Ga 2.20 | vivo autem iam non ego vivit vero in me Christus quod autem nunc vivo in carne in fide vivo Filii Dei qui dilexit me et tradidit se ipsum pro me |
Ga 2.21 | non abicio gratiam Dei si enim per legem iustitia ergo Christus gratis mortuus est |
Ga 3.1 | o insensati Galatae quis vos fascinavit ante quorum oculos Iesus Christus proscriptus est crucifixus |
Ga 3.2 | hoc solum volo a vobis discere ex operibus legis Spiritum accepistis an ex auditu fidei |
Ga 3.3 | sic stulti estis cum Spiritu coeperitis nunc carne consummamini |
Ga 3.4 | tanta passi estis sine causa si tamen sine causa |
Ga 3.5 | qui ergo tribuit vobis Spiritum et operatur virtutes in vobis ex operibus legis an ex auditu fidei |
Ga 3.6 | sicut Abraham credidit Deo et reputatum est ei ad iustitiam |
Ga 3.7 | cognoscitis ergo quia qui ex fide sunt hii sunt filii Abrahae |
Ga 3.8 | providens autem scriptura quia ex fide iustificat gentes Deus praenuntiavit Abrahae quia benedicentur in te omnes gentes |
Ga 3.9 | igitur qui ex fide sunt benedicentur cum fideli Abraham |
Ga 3.10 | quicumque enim ex operibus legis sunt sub maledicto sunt scriptum est enim maledictus omnis qui non permanserit in omnibus quae scripta sunt in libro legis ut faciat ea |
Ga 3.11 | quoniam autem in lege nemo iustificatur apud Deum manifestum est quia iustus ex fide vivit |
Ga 3.12 | lex autem non est ex fide sed qui fecerit ea vivet in illis |
Ga 3.13 | Christus nos redemit de maledicto legis factus pro nobis maledictum quia scriptum est maledictus omnis qui pendet in ligno |
Ga 3.14 | ut in gentibus benedictio Abrahae fieret in Christo Iesu ut pollicitationem Spiritus accipiamus per fidem |
Ga 3.15 | fratres secundum hominem dico tamen hominis confirmatum testamentum nemo spernit aut superordinat |
Ga 3.16 | Abrahae dictae sunt promissiones et semini eius non dicit et seminibus quasi in multis sed quasi in uno et semini tuo qui est Christus |
Ga 3.17 | hoc autem dico testamentum confirmatum a Deo quae post quadringentos et triginta annos facta est lex non irritam facit ad evacuandam promissionem |
Ga 3.18 | nam si ex lege hereditas iam non ex repromissione Abrahae autem per promissionem donavit Deus |
Ga 3.19 | quid igitur lex propter transgressiones posita est donec veniret semen cui promiserat ordinata per angelos in manu mediatoris |
Ga 3.20 | mediator autem unius non est Deus autem unus est |
Ga 3.21 | lex ergo adversus promissa Dei absit si enim data esset lex quae posset vivificare vere ex lege esset iustitia |
Ga 3.22 | sed conclusit scriptura omnia sub peccato ut promissio ex fide Iesu Christi daretur credentibus |
Ga 3.23 | prius autem quam veniret fides sub lege custodiebamur conclusi in eam fidem quae revelanda erat |
Ga 3.24 | itaque lex pedagogus noster fuit in Christo ut ex fide iustificemur |
Ga 3.25 | at ubi venit fides iam non sumus sub pedagogo |
Ga 3.26 | omnes enim filii Dei estis per fidem in Christo Iesu |
Ga 3.27 | quicumque enim in Christo baptizati estis Christum induistis |
Ga 3.28 | non est Iudaeus neque Graecus non est servus neque liber non est masculus neque femina omnes enim vos unum estis in Christo Iesu |
Ga 3.29 | si autem vos Christi ergo Abrahae semen estis secundum promissionem heredes |
Ga 4.1 | dico autem quanto tempore heres parvulus est nihil differt servo cum sit dominus omnium |
