
Deut 4.15 | custodite igitur sollicite animas vestras non vidistis aliquam similitudinem in die qua locutus est Dominus vobis in Horeb de medio ignis |
Deut 4.16 | ne forte decepti faciatis vobis sculptam similitudinem aut imaginem masculi vel feminae |
Deut 4.17 | similitudinem omnium iumentorum quae sunt super terram vel avium sub caelo volantium |
Deut 4.18 | atque reptilium quae moventur in terra sive piscium qui sub terra morantur in aquis |
Deut 4.19 | ne forte oculis elevatis ad caelum videas solem et lunam et omnia astra caeli et errore deceptus adores ea et colas quae creavit Dominus Deus tuus in ministerium cunctis gentibus quae sub caelo sunt |
Deut 4.20 | vos autem tulit Dominus et eduxit de fornace ferrea Aegypti ut haberet populum hereditarium sicut est in praesenti die |
Deut 4.21 | iratusque est Dominus contra me propter sermones vestros et iuravit ut non transirem Iordanem nec ingrederer terram optimam quam daturus est vobis |
Deut 4.22 | ecce morior in hac humo non transibo Iordanem vos transibitis et possidebitis terram egregiam |
Deut 4.23 | cave nequando obliviscaris pacti Domini Dei tui quod pepigit tecum et facias tibi sculptam similitudinem eorum quae fieri Dominus prohibuit |
Deut 4.24 | quia Dominus Deus tuus ignis consumens est Deus aemulator |
Deut 4.25 | si genueritis filios ac nepotes et morati fueritis in terra deceptique feceritis vobis aliquam similitudinem patrantes malum coram Domino Deo vestro ut eum ad iracundiam provocetis |
Deut 4.26 | testes invoco hodie caelum et terram cito perituros vos esse de terra quam transito Iordane possessuri estis non habitabitis in ea longo tempore sed delebit vos Dominus |
Deut 4.27 | atque disperget in omnes gentes et remanebitis pauci in nationibus ad quas vos ducturus est Dominus |
Deut 4.28 | ibique servietis diis qui hominum manu fabricati sunt ligno et lapidi qui non vident non audiunt non comedunt non odorantur |
Deut 4.29 | cumque quaesieris ibi Dominum Deum tuum invenies eum si tamen toto corde quaesieris et tota tribulatione animae tuae |
Deut 4.30 | postquam te invenerint omnia quae praedicta sunt novissimo tempore reverteris ad Dominum Deum tuum et audies vocem eius |
Deut 4.31 | quia Deus misericors Dominus Deus tuus est non dimittet te nec omnino delebit neque obliviscetur pacti in quo iuravit patribus tuis |
Deut 4.32 | interroga de diebus antiquis qui fuerunt ante te ex die quo creavit Deus hominem super terram a summo caeli usque ad summum eius si facta est aliquando huiuscemodi res aut umquam cognitum est |
Deut 4.33 | ut audiret populus vocem Dei loquentis de medio ignis sicut tu audisti et vixisti |
Deut 4.34 | si fecit Deus ut ingrederetur et tolleret sibi gentem de medio nationum per temptationes signa atque portenta per pugnam et robustam manum extentumque brachium et horribiles visiones iuxta omnia quae fecit pro vobis Dominus Deus vester in Aegypto videntib |
Deut 4.35 | ut scires quoniam Dominus ipse est Deus et non est alius praeter unum |
Deut 4.36 | de caelo te fecit audire vocem suam ut doceret te et in terra ostendit tibi ignem suum maximum et audisti verba illius de medio ignis |
Deut 4.37 | quia dilexit patres tuos et elegit semen eorum post eos eduxitque te praecedens in virtute sua magna ex Aegypto |
Deut 4.38 | ut deleret nationes maximas et fortiores te in introitu tuo et introduceret te daretque tibi terram earum in possessionem sicut cernis in praesenti die |
Deut 4.39 | scito ergo hodie et cogitato in corde tuo quod Dominus ipse sit Deus in caelo sursum et in terra deorsum et non sit alius |
Deut 4.40 | custodi praecepta eius atque mandata quae ego praecipio tibi ut bene sit tibi et filiis tuis post te et permaneas multo tempore super terram quam Dominus Deus tuus daturus est tibi |
Deut 4.41 | tunc separavit Moses tres civitates trans Iordanem ad orientalem plagam |
Deut 4.42 | ut confugiat ad eas qui occiderit nolens proximum suum nec fuerit inimicus ante unum et alterum diem et ad harum aliquam urbium possit evadere |
Deut 4.43 | Bosor in solitudine quae sita est in terra campestri de tribu Ruben et Ramoth in Galaad quae est in tribu Gad et Golam in Basan quae est in tribu Manasse |
Deut 4.44 | ista est lex quam proposuit Moses coram filiis Israhel |
Deut 4.45 | et haec testimonia et caerimoniae atque iudicia quae locutus est ad filios Israhel quando egressi sunt de Aegypto |
Deut 4.46 | trans Iordanem in valle contra fanum Phogor in terra Seon regis Amorrei qui habitavit in Esebon quem percussit Moses filii quoque Israhel egressi ex Aegypto |
Deut 4.47 | possederunt terram eius et terram Og regis Basan duorum regum Amorreorum qui erant trans Iordanem ad solis ortum |
Deut 4.48 | ab Aroer quae sita est super ripam torrentis Arnon usque ad montem Sion qui est et Hermon |
Deut 4.49 | omnem planitiem trans Iordanem ad orientalem plagam usque ad mare Solitudinis et usque ad radices montis Phasga |
Deut 5.1 | vocavitque Moses omnem Israhelem et dixit ad eum audi Israhel caerimonias atque iudicia quae ego loquor in auribus vestris hodie discite ea et opere conplete |
Deut 5.2 | Dominus Deus noster pepigit nobiscum foedus in Horeb |
Deut 5.3 | non cum patribus nostris iniit pactum sed nobiscum qui inpraesentiarum sumus et vivimus |
Deut 5.4 | facie ad faciem locutus est nobis in monte de medio ignis |
Deut 5.5 | ego sequester et medius fui inter Dominum et vos in tempore illo ut adnuntiarem vobis verba eius timuistis enim ignem et non ascendistis in montem et ait |
Deut 5.6 | ego Dominus Deus tuus qui eduxi te de terra Aegypti de domo servitutis |
Deut 5.7 | non habebis deos alienos in conspectu meo |
Deut 5.8 | non facies tibi sculptile nec similitudinem omnium quae in caelo sunt desuper et quae in terra deorsum et quae versantur in aquis sub terra |
Deut 5.9 | non adorabis ea et non coles ego enim sum Dominus Deus tuus Deus aemulator reddens iniquitatem patrum super filios in tertiam et quartam generationem his qui oderunt me |
Deut 5.10 | et faciens misericordiam in multa milia diligentibus me et custodientibus praecepta mea |
Deut 5.11 | non usurpabis nomen Domini Dei tui frustra quia non erit inpunitus qui super re vana nomen eius adsumpserit |
Deut 5.12 | observa diem sabbati ut sanctifices eum sicut praecepit tibi Dominus Deus tuus |
Deut 5.13 | sex diebus operaberis et facies omnia opera tua |
Deut 5.14 | septimus dies sabbati est id est requies Domini Dei tui non facies in eo quicquam operis tu et filius tuus et filia servus et ancilla et bos et asinus et omne iumentum tuum et peregrinus qui est intra portas tuas ut requiescat servus et ancilla tua sicut |
Deut 5.15 | memento quod et ipse servieris in Aegypto et eduxerit te inde Dominus Deus tuus in manu forti et brachio extento idcirco praecepit tibi ut observares diem sabbati |
Deut 5.16 | honora patrem tuum et matrem sicut praecepit tibi Dominus Deus tuus ut longo vivas tempore et bene sit tibi in terra quam Dominus Deus tuus daturus est tibi |
Deut 5.17 | non occides |
Deut 5.18 | neque moechaberis |
Deut 5.19 | furtumque non facies |
Deut 5.20 | nec loqueris contra proximum tuum falsum testimonium |
Deut 5.21 | non concupisces uxorem proximi tui non domum non agrum non servum non ancillam non bovem non asinum et universa quae illius sunt |
Deut 5.22 | haec verba locutus est Dominus ad omnem multitudinem vestram in monte de medio ignis et nubis et caliginis voce magna nihil addens amplius et scripsit ea in duabus tabulis lapideis quas tradidit mihi |
Deut 5.23 | vos autem postquam audistis vocem de medio tenebrarum et montem ardere vidistis accessistis ad me omnes principes tribuum et maiores natu atque dixistis |
Deut 5.24 | ecce ostendit nobis Dominus Deus noster maiestatem et magnitudinem suam vocem eius audivimus de medio ignis et probavimus hodie quod loquente Deo cum homine vixerit homo |
Deut 5.25 | cur ergo morimur et devorabit nos ignis hic maximus si enim audierimus ultra vocem Domini Dei nostri moriemur |
Deut 5.26 | quid est omnis caro ut audiat vocem Dei viventis qui de medio ignis loquitur sicut nos audivimus et possit vivere |
Deut 5.27 | tu magis accede et audi cuncta quae dixerit Dominus Deus noster tibi loquerisque ad nos et nos audientes faciemus ea |
Deut 5.28 | quod cum audisset Dominus ait ad me audivi vocem verborum populi huius quae locuti sunt tibi bene omnia sunt locuti |
Deut 5.29 | quis det talem eos habere mentem ut timeant me et custodiant universa mandata mea in omni tempore ut bene sit eis et filiis eorum in sempiternum |
Deut 5.30 | vade et dic eis revertimini in tentoria vestra |
Deut 5.31 | tu vero hic sta mecum et loquar tibi omnia mandata et caerimonias atque iudicia quae docebis eos ut faciant ea in terra quam dabo illis in possessionem |
Deut 5.32 | custodite igitur et facite quae praecepit Dominus Deus vobis non declinabitis neque ad dextram neque ad sinistram |
Deut 5.33 | sed per viam quam praecepit Dominus Deus vester ambulabitis ut vivatis et bene sit vobis et protelentur dies in terra possessionis vestrae |
Deut 6.1 | haec sunt praecepta et caerimoniae atque iudicia quae mandavit Dominus Deus vester ut docerem vos et faciatis ea in terra ad quam transgredimini possidendam |
Deut 6.2 | ut timeas Dominum Deum tuum et custodias omnia mandata et praecepta eius quae ego praecipio tibi et filiis ac nepotibus tuis cunctis diebus vitae tuae ut prolongentur dies tui |
Deut 6.3 | audi Israhel et observa ut facias et bene sit tibi et multipliceris amplius sicut pollicitus est Dominus Deus patrum tuorum tibi terram lacte et melle manantem |
Deut 6.4 | audi Israhel Dominus Deus noster Dominus unus est |
Deut 6.5 | diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo et ex tota anima tua et ex tota fortitudine tua |
Deut 6.6 | eruntque verba haec quae ego praecipio tibi hodie in corde tuo |
Deut 6.7 | et narrabis ea filiis tuis et meditaberis sedens in domo tua et ambulans in itinere dormiens atque consurgens |
Deut 6.8 | et ligabis ea quasi signum in manu tua eruntque et movebuntur inter oculos tuos |
Deut 6.9 | scribesque ea in limine et ostiis domus tuae |
Deut 6.10 | cumque introduxerit te Dominus Deus tuus in terram pro qua iuravit patribus tuis Abraham Isaac et Iacob et dederit tibi civitates magnas et optimas quas non aedificasti |
Deut 6.11 | domos plenas cunctarum opum quas non extruxisti cisternas quas non fodisti vineta et oliveta quae non plantasti |
Deut 6.12 | et comederis et saturatus fueris |
Deut 6.13 | cave diligenter ne obliviscaris Domini qui eduxit te de terra Aegypti de domo servitutis Dominum Deum tuum timebis et ipsi servies ac per nomen illius iurabis |
Deut 6.14 | non ibitis post deos alienos cunctarum gentium quae in circuitu vestro sunt |
Deut 6.15 | quoniam Deus aemulator Dominus Deus tuus in medio tui nequando irascatur furor Domini Dei tui contra te et auferat te de superficie terrae |
Deut 6.16 | non temptabis Dominum Deum tuum sicut temptasti in loco temptationis |
Deut 6.17 | custodi praecepta Domini Dei tui ac testimonia et caerimonias quas praecepit tibi |
