Gen 9.27 | dilatet Deus Iafeth et habitet in tabernaculis Sem sitque Chanaan servus eius |
Gen 9.28 | vixit autem Noe post diluvium trecentis quinquaginta annis |
Gen 9.29 | et impleti sunt omnes dies eius nongentorum quinquaginta annorum et mortuus est |
Gen 10.1 | hae generationes filiorum Noe Sem Ham Iafeth natique sunt eis filii post diluvium |
Gen 10.2 | filii Iafeth Gomer Magog et Madai Iavan et Thubal et Mosoch et Thiras |
Gen 10.3 | porro filii Gomer Aschenez et Rifath et Thogorma |
Gen 10.4 | filii autem Iavan Elisa et Tharsis Cetthim et Dodanim |
Gen 10.5 | ab his divisae sunt insulae gentium in regionibus suis unusquisque secundum linguam et familias in nationibus suis |
Gen 10.6 | filii autem Ham Chus et Mesraim et Fut et Chanaan |
Gen 10.7 | filii Chus Saba et Hevila et Sabatha et Regma et Sabathaca filii Regma Saba et Dadan |
Gen 10.8 | porro Chus genuit Nemrod ipse coepit esse potens in terra |
Gen 10.9 | et erat robustus venator coram Domino ab hoc exivit proverbium quasi Nemrod robustus venator coram Domino |
Gen 10.10 | fuit autem principium regni eius Babylon et Arach et Archad et Chalanne in terra Sennaar |
Gen 10.11 | de terra illa egressus est Assur et aedificavit Nineven et plateas civitatis et Chale |
Gen 10.12 | Resen quoque inter Nineven et Chale haec est civitas magna |
Gen 10.13 | at vero Mesraim genuit Ludim et Anamim et Laabim Nepthuim |
Gen 10.14 | et Phetrusim et Cesluim de quibus egressi sunt Philisthim et Capthurim |
Gen 10.15 | Chanaan autem genuit Sidonem primogenitum suum Ettheum |
Gen 10.16 | et Iebuseum et Amorreum Gergeseum |
Gen 10.17 | Eveum et Araceum Sineum |
Gen 10.18 | et Aradium Samariten et Amatheum et post haec disseminati sunt populi Chananeorum |
Gen 10.19 | factique sunt termini Chanaan venientibus a Sidone Geraram usque Gazam donec ingrediaris Sodomam et Gomorram et Adama et Seboim usque Lesa |
Gen 10.20 | hii filii Ham in cognationibus et linguis et generationibus terrisque et gentibus suis |
Gen 10.21 | de Sem quoque nati sunt patre omnium filiorum Eber fratre Iafeth maiore |
Gen 10.22 | filii Sem Aelam et Assur et Arfaxad et Lud et Aram |
Gen 10.23 | filii Aram Us et Hul et Gether et Mes |
Gen 10.24 | at vero Arfaxad genuit Sala de quo ortus est Eber |
Gen 10.25 | natique sunt Eber filii duo nomen uni Faleg eo quod in diebus eius divisa sit terra et nomen fratris eius Iectan |
Gen 10.26 | qui Iectan genuit Helmodad et Saleph et Asarmoth Iare |
Gen 10.27 | et Aduram et Uzal Decla |
Gen 10.28 | et Ebal et Abimahel Saba |
Gen 10.29 | et Ophir et Evila et Iobab omnes isti filii Iectan |
Gen 10.30 | et facta est habitatio eorum de Messa pergentibus usque Sephar montem orientalem |
Gen 10.31 | isti filii Sem secundum cognationes et linguas et regiones in gentibus suis |
Gen 10.32 | hae familiae Noe iuxta populos et nationes suas ab his divisae sunt gentes in terra post diluvium |
Gen 11.1 | erat autem terra labii unius et sermonum eorundem |
Gen 11.2 | cumque proficiscerentur de oriente invenerunt campum in terra Sennaar et habitaverunt in eo |
Gen 11.3 | dixitque alter ad proximum suum venite faciamus lateres et coquamus eos igni habueruntque lateres pro saxis et bitumen pro cemento |
Gen 11.4 | et dixerunt venite faciamus nobis civitatem et turrem cuius culmen pertingat ad caelum et celebremus nomen nostrum antequam dividamur in universas terras |
Gen 11.5 | descendit autem Dominus ut videret civitatem et turrem quam aedificabant filii Adam |
Gen 11.6 | et dixit ecce unus est populus et unum labium omnibus coeperuntque hoc facere nec desistent a cogitationibus suis donec eas opere conpleant |
Gen 11.7 | venite igitur descendamus et confundamus ibi linguam eorum ut non audiat unusquisque vocem proximi sui |
Gen 11.8 | atque ita divisit eos Dominus ex illo loco in universas terras et cessaverunt aedificare civitatem |
Gen 11.9 | et idcirco vocatum est nomen eius Babel quia ibi confusum est labium universae terrae et inde dispersit eos Dominus super faciem cunctarum regionum |
Gen 11.10 | hae generationes Sem Sem centum erat annorum quando genuit Arfaxad biennio post diluvium |
Gen 11.11 | vixitque Sem postquam genuit Arfaxad quingentos annos et genuit filios et filias |
Gen 11.12 | porro Arfaxad vixit triginta quinque annos et genuit Sale |
Gen 11.13 | vixitque Arfaxad postquam genuit Sale trecentis tribus annis et genuit filios et filias |
Gen 11.14 | Sale quoque vixit triginta annis et genuit Eber |
Gen 11.15 | vixitque Sale postquam genuit Eber quadringentis tribus annis et genuit filios et filias |
Gen 11.16 | vixit autem Eber triginta quattuor annis et genuit Faleg |
Gen 11.17 | et vixit Eber postquam genuit Faleg quadringentis triginta annis et genuit filios et filias |
Gen 11.18 | vixit quoque Faleg triginta annis et genuit Reu |
Gen 11.19 | vixitque Faleg postquam genuit Reu ducentis novem annis et genuit filios et filias |
Gen 11.20 | vixit autem Reu triginta duobus annis et genuit Sarug |
Gen 11.21 | vixitque Reu postquam genuit Sarug ducentis septem annis et genuit filios et filias |
Gen 11.22 | vixit vero Sarug triginta annis et genuit Nahor |
Gen 11.23 | vixitque Sarug postquam genuit Nahor ducentos annos et genuit filios et filias |
Gen 11.24 | vixit autem Nahor viginti novem annis et genuit Thare |
Gen 11.25 | vixitque Nahor postquam genuit Thare centum decem et novem annos et genuit filios et filias |
Gen 11.26 | vixitque Thare septuaginta annis et genuit Abram et Nahor et Aran |