Ga 4.2 | sed sub tutoribus est et actoribus usque ad praefinitum tempus a patre |
Ga 4.3 | ita et nos cum essemus parvuli sub elementis mundi eramus servientes |
Ga 4.4 | at ubi venit plenitudo temporis misit Deus Filium suum factum ex muliere factum sub lege |
Ga 4.5 | ut eos qui sub lege erant redimeret ut adoptionem filiorum reciperemus |
Ga 4.6 | quoniam autem estis filii misit Deus Spiritum Filii sui in corda nostra clamantem Abba Pater |
Ga 4.7 | itaque iam non es servus sed filius quod si filius et heres per Deum |
Ga 4.8 | sed tunc quidem ignorantes Deum his qui natura non sunt dii serviebatis |
Ga 4.9 | nunc autem cum cognoveritis Deum immo cogniti sitis a Deo quomodo convertimini iterum ad infirma et egena elementa quibus denuo servire vultis |
Ga 4.10 | dies observatis et menses et tempora et annos |
Ga 4.11 | timeo vos ne forte sine causa laboraverim in vobis |
Ga 4.12 | estote sicut et ego quia et ego sicut vos fratres obsecro vos nihil me laesistis |
Ga 4.13 | scitis autem quia per infirmitatem carnis evangelizavi vobis iam pridem |
Ga 4.14 | et temptationem vestram in carne mea non sprevistis neque respuistis sed sicut angelum Dei excepistis me sicut Christum Iesum |
Ga 4.15 | ubi est ergo beatitudo vestra testimonium enim perhibeo vobis quia si fieri posset oculos vestros eruissetis et dedissetis mihi |
Ga 4.16 | ergo inimicus vobis factus sum verum dicens vobis |
Ga 4.17 | aemulantur vos non bene sed excludere vos volunt ut illos aemulemini |
Ga 4.18 | bonum autem aemulamini in bono semper et non tantum cum praesens sum apud vos |
Ga 4.19 | filioli mei quos iterum parturio donec formetur Christus in vobis |
Ga 4.20 | vellem autem esse apud vos modo et mutare vocem meam quoniam confundor in vobis |
Ga 4.21 | dicite mihi qui sub lege vultis esse legem non legistis |
Ga 4.22 | scriptum est enim quoniam Abraham duos filios habuit unum de ancilla et unum de libera |
Ga 4.23 | sed qui de ancilla secundum carnem natus est qui autem de libera per repromissionem |
Ga 4.24 | quae sunt per allegoriam dicta haec enim sunt duo testamenta unum quidem a monte Sina in servitutem generans quae est Agar |
Ga 4.25 | Sina enim mons est in Arabia qui coniunctus est ei quae nunc est Hierusalem et servit cum filiis eius |
Ga 4.26 | illa autem quae sursum est Hierusalem libera est quae est mater nostra |
Ga 4.27 | scriptum est enim laetare sterilis quae non paris erumpe et exclama quae non parturis quia multi filii desertae magis quam eius quae habet virum |
Ga 4.28 | nos autem fratres secundum Isaac promissionis filii sumus |
Ga 4.29 | sed quomodo tunc qui secundum carnem natus fuerat persequebatur eum qui secundum spiritum ita et nunc |
Ga 4.30 | sed quid dicit scriptura eice ancillam et filium eius non enim heres erit filius ancillae cum filio liberae |
Ga 4.31 | itaque fratres non sumus ancillae filii sed liberae qua libertate nos Christus liberavit |
Ga 5.1 | state et nolite iterum iugo servitutis contineri |
Ga 5.2 | ecce ego Paulus dico vobis quoniam si circumcidamini Christus vobis nihil proderit |
Ga 5.3 | testificor autem rursum omni homini circumcidenti se quoniam debitor est universae legis faciendae |
Ga 5.4 | evacuati estis a Christo qui in lege iustificamini a gratia excidistis |
Ga 5.5 | nos enim spiritu ex fide spem iustitiae expectamus |