Deut 6.18 | et fac quod placitum est et bonum in conspectu Domini ut bene sit tibi et ingressus possideas terram optimam de qua iuravit Dominus patribus tuis |
Deut 6.19 | ut deleret omnes inimicos tuos coram te sicut locutus est |
Deut 6.20 | cum interrogaverit te filius tuus cras dicens quid sibi volunt testimonia haec et caerimoniae atque iudicia quae praecepit Dominus Deus noster nobis |
Deut 6.21 | dices ei servi eramus Pharaonis in Aegypto et eduxit nos Dominus de Aegypto in manu forti |
Deut 6.22 | fecitque signa atque prodigia magna et pessima in Aegypto contra Pharaonem et omnem domum illius in conspectu nostro |
Deut 6.23 | et eduxit nos inde ut introductis daret terram super qua iuravit patribus nostris |
Deut 6.24 | praecepitque nobis Dominus ut faciamus omnia legitima haec et timeamus Dominum Deum nostrum et bene sit nobis cunctis diebus vitae nostrae sicut est hodie |
Deut 6.25 | eritque nostri misericors si custodierimus et fecerimus omnia praecepta eius coram Domino Deo nostro sicut mandavit nobis |
Deut 7.1 | cum introduxerit te Dominus Deus tuus in terram quam possessurus ingredieris et deleverit gentes multas coram te Hettheum et Gergeseum et Amorreum Chananeum et Ferezeum et Eveum et Iebuseum septem gentes multo maioris numeri quam tu es et robustiores te |
Deut 7.2 | tradideritque eas Dominus Deus tuus tibi percuties eas usque ad internicionem non inibis cum eis foedus nec misereberis earum |
Deut 7.3 | neque sociabis cum eis coniugia filiam tuam non dabis filio eius nec filiam illius accipies filio tuo |
Deut 7.4 | quia seducet filium tuum ne sequatur me et ut magis serviat diis alienis irasceturque furor Domini et delebit te cito |
Deut 7.5 | quin potius haec facietis eis aras eorum subvertite confringite statuas lucosque succidite et sculptilia conburite |
Deut 7.6 | quia populus sanctus es Domino Deo tuo te elegit Dominus Deus tuus ut sis ei populus peculiaris de cunctis populis qui sunt super terram |
Deut 7.7 | non quia cunctas gentes numero vincebatis vobis iunctus est Dominus et elegit vos cum omnibus sitis populis pauciores |
Deut 7.8 | sed quia dilexit vos Dominus et custodivit iuramentum quod iuravit patribus vestris eduxitque vos in manu forti et redemit de domo servitutis de manu Pharaonis regis Aegypti |
Deut 7.9 | et scies quia Dominus Deus tuus ipse est Deus fortis et fidelis custodiens pactum et misericordiam diligentibus se et his qui custodiunt praecepta eius in mille generationes |
Deut 7.10 | et reddens odientibus se statim ita ut disperdat eos et ultra non differat protinus eis restituens quod merentur |
Deut 7.11 | custodi ergo praecepta et caerimonias atque iudicia quae ego mando tibi hodie ut facias |
Deut 7.12 | si postquam audieris haec iudicia custodieris ea et feceris custodiet et Dominus Deus tuus tibi pactum et misericordiam quam iuravit patribus tuis |
Deut 7.13 | et diliget te ac multiplicabit benedicetque fructui ventris tui et fructui terrae tuae frumento tuo atque vindemiae oleo et armentis gregibus ovium tuarum super terram pro qua iuravit patribus tuis ut daret eam tibi |
Deut 7.14 | benedictus eris inter omnes populos non erit apud te sterilis utriusque sexus tam in hominibus quam in gregibus tuis |
Deut 7.15 | auferet Dominus a te omnem languorem et infirmitates Aegypti pessimas quas novisti non inferet tibi sed cunctis hostibus tuis |
Deut 7.16 | devorabis omnes populos quos Dominus Deus tuus daturus est tibi non parcet eis oculus tuus nec servies diis eorum ne sint in ruinam tui |
Deut 7.17 | si dixeris in corde tuo plures sunt gentes istae quam ego quomodo potero delere eas |
Deut 7.18 | noli metuere sed recordare quae fecerit Dominus Deus tuus Pharaoni et cunctis Aegyptiis |
Deut 7.19 | plagas maximas quas viderunt oculi tui et signa atque portenta manumque robustam et extentum brachium ut educeret te Dominus Deus tuus sic faciet cunctis populis quos metuis |
Deut 7.20 | insuper et crabrones mittet Dominus Deus tuus in eos donec deleat omnes atque disperdat qui te fugerint et latere potuerint |
Deut 7.21 | non timebis eos quia Dominus Deus tuus in medio tui est Deus magnus et terribilis |
Deut 7.22 | ipse consumet nationes has in conspectu tuo paulatim atque per partes non poteris delere eas pariter ne forte multiplicentur contra te bestiae terrae |
Deut 7.23 | dabitque eos Dominus Deus tuus in conspectu tuo et interficiet illos donec penitus deleantur |
Deut 7.24 | tradet reges eorum in manus tuas et disperdes nomina eorum sub caelo nullus poterit resistere tibi donec conteras eos |
Deut 7.25 | sculptilia eorum igne conbures non concupisces argentum et aurum de quibus facta sunt neque adsumes ex eis tibi quicquam ne offendas propter ea quia abominatio est Domini Dei tui |
Deut 7.26 | nec inferes quippiam ex idolo in domum tuam ne fias anathema sicut et illud est quasi spurcitiam detestaberis et velut inquinamentum ac sordes abominationi habebis quia anathema est |
Deut 8.1 | omne mandatum quod ego praecipio tibi hodie cave diligenter ut facias ut possitis vivere et multiplicemini ingressique possideatis terram pro qua iuravit Dominus patribus vestris |
Deut 8.2 | et recordaberis cuncti itineris per quod adduxit te Dominus Deus tuus quadraginta annis per desertum ut adfligeret te atque temptaret et nota fierent quae in tuo animo versabantur utrum custodires mandata illius an non |
Deut 8.3 | adflixit te penuria et dedit tibi cibum manna quem ignorabas tu et patres tui ut ostenderet tibi quod non in solo pane vivat homo sed in omni verbo quod egreditur ex ore Domini |
Deut 11.20 | scribes ea super postes et ianuas domus tuae |
Deut 11.21 | ut multiplicentur dies tui et filiorum tuorum in terra quam iuravit Dominus patribus tuis ut daret eis quamdiu caelum inminet terrae |
Deut 11.22 | si enim custodieritis mandata quae ego praecipio vobis et feceritis ea ut diligatis Dominum Deum vestrum et ambuletis in omnibus viis eius adherentes ei |
Deut 11.23 | disperdet Dominus omnes gentes istas ante faciem vestram et possidebitis eas quae maiores et fortiores vobis sunt |
Deut 11.24 | omnis locus quem calcaverit pes vester vester erit a deserto et Libano a flumine magno Eufraten usque ad mare occidentale erunt termini vestri |
Deut 11.25 | nullus stabit contra vos terrorem vestrum et formidinem dabit Dominus Deus vester super omnem terram quam calcaturi estis sicut locutus est vobis |
Deut 11.26 | en propono in conspectu vestro hodie benedictionem et maledictionem |
Deut 11.27 | benedictionem si oboedieritis mandatis Domini Dei vestri quae ego praecipio vobis |
Deut 11.28 | maledictionem si non audieritis mandata Domini Dei vestri sed recesseritis de via quam ego nunc ostendo vobis et ambulaveritis post deos alienos quos ignoratis |
Deut 11.29 | cum introduxerit te Dominus Deus tuus in terram ad quam pergis habitandam pones benedictionem super montem Garizim maledictionem super montem Hebal |
Deut 11.30 | qui sunt trans Iordanem post viam quae vergit ad solis occubitum in terra Chananei qui habitat in campestribus contra Galgalam quae est iuxta vallem tendentem et intrantem procul |
Deut 11.31 | vos enim transibitis Iordanem ut possideatis terram quam Dominus Deus vester daturus est vobis et habeatis ac possideatis illam |
Deut 11.32 | videte ergo ut impleatis caerimonias atque iudicia quae ego hodie ponam in conspectu vestro |
Deut 12.1 | haec sunt praecepta atque iudicia quae facere debetis in terra quam Dominus Deus patrum tuorum daturus est tibi ut possideas eam cunctis diebus quibus super humum gradieris |
Deut 12.2 | subvertite omnia loca in quibus coluerunt gentes quas possessuri estis deos suos super montes excelsos et colles et subter omne lignum frondosum |
Deut 12.3 | dissipate aras earum et confringite statuas lucos igne conburite et idola comminuite disperdite nomina eorum de locis illis |
Deut 12.4 | non facietis ita Domino Deo vestro |
Deut 12.5 | sed ad locum quem elegerit Dominus Deus vester de cunctis tribubus vestris ut ponat nomen suum ibi et habitet in eo venietis |
Deut 12.6 | et offeretis in illo loco holocausta et victimas vestras |
Deut 12.7 | decimas et primitias manuum vestrarum et vota atque donaria primogenita boum et ovium |
Deut 12.8 | et comedetis ibi in conspectu Domini Dei vestri ac laetabimini in cunctis ad quae miseritis manum vos et domus vestrae in quibus benedixerit vobis Dominus Deus vester |
Deut 12.9 | non facietis ibi quae nos hic facimus hodie singuli quod sibi rectum videtur |
Deut 12.10 | neque enim usque in praesens tempus venistis ad requiem et possessionem quam Dominus Deus daturus est vobis |
Deut 12.11 | transibitis Iordanem et habitabitis in terram quam Dominus Deus vester daturus est vobis ut requiescatis a cunctis hostibus per circuitum et absque ullo timore habitetis |
Deut 12.12 | in loco quem elegerit Dominus Deus vester ut sit nomen eius in eo illuc omnia quae praecipio conferetis holocausta et hostias ac decimas et primitias manuum vestrarum et quicquid praecipuum est in muneribus quae vovistis Domino |
Deut 12.13 | ibi epulabimini coram Domino Deo vestro vos filii ac filiae vestrae famuli et famulae atque Levites qui in vestris urbibus commorantur neque enim habet aliam partem et possessionem inter vos |
Deut 12.14 | cave ne offeras holocausta tua in omni loco quem videris |
Deut 12.15 | sed in eo quem elegerit Dominus in una tribuum tuarum offeres hostias et facies quaecumque praecipio tibi |
Deut 12.16 | sin autem comedere volueris et te esus carnium delectarit occide et comede iuxta benedictionem Domini Dei tui quam dedit tibi in urbibus tuis sive inmundum fuerit hoc est maculatum et debile sive mundum hoc est integrum et sine macula quod offerri licet s |
Deut 12.17 | absque esu dumtaxat sanguinis quod super terram quasi aquam effundes |
Deut 12.18 | non poteris comedere in oppidis tuis decimam frumenti et vini et olei tui primogenita armentorum et pecorum et omnia quae voveris et sponte offerre volueris et primitias manuum tuarum |
Deut 12.19 | sed coram Domino Deo tuo comedes ea in loco quem elegerit Dominus Deus tuus tu et filius tuus ac filia servus et famula atque Levites qui manet in urbibus tuis et laetaberis et reficieris coram Domino Deo tuo in cunctis ad quae extenderis manum tuam |
Deut 12.20 | cave ne derelinquas Leviten omni tempore quo versaris in terra |
Deut 12.21 | quando dilataverit Dominus Deus tuus terminos tuos sicut locutus est tibi et volueris vesci carnibus quas desiderat anima tua |
Deut 12.22 | locus autem quem elegerit Dominus Deus tuus ut sit nomen eius ibi si procul fuerit occides de armentis et pecoribus quae habueris sicut praecepi tibi et comedes in oppidis tuis ut tibi placet |
Deut 12.23 | sicut comeditur caprea et cervus ita vesceris eis et mundus et inmundus in commune vescentur |
Deut 12.24 | hoc solum cave ne sanguinem comedas sanguis enim eorum pro anima est et idcirco non debes animam comedere cum carnibus |
Deut 12.25 | sed super terram fundes quasi aquam |
Deut 12.26 | ut sit tibi bene et filiis tuis post te cum feceris quod placet in conspectu Domini |
Deut 12.27 | quae autem sanctificaveris et voveris Domino tolles et venies ad locum quem elegerit Dominus |