Gen 11.27 | hae sunt autem generationes Thare Thare genuit Abram et Nahor et Aran porro Aran genuit Loth |
Gen 11.28 | mortuusque est Aran ante Thare patrem suum in terra nativitatis suae in Ur Chaldeorum |
Gen 11.29 | duxerunt autem Abram et Nahor uxores nomen autem uxoris Abram Sarai et nomen uxoris Nahor Melcha filia Aran patris Melchae et patris Ieschae |
Gen 11.30 | erat autem Sarai sterilis nec habebat liberos |
Gen 11.31 | tulit itaque Thare Abram filium suum et Loth filium Aran filium filii sui et Sarai nurum suam uxorem Abram filii sui et eduxit eos de Ur Chaldeorum ut irent in terram Chanaan veneruntque usque Haran et habitaverunt ibi |
Gen 11.32 | et facti sunt dies Thare ducentorum quinque annorum et mortuus est in Haran |
Gen 12.1 | dixit autem Dominus ad Abram egredere de terra tua et de cognatione tua et de domo patris tui in terram quam monstrabo tibi |
Gen 12.2 | faciamque te in gentem magnam et benedicam tibi et magnificabo nomen tuum erisque benedictus |
Gen 18.5 | ponam buccellam panis et confortate cor vestrum postea transibitis idcirco enim declinastis ad servum vestrum qui dixerunt fac ut locutus es |
Gen 18.6 | festinavit Abraham in tabernaculum ad Sarram dixitque ei adcelera tria sata similae commisce et fac subcinericios panes |
Gen 18.7 | ipse vero ad armentum cucurrit et tulit inde vitulum tenerrimum et optimum deditque puero qui festinavit et coxit illum |
Gen 18.8 | tulit quoque butyrum et lac et vitulum quem coxerat et posuit coram eis ipse vero stabat iuxta eos sub arbore |
Gen 18.9 | cumque comedissent dixerunt ad eum ubi est Sarra uxor tua ille respondit ecce in tabernaculo est |
Gen 18.10 | cui dixit revertens veniam ad te tempore isto vita comite et habebit filium Sarra uxor tua quo audito Sarra risit post ostium tabernaculi |
Gen 18.11 | erant autem ambo senes provectaeque aetatis et desierant Sarrae fieri muliebria |
Gen 18.12 | quae risit occulte dicens postquam consenui et dominus meus vetulus est voluptati operam dabo |
Gen 18.13 | dixit autem Dominus ad Abraham quare risit Sarra dicens num vere paritura sum anus |
Gen 18.14 | numquid Deo est quicquam difficile iuxta condictum revertar ad te hoc eodem tempore vita comite et habebit Sarra filium |
Gen 18.15 | negavit Sarra dicens non risi timore perterrita Dominus autem non est inquit ita sed risisti |
Gen 18.16 | cum ergo surrexissent inde viri direxerunt oculos suos contra Sodomam et Abraham simul gradiebatur deducens eos |
Gen 18.17 | dixitque Dominus num celare potero Abraham quae gesturus sum |
Gen 18.18 | cum futurus sit in gentem magnam ac robustissimam et benedicendae sint in illo omnes nationes terrae |
Gen 18.19 | scio enim quod praecepturus sit filiis suis et domui suae post se ut custodiant viam Domini et faciant iustitiam et iudicium ut adducat Dominus propter Abraham omnia quae locutus est ad eum |
Gen 18.20 | dixit itaque Dominus clamor Sodomorum et Gomorrae multiplicatus est et peccatum earum adgravatum est nimis |
Gen 18.21 | descendam et videbo utrum clamorem qui venit ad me opere conpleverint an non est ita ut sciam |
Gen 18.22 | converteruntque se inde et abierunt Sodomam Abraham vero adhuc stabat coram Domino |
Gen 18.23 | et adpropinquans ait numquid perdes iustum cum impio |
Gen 18.24 | si fuerint quinquaginta iusti in civitate peribunt simul et non parces loco illi propter quinquaginta iustos si fuerint in eo |
Gen 18.25 | absit a te ut rem hanc facias et occidas iustum cum impio fiatque iustus sicut impius non est hoc tuum qui iudicas omnem terram nequaquam facies iudicium |
Gen 18.26 | dixitque Dominus ad eum si invenero Sodomis quinquaginta iustos in medio civitatis dimittam omni loco propter eos |
Gen 18.27 | respondens Abraham ait quia semel coepi loquar ad Dominum meum cum sim pulvis et cinis |
Gen 18.28 | quid si minus quinquaginta iustis quinque fuerint delebis propter quinque universam urbem et ait non delebo si invenero ibi quadraginta quinque |
Gen 18.29 | rursumque locutus est ad eum sin autem quadraginta inventi fuerint quid facies ait non percutiam propter quadraginta |
Gen 18.30 | ne quaeso inquit indigneris Domine si loquar quid si inventi fuerint ibi triginta respondit non faciam si invenero ibi triginta |
Gen 18.31 | quia semel ait coepi loquar ad Dominum meum quid si inventi fuerint ibi viginti dixit non interficiam propter viginti |
Gen 18.32 | obsecro inquit ne irascaris Domine si loquar adhuc semel quid si inventi fuerint ibi decem dixit non delebo propter decem |
Gen 18.33 | abiit Dominus postquam cessavit loqui ad Abraham et ille reversus est in locum suum |
Gen 19.1 | veneruntque duo angeli Sodomam vespere sedente Loth in foribus civitatis qui cum vidisset surrexit et ivit obviam eis adoravitque pronus in terra |
Gen 19.2 | et dixit obsecro domini declinate in domum pueri vestri et manete ibi lavate pedes vestros et mane proficiscimini in viam vestram qui dixerunt minime sed in platea manebimus |
Gen 19.3 | conpulit illos oppido ut deverterent ad eum ingressisque domum illius fecit convivium coxit azyma et comederunt |
Gen 19.4 | prius autem quam irent cubitum viri civitatis vallaverunt domum a puero usque ad senem omnis populus simul |
Gen 19.5 | vocaveruntque Loth et dixerunt ei ubi sunt viri qui introierunt ad te nocte educ illos huc ut cognoscamus eos |
Gen 19.6 | egressus ad eos Loth post tergum adcludens ostium ait |
Gen 19.7 | nolite quaeso fratres mei nolite malum hoc facere |
Gen 19.8 | habeo duas filias quae necdum cognoverunt virum educam eas ad vos et abutimini eis sicut placuerit vobis dummodo viris istis nihil faciatis mali quia ingressi sunt sub umbraculum tegminis mei |