Ga 5.6 | nam in Christo Iesu neque circumcisio aliquid valet neque praeputium sed fides quae per caritatem operatur |
Ga 5.7 | currebatis bene quis vos inpedivit veritati non oboedire |
Ga 5.8 | persuasio non est ex eo qui vocat vos |
Ga 5.9 | modicum fermentum totam massam corrumpit |
Ga 5.10 | ego confido in vobis in Domino quod nihil aliud sapietis qui autem conturbat vos portabit iudicium quicumque est ille |
Ga 5.11 | ego autem fratres si circumcisionem adhuc praedico quid adhuc persecutionem patior ergo evacuatum est scandalum crucis |
Ga 5.12 | utinam et abscidantur qui vos conturbant |
Ga 5.13 | vos enim in libertatem vocati estis fratres tantum ne libertatem in occasionem detis carnis sed per caritatem servite invicem |
Ga 5.14 | omnis enim lex in uno sermone impletur diliges proximum tuum sicut te ipsum |
Ga 5.15 | quod si invicem mordetis et comeditis videte ne ab invicem consumamini |
Ga 5.16 | dico autem spiritu ambulate et desiderium carnis non perficietis |
Ga 5.17 | caro enim concupiscit adversus spiritum spiritus autem adversus carnem haec enim invicem adversantur ut non quaecumque vultis illa faciatis |
Ga 5.18 | quod si spiritu ducimini non estis sub lege |
Ga 5.19 | manifesta autem sunt opera carnis quae sunt fornicatio inmunditia luxuria |
Ga 5.20 | idolorum servitus veneficia inimicitiae contentiones aemulationes irae rixae dissensiones sectae |
Ga 5.21 | invidiae homicidia ebrietates comesationes et his similia quae praedico vobis sicut praedixi quoniam qui talia agunt regnum Dei non consequentur |
Ga 5.22 | fructus autem Spiritus est caritas gaudium pax longanimitas bonitas benignitas |
Ga 5.23 | fides modestia continentia adversus huiusmodi non est lex |
Ga 5.24 | qui autem sunt Christi carnem crucifixerunt cum vitiis et concupiscentiis |
Ga 5.25 | si vivimus spiritu spiritu et ambulemus |
Ga 5.26 | non efficiamur inanis gloriae cupidi invicem provocantes invicem invidentes |
Ga 6.1 | fratres et si praeoccupatus fuerit homo in aliquo delicto vos qui spiritales estis huiusmodi instruite in spiritu lenitatis considerans te ipsum ne et tu tempteris |
Ga 6.2 | alter alterius onera portate et sic adimplebitis legem Christi |
Ga 6.3 | nam si quis existimat se aliquid esse cum sit nihil ipse se seducit |
Ga 6.4 | opus autem suum probet unusquisque et sic in semet ipso tantum gloriam habebit et non in altero |
Ga 6.5 | unusquisque enim onus suum portabit |
Ga 6.6 | communicet autem is qui catecizatur verbum ei qui se catecizat in omnibus bonis |
Ga 6.7 | nolite errare Deus non inridetur |
Ga 6.8 | quae enim seminaverit homo haec et metet quoniam qui seminat in carne sua de carne et metet corruptionem qui autem seminat in spiritu de spiritu metet vitam aeternam |
Ga 6.9 | bonum autem facientes non deficiamus tempore enim suo metemus non deficientes |
Ga 6.10 | ergo dum tempus habemus operemur bonum ad omnes maxime autem ad domesticos fidei |
Ga 6.11 | videte qualibus litteris scripsi vobis mea manu |
Ga 6.12 | quicumque volunt placere in carne hii cogunt vos circumcidi tantum ut crucis Christi persecutionem non patiantur |
Ga 6.13 | neque enim qui circumciduntur legem custodiunt sed volunt vos circumcidi ut in carne vestra glorientur |
Ga 6.14 | mihi autem absit gloriari nisi in cruce Domini nostri Iesu Christi per quem mihi mundus crucifixus est et ego mundo |