Deut 12.28 | et offeres oblationes tuas carnem et sanguinem super altare Domini Dei tui sanguinem hostiarum fundes in altari carnibus autem ipse vesceris |
Deut 12.29 | observa et audi omnia quae ego praecipio tibi ut bene sit tibi et filiis tuis post te in sempiternum cum feceris quod bonum est et placitum in conspectu Domini Dei tui |
Deut 12.30 | quando disperderit Dominus Deus tuus ante faciem tuam gentes ad quas ingredieris possidendas et possederis eas atque habitaveris in terra earum |
Deut 12.31 | cave ne imiteris eas postquam te fuerint introeunte subversae et requiras caerimonias earum dicens sicut coluerunt gentes istae deos suos ita et ego colam |
Deut 12.32 | non facies similiter Domino Deo tuo omnes enim abominationes quas aversatur Dominus fecerunt diis suis offerentes filios et filias et conburentes igne |
Deut 12.33 | quod praecipio tibi hoc tantum facito Domino nec addas quicquam nec minuas |
Deut 13.1 | si surrexerit in medio tui prophetes aut qui somnium vidisse se dicat et praedixerit signum atque portentum |
Deut 13.2 | et evenerit quod locutus est et dixerit tibi eamus et sequamur deos alienos quos ignoras et serviamus eis |
Deut 13.3 | non audies verba prophetae illius aut somniatoris quia temptat vos Dominus Deus vester ut palam fiat utrum diligatis eum an non in toto corde et in tota anima vestra |
Deut 13.4 | Dominum Deum vestrum sequimini et ipsum timete mandata illius custodite et audite vocem eius ipsi servietis et ipsi adherebitis |
Deut 13.5 | propheta autem ille aut fictor somniorum interficietur quia locutus est ut vos averteret a Domino Deo vestro qui eduxit vos de terra Aegypti et redemit de domo servitutis ut errare te faceret de via quam tibi praecepit Dominus Deus tuus et auferes malum d |
Deut 13.6 | si tibi voluerit persuadere frater tuus filius matris tuae aut filius tuus vel filia sive uxor quae est in sinu tuo aut amicus quem diligis ut animam tuam clam dicens eamus et serviamus diis alienis quos ignoras tu et patres tui |
Deut 13.7 | cunctarum in circuitu gentium quae iuxta vel procul sunt ab initio usque ad finem terrae |
Deut 13.8 | non adquiescas ei nec audias neque parcat ei oculus tuus ut miserearis et occultes eum |
Deut 13.9 | sed statim interficies sit primum manus tua super eum et post te omnis populus mittat manum |
Deut 13.10 | lapidibus obrutus necabitur quia voluit te abstrahere a Domino Deo tuo qui eduxit te de terra Aegypti de domo servitutis |
Deut 13.11 | ut omnis Israhel audiens timeat et nequaquam ultra faciat quippiam huius rei simile |
Deut 13.12 | si audieris in una urbium tuarum quas Dominus Deus tuus dabit tibi ad habitandum dicentes aliquos |
Deut 13.13 | egressi sunt filii Belial de medio tui et averterunt habitatores urbis tuae atque dixerunt eamus et serviamus diis alienis quos ignoratis |
Deut 13.14 | quaere sollicite et diligenter rei veritate perspecta si inveneris certum esse quod dicitur et abominationem hanc opere perpetratam |
Deut 13.15 | statim percuties habitatores urbis illius in ore gladii et delebis eam omniaque quae in illa sunt usque ad pecora |
Deut 13.16 | quicquid etiam supellectilis fuerit congregabis in medium platearum eius et cum ipsa civitate succendes ita ut universa consumas Domino Deo tuo et sit tumulus sempiternus non aedificabitur amplius |
Deut 13.17 | et non adherebit de illo anathemate quicquam in manu tua ut avertatur Dominus ab ira furoris sui et misereatur tui multiplicetque te sicut iuravit patribus tuis |
Deut 13.18 | quando audieris vocem Domini Dei tui custodiens omnia praecepta eius quae ego praecipio tibi hodie ut facias quod placitum est in conspectu Domini Dei tui |
Deut 14.1 | filii estote Domini Dei vestri non vos incidetis nec facietis calvitium super mortuo |
Deut 14.2 | quoniam populus sanctus es Domino Deo tuo et te elegit ut sis ei in populum peculiarem de cunctis gentibus quae sunt super terram |
Deut 14.3 | ne comedatis quae inmunda sunt |
Deut 14.4 | hoc est animal quod comedere debetis bovem et ovem et capram |
Deut 14.5 | cervum capream bubalum tragelaphum pygargon orygem camelopardalum |
Deut 14.6 | omne animal quod in duas partes ungulam findit et ruminat comedetis |
Deut 14.7 | de his autem quae ruminant et ungulam non findunt haec comedere non debetis camelum leporem choerogyllium quia ruminant et non dividunt ungulam inmunda erunt vobis |
Deut 14.8 | sus quoque quoniam dividit ungulam et non ruminat inmunda erit carnibus eorum non vescemini et cadavera non tangetis |
Deut 14.9 | haec comedetis ex omnibus quae morantur in aquis quae habent pinnulas et squamas comedite |
Deut 14.10 | quae absque pinnulis et squamis sunt ne comedatis quia inmunda sunt |
Deut 14.11 | omnes aves mundas comedite |
Deut 14.12 | inmundas ne comedatis aquilam scilicet et grypem et alietum |
Deut 14.13 | ixon et vulturem ac milvum iuxta genus suum |
Deut 14.14 | et omne corvini generis |
Deut 14.15 | strutionem ac noctuam et larum atque accipitrem iuxta genus suum |
Deut 14.16 | herodium et cycnum et ibin |
Deut 14.17 | ac mergulum porphirionem et nycticoracem |
Deut 14.18 | onocrotalum et charadrium singula in genere suo upupam quoque et vespertilionem |
Deut 14.19 | et omne quod reptat et pinnulas habet inmundum erit nec comedetur |
Deut 14.20 | omne quod mundum est comedite |
Deut 14.21 | quicquid morticinum est ne vescamini ex eo peregrino qui intra portas tuas est da ut comedat aut vende ei quia tu populus sanctus Domini Dei tui es non coques hedum in lacte matris suae |
Deut 14.22 | decimam partem separabis de cunctis frugibus tuis quae nascuntur in terra per annos singulos |
Deut 14.23 | et comedes in conspectu Domini Dei tui in loco quem elegerit ut in eo nomen illius invocetur decimam frumenti tui et vini et olei et primogenita de armentis et ovibus tuis ut discas timere Dominum Deum tuum omni tempore |
Deut 14.24 | cum autem longior fuerit via et locus quem elegerit Dominus Deus tuus tibique benedixerit nec potueris ad eum haec cuncta portare |
Deut 14.25 | vendes omnia et in pretium rediges portabisque manu tua et proficisceris ad locum quem elegerit Dominus Deus tuus |
Deut 14.26 | et emes ex eadem pecunia quicquid tibi placuerit sive ex armentis sive ex ovibus vinum quoque et siceram et omne quod desiderat anima tua et comedes coram Domino Deo tuo et epulaberis tu et domus tua |
Deut 14.27 | et Levita qui intra portas tuas est cave ne derelinquas eum quia non habet aliam partem in possessione tua |
Deut 14.28 | anno tertio separabis aliam decimam ex omnibus quae nascuntur tibi eo tempore et repones intra ianuas tuas |
Deut 14.29 | venietque Levites qui aliam non habet partem nec possessionem tecum et peregrinus et pupillus ac vidua qui intra portas tuas sunt et comedent et saturabuntur ut benedicat tibi Dominus Deus tuus in cunctis operibus manuum tuarum quae feceris |
Deut 15.1 | septimo anno facies remissionem |
Deut 15.2 | quae hoc ordine celebrabitur cui debetur aliquid ab amico vel proximo ac fratre suo repetere non poterit quia annus remissionis est Domini |
Deut 15.3 | a peregrino et advena exiges civem et propinquum repetendi non habes potestatem |
Deut 15.4 | et omnino indigens et mendicus non erit inter vos ut benedicat tibi Dominus in terra quam traditurus est tibi in possessionem |
Deut 15.5 | si tamen audieris vocem Domini Dei tui et custodieris universa quae iussit et quae ego hodie praecipio tibi benedicet tibi ut pollicitus est |
Deut 15.6 | fenerabis gentibus multis et ipse a nullo accipies mutuum dominaberis nationibus plurimis et tui nemo dominabitur |
Deut 15.7 | si unus de fratribus tuis qui morantur intra portas civitatis tuae in terra quam Dominus Deus tuus daturus est tibi ad paupertatem venerit non obdurabis cor tuum nec contrahes manum |
Deut 15.8 | sed aperies eam pauperi et dabis mutuum quod eum indigere perspexeris |
Deut 15.9 | cave ne forte subripiat tibi impia cogitatio et dicas in corde tuo adpropinquat septimus annus remissionis et avertas oculos a paupere fratre tuo nolens ei quod postulat mutuum commodare ne clamet contra te ad Dominum et fiat tibi in peccatum |
Deut 15.10 | sed dabis ei nec ages quippiam callide in eius necessitatibus sublevandis ut benedicat tibi Dominus Deus tuus in omni tempore et in cunctis ad quae manum miseris |
Deut 15.11 | non deerunt pauperes in terra habitationis tuae idcirco ego praecipio tibi ut aperias manum fratri tuo egeno et pauperi qui tecum versatur in terra |
Deut 15.12 | cum tibi venditus fuerit frater tuus hebraeus aut hebraea et sex annis servierit tibi in septimo anno dimittes eum liberum |
Deut 15.13 | et quem libertate donaveris nequaquam vacuum abire patieris |
Deut 15.14 | sed dabis viaticum de gregibus et de area et torculari tuo quibus Dominus Deus tuus benedixerit tibi |
Deut 15.15 | memento quod et ipse servieris in terra Aegypti et liberaverit te Dominus Deus tuus et idcirco ego nunc praecipiam tibi |
Deut 15.16 | sin autem dixerit nolo egredi eo quod diligat te et domum tuam et bene sibi apud te esse sentiat |
Deut 15.17 | adsumes subulam et perforabis aurem eius in ianua domus tuae et serviet tibi usque in aeternum ancillae quoque similiter facies |
Deut 15.18 | non avertes ab eis oculos tuos quando dimiseris eos liberos quoniam iuxta mercedem mercennarii per sex annos servivit tibi ut benedicat tibi Dominus Deus tuus in cunctis operibus quae agis |
Deut 15.19 | de primogenitis quae nascuntur in armentis et ovibus tuis quicquid sexus est masculini sanctificabis Domino Deo tuo non operaberis in primogenito bovis et non tondebis primogenita ovium |
Deut 15.20 | in conspectu Domini Dei tui comedes ea per annos singulos in loco quem elegerit Dominus tu et domus tua |
Deut 15.21 | sin autem habuerit maculam et vel claudum fuerit vel caecum aut in aliqua parte deforme vel debile non immolabitur Domino Deo tuo |
Deut 15.22 | sed intra portas urbis tuae comedes illud tam mundus quam inmundus similiter vescentur eis quasi caprea et cervo |
Deut 15.23 | hoc solum observabis ut sanguinem eorum non comedas sed effundas in terram quasi aquam |
Deut 16.1 | observa mensem novarum frugum et verni primum temporis ut facias phase Domino Deo tuo quoniam in isto mense eduxit te Dominus Deus tuus de Aegypto nocte |
Deut 16.2 | immolabisque phase Domino Deo tuo de ovibus et de bubus in loco quem elegerit Dominus Deus tuus ut habitet nomen eius ibi |
Deut 16.3 | non comedes in eo panem fermentatum septem diebus comedes absque fermento adflictionis panem quoniam in pavore egressus es de Aegypto ut memineris diei egressionis tuae de Aegypto omnibus diebus vitae tuae |
Deut 16.4 | non apparebit fermentum in omnibus terminis tuis septem diebus et non manebit de carnibus eius quod immolatum est vesperi in die primo mane |
Deut 16.5 | non poteris immolare phase in qualibet urbium tuarum quas Dominus Deus tuus daturus est tibi |
Deut 16.6 | sed in loco quem elegerit Dominus Deus tuus ut habitet nomen eius ibi immolabis phase vesperi ad solis occasum quando egressus es de Aegypto |
Deut 16.7 | et coques et comedes in loco quem elegerit Dominus Deus tuus maneque consurgens vades in tabernacula tua |