Gen 19.9 | at illi dixerunt recede illuc et rursus ingressus es inquiunt ut advena numquid ut iudices te ergo ipsum magis quam hos adfligemus vimque faciebant Loth vehementissime iam prope erat ut refringerent fores |
Gen 19.10 | et ecce miserunt manum viri et introduxerunt ad se Loth cluseruntque ostium |
Gen 19.11 | et eos qui erant foris percusserunt caecitate a minimo usque ad maximum ita ut ostium invenire non possent |
Gen 19.12 | dixerunt autem ad Loth habes hic tuorum quempiam generum aut filios aut filias omnes qui tui sunt educ de urbe hac |
Gen 19.13 | delebimus enim locum istum eo quod increverit clamor eorum coram Domino qui misit nos ut perdamus illos |
Gen 19.14 | egressus itaque Loth locutus est ad generos suos qui accepturi erant filias eius et dixit surgite egredimini de loco isto quia delebit Dominus civitatem hanc et visus est eis quasi ludens loqui |
Gen 19.15 | cumque esset mane cogebant eum angeli dicentes surge et tolle uxorem tuam et duas filias quas habes ne et tu pariter pereas in scelere civitatis |
Gen 19.16 | dissimulante illo adprehenderunt manum eius et manum uxoris ac duarum filiarum eius eo quod parceret Dominus illi |
Gen 19.17 | et eduxerunt eum posueruntque extra civitatem ibi locutus est ad eum salva animam tuam noli respicere post tergum nec stes in omni circa regione sed in monte salvum te fac ne et tu simul pereas |
Gen 19.18 | dixitque Loth ad eos quaeso Domine mi |
Gen 19.19 | quia invenit servus tuus gratiam coram te et magnificasti misericordiam tuam quam fecisti mecum ut salvares animam meam nec possum in monte salvari ne forte adprehendat me malum et moriar |
Gen 19.20 | est civitas haec iuxta ad quam possum fugere parva et salvabor in ea numquid non modica est et vivet anima mea |
Gen 19.21 | dixitque ad eum ecce etiam in hoc suscepi preces tuas ut non subvertam urbem pro qua locutus es |
Gen 19.22 | festina et salvare ibi quia non potero facere quicquam donec ingrediaris illuc idcirco vocatum est nomen urbis illius Segor |
Gen 19.23 | sol egressus est super terram et Loth ingressus est in Segor |
Gen 19.24 | igitur Dominus pluit super Sodomam et Gomorram sulphur et ignem a Domino de caelo |
Gen 19.25 | et subvertit civitates has et omnem circa regionem universos habitatores urbium et cuncta terrae virentia |
Gen 19.26 | respiciensque uxor eius post se versa est in statuam salis |
Gen 19.27 | Abraham autem consurgens mane ubi steterat prius cum Domino |
Gen 19.28 | intuitus est Sodomam et Gomorram et universam terram regionis illius viditque ascendentem favillam de terra quasi fornacis fumum |
Gen 19.29 | cum enim subverteret Deus civitates regionis illius recordatus est Abrahae et liberavit Loth de subversione urbium in quibus habitaverat |
Gen 19.30 | ascenditque Loth de Segor et mansit in monte duae quoque filiae eius cum eo timuerat enim manere in Segor et mansit in spelunca ipse et duae filiae eius |
Gen 19.31 | dixitque maior ad minorem pater noster senex est et nullus virorum remansit in terra qui possit ingredi ad nos iuxta morem universae terrae |
Gen 19.32 | veni inebriemus eum vino dormiamusque cum eo ut servare possimus ex patre nostro semen |
Gen 19.33 | dederunt itaque patri suo bibere vinum nocte illa et ingressa est maior dormivitque cum patre at ille non sensit nec quando accubuit filia nec quando surrexit |
Gen 19.34 | altera quoque die dixit maior ad minorem ecce dormivi heri cum patre meo demus ei bibere vinum etiam hac nocte et dormies cum eo ut salvemus semen de patre nostro |
Gen 19.35 | dederunt et illa nocte patri vinum ingressaque minor filia dormivit cum eo et nec tunc quidem sensit quando concubuerit vel quando illa surrexerit |
Gen 19.36 | conceperunt ergo duae filiae Loth de patre suo |
Gen 19.37 | peperitque maior filium et vocavit nomen eius Moab ipse est pater Moabitarum usque in praesentem diem |
Gen 19.38 | minor quoque peperit filium et vocavit nomen eius Ammon id est filius populi mei ipse est pater Ammanitarum usque hodie |
Gen 20.1 | profectus inde Abraham in terram australem habitavit inter Cades et Sur et peregrinatus est in Geraris |
Gen 20.2 | dixitque de Sarra uxore sua soror mea est misit ergo Abimelech rex Gerarae et tulit eam |
Gen 20.3 | venit autem Deus ad Abimelech per somnium noctis et ait ei en morieris propter mulierem quam tulisti habet enim virum |
Gen 20.4 | Abimelech vero non tetigerat eam et ait Domine num gentem ignorantem et iustam interficies |
Gen 20.5 | nonne ipse dixit mihi soror mea est et ipsa ait frater meus est in simplicitate cordis mei et munditia manuum mearum feci hoc |
Gen 20.6 | dixitque ad eum Deus et ego scio quod simplici corde feceris et ideo custodivi te ne peccares in me et non dimisi ut tangeres eam |
Gen 20.7 | nunc igitur redde uxorem viro suo quia propheta est et orabit pro te et vives si autem nolueris reddere scito quod morte morieris tu et omnia quae tua sunt |
Gen 20.8 | statimque de nocte consurgens Abimelech vocavit omnes servos suos et locutus est universa verba haec in auribus eorum timueruntque omnes viri valde |
Gen 20.9 | vocavit autem Abimelech etiam Abraham et dixit ei quid fecisti nobis quid peccavimus in te quia induxisti super me et super regnum meum peccatum grande quae non debuisti facere fecisti nobis |
Gen 20.10 | rursusque expostulans ait quid vidisti ut hoc faceres |
Gen 20.11 | respondit Abraham cogitavi mecum dicens forsitan non est timor Dei in loco isto et interficient me propter uxorem meam |