Deut 16.8 | sex diebus comedes azyma et in die septimo quia collecta est Domini Dei tui non facies opus |
Deut 16.9 | septem ebdomadas numerabis tibi ab ea die qua falcem in segetem miseris |
Deut 16.10 | et celebrabis diem festum ebdomadarum Domino Deo tuo oblationem spontaneam manus tuae quam offeres iuxta benedictionem Domini Dei tui |
Deut 16.11 | et epulaberis coram Domino Deo tuo tu et filius tuus et filia tua et servus tuus et ancilla et Levites qui est intra portas tuas et advena ac pupillus et vidua qui morantur vobiscum in loco quem elegerit Dominus Deus tuus ut habitet nomen eius ibi |
Deut 16.12 | et recordaberis quoniam servus fueris in Aegypto custodiesque ac facies quae praecepta sunt |
Deut 16.13 | sollemnitatem quoque tabernaculorum celebrabis per septem dies quando collegeris de area et torculari fruges tuas |
Deut 16.14 | et epulaberis in festivitate tua tu et filius tuus et filia et servus tuus et ancilla Levites quoque et advena et pupillus ac vidua qui intra portas tuas sunt |
Deut 16.15 | septem diebus Domino Deo tuo festa celebrabis in loco quem elegerit Dominus benedicetque tibi Dominus Deus tuus in cunctis frugibus tuis et in omni opere manuum tuarum erisque in laetitia |
Deut 16.16 | tribus vicibus per annum apparebit omne masculinum tuum in conspectu Domini Dei tui in loco quem elegerit in sollemnitate azymorum et in sollemnitate ebdomadarum et in sollemnitate tabernaculorum non apparebit ante Dominum vacuus |
Deut 16.17 | sed offeret unusquisque secundum quod habuerit iuxta benedictionem Domini Dei sui quam dederit ei |
Deut 16.18 | iudices et magistros constitues in omnibus portis tuis quas Dominus Deus tuus dederit tibi per singulas tribus tuas ut iudicent populum iusto iudicio |
Deut 16.19 | nec in alteram partem declinent non accipies personam nec munera quia munera excaecant oculos sapientium et mutant verba iustorum |
Deut 16.20 | iuste quod iustum est persequeris ut vivas et possideas terram quam Dominus Deus tuus dederit tibi |
Deut 16.21 | non plantabis lucum et omnem arborem iuxta altare Domini Dei tui |
Deut 16.22 | nec facies tibi atque constitues statuam quae odit Dominus Deus tuus |
Deut 17.1 | non immolabis Domino Deo tuo bovem et ovem in quo est macula aut quippiam vitii quia abominatio est Domini Dei tui |
Deut 17.2 | cum repperti fuerint apud te intra unam portarum tuarum quas Dominus Deus tuus dabit tibi vir aut mulier qui faciant malum in conspectu Domini Dei tui et transgrediantur pactum illius |
Deut 17.3 | ut vadant et serviant diis alienis et adorent eos solem et lunam et omnem militiam caeli quae non praecepi |
Deut 17.4 | et hoc tibi fuerit nuntiatum audiensque inquisieris diligenter et verum esse reppereris et abominatio facta est in Israhel |
Deut 17.5 | educes virum ac mulierem qui rem sceleratissimam perpetrarunt ad portas civitatis tuae et lapidibus obruentur |
Deut 17.6 | in ore duorum aut trium testium peribit qui interficietur nemo occidatur uno contra se dicente testimonium |
Deut 17.7 | manus testium prima interficiet eum et manus reliqui populi extrema mittetur ut auferas malum de medio tui |
Deut 17.8 | si difficile et ambiguum apud te iudicium esse perspexeris inter sanguinem et sanguinem causam et causam lepram et non lepram et iudicum intra portas tuas videris verba variari surge et ascende ad locum quem elegerit Dominus Deus tuus |
Deut 17.9 | veniesque ad sacerdotes levitici generis et ad iudicem qui fuerit illo tempore quaeresque ab eis qui indicabunt tibi iudicii veritatem |
Deut 17.10 | et facies quodcumque dixerint qui praesunt loco quem elegerit Dominus et docuerint te |
Deut 17.11 | iuxta legem eius sequeris sententiam eorum nec declinabis ad dextram vel ad sinistram |
Deut 17.12 | qui autem superbierit nolens oboedire sacerdotis imperio qui eo tempore ministrat Domino Deo tuo et decreto iudicis morietur homo ille et auferes malum de Israhel |
Deut 17.13 | cunctusque populus audiens timebit ut nullus deinceps intumescat superbia |
Deut 17.14 | cum ingressus fueris terram quam Dominus Deus tuus dabit tibi et possederis eam habitaverisque in illa et dixeris constituam super me regem sicut habent omnes per circuitum nationes |
Deut 17.15 | eum constitues quem Dominus Deus tuus elegerit de numero fratrum tuorum non poteris alterius gentis hominem regem facere qui non sit frater tuus |
Deut 17.16 | cumque fuerit constitutus non multiplicabit sibi equos nec reducet populum in Aegyptum equitatus numero sublevatus praesertim cum Dominus praeceperit vobis ut nequaquam amplius per eandem viam revertamini |
Deut 17.17 | non habebit uxores plurimas quae inliciant animum eius neque argenti et auri inmensa pondera |
Deut 17.18 | postquam autem sederit in solio regni sui describet sibi deuteronomium legis huius in volumine accipiens exemplar a sacerdotibus leviticae tribus |
Deut 17.19 | et habebit secum legetque illud omnibus diebus vitae suae ut discat timere Dominum Deum suum et custodire verba et caerimonias eius quae lege praecepta sunt |
Deut 17.20 | nec elevetur cor eius in superbiam super fratres suos neque declinet in partem dextram vel sinistram ut longo tempore regnet ipse et filii eius super Israhel |
Deut 18.1 | non habebunt sacerdotes et Levitae et omnes qui de eadem tribu sunt partem et hereditatem cum reliquo Israhel quia sacrificia Domini et oblationes eius comedent |
Deut 18.2 | et nihil aliud accipient de possessione fratrum suorum Dominus enim ipse est hereditas eorum sicut locutus est illis |
Deut 18.3 | hoc erit iudicium sacerdotum a populo et ab his qui offerunt victimas sive bovem sive ovem immolaverint dabunt sacerdoti armum ac ventriculum |
Deut 18.4 | primitias frumenti vini et olei et lanarum partem ex ovium tonsione |
Deut 18.5 | ipsum enim elegit Dominus Deus tuus de cunctis tribubus tuis ut stet et ministret nomini Domini ipse et filii eius in sempiternum |
Deut 18.6 | si exierit Levites de una urbium tuarum ex omni Israhel in qua habitat et voluerit venire desiderans locum quem elegerit Dominus |
Deut 18.7 | ministrabit in nomine Dei sui sicut omnes fratres eius Levitae qui stabunt eo tempore coram Domino |
Deut 18.8 | partem ciborum eandem accipiet quam et ceteri excepto eo quod in urbe sua ex paterna ei successione debetur |
Deut 18.9 | quando ingressus fueris terram quam Dominus Deus tuus dabit tibi cave ne imitari velis abominationes illarum gentium |
Deut 18.10 | nec inveniatur in te qui lustret filium suum aut filiam ducens per ignem aut qui ariolos sciscitetur et observet somnia atque auguria ne sit maleficus |
Deut 18.11 | ne incantator ne pythones consulat ne divinos et quaerat a mortuis veritatem |
Deut 18.12 | omnia enim haec abominatur Dominus et propter istiusmodi scelera delebit eos in introitu tuo |
Deut 18.13 | perfectus eris et absque macula cum Domino Deo tuo |
Deut 18.14 | gentes istae quarum possidebis terram augures et divinos audiunt tu autem a Domino Deo tuo aliter institutus es |
Deut 18.15 | prophetam de gente tua et de fratribus tuis sicut me suscitabit tibi Dominus Deus tuus ipsum audies |
Deut 18.16 | ut petisti a Domino Deo tuo in Horeb quando contio congregata est atque dixisti ultra non audiam vocem Domini Dei mei et ignem hunc maximum amplius non videbo ne moriar |
Deut 18.17 | et ait Dominus mihi bene omnia sunt locuti |
Deut 18.18 | prophetam suscitabo eis de medio fratrum suorum similem tui et ponam verba mea in ore eius loqueturque ad eos omnia quae praecepero illi |
Deut 18.19 | qui autem verba eius quae loquetur in nomine meo audire noluerit ego ultor existam |
Deut 18.20 | propheta autem qui arrogantia depravatus voluerit loqui in nomine meo quae ego non praecepi illi ut diceret aut ex nomine alienorum deorum interficietur |
Deut 18.21 | quod si tacita cogitatione responderis quomodo possum intellegere verbum quod non est locutus Dominus |
Deut 18.22 | hoc habebis signum quod in nomine Domini propheta ille praedixerit et non evenerit hoc Dominus non locutus est sed per tumorem animi sui propheta confinxit et idcirco non timebis eum |
Deut 19.1 | cum disperderit Dominus Deus tuus gentes quarum tibi traditurus est terram et possederis eam habitaverisque in urbibus eius et in aedibus |
Deut 19.2 | tres civitates separabis tibi in medio terrae quam Dominus Deus tuus dabit tibi in possessionem |
Deut 19.3 | sternens diligenter viam et in tres aequaliter partes totam terrae tuae provinciam divides ut habeat e vicino qui propter homicidium profugus est quo possit evadere |
Deut 19.4 | haec erit lex homicidae fugientis cuius vita servanda est qui percusserit proximum suum nesciens et qui heri et nudius tertius nullum contra eum habuisse odium conprobatur |
Deut 19.5 | sed abisse simpliciter cum eo in silvam ad ligna caedenda et in succisione lignorum securis fugerit manu ferrumque lapsum de manubrio amicum eius percusserit et occiderit hic ad unam supradictarum urbium confugiet et vivet |
Deut 19.6 | ne forsitan proximus eius cuius effusus est sanguis dolore stimulatus persequatur et adprehendat eum si longior via fuerit et percutiat animam eius qui non est reus mortis quia nullum contra eum qui occisus est odium prius habuisse monstratur |
Deut 19.7 | idcirco praecipio tibi ut tres civitates aequalis inter se spatii dividas |
Deut 19.8 | cum autem dilataverit Dominus Deus tuus terminos tuos sicut iuravit patribus tuis et dederit tibi cunctam terram quam eis pollicitus est |
Deut 19.9 | si tamen custodieris mandata eius et feceris quae hodie praecipio tibi ut diligas Dominum Deum tuum et ambules in viis eius omni tempore addes tibi tres alias civitates et supradictarum trium urbium numerum duplicabis |
Deut 19.10 | ut non effundatur sanguis innoxius in medio terrae quam Dominus Deus tuus dabit tibi possidendam nec sis sanguinis reus |
Deut 19.11 | si quis autem odio habens proximum suum insidiatus fuerit vitae eius surgensque percusserit illum et mortuus fuerit fugeritque ad unam de supradictis urbibus |
Deut 19.12 | mittent seniores civitatis illius et arripient eum de loco effugii tradentque in manu proximi cuius sanguis effusus est et morietur |
Deut 19.13 | nec misereberis eius et auferes innoxium sanguinem de Israhel ut bene sit tibi |
Deut 19.14 | non adsumes et transferes terminos proximi tui quos fixerunt priores in possessione tua quam Dominus Deus tuus dabit tibi in terra quam acceperis possidendam |
Deut 19.15 | non stabit testis unus contra aliquem quicquid illud peccati et facinoris fuerit sed in ore duorum aut trium testium stabit omne verbum |
Deut 19.16 | si steterit testis mendax contra hominem accusans eum praevaricationis |
Deut 19.17 | stabunt ambo quorum causa est ante Dominum in conspectu sacerdotum et iudicum qui fuerint in diebus illis |
Deut 19.18 | cumque diligentissime perscrutantes invenerint falsum testem dixisse contra fratrem suum mendacium |
Deut 19.19 | reddent ei sicut fratri suo facere cogitavit et auferes malum de medio tui |
Deut 19.20 | ut audientes ceteri timorem habeant et nequaquam talia audeant facere |
Deut 19.21 | non misereberis eius sed animam pro anima oculum pro oculo dentem pro dente manum pro manu pedem pro pede exiges |
Deut 20.1 | si exieris ad bellum contra hostes tuos et videris equitatum et currus et maiorem quam tu habes adversarii exercitus multitudinem non timebis eos quia Dominus Deus tuus tecum est qui eduxit te de terra Aegypti |
Deut 20.2 | adpropinquante autem iam proelio stabit sacerdos ante aciem et sic loquetur ad populum |
Deut 20.3 | audi Israhel vos hodie contra inimicos vestros pugnam committitis non pertimescat cor vestrum nolite metuere nolite cedere nec formidetis eos |
Deut 20.4 | quia Dominus Deus vester in medio vestri est et pro vobis contra adversarios dimicabit ut eruat vos de periculo |
Deut 20.5 | duces quoque per singulas turmas audiente exercitu proclamabunt quis est homo qui aedificavit domum novam et non dedicavit eam vadat et revertatur in domum suam ne forte moriatur in bello et alius dedicet illam |
Deut 20.6 | quis est homo qui plantavit vineam et necdum eam fecit esse communem et de qua vesci omnibus liceat vadat et revertatur in domum suam ne forte moriatur in bello et alius homo eius fungatur officio |
Deut 20.7 | quis est homo qui despondit uxorem et non accepit eam vadat et revertatur in domum suam ne forte moriatur in bello et alius homo accipiat eam |
Deut 20.8 | his dictis addent reliqua et loquentur ad populum quis est homo formidolosus et corde pavido vadat et revertatur in domum suam ne pavere faciat corda fratrum suorum sicut ipse timore perterritus est |
Deut 20.9 | cumque siluerint exercitus duces et finem loquendi fecerint unusquisque suos ad bellandum cuneos praeparabit |
Deut 20.10 | si quando accesseris ad expugnandam civitatem offeres ei primum pacem |
Deut 20.11 | si receperit et aperuerit tibi portas cunctus populus qui in ea est salvabitur et serviet tibi sub tributo |
Deut 20.12 | sin autem foedus inire noluerint et receperint contra te bellum obpugnabis eam |
Deut 20.13 | cumque tradiderit Dominus Deus tuus illam in manu tua percuties omne quod in ea generis masculini est in ore gladii |
Deut 20.14 | absque mulieribus et infantibus iumentis et ceteris quae in civitate sunt omnem praedam exercitui divides et comedes de spoliis hostium tuorum quae Dominus Deus tuus dederit tibi |
Deut 20.15 | sic facies cunctis civitatibus quae a te procul valde sunt et non sunt de his urbibus quas in possessionem accepturus es |
Deut 20.16 | de his autem civitatibus quae dabuntur tibi nullum omnino permittes vivere |
Deut 20.17 | sed interficies in ore gladii Hettheum videlicet et Amorreum et Chananeum Ferezeum et Eveum et Iebuseum sicut praecepit tibi Dominus Deus tuus |
Deut 20.18 | ne forte doceant vos facere cunctas abominationes quas ipsi operati sunt diis suis et peccetis in Dominum Deum vestrum |
Deut 20.19 | quando obsederis civitatem multo tempore et munitionibus circumdederis ut expugnes eam non succides arbores de quibus vesci potest nec securibus per circuitum debes vastare regionem quoniam lignum est et non homo nec potest bellantium contra te augere num |
Deut 20.20 | si qua autem ligna non sunt pomifera sed agrestia et in ceteros apta usus succide et extrue machinas donec capias civitatem quae contra te dimicat |
Deut 21.1 | quando inventum fuerit in terra quam Dominus Deus tuus daturus est tibi hominis cadaver occisi et ignoratur caedis reus |
Deut 21.2 | egredientur maiores natu et iudices tui et metientur a loco cadaveris singularum per circuitum spatia civitatum |
Deut 21.3 | et quam viciniorem ceteris esse perspexerint seniores civitatis eius tollent vitulam de armento quae non traxit iugum nec terram scidit vomere |
Deut 21.4 | et ducent eam ad vallem asperam atque saxosam quae numquam arata est nec sementem recepit et caedent in ea cervices vitulae |
Deut 21.5 | accedentque sacerdotes filii Levi quos elegerit Dominus Deus tuus ut ministrent ei et benedicant in nomine eius et ad verbum eorum omne negotium et quicquid mundum vel inmundum est iudicetur |
Deut 21.6 | et maiores natu civitatis illius ad interfectum lavabuntque manus suas super vitulam quae in valle percussa est |
Deut 21.7 | et dicent manus nostrae non effuderunt hunc sanguinem nec oculi viderunt |
Deut 21.8 | propitius esto populo tuo Israhel quem redemisti Domine et non reputes sanguinem innocentem in medio populi tui Israhel et auferetur ab eis reatus sanguinis |
Deut 21.9 | tu autem alienus eris ab innocentis cruore qui fusus est cum feceris quod praecepit Dominus |
Deut 21.10 | si egressus fueris ad pugnam contra inimicos tuos et tradiderit eos Dominus Deus tuus in manu tua captivosque duxeris |
Deut 21.11 | et videris in numero captivorum mulierem pulchram et adamaveris eam voluerisque habere uxorem |
Deut 21.12 | introduces in domum tuam quae radet caesariem et circumcidet ungues |
Deut 21.13 | et deponet vestem in qua capta est sedensque in domo tua flebit patrem et matrem suam uno mense et postea intrabis ad eam dormiesque cum illa et erit uxor tua |
Deut 21.14 | sin autem postea non sederit animo tuo dimittes eam liberam nec vendere poteris pecunia nec opprimere per potentiam quia humiliasti eam |
Deut 21.15 | si habuerit homo uxores duas unam dilectam et alteram odiosam genuerintque ex eo liberos et fuerit filius odiosae primogenitus |
Deut 21.16 | volueritque substantiam inter filios suos dividere non poterit filium dilectae facere primogenitum et praeferre filio odiosae |
Deut 21.17 | sed filium odiosae agnoscet primogenitum dabitque ei de his quae habuerit cuncta duplicia iste est enim principium liberorum eius et huic debentur primogenita |
Deut 21.18 | si genuerit homo filium contumacem et protervum qui non audiat patris aut matris imperium et coercitus oboedire contempserit |
Deut 21.19 | adprehendent eum et ducent ad seniores civitatis illius et ad portam iudicii |
Deut 21.20 | dicentque ad eos filius noster iste protervus et contumax est monita nostra audire contemnit comesationibus vacat et luxuriae atque conviviis |
Deut 21.21 | lapidibus eum obruet populus civitatis et morietur ut auferatis malum de medio vestri et universus Israhel audiens pertimescat |
Deut 21.22 | quando peccaverit homo quod morte plectendum est et adiudicatus morti adpensus fuerit in patibulo |
Deut 21.23 | non permanebit cadaver eius in ligno sed in eadem die sepelietur quia maledictus a Deo est qui pendet in ligno et nequaquam contaminabis terram tuam quam Dominus Deus tuus dederit tibi in possessionem |
Deut 22.1 | non videbis bovem fratris tui aut ovem errantem et praeteribis sed reduces fratri tuo |
Deut 22.2 | etiam si non est propinquus tuus frater nec nosti eum duces in domum tuam et erunt apud te quamdiu quaerat ea frater tuus et recipiat |
Deut 22.3 | similiter facies de asino et de vestimento et de omni re fratris tui quae perierit si inveneris eam ne neglegas quasi alienam |
Deut 22.4 | si videris asinum fratris tui aut bovem cecidisse in via non despicies sed sublevabis cum eo |
Deut 22.5 | non induetur mulier veste virili nec vir utetur veste feminea abominabilis enim apud Deum est qui facit haec |
Deut 22.6 | si ambulans per viam in arbore vel in terra nidum avis inveneris et matrem pullis vel ovis desuper incubantem non tenebis eam cum filiis |
Deut 22.7 | sed abire patieris captos tenens filios ut bene sit tibi et longo vivas tempore |
Deut 22.8 | cum aedificaveris domum novam facies murum tecti per circuitum ne effundatur sanguis in domo tua et sis reus labente alio et in praeceps ruente |
Deut 22.9 | non seres vineam tuam altero semine ne et sementis quam sevisti et quae nascuntur ex vinea pariter sanctificentur |
Deut 22.10 | non arabis in bove simul et asino |
Deut 22.11 | non indueris vestimento quod ex lana linoque contextum est |
Deut 22.12 | funiculos in fimbriis facies per quattuor angulos pallii tui quo operieris |
Deut 22.13 | si duxerit vir uxorem et postea eam odio habuerit |
Deut 22.14 | quaesieritque occasiones quibus dimittat eam obiciens ei nomen pessimum et dixerit uxorem hanc accepi et ingressus ad eam non inveni virginem |
Deut 22.15 | tollent eam pater et mater eius et ferent secum signa virginitatis eius ad seniores urbis qui in porta sunt |
Deut 22.16 | et dicet pater filiam meam dedi huic uxorem quam quia odit |
Deut 22.17 | inponet ei nomen pessimum ut dicat non inveni filiam tuam virginem et ecce haec sunt signa virginitatis filiae meae expandent vestimentum coram senibus civitatis |
Deut 22.18 | adprehendentque senes urbis illius virum et verberabunt illum |
Deut 22.19 | condemnantes insuper centum siclis argenti quos dabit patri puellae quoniam diffamavit nomen pessimum super virginem Israhel habebitque eam uxorem et non poterit dimittere omni tempore vitae suae |
Deut 22.20 | quod si verum est quod obicit et non est in puella inventa virginitas |
Deut 22.21 | eicient eam extra fores domus patris sui et lapidibus obruent viri civitatis eius et morietur quoniam fecit nefas in Israhel ut fornicaretur in domo patris sui et auferes malum de medio tui |
Deut 22.22 | si dormierit vir cum uxore alterius uterque morientur id est adulter et adultera et auferes malum de Israhel |
Deut 22.23 | si puellam virginem desponderit vir et invenerit eam aliquis in civitate et concubuerit cum illa |
Deut 22.24 | educes utrumque ad portam civitatis illius et lapidibus obruentur puella quia non clamavit cum esset in civitate vir quia humiliavit uxorem proximi sui et auferes malum de medio tui |
Deut 22.25 | sin autem in agro reppererit vir puellam quae desponsata est et adprehendens concubuerit cum illa ipse morietur solus |
Deut 22.26 | puella nihil patietur nec est rea mortis quoniam sicut latro consurgit contra fratrem suum et occidit animam eius ita et puella perpessa est |
Deut 22.27 | sola erat in agro clamavit et nullus adfuit qui liberaret eam |
Deut 22.28 | si invenerit vir puellam virginem quae non habet sponsum et adprehendens concubuerit cum ea et res ad iudicium venerit |
Deut 22.29 | dabit qui dormivit cum ea patri puellae quinquaginta siclos argenti et habebit eam uxorem quia humiliavit illam non poterit dimittere cunctis diebus vitae suae |
Deut 22.30 | non accipiet homo uxorem patris sui nec revelabit operimentum eius |
Deut 23.1 | non intrabit eunuchus adtritis vel amputatis testiculis et absciso veretro ecclesiam Domini |
Deut 23.2 | non ingredietur mamzer hoc est de scorto natus in ecclesiam Domini usque ad decimam generationem |
Deut 23.3 | Ammanites et Moabites etiam post decimam generationem non intrabunt ecclesiam Domini in aeternum |
Deut 23.4 | quia noluerunt vobis occurrere cum pane et aqua in via quando egressi estis de Aegypto et quia conduxerunt contra te Balaam filium Beor de Mesopotamiam Syriae ut malediceret tibi |
Deut 23.5 | et noluit Dominus Deus tuus audire Balaam vertitque maledictionem eius in benedictionem tuam eo quod diligeret te |
Deut 23.6 | non facies cum eis pacem nec quaeres eis bona cunctis diebus vitae tuae in sempiternum |
Deut 23.7 | non abominaberis Idumeum quia frater tuus est nec Aegyptium quia advena fuisti in terra eius |
Deut 23.8 | qui nati fuerint ex eis tertia generatione intrabunt ecclesiam Domini |