Gen 20.12 | alias autem et vere soror mea est filia patris mei et non filia matris meae et duxi eam uxorem |
Gen 20.13 | postquam autem eduxit me Deus de domo patris mei dixi ad eam hanc misericordiam facies mecum in omni loco ad quem ingrediemur dices quod frater tuus sim |
Gen 20.14 | tulit igitur Abimelech oves et boves et servos et ancillas et dedit Abraham reddiditque illi Sarram uxorem suam |
Gen 20.15 | et ait terra coram vobis est ubicumque tibi placuerit habita |
Gen 20.16 | Sarrae autem dixit ecce mille argenteos dedi fratri tuo hoc erit tibi in velamen oculorum ad omnes qui tecum sunt et quocumque perrexeris mementoque te deprehensam |
Gen 20.17 | orante autem Abraham sanavit Deus Abimelech et uxorem ancillasque eius et pepererunt |
Gen 20.18 | concluserat enim Deus omnem vulvam domus Abimelech propter Sarram uxorem Abraham |
Gen 21.1 | visitavit autem Dominus Sarram sicut promiserat et implevit quae locutus est |
Gen 21.2 | concepitque et peperit filium in senectute sua tempore quo praedixerat ei Deus |
Gen 21.3 | vocavitque Abraham nomen filii sui quem genuit ei Sarra Isaac |
Gen 21.4 | et circumcidit eum octavo die sicut praeceperat ei Deus |
Gen 21.5 | cum centum esset annorum hac quippe aetate patris natus est Isaac |
Gen 21.6 | dixitque Sarra risum fecit mihi Deus quicumque audierit conridebit mihi |
Gen 21.7 | rursumque ait quis auditurum crederet Abraham quod Sarra lactaret filium quem peperit ei iam seni |
Gen 21.8 | crevit igitur puer et ablactatus est fecitque Abraham grande convivium in die ablactationis eius |
Gen 21.9 | cumque vidisset Sarra filium Agar Aegyptiae ludentem dixit ad Abraham |
Gen 21.10 | eice ancillam hanc et filium eius non enim erit heres filius ancillae cum filio meo Isaac |
Gen 21.11 | dure accepit hoc Abraham pro filio suo |
Gen 21.12 | cui dixit Deus non tibi videatur asperum super puero et super ancilla tua omnia quae dixerit tibi Sarra audi vocem eius quia in Isaac vocabitur tibi semen |
Gen 21.13 | sed et filium ancillae faciam in gentem magnam quia semen tuum est |
Gen 21.14 | surrexit itaque Abraham mane et tollens panem et utrem aquae inposuit scapulae eius tradiditque puerum et dimisit eam quae cum abisset errabat in solitudine Bersabee |
Gen 21.15 | cumque consumpta esset aqua in utre abiecit puerum subter unam arborum quae ibi erant |
Gen 21.16 | et abiit seditque e regione procul quantum potest arcus iacere dixit enim non videbo morientem puerum et sedens contra levavit vocem suam et flevit |
Gen 21.17 | exaudivit autem Deus vocem pueri vocavitque angelus Domini Agar de caelo dicens quid agis Agar noli timere exaudivit enim Deus vocem pueri de loco in quo est |
Gen 21.18 | surge tolle puerum et tene manum illius quia in gentem magnam faciam eum |
Gen 21.19 | aperuitque oculos eius Deus quae videns puteum aquae abiit et implevit utrem deditque puero bibere |
Gen 21.20 | et fuit cum eo qui crevit et moratus est in solitudine et factus est iuvenis sagittarius |
Gen 21.21 | habitavitque in deserto Pharan et accepit illi mater sua uxorem de terra Aegypti |
Gen 21.22 | eodem tempore dixit Abimelech et Fichol princeps exercitus eius ad Abraham Deus tecum est in universis quae agis |
Gen 21.23 | iura ergo per Dominum ne noceas mihi et posteris meis stirpique meae sed iuxta misericordiam quam feci tibi facies mihi et terrae in qua versatus es advena |
Gen 21.24 | dixitque Abraham ego iurabo |
Gen 21.25 | et increpavit Abimelech propter puteum aquae quem vi abstulerant servi illius |
Gen 21.26 | respondit Abimelech nescivi quis fecerit hanc rem sed et tu non indicasti mihi et ego non audivi praeter hodie |
Gen 21.27 | tulit itaque Abraham oves et boves et dedit Abimelech percusseruntque ambo foedus |
Gen 21.28 | et statuit Abraham septem agnas gregis seorsum |
Gen 21.29 | cui dixit Abimelech quid sibi volunt septem agnae istae quas stare fecisti seorsum |
Gen 21.30 | at ille septem inquit agnas accipies de manu mea ut sint in testimonium mihi quoniam ego fodi puteum istum |
Gen 21.31 | idcirco vocatus est locus ille Bersabee quia ibi uterque iuraverunt |
Gen 21.32 | et inierunt foedus pro puteo Iuramenti |
Gen 21.33 | surrexit autem Abimelech et Fichol princeps militiae eius reversique sunt in terram Palestinorum Abraham vero plantavit nemus in Bersabee et invocavit ibi nomen Domini Dei aeterni |
Gen 21.34 | et fuit colonus terrae Philisthinorum diebus multis |
Gen 22.1 | quae postquam gesta sunt temptavit Deus Abraham et dixit ad eum Abraham ille respondit adsum |
Gen 22.2 | ait ei tolle filium tuum unigenitum quem diligis Isaac et vade in terram Visionis atque offer eum ibi holocaustum super unum montium quem monstravero tibi |
Gen 22.3 | igitur Abraham de nocte consurgens stravit asinum suum ducens secum duos iuvenes et Isaac filium suum cumque concidisset ligna in holocaustum abiit ad locum quem praeceperat ei Deus |
Gen 24.49 | quam ob rem si facitis misericordiam et veritatem cum domino meo indicate mihi sin autem aliud placet et hoc dicite ut vadam ad dextram sive ad sinistram |
Gen 24.50 | responderunt Laban et Bathuel a Domino egressus est sermo non possumus extra placitum eius quicquam aliud tecum loqui |
Gen 24.51 | en Rebecca coram te est tolle eam et proficiscere et sit uxor filii domini tui sicut locutus est Dominus |
Gen 24.52 | quod cum audisset puer Abraham adoravit in terra Dominum |
Gen 24.53 | prolatisque vasis argenteis et aureis ac vestibus dedit ea Rebeccae pro munere fratribus quoque eius et matri dona obtulit |