Deut 23.9 | quando egressus fueris adversus hostes tuos in pugnam custodies te ab omni re mala |
Deut 23.10 | si fuerit inter vos homo qui nocturno pollutus sit somnio egredietur extra castra |
Deut 23.11 | et non revertetur priusquam ad vesperam lavetur aqua et post solis occasum regredietur in castra |
Deut 23.12 | habebis locum extra castra ad quem egrediaris ad requisita naturae |
Deut 23.13 | gerens paxillum in balteo cumque sederis fodies per circuitum et egesta humo operies |
Deut 23.14 | quo relevatus es Dominus enim Deus tuus ambulat in medio castrorum ut eruat te et tradat tibi inimicos tuos ut sint castra tua sancta et nihil in eis appareat foeditatis nec derelinquat te |
Deut 23.15 | non trades servum domino suo qui ad te confugerit |
Deut 23.16 | habitabit tecum in loco qui ei placuerit et in una urbium tuarum requiescet nec contristes eum |
Deut 23.17 | non erit meretrix de filiabus Israhel neque scortator de filiis Israhel |
Deut 23.18 | non offeres mercedem prostibuli nec pretium canis in domum Domini Dei tui quicquid illud est quod voverint quia abominatio est utrumque apud Dominum Deum tuum |
Deut 23.19 | non fenerabis fratri tuo ad usuram pecuniam nec fruges nec quamlibet aliam rem |
Deut 23.20 | sed alieno fratri autem tuo absque usura id quod indiget commodabis ut benedicat tibi Dominus Deus tuus in omni opere tuo in terra ad quam ingredieris possidendam |
Deut 23.21 | cum voveris votum Domino Deo tuo non tardabis reddere quia requiret illud Dominus Deus tuus et si moratus fueris reputabit tibi in peccatum |
Deut 23.22 | si nolueris polliceri absque peccato eris |
Deut 23.23 | quod autem semel egressum est de labiis tuis observabis et facies sicut promisisti Domino Deo tuo et propria voluntate et ore tuo locutus es |
Deut 23.24 | ingressus vineam proximi tui comede uvas quantum tibi placuerit foras autem ne efferas tecum |
Deut 23.25 | si intraveris in segetem amici tui franges spicas et manu conteres falce autem non metes |
Deut 24.1 | si acceperit homo uxorem et habuerit eam et non invenerit gratiam ante oculos eius propter aliquam foeditatem scribet libellum repudii et dabit in manu illius et dimittet eam de domo sua |
Deut 24.2 | cumque egressa alterum maritum duxerit |
Deut 24.3 | et ille quoque oderit eam dederitque ei libellum repudii et dimiserit de domo sua vel certe mortuus fuerit |
Deut 24.4 | non poterit prior maritus recipere eam in uxorem quia polluta est et abominabilis facta est coram Domino ne peccare facias terram tuam quam Dominus Deus tuus tibi tradiderit possidendam |
Deut 24.5 | cum acceperit homo nuper uxorem non procedet ad bellum nec ei quippiam necessitatis iniungetur publicae sed vacabit absque culpa domui suae ut uno anno laetetur cum uxore sua |
Deut 24.6 | non accipies loco pignoris inferiorem et superiorem molam quia animam suam adposuit tibi |
Deut 24.7 | si deprehensus fuerit homo sollicitans fratrem suum de filiis Israhel et vendito eo accipiens pretium interficietur et auferes malum de medio tui |
Deut 24.8 | observa diligenter ne incurras in plagam leprae sed facies quaecumque docuerint te sacerdotes levitici generis iuxta id quod praecepi eis et imple sollicite |
Deut 24.9 | mementote quae fecerit Dominus Deus vester Mariae in via cum egrederemini de Aegypto |
Deut 24.10 | cum repetes a proximo tuo rem aliquam quam debet tibi non ingredieris domum eius ut pignus auferas |
Deut 24.11 | sed stabis foris et ille tibi proferet quod habuerit |
Deut 24.12 | sin autem pauper est non pernoctabit apud te pignus |
Deut 24.13 | sed statim reddes ei ante solis occasum ut dormiens in vestimento suo benedicat tibi et habeas iustitiam coram Domino Deo tuo |
Deut 24.14 | non negabis mercedem indigentis et pauperis fratris tui sive advenae qui tecum moratur in terra et intra portas tuas est |
Deut 24.15 | sed eadem die reddes ei pretium laboris sui ante solis occasum quia pauper est et ex eo sustentat animam suam ne clamet contra te ad Dominum et reputetur tibi in peccatum |
Deut 24.16 | non occidentur patres pro filiis nec filii pro patribus sed unusquisque pro suo peccato morietur |
Deut 24.17 | non pervertes iudicium advenae et pupilli nec auferes pignoris loco viduae vestimentum |
Deut 24.18 | memento quod servieris in Aegypto et eruerit te Dominus Deus tuus inde idcirco praecipio tibi ut facias hanc rem |
Deut 24.19 | quando messueris segetem in agro tuo et oblitus manipulum reliqueris non reverteris ut tollas eum sed advenam et pupillum et viduam auferre patieris ut benedicat tibi Dominus Deus tuus in omni opere manuum tuarum |
Deut 24.20 | si fruges colliges olivarum quicquid remanserit in arboribus non reverteris ut colligas sed relinques advenae pupillo ac viduae |
Deut 24.21 | si vindemiaveris vineam tuam non colliges remanentes racemos sed cedent in usus advenae pupilli ac viduae |
Deut 24.22 | memento quod et tu servieris in Aegypto et idcirco praecipiam tibi ut facias hanc rem |
Deut 25.1 | si fuerit causa inter aliquos et interpellaverint iudices quem iustum esse perspexerint illi iustitiae palmam dabunt quem impium condemnabunt impietatis |
Deut 25.2 | sin autem eum qui peccavit dignum viderint plagis prosternent et coram se facient verberari pro mensura peccati erit et plagarum modus |
Deut 25.3 | ita dumtaxat ut quadragenarium numerum non excedant ne foede laceratus ante oculos tuos abeat frater tuus |
Deut 25.4 | non ligabis os bovis terentis in area fruges tuas |
Deut 25.5 | quando habitaverint fratres simul et unus ex eis absque liberis mortuus fuerit uxor defuncti non nubet alteri sed accipiet eam frater eius et suscitabit semen fratris sui |
Deut 25.6 | et primogenitum ex ea filium nomine illius appellabit ut non deleatur nomen eius ex Israhel |
Deut 25.7 | sin autem noluerit accipere uxorem fratris sui quae ei lege debetur perget mulier ad portam civitatis et interpellabit maiores natu dicetque non vult frater viri mei suscitare nomen fratris sui in Israhel nec me in coniugium sumere |
Deut 25.8 | statimque accersiri eum facient et interrogabunt si responderit nolo eam uxorem accipere |
Deut 25.9 | accedet mulier ad eum coram senioribus et tollet calciamentum de pede eius spuetque in faciem illius et dicet sic fit homini qui non aedificat domum fratris sui |
Deut 25.10 | et vocabitur nomen illius in Israhel domus Disculciati |
Deut 25.11 | si habuerint inter se iurgium viri et unus contra alterum rixari coeperit volensque uxor alterius eruere virum suum de manu fortioris miserit manum et adprehenderit verenda eius |
Deut 25.12 | abscides manum illius nec flecteris super eam ulla misericordia |
Deut 25.13 | non habebis in sacculo diversa pondera maius et minus |
Deut 25.14 | nec erit in domo tua modius maior et minor |
Deut 25.15 | pondus habebis iustum et verum et modius aequalis et verus erit tibi ut multo vivas tempore super terram quam Dominus Deus tuus dederit tibi |
Deut 25.16 | abominatur enim Dominus eum qui facit haec et aversatur omnem iniustitiam |
Deut 25.17 | memento quae fecerit tibi Amalech in via quando egrediebaris ex Aegypto |
Deut 25.18 | quomodo occurrerit tibi et extremos agminis tui qui lassi residebant ceciderit quando tu eras fame et labore confectus et non timuerit Deum |
Deut 25.19 | cum ergo Dominus Deus tuus dederit tibi requiem et subiecerit cunctas per circuitum nationes in terra quam tibi pollicitus est delebis nomen eius sub caelo cave ne obliviscaris |
Deut 26.1 | cumque intraveris terram quam Dominus Deus tuus tibi daturus est possidendam et obtinueris eam atque habitaveris in illa |
Deut 26.2 | tolles de cunctis frugibus primitias et pones in cartallo pergesque ad locum quem Dominus Deus tuus elegerit ut ibi invocetur nomen eius |
Deut 26.3 | accedesque ad sacerdotem qui fuerit in diebus illis et dices ad eum profiteor hodie coram Domino Deo tuo quod ingressus sim terram pro qua iuravit patribus nostris ut daret eam nobis |
Deut 26.4 | suscipiensque sacerdos cartallum de manu eius ponet ante altare Domini Dei tui |
Deut 26.5 | et loqueris in conspectu Domini Dei tui Syrus persequebatur patrem meum qui descendit in Aegyptum et ibi peregrinatus est in paucissimo numero crevitque in gentem magnam et robustam et infinitae multitudinis |
Deut 26.6 | adflixeruntque nos Aegyptii et persecuti sunt inponentes onera gravissima |
Deut 26.7 | et clamavimus ad Dominum Deum patrum nostrorum qui exaudivit nos et respexit humilitatem nostram et laborem atque angustias |
Deut 26.8 | et eduxit nos de Aegypto in manu forti et brachio extento in ingenti pavore in signis atque portentis |
Deut 26.9 | et introduxit ad locum istum et tradidit nobis terram lacte et melle manantem |
Deut 26.10 | et idcirco nunc offero primitias frugum terrae quam dedit Dominus mihi et dimittes eas in conspectu Domini Dei tui adorato Domino Deo tuo |
Deut 26.11 | et epulaberis in omnibus bonis quae Dominus Deus tuus dederit tibi et domui tuae tu et Levites et advena qui tecum est |
Deut 26.12 | quando conpleveris decimam cunctarum frugum tuarum anno decimarum tertio dabis Levitae et advenae et pupillo et viduae ut comedant intra portas tuas et saturentur |
Deut 26.13 | loquerisque in conspectu Domini Dei tui abstuli quod sanctificatum est de domo mea et dedi illud Levitae et advenae pupillo et viduae sicut iussisti mihi non praeterivi mandata tua nec sum oblitus imperii |
Deut 26.14 | non comedi ex eis in luctu meo nec separavi ea in qualibet inmunditia nec expendi ex his quicquam in re funebri oboedivi voci Domini Dei mei et feci omnia sicut praecepisti mihi |
Deut 26.15 | respice de sanctuario tuo de excelso caelorum habitaculo et benedic populo tuo Israhel et terrae quam dedisti nobis sicut iurasti patribus nostris terrae lacte et melle mananti |
Deut 26.16 | hodie Dominus Deus tuus praecepit tibi ut facias mandata haec atque iudicia et custodias et impleas ex toto corde tuo et ex tota anima tua |
Deut 26.17 | Dominum elegisti hodie ut sit tibi Deus et ambules in viis eius et custodias caerimonias illius et mandata atque iudicia et oboedias eius imperio |
Deut 26.18 | et Dominus elegit te hodie ut sis ei populus peculiaris sicut locutus est tibi et custodias omnia praecepta eius |
Deut 26.19 | et faciat te excelsiorem cunctis gentibus quas creavit in laudem et nomen et gloriam suam ut sis populus sanctus Domini Dei tui sicut locutus est |
Deut 27.1 | praecepit autem Moses et seniores Israhel populo dicentes custodite omne mandatum quod praecipio vobis hodie |
Deut 27.2 | cumque transieritis Iordanem in terram quam Dominus Deus tuus dabit tibi eriges ingentes lapides et calce levigabis eos |
Deut 27.3 | ut possis in eis scribere omnia verba legis huius Iordane transmisso ut introeas terram quam Dominus Deus tuus dabit tibi terram lacte et melle manantem sicut iuravit patribus tuis |
Deut 27.4 | quando ergo transieritis Iordanem erige lapides quos ego hodie praecipio vobis in monte Hebal et levigabis calce |
Deut 27.5 | et aedificabis ibi altare Domino Deo tuo de lapidibus quos ferrum non tetigit |
Deut 27.6 | et de saxis informibus et inpolitis et offeres super eo holocausta Domino Deo tuo |
Deut 27.7 | et immolabis hostias pacificas comedesque ibi et epulaberis coram Domino Deo tuo |
Deut 27.8 | et scribes super lapides omnia verba legis huius plane et lucide |
Deut 27.9 | dixeruntque Moses et sacerdotes levitici generis ad omnem Israhelem adtende et audi Israhel hodie factus es populus Domini Dei tui |
Deut 27.10 | audies vocem eius et facies mandata atque iustitias quas ego praecipio tibi |
Deut 27.11 | praecepitque Moses populo in die illo dicens |
Deut 27.12 | hii stabunt ad benedicendum Domino super montem Garizim Iordane transmisso Symeon Levi Iudas Isachar Ioseph et Beniamin |
Deut 27.13 | et e regione isti stabunt ad maledicendum in monte Hebal Ruben Gad et Aser Zabulon Dan et Nepthalim |
Deut 27.14 | et pronuntiabunt Levitae dicentque ad omnes viros Israhel excelsa voce |
Deut 27.15 | maledictus homo qui facit sculptile et conflatile abominationem Domini opus manuum artificum ponetque illud in abscondito et respondebit omnis populus et dicet amen |
Deut 27.16 | maledictus qui non honorat patrem suum et matrem et dicet omnis populus amen |
Deut 27.17 | maledictus qui transfert terminos proximi sui et dicet omnis populus amen |
Deut 27.18 | maledictus qui errare facit caecum in itinere et dicet omnis populus amen |
Deut 27.19 | maledictus qui pervertit iudicium advenae pupilli et viduae et dicet omnis populus amen |
Deut 27.20 | maledictus qui dormit cum uxore patris sui et revelat operimentum lectuli eius et dicet omnis populus amen |
Deut 27.21 | maledictus qui dormit cum omni iumento et dicet omnis populus amen |
Deut 27.22 | maledictus qui dormit cum sorore sua filia patris sui sive matris suae et dicet omnis populus amen |
Deut 27.23 | maledictus qui dormit cum socru sua et dicet omnis populus amen |
Deut 27.24 | maledictus qui clam percusserit proximum suum et dicet omnis populus amen |
Deut 27.25 | maledictus qui accipit munera ut percutiat animam sanguinis innocentis et dicet omnis populus amen |
Deut 27.26 | maledictus qui non permanet in sermonibus legis huius nec eos opere perficit et dicet omnis populus amen |
Deut 28.1 | sin autem audieris vocem Domini Dei tui ut facias atque custodias omnia mandata eius quae ego praecipio tibi hodie faciet te Dominus Deus tuus excelsiorem cunctis gentibus quae versantur in terra |
Deut 28.2 | venientque super te universae benedictiones istae et adprehendent te si tamen praecepta eius audieris |
Deut 28.3 | benedictus tu in civitate et benedictus in agro |
Deut 28.4 | benedictus fructus ventris tui et fructus terrae tuae fructusque iumentorum tuorum greges armentorum et caulae ovium tuarum |
Deut 28.5 | benedicta horrea tua et benedictae reliquiae tuae |
Deut 28.6 | benedictus eris et ingrediens et egrediens |
Deut 28.7 | dabit Dominus inimicos tuos qui consurgunt adversum te corruentes in conspectu tuo per unam viam venient contra te et per septem fugient a facie tua |
Deut 28.8 | emittet Dominus benedictionem super cellaria tua et super omnia opera manuum tuarum benedicetque tibi in terra quam acceperis |
Deut 28.9 | suscitabit te Dominus sibi in populum sanctum sicut iuravit tibi si custodieris mandata Domini Dei tui et ambulaveris in viis eius |
Deut 28.10 | videbuntque omnes terrarum populi quod nomen Domini invocatum sit super te et timebunt te |
Deut 28.11 | abundare te faciet Dominus omnibus bonis fructu uteri tui et fructu iumentorum tuorum fructu terrae tuae quam iuravit Dominus patribus tuis ut daret tibi |
Deut 28.12 | aperiet Dominus thesaurum suum optimum caelum ut tribuat pluviam terrae tuae in tempore suo benedicet cunctis operibus manuum tuarum et fenerabis gentibus multis et ipse a nullo fenus accipies |
Deut 28.13 | constituet te Dominus in caput et non in caudam et eris semper supra et non subter si audieris mandata Domini Dei tui quae ego praecipio tibi hodie et custodieris et feceris |
Deut 28.14 | ac non declinaveris ab eis nec ad dextram nec ad sinistram nec secutus fueris deos alienos neque colueris eos |
Deut 28.15 | quod si audire nolueris vocem Domini Dei tui ut custodias et facias omnia mandata eius et caerimonias quas ego praecipio tibi hodie venient super te omnes maledictiones istae et adprehendent te |
Deut 28.16 | maledictus eris in civitate maledictus in agro |
Deut 28.17 | maledictum horreum tuum et maledictae reliquiae tuae |
Deut 28.18 | maledictus fructus ventris tui et fructus terrae tuae armenta boum tuorum et greges ovium tuarum |
Deut 28.19 | maledictus eris ingrediens et maledictus egrediens |
Deut 28.20 | mittet Dominus super te famem et esuriem et increpationem in omnia opera tua quae facies donec conterat te et perdat velociter propter adinventiones tuas pessimas in quibus reliquisti me |
Deut 28.21 | adiungat Dominus tibi pestilentiam donec consumat te de terra ad quam ingredieris possidendam |
Deut 28.22 | percutiat te Dominus egestate febri et frigore ardore et aestu et aere corrupto ac robigine et persequatur donec pereas |
Deut 28.23 | sit caelum quod supra te est aeneum et terra quam calcas ferrea |
Deut 28.24 | det Dominus imbrem terrae tuae pulverem et de caelo descendat super te cinis donec conteraris |
Deut 28.25 | tradat te Dominus corruentem ante hostes tuos per unam viam egrediaris contra eos et per septem fugias et dispergaris per omnia regna terrae |
Deut 28.26 | sitque cadaver tuum in escam cunctis volatilibus caeli et bestiis terrae et non sit qui abigat |
Deut 28.27 | percutiat te Dominus ulcere Aegypti et parte corporis per quam stercora digeruntur scabie quoque et prurigine ita ut curari nequeas |
Deut 28.28 | percutiat te Dominus amentia et caecitate ac furore mentis |
Deut 28.29 | et palpes in meridie sicut palpare solet caecus in tenebris et non dirigas vias tuas omnique tempore calumniam sustineas et opprimaris violentia nec habeas qui liberet te |
Deut 28.30 | uxorem accipias et alius dormiat cum ea domum aedifices et non habites in ea plantes vineam et non vindemies eam |
Deut 28.31 | bos tuus immoletur coram te et non comedas ex eo asinus tuus rapiatur in conspectu tuo et non reddatur tibi oves tuae dentur inimicis tuis et non sit qui te adiuvet |
Deut 28.32 | filii tui et filiae tuae tradantur alteri populo videntibus oculis tuis et deficientibus ad conspectum eorum tota die et non sit fortitudo in manu tua |
Deut 28.33 | fructus terrae tuae et omnes labores tuos comedat populus quem ignoras et sis semper calumniam sustinens et oppressus cunctis diebus |
Deut 28.34 | et stupens ad terrorem eorum quae videbunt oculi tui |
Deut 28.35 | percutiat te Dominus ulcere pessimo in genibus et in suris sanarique non possis a planta pedis usque ad verticem tuum |
Deut 28.36 | ducet Dominus te et regem tuum quem constitueris super te in gentem quam ignoras tu et patres tui et servies ibi diis alienis ligno et lapidi |
Deut 28.37 | et eris perditus in proverbium ac fabulam omnibus populis ad quos te introduxerit Dominus |
Deut 28.38 | sementem multam iacies in terram et modicum congregabis quia lucustae omnia devorabunt |
Deut 28.39 | vineam plantabis et fodies et vinum non bibes nec colliges ex ea quippiam quoniam vastabitur vermibus |
Deut 28.40 | olivas habebis in omnibus terminis tuis et non ungueris oleo quia defluent et peribunt |
Deut 28.41 | filios generabis et filias et non frueris eis quoniam ducentur in captivitatem |
Deut 28.42 | omnes arbores tuas et fruges terrae tuae robigo consumet |
Deut 28.43 | advena qui tecum versatur in terra ascendet super te eritque sublimior tu autem descendes et eris inferior |
Deut 28.44 | ipse fenerabit tibi et tu non fenerabis ei ipse erit in caput et tu eris in caudam |
Deut 28.45 | et venient super te omnes maledictiones istae et persequentes adprehendent te donec intereas quia non audisti vocem Domini Dei tui nec servasti mandata eius et caerimonias quas praecepit tibi |
Deut 28.46 | et erunt in te signa atque prodigia et in semine tuo usque in sempiternum |
Deut 28.47 | eo quod non servieris Domino Deo tuo in gaudio cordisque laetitia propter rerum omnium abundantiam |
Deut 28.48 | servies inimico tuo quem inmittet Dominus tibi in fame et siti et nuditate et omnium penuria et ponet iugum ferreum super cervicem tuam donec te conterat |
Deut 28.49 | adducet Dominus super te gentem de longinquo et de extremis finibus terrae in similitudinem aquilae volantis cum impetu cuius linguam intellegere non possis |
Deut 28.50 | gentem procacissimam quae non deferat seni nec misereatur parvulo |
Deut 28.51 | et devoret fructum iumentorum tuorum ac fruges terrae tuae donec intereas et non relinquat tibi triticum vinum et oleum armenta boum et greges ovium donec te disperdat |
Deut 28.52 | et conterat in cunctis urbibus tuis et destruantur muri tui firmi atque sublimes in quibus habebas fiduciam in omni terra tua obsideberis intra portas tuas in omni terra quam dabit tibi Dominus Deus tuus |
Deut 28.53 | et comedes fructum uteri tui et carnes filiorum et filiarum tuarum quas dedit tibi Dominus Deus tuus in angustia et vastitate qua opprimet te hostis tuus |
Deut 28.54 | homo delicatus in te et luxuriosus valde invidebit fratri suo et uxori quae cubat in sinu suo |
Deut 28.55 | ne det eis de carnibus filiorum suorum quas comedet eo quod nihil habeat aliud in obsidione et penuria qua vastaverint te inimici tui intra omnes portas tuas |
Deut 28.56 | tenera mulier et delicata quae super terram ingredi non valebat nec pedis vestigium figere propter mollitiem et teneritudinem nimiam invidebit viro suo qui cubat in sinu eius super filii et filiae carnibus |
Deut 28.57 | et inluvie secundarum quae egrediuntur de medio feminum eius et super liberis qui eadem hora nati sunt comedent enim eos clam propter rerum omnium penuriam in obsidione et vastitate qua opprimet te inimicus tuus intra portas tuas |
Deut 28.58 | nisi custodieris et feceris omnia verba legis huius quae scripta sunt in hoc volumine et timueris nomen eius gloriosum et terribile hoc est Dominum Deum tuum |
Deut 28.59 | augebit Dominus plagas tuas et plagas seminis tui plagas magnas et perseverantes infirmitates pessimas et perpetuas |
Deut 28.60 | et convertet in te omnes adflictiones Aegypti quas timuisti et adherebunt tibi |
Deut 28.61 | insuper et universos languores et plagas quae non sunt scriptae in volumine legis huius inducet Dominus super te donec te conterat |
Deut 28.62 | et remanebitis pauci numero qui prius eratis sicut astra caeli prae multitudine quoniam non audisti vocem Domini Dei tui |
Deut 28.63 | et sicut ante laetatus est Dominus super vos bene vobis faciens vosque multiplicans sic laetabitur disperdens vos atque subvertens ut auferamini de terra ad quam ingredieris possidendam |
Deut 28.64 | disperget te Dominus in omnes populos a summitate terrae usque ad terminos eius et servies ibi diis alienis quos et tu ignoras et patres tui lignis et lapidibus |
Deut 28.65 | in gentibus quoque illis non quiesces neque erit requies vestigio pedis tui dabit enim tibi Dominus ibi cor pavidum et deficientes oculos et animam maerore consumptam |
Deut 28.66 | et erit vita tua quasi pendens ante te timebis nocte et die et non credes vitae tuae |