Gen 24.54 | initoque convivio vescentes pariter et bibentes manserunt ibi surgens autem mane locutus est puer dimittite me ut vadam ad dominum meum |
Gen 24.55 | responderunt fratres eius et mater maneat puella saltem decem dies apud nos et postea proficiscetur |
Gen 24.56 | nolite ait me retinere quia Dominus direxit viam meam dimittite me ut pergam ad dominum meum |
Gen 24.57 | dixerunt vocemus puellam et quaeramus ipsius voluntatem |
Gen 24.58 | cumque vocata venisset sciscitati sunt vis ire cum homine isto quae ait vadam |
Gen 24.59 | dimiserunt ergo eam et nutricem illius servumque Abraham et comites eius |
Gen 24.60 | inprecantes prospera sorori suae atque dicentes soror nostra es crescas in mille milia et possideat semen tuum portas inimicorum suorum |
Gen 24.61 | igitur Rebecca et puellae illius ascensis camelis secutae sunt virum qui festinus revertebatur ad dominum suum |
Gen 24.62 | eo tempore Isaac deambulabat per viam quae ducit ad puteum cuius nomen est Viventis et videntis habitabat enim in terra australi |
Gen 24.63 | et egressus fuerat ad meditandum in agro inclinata iam die cumque levasset oculos vidit camelos venientes procul |
Gen 24.64 | Rebecca quoque conspecto Isaac descendit de camelo |
Gen 24.65 | et ait ad puerum quis est ille homo qui venit per agrum in occursum nobis dixit ei ipse est dominus meus at illa tollens cito pallium operuit se |
Gen 24.66 | servus autem cuncta quae gesserat narravit Isaac |
Gen 24.67 | qui introduxit eam in tabernaculum Sarrae matris suae et accepit uxorem et in tantum dilexit ut dolorem qui ex morte matris acciderat temperaret |
Gen 25.1 | Abraham vero aliam duxit uxorem nomine Cetthuram |
Gen 25.2 | quae peperit ei Zamram et Iexan et Madan et Madian et Iesboch et Sue |
Gen 25.3 | Iexan quoque genuit Saba et Dadan filii Dadan fuerunt Assurim et Lathusim et Loommim |
Gen 25.4 | at vero ex Madian ortus est Epha et Opher et Enoch et Abida et Eldaa omnes hii filii Cetthurae |
Gen 25.5 | deditque Abraham cuncta quae possederat Isaac |
Gen 25.6 | filiis autem concubinarum largitus est munera et separavit eos ab Isaac filio suo dum adhuc ipse viveret ad plagam orientalem |
Gen 25.7 | fuerunt autem dies vitae eius centum septuaginta quinque anni |
Gen 25.8 | et deficiens mortuus est in senectute bona provectaeque aetatis et plenus dierum congregatusque est ad populum suum |
Gen 25.9 | et sepelierunt eum Isaac et Ismahel filii sui in spelunca duplici quae sita est in agro Ephron filii Soor Hetthei e regione Mambre |
Gen 25.10 | quem emerat a filiis Heth ibi sepultus est ipse et Sarra uxor eius |
Gen 25.11 | et post obitum illius benedixit Deus Isaac filio eius qui habitabat iuxta puteum nomine Viventis et videntis |
Gen 25.12 | hae sunt generationes Ismahel filii Abraham quem peperit ei Agar Aegyptia famula Sarrae |
Gen 25.13 | et haec nomina filiorum eius in vocabulis et generationibus suis primogenitus Ismahelis Nabaioth dein Cedar et Abdeel et Mabsam |
Gen 25.14 | Masma quoque et Duma et Massa |
Gen 25.15 | Adad et Thema Itur et Naphis et Cedma |
Gen 25.16 | isti sunt filii Ismahel et haec nomina per castella et oppida eorum duodecim principes tribuum suarum |
Gen 25.17 | anni vitae Ismahel centum triginta septem deficiens mortuus est et adpositus ad populum suum |
Gen 25.18 | habitavit autem ab Evila usque Sur quae respicit Aegyptum introeuntibus Assyrios coram cunctis fratribus suis obiit |
Gen 25.19 | hae quoque sunt generationes Isaac filii Abraham Abraham genuit Isaac |
Gen 25.20 | qui cum quadraginta esset annorum duxit uxorem Rebeccam filiam Bathuel Syri de Mesopotamiam sororem Laban |
Gen 25.21 | deprecatusque est Dominum pro uxore sua eo quod esset sterilis qui exaudivit eum et dedit conceptum Rebeccae |
Gen 25.22 | sed conlidebantur in utero eius parvuli quae ait si sic mihi futurum erat quid necesse fuit concipere perrexitque ut consuleret Dominum |
Gen 25.23 | qui respondens ait duae gentes in utero tuo sunt et duo populi ex ventre tuo dividentur populusque populum superabit et maior minori serviet |
Gen 25.24 | iam tempus pariendi venerat et ecce gemini in utero repperti sunt |
Gen 25.25 | qui primus egressus est rufus erat et totus in morem pellis hispidus vocatumque est nomen eius Esau protinus alter egrediens plantam fratris tenebat manu et idcirco appellavit eum Iacob |
Gen 25.26 | sexagenarius erat Isaac quando nati sunt parvuli |
Gen 25.27 | quibus adultis factus est Esau vir gnarus venandi et homo agricola Iacob autem vir simplex habitabat in tabernaculis |
Gen 25.28 | Isaac amabat Esau eo quod de venationibus illius vesceretur et Rebecca diligebat Iacob |
Gen 25.29 | coxit autem Iacob pulmentum ad quem cum venisset Esau de agro lassus |
Gen 25.30 | ait da mihi de coctione hac rufa quia oppido lassus sum quam ob causam vocatum est nomen eius Edom |
Gen 25.31 | cui dixit Iacob vende mihi primogenita tua |
Gen 25.32 | ille respondit en morior quid mihi proderunt primogenita |
Gen 25.33 | ait Iacob iura ergo mihi iuravit Esau et vendidit primogenita |
Gen 25.34 | et sic accepto pane et lentis edulio comedit et bibit et abiit parvipendens quod primogenita vendidisset |
Gen 26.1 | orta autem fame super terram post eam sterilitatem quae acciderat in diebus Abraham abiit Isaac ad Abimelech regem Palestinorum in Gerara |
Gen 26.2 | apparuitque ei Dominus et ait ne descendas in Aegyptum sed quiesce in terra quam dixero tibi |
Gen 26.3 | et peregrinare in ea eroque tecum et benedicam tibi tibi enim et semini tuo dabo universas regiones has conplens iuramentum quod spopondi Abraham patri tuo |
Gen 26.4 | et multiplicabo semen tuum sicut stellas caeli daboque posteris tuis universas regiones has et benedicentur in semine tuo omnes gentes terrae |
Gen 26.5 | eo quod oboedierit Abraham voci meae et custodierit praecepta et mandata mea et caerimonias legesque servaverit |
Gen 26.6 | mansit itaque Isaac in Geraris |
Gen 26.7 | qui cum interrogaretur a viris loci illius super uxore sua respondit soror mea est timuerat enim confiteri quod sibi esset sociata coniugio reputans ne forte interficerent eum propter illius pulchritudinem |
Gen 26.8 | cumque pertransissent dies plurimi et ibi demoraretur prospiciens Abimelech Palestinorum rex per fenestram vidit eum iocantem cum Rebecca uxore sua |
Gen 26.9 | et accersito ait perspicuum est quod uxor tua sit cur mentitus es sororem tuam esse respondit timui ne morerer propter eam |
Gen 26.10 | dixitque Abimelech quare inposuisti nobis potuit coire quispiam de populo cum uxore tua et induxeras super nos grande peccatum praecepitque omni populo dicens |
Gen 26.11 | qui tetigerit hominis huius uxorem morte morietur |
Gen 26.12 | seruit autem Isaac in terra illa et invenit in ipso anno centuplum benedixitque ei Dominus |
Gen 26.13 | et locupletatus est homo et ibat proficiens atque succrescens donec magnus vehementer effectus est |
Gen 26.14 | habuit quoque possessionem ovium et armentorum et familiae plurimum ob haec invidentes ei Palestini |
Gen 26.15 | omnes puteos quos foderant servi patris illius Abraham illo tempore obstruxerunt implentes humo |
Gen 26.16 | in tantum ut ipse Abimelech diceret ad Isaac recede a nobis quoniam potentior nostri factus es valde |
Gen 26.17 | et ille discedens veniret ad torrentem Gerarae habitaretque ibi |
Gen 26.18 | rursum fodit alios puteos quos foderant servi patris sui Abraham et quos illo mortuo olim obstruxerant Philisthim appellavitque eos hisdem nominibus quibus ante pater vocaverat |
Gen 26.19 | foderunt in torrente et reppererunt aquam vivam |
Gen 26.20 | sed et ibi iurgium fuit pastorum Gerarae adversum pastores Isaac dicentium nostra est aqua quam ob rem nomen putei ex eo quod acciderat vocavit Calumniam |
Gen 26.21 | foderunt et alium et pro illo quoque rixati sunt appellavitque eum Inimicitias |
Gen 26.22 | profectus inde fodit alium puteum pro quo non contenderunt itaque vocavit nomen illius Latitudo dicens nunc dilatavit nos Dominus et fecit crescere super terram |
Gen 26.23 | ascendit autem ex illo loco in Bersabee |
Gen 26.24 | ubi apparuit ei Dominus in ipsa nocte dicens ego sum Deus Abraham patris tui noli metuere quia tecum sum benedicam tibi et multiplicabo semen tuum propter servum meum Abraham |
Gen 28.19 | appellavitque nomen urbis Bethel quae prius Luza vocabatur |
Gen 28.20 | vovit etiam votum dicens si fuerit Deus mecum et custodierit me in via per quam ambulo et dederit mihi panem ad vescendum et vestem ad induendum |
Gen 28.21 | reversusque fuero prospere ad domum patris mei erit mihi Dominus in Deum |
Gen 28.22 | et lapis iste quem erexi in titulum vocabitur Domus Dei cunctorumque quae dederis mihi decimas offeram tibi |
Gen 29.1 | profectus ergo Iacob venit ad terram orientalem |
Gen 29.2 | et vidit puteum in agro tresque greges ovium accubantes iuxta eum nam ex illo adaquabantur pecora et os eius grandi lapide claudebatur |
Gen 29.3 | morisque erat ut cunctis ovibus congregatis devolverent lapidem et refectis gregibus rursum super os putei ponerent |
Gen 29.4 | dixitque ad pastores fratres unde estis qui responderunt de Haran |
Gen 29.5 | quos interrogans numquid ait nostis Laban filium Nahor dixerunt novimus |
Gen 29.6 | sanusne est inquit valet inquiunt et ecce Rahel filia eius venit cum grege suo |
Gen 29.7 | dixitque Iacob adhuc multum diei superest nec est tempus ut reducantur ad caulas greges date ante potum ovibus et sic ad pastum eas reducite |
Gen 29.8 | qui responderunt non possumus donec omnia pecora congregentur et amoveamus lapidem de ore putei ut adaquemus greges |
Gen 29.9 | adhuc loquebantur et ecce Rahel veniebat cum ovibus patris sui nam gregem ipsa pascebat |
Gen 29.10 | quam cum vidisset Iacob et sciret consobrinam suam ovesque Laban avunculi sui amovit lapidem quo puteus claudebatur |
Gen 29.11 | et adaquato grege osculatus est eam elevataque voce flevit |
Gen 29.12 | et indicavit ei quod frater esset patris eius et filius Rebeccae at illa festinans nuntiavit patri suo |
Gen 29.13 | qui cum audisset venisse Iacob filium sororis suae cucurrit obviam conplexusque eum et in oscula ruens duxit in domum suam auditis autem causis itineris |
Gen 29.14 | respondit os meum es et caro mea et postquam expleti sunt dies mensis unius |
Gen 29.15 | dixit ei num quia frater meus es gratis servies mihi dic quid mercedis accipias |
Gen 29.16 | habebat vero filias duas nomen maioris Lia minor appellabatur Rahel |
Gen 29.17 | sed Lia lippis erat oculis Rahel decora facie et venusto aspectu |
Gen 29.18 | quam diligens Iacob ait serviam tibi pro Rahel filia tua minore septem annis |
Gen 29.19 | respondit Laban melius est ut tibi eam dem quam viro alteri mane apud me |
Gen 29.20 | servivit igitur Iacob pro Rahel septem annis et videbantur illi pauci dies prae amoris magnitudine |
Gen 29.21 | dixitque ad Laban da mihi uxorem meam quia iam tempus expletum est ut ingrediar ad eam |
Gen 29.22 | qui vocatis multis amicorum turbis ad convivium fecit nuptias |
Gen 29.23 | et vespere filiam suam Liam introduxit ad eum |