Deut 28.67 | mane dices quis mihi det vesperum et vespere quis mihi det mane propter cordis tui formidinem qua terreberis et propter ea quae tuis videbis oculis |
Deut 28.68 | reducet te Dominus classibus in Aegyptum per viam de qua dixi tibi ut eam amplius non videres ibi venderis inimicis tuis in servos et ancillas et non erit qui emat |
Deut 29.1 | haec sunt verba foederis quod praecepit Dominus Mosi ut feriret cum filiis Israhel in terra Moab praeter illud foedus quod cum eis pepigit in Horeb |
Deut 29.2 | vocavitque Moses omnem Israhelem et dixit ad eos vos vidistis universa quae fecit Dominus coram vobis in terra Aegypti Pharaoni et omnibus servis eius universaeque terrae illius |
Deut 29.3 | temptationes magnas quas viderunt oculi tui signa illa portentaque ingentia |
Deut 29.4 | et non dedit Dominus vobis cor intellegens et oculos videntes et aures quae possint audire usque in praesentem diem |
Deut 29.5 | adduxi vos quadraginta annis per desertum non sunt adtrita vestimenta vestra nec calciamenta pedum tuorum vetustate consumpta sunt |
Deut 32.13 | constituit eum super excelsam terram ut comederet fructus agrorum ut sugeret mel de petra oleumque de saxo durissimo |
Deut 32.14 | butyrum de armento et lac de ovibus cum adipe agnorum et arietum filiorum Basan et hircos cum medulla tritici et sanguinem uvae biberet meracissimum |
Deut 32.15 | incrassatus est dilectus et recalcitravit incrassatus inpinguatus dilatatus dereliquit Deum factorem suum et recessit a Deo salutari suo |
Deut 32.16 | provocaverunt eum in diis alienis et in abominationibus ad iracundiam concitaverunt |
Deut 32.17 | immolaverunt daemonibus et non Deo diis quos ignorabant novi recentesque venerunt quos non coluerunt patres eorum |
Deut 32.18 | Deum qui te genuit dereliquisti et oblitus es Domini creatoris tui |
Deut 32.19 | vidit Dominus et ad iracundiam concitatus est quia provocaverunt eum filii sui et filiae |
Deut 32.20 | et ait abscondam faciem meam ab eis et considerabo novissima eorum generatio enim perversa est et infideles filii |
Deut 32.21 | ipsi me provocaverunt in eo qui non erat Deus et inritaverunt in vanitatibus suis et ego provocabo eos in eo qui non est populus et in gente stulta inritabo illos |
Deut 32.22 | ignis succensus est in furore meo et ardebit usque ad inferni novissima devorabitque terram cum germine suo et montium fundamenta conburet |
Deut 32.23 | congregabo super eos mala et sagittas meas conplebo in eis |
Deut 32.24 | consumentur fame et devorabunt eos aves morsu amarissimo dentes bestiarum inmittam in eos cum furore trahentium super terram atque serpentium |
Deut 32.25 | foris vastabit eos gladius et intus pavor iuvenem simul ac virginem lactantem cum homine sene |
Deut 32.26 | dixi ubinam sunt cessare faciam ex hominibus memoriam eorum |
Deut 32.27 | sed propter iram inimicorum distuli ne forte superbirent hostes eorum et dicerent manus nostra excelsa et non Dominus fecit haec omnia |
Deut 32.28 | gens absque consilio est et sine prudentia |
Deut 32.29 | utinam saperent et intellegerent ac novissima providerent |
Deut 32.30 | quomodo persequatur unus mille et duo fugent decem milia nonne ideo quia Deus suus vendidit eos et Dominus conclusit illos |
Deut 32.31 | non enim est Deus noster ut deus eorum et inimici nostri sunt iudices |
Deut 32.32 | de vinea Sodomorum vinea eorum et de suburbanis Gomorrae uva eorum uva fellis et botri amarissimi |
Deut 32.33 | fel draconum vinum eorum et venenum aspidum insanabile |
Deut 32.34 | nonne haec condita sunt apud me et signata in thesauris meis |
Deut 32.35 | mea est ultio et ego retribuam in tempore ut labatur pes eorum iuxta est dies perditionis et adesse festinant tempora |
Deut 32.36 | iudicabit Dominus populum suum et in servis suis miserebitur videbit quod infirmata sit manus et clausi quoque defecerint residuique consumpti sint |
Deut 32.37 | et dicet ubi sunt dii eorum in quibus habebant fiduciam |
Deut 32.38 | de quorum victimis comedebant adipes et bibebant vinum libaminum surgant et opitulentur vobis et in necessitate vos protegant |
Deut 32.39 | videte quod ego sim solus et non sit alius deus praeter me ego occidam et ego vivere faciam percutiam et ego sanabo et non est qui de manu mea possit eruere |
Deut 32.40 | levabo ad caelum manum meam et dicam vivo ego in aeternum |
Deut 32.41 | si acuero ut fulgur gladium meum et arripuerit iudicium manus mea reddam ultionem hostibus meis et his qui oderunt me retribuam |
Deut 32.42 | inebriabo sagittas meas sanguine et gladius meus devorabit carnes de cruore occisorum et de captivitate nudati inimicorum capitis |
Deut 32.43 | laudate gentes populum eius quia sanguinem servorum suorum ulciscetur et vindictam retribuet in hostes eorum et propitius erit terrae populi sui |
Deut 32.44 | venit ergo Moses et locutus est omnia verba cantici huius in auribus populi ipse et Iosue filius Nun |
Deut 32.45 | conplevitque omnes sermones istos loquens ad universum Israhel |
Deut 32.46 | et dixit ad eos ponite corda vestra in omnia verba quae ego testificor vobis hodie ut mandetis ea filiis vestris custodire et facere et implere universa quae scripta sunt legis huius |
Deut 32.47 | quia non in cassum praecepta sunt vobis sed ut singuli in eis viverent quae facientes longo perseveretis tempore in terra ad quam Iordane transmisso ingredimini possidendam |
Deut 32.48 | locutusque est Dominus ad Mosen in eadem die dicens |
Deut 32.49 | ascende in montem istum Abarim id est transituum in montem Nebo qui est in terra Moab contra Hiericho et vide terram Chanaan quam ego tradam filiis Israhel obtinendam et morere in monte |
Deut 32.50 | quem conscendens iungeris populis tuis sicut mortuus est Aaron frater tuus in monte Hor et adpositus populis suis |
Deut 32.51 | quia praevaricati estis contra me in medio filiorum Israhel ad aquas Contradictionis in Cades deserti Sin et non sanctificastis me inter filios Israhel |
Deut 32.52 | e contra videbis terram et non ingredieris in eam quam ego dabo filiis Israhel |
Deut 33.1 | haec est benedictio qua benedixit Moses homo Dei filiis Israhel ante mortem suam |
Deut 33.2 | et ait Dominus de Sina venit et de Seir ortus est nobis apparuit de monte Pharan et cum eo sanctorum milia in dextera eius ignea lex |
Deut 33.3 | dilexit populos omnes sancti in manu illius sunt et qui adpropinquant pedibus eius accipient de doctrina illius |
Deut 33.4 | legem praecepit nobis Moses hereditatem multitudinis Iacob |
Deut 33.5 | erit apud rectissimum rex congregatis principibus populi cum tribubus Israhel |
Deut 33.6 | vivat Ruben et non moriatur et sit parvus in numero |
Deut 33.7 | haec est Iudae benedictio audi Domine vocem Iudae et ad populum suum introduc eum manus eius pugnabunt pro eo et adiutor illius contra adversarios eius erit |
Deut 33.8 | Levi quoque ait perfectio tua et doctrina tua viro sancto tuo quem probasti in Temptatione et iudicasti ad aquas Contradictionis |
Deut 33.9 | qui dixit patri suo et matri suae nescio vos et fratribus suis ignoro illos et nescierunt filios suos hii custodierunt eloquium tuum et pactum tuum servaverunt |
Deut 33.10 | iudicia tua o Iacob et legem tuam o Israhel ponent thymiama in furore tuo et holocaustum super altare tuum |
Deut 33.11 | benedic Domine fortitudini eius et opera manuum illius suscipe percute dorsa inimicorum eius et qui oderunt eum non consurgant |
Deut 33.12 | et Beniamin ait amantissimus Domini habitabit confidenter in eo quasi in thalamo tota die morabitur et inter umeros illius requiescet |
Deut 33.13 | Ioseph quoque ait de benedictione Domini terra eius de pomis caeli et rore atque abysso subiacente |
Deut 33.14 | de pomis fructuum solis ac lunae |
Deut 33.15 | de vertice antiquorum montium de pomis collium aeternorum |
Deut 33.16 | et de frugibus terrae et plenitudine eius benedictio illius qui apparuit in rubo veniat super caput Ioseph et super verticem nazarei inter fratres suos |
Deut 33.17 | quasi primogeniti tauri pulchritudo eius cornua rinocerotis cornua illius in ipsis ventilabit gentes usque ad terminos terrae hae sunt multitudines Ephraim et haec milia Manasse |
Deut 33.18 | et Zabulon ait laetare Zabulon in exitu tuo et Isachar in tabernaculis tuis |
Deut 33.19 | populos ad montem vocabunt ibi immolabunt victimas iustitiae qui inundationem maris quasi lac sugent et thesauros absconditos harenarum |
Deut 33.20 | et Gad ait benedictus in latitudine Gad quasi leo requievit cepitque brachium et verticem |
Deut 33.21 | et vidit principatum suum quod in parte sua doctor esset repositus qui fuit cum principibus populi et fecit iustitias Domini et iudicium suum cum Israhel |
Deut 33.22 | Dan quoque ait Dan catulus leonis fluet largiter de Basan |
Deut 33.23 | et Nepthalim dixit Nepthalim abundantia perfruetur et plenus erit benedictione Domini mare et meridiem possidebit |
Deut 33.24 | Aser quoque ait benedictus in filiis Aser sit placens fratribus suis tinguat in oleo pedem suum |
Deut 33.25 | ferrum et aes calciamentum eius sicut dies iuventutis tuae ita et senectus tua |
Deut 33.26 | non est alius ut Deus rectissimi ascensor caeli auxiliator tuus magnificentia eius discurrunt nubes |
Deut 33.27 | habitaculum eius sursum et subter brachia sempiterna eiciet a facie tua inimicum dicetque conterere |
Deut 33.28 | habitabit Israhel confidenter et solus oculus Iacob in terra frumenti et vini caelique caligabunt rore |
Deut 33.29 | beatus tu Israhel quis similis tui popule qui salvaris in Domino scutum auxilii tui et gladius gloriae tuae negabunt te inimici tui et tu eorum colla calcabis |
Deut 34.1 | ascendit ergo Moses de campestribus Moab super montem Nebo in verticem Phasga contra Hiericho ostenditque ei Dominus omnem terram Galaad usque Dan |
Deut 34.2 | et universum Nepthalim terramque Ephraim et Manasse et omnem terram usque ad mare Novissimum |
Deut 34.3 | et australem partem et latitudinem campi Hiericho civitatis Palmarum usque Segor |
Deut 34.4 | dixitque Dominus ad eum haec est terra pro qua iuravi Abraham Isaac et Iacob dicens semini tuo dabo eam vidisti eam oculis tuis et non transibis ad illam |
Deut 34.5 | mortuusque est ibi Moses servus Domini in terra Moab iubente Domino |
Deut 34.6 | et sepelivit eum in valle terrae Moab contra Phogor et non cognovit homo sepulchrum eius usque in praesentem diem |
Deut 34.7 | Moses centum et viginti annorum erat quando mortuus est non caligavit oculus eius nec dentes illius moti sunt |
Deut 34.8 | fleveruntque eum filii Israhel in campestribus Moab triginta diebus et conpleti sunt dies planctus lugentium Mosen |
Deut 34.9 | Iosue vero filius Nun repletus est spiritu sapientiae quia Moses posuit super eum manus suas et oboedierunt ei filii Israhel feceruntque sicut praecepit Dominus Mosi |
Deut 34.10 | et non surrexit propheta ultra in Israhel sicut Moses quem nosset Dominus facie ad faciem |
Deut 34.11 | in omnibus signis atque portentis quae misit per eum ut faceret in terra Aegypti Pharaoni et omnibus servis eius universaeque terrae illius |
Deut 34.12 | et cunctam manum robustam magnaque mirabilia quae fecit Moses coram universo Israhel |