Gen 29.24 | dans ancillam filiae Zelpham nomine ad quam cum ex more Iacob fuisset ingressus facto mane vidit Liam |
Gen 29.25 | et dixit ad socerum quid est quod facere voluisti nonne pro Rahel servivi tibi quare inposuisti mihi |
Gen 29.26 | respondit Laban non est in loco nostro consuetudinis ut minores ante tradamus ad nuptias |
Gen 29.27 | imple ebdomadem dierum huius copulae et hanc quoque dabo tibi pro opere quo serviturus es mihi septem annis aliis |
Gen 29.28 | adquievit placito et ebdomade transacta Rahel duxit uxorem |
Gen 29.29 | cui pater servam Balam dederat |
Gen 29.30 | tandemque potitus optatis nuptiis amorem sequentis priori praetulit serviens apud eum septem annis aliis |
Gen 29.31 | videns autem Dominus quod despiceret Liam aperuit vulvam eius sorore sterili permanente |
Gen 29.32 | quae conceptum genuit filium vocavitque nomen eius Ruben dicens vidit Dominus humilitatem meam nunc amabit me vir meus |
Gen 29.33 | rursumque concepit et peperit filium et ait quoniam audivit Dominus haberi me contemptui dedit etiam istum mihi vocavitque nomen illius Symeon |
Gen 29.34 | concepit tertio et genuit alium dixitque nunc quoque copulabitur mihi maritus meus eo quod pepererim illi tres filios et idcirco appellavit nomen eius Levi |
Gen 29.35 | quarto concepit et peperit filium et ait modo confitebor Domino et ob hoc vocavit eum Iudam cessavitque parere |
Gen 30.1 | cernens autem Rahel quod infecunda esset invidit sorori et ait marito suo da mihi liberos alioquin moriar |
Gen 30.2 | cui iratus respondit Iacob num pro Deo ego sum qui privavit te fructu ventris tui |
Gen 30.3 | at illa habeo inquit famulam Balam ingredere ad eam ut pariat super genua mea et habeam ex ea filios |
Gen 30.4 | deditque illi Balam in coniugium quae |
Gen 30.5 | ingresso ad se viro concepit et peperit filium |
Gen 30.6 | dixitque Rahel iudicavit mihi Dominus et exaudivit vocem meam dans mihi filium et idcirco appellavit nomen illius Dan |
Gen 30.7 | rursumque Bala concipiens peperit alterum |
Gen 30.8 | pro quo ait Rahel conparavit me Deus cum sorore mea et invalui vocavitque eum Nepthalim |
Gen 30.9 | sentiens Lia quod parere desisset Zelpham ancillam suam marito tradidit |
Gen 30.10 | qua post conceptum edente filium |
Gen 30.11 | dixit feliciter et idcirco vocavit nomen eius Gad |
Gen 30.12 | peperit quoque Zelpha alterum |
Gen 30.13 | dixitque Lia hoc pro beatitudine mea beatam quippe me dicent mulieres propterea appellavit eum Aser |
Gen 30.14 | egressus autem Ruben tempore messis triticeae in agro repperit mandragoras quos matri Liae detulit dixitque Rahel da mihi partem de mandragoris filii tui |
Gen 30.15 | illa respondit parumne tibi videtur quod praeripueris maritum mihi nisi etiam mandragoras filii mei tuleris ait Rahel dormiat tecum hac nocte pro mandragoris filii tui |
Gen 30.16 | redeuntique ad vesperam de agro Iacob egressa est in occursum Lia et ad me inquit intrabis quia mercede conduxi te pro mandragoris filii mei dormivit cum ea nocte illa |
Gen 30.17 | et exaudivit Deus preces eius concepitque et peperit filium quintum |
Gen 30.18 | et ait dedit Deus mercedem mihi quia dedi ancillam meam viro meo appellavitque nomen illius Isachar |
Gen 30.19 | rursum Lia concipiens peperit sextum filium |
Gen 30.20 | et ait ditavit me Deus dote bona etiam hac vice mecum erit maritus meus eo quod genuerim ei sex filios et idcirco appellavit nomen eius Zabulon |
Gen 30.21 | post quem peperit filiam nomine Dinam |
Gen 30.22 | recordatus quoque Dominus Rahelis exaudivit eam et aperuit vulvam illius |
Gen 30.23 | quae concepit et peperit filium dicens abstulit Deus obprobrium meum |
Gen 30.24 | et vocavit nomen illius Ioseph dicens addat mihi Dominus filium alterum |
Gen 30.25 | nato autem Ioseph dixit Iacob socero suo dimitte me ut revertar in patriam et ad terram meam |
Gen 30.26 | da mihi uxores et liberos meos pro quibus servivi tibi ut abeam tu nosti servitutem qua servivi tibi |
Gen 30.27 | ait ei Laban inveniam gratiam in conspectu tuo experimento didici quod benedixerit mihi Deus propter te |
Gen 30.28 | constitue mercedem tuam quam dem tibi |
Gen 30.29 | at ille respondit tu nosti quomodo servierim tibi et quanta in manibus meis fuerit possessio tua |
Gen 30.30 | modicum habuisti antequam venirem et nunc dives effectus es benedixitque tibi Dominus ad introitum meum iustum est igitur ut aliquando provideam etiam domui meae |
Gen 30.31 | dixitque Laban quid dabo tibi at ille ait nihil volo sed si feceris quod postulo iterum pascam et custodiam pecora tua |
Gen 30.32 | gyra omnes greges tuos et separa cunctas oves varias et sparso vellere et quodcumque furvum et maculosum variumque fuerit tam in ovibus quam in capris erit merces mea |
Gen 30.33 | respondebitque mihi cras iustitia mea quando placiti tempus advenerit coram te et omnia quae non fuerint varia et maculosa et furva tam in ovibus quam in capris furti me arguent |
Gen 30.34 | dixit Laban gratum habeo quod petis |
Gen 30.35 | et separavit in die illo capras et oves hircos et arietes varios atque maculosos cunctum autem gregem unicolorem id est albi et nigri velleris tradidit in manu filiorum suorum |
Gen 30.36 | et posuit spatium itineris inter se et generum dierum trium qui pascebat reliquos greges eius |
Gen 30.37 | tollens ergo Iacob virgas populeas virides et amigdalinas et ex platanis ex parte decorticavit eas detractisque corticibus in his quae spoliata fuerant candor apparuit illa vero quae integra erant viridia permanserunt atque in hunc modum color effectus es |
Gen 30.38 | posuitque eas in canalibus ubi effundebatur aqua ut cum venissent greges ad bibendum ante oculos haberent virgas et in aspectu earum conciperent |
Gen 30.39 | factumque est ut in ipso calore coitus oves intuerentur virgas et parerent maculosa et varia et diverso colore respersa |
Gen 30.40 | divisitque gregem Iacob et posuit virgas ante oculos arietum erant autem alba quaeque et nigra Laban cetera vero Iacob separatis inter se gregibus |
Gen 30.41 | igitur quando primo tempore ascendebantur oves ponebat Iacob virgas in canalibus aquarum ante oculos arietum et ovium ut in earum contemplatione conciperent |
Gen 30.42 | quando vero serotina admissura erat et conceptus extremus non ponebat eas factaque sunt ea quae erant serotina Laban et quae primi temporis Iacob |
Gen 30.43 | ditatusque est homo ultra modum et habuit greges multos ancillas et servos camelos et asinos |
Gen 31.1 | postquam autem audivit verba filiorum Laban dicentium tulit Iacob omnia quae fuerunt patris nostri et de illius facultate ditatus factus est inclitus |
Gen 31.2 | animadvertit quoque faciem Laban quod non esset erga se sicut heri et nudius tertius |
Gen 31.3 | maxime dicente sibi Domino revertere in terram patrum tuorum et ad generationem tuam eroque tecum |
Gen 31.4 | misit et vocavit Rahel et Liam in agrum ubi pascebat greges |
Gen 31.5 | dixitque eis video faciem patris vestri quod non sit erga me sicut heri et nudius tertius Deus autem patris mei fuit mecum |
Gen 31.6 | et ipsae nostis quod totis viribus meis servierim patri vestro |
Gen 31.7 | sed pater vester circumvenit me et mutavit mercedem meam decem vicibus et tamen non dimisit eum Deus ut noceret mihi |
Gen 31.8 | si quando dixit variae erunt mercedes tuae pariebant omnes oves varios fetus quando vero e contrario ait alba quaeque accipies pro mercede omnes greges alba pepererunt |
Gen 31.9 | tulitque Deus substantiam patris vestri et dedit mihi |
Gen 31.10 | postquam enim conceptus ovium tempus advenerat levavi oculos meos et vidi in somnis ascendentes mares super feminas varios et maculosos et diversorum colorum |
Gen 31.11 | dixitque angelus Dei ad me in somnis Iacob et ego respondi adsum |
Gen 31.12 | qui ait leva oculos tuos et vide universos masculos ascendentes super feminas varios respersos atque maculosos vidi enim omnia quae fecit tibi Laban |
Gen 31.13 | ego sum Deus Bethel ubi unxisti lapidem et votum vovisti mihi nunc ergo surge et egredere de terra hac revertens in terram nativitatis tuae |
Gen 31.14 | responderunt Rahel et Lia numquid habemus residui quicquam in facultatibus et hereditate domus patris nostri |
Gen 31.15 | nonne quasi alienas reputavit nos et vendidit comeditque pretium nostrum |
Gen 31.16 | sed Deus tulit opes patris nostri et nobis eas tradidit ac filiis nostris unde omnia quae praecepit fac |
Gen 31.17 | surrexit itaque Iacob et inpositis liberis et coniugibus suis super camelos abiit |
Gen 31.18 | tulitque omnem substantiam et greges et quicquid in Mesopotamiam quaesierat pergens ad Isaac patrem suum in terram Chanaan |
Gen 31.19 | eo tempore Laban ierat ad tondendas oves et Rahel furata est idola patris sui |
Gen 31.20 | noluitque Iacob confiteri socero quod fugeret |
Gen 31.21 | cumque abisset tam ipse quam omnia quae iuris eius erant et amne transmisso pergeret contra montem Galaad |
Gen 31.22 | nuntiatum est Laban die tertio quod fugeret Iacob |
Gen 31.23 | qui adsumptis fratribus suis persecutus est eum diebus septem et conprehendit in monte Galaad |
Gen 31.24 | viditque in somnis dicentem sibi Dominum cave ne quicquam aspere loquaris contra Iacob |
Gen 31.25 | iamque Iacob extenderat in monte tabernaculum cum ille consecutus eum cum fratribus suis in eodem monte Galaad fixit tentorium |
Gen 31.26 | et dixit ad Iacob quare ita egisti ut clam me abigeres filias meas quasi captivas gladio |
Gen 31.27 | cur ignorante me fugere voluisti nec indicare mihi ut prosequerer te cum gaudio et canticis et tympanis et cithara |
Gen 31.28 | non es passus ut oscularer filios meos ac filias stulte operatus es et nunc |
Gen 31.29 | valet quidem manus mea reddere tibi malum sed Deus patris vestri heri dixit mihi cave ne loquaris cum Iacob quicquam durius |
Gen 31.30 | esto ad tuos ire cupiebas et desiderio tibi erat domus patris tui cur furatus es deos meos |
Gen 31.31 | respondit Iacob quod inscio te profectus sum timui ne violenter auferres filias tuas |
Gen 31.32 | quod autem furti arguis apud quemcumque inveneris deos tuos necetur coram fratribus nostris scrutare quicquid tuorum apud me inveneris et aufer haec dicens ignorabat quod Rahel furata esset idola |
Gen 31.33 | ingressus itaque Laban tabernaculum Iacob et Liae et utriusque famulae non invenit cumque intrasset tentorium Rahelis |
Gen 31.34 | illa festinans abscondit idola subter stramen cameli et sedit desuper scrutantique omne tentorium et nihil invenienti |
Gen 31.35 | ait ne irascatur dominus meus quod coram te adsurgere nequeo quia iuxta consuetudinem feminarum nunc accidit mihi sic delusa sollicitudo quaerentis est |
Gen 31.36 | tumensque Iacob cum iurgio ait quam ob culpam meam et ob quod peccatum sic exarsisti post me |
Gen 31.37 | et scrutatus es omnem supellectilem meam quid invenisti de cuncta substantia domus tuae pone hic coram fratribus meis et fratribus tuis et iudicent inter me et te |
Gen 31.38 | idcirco viginti annis fui tecum oves tuae et caprae steriles non fuerunt arietes gregis tui non comedi |
Gen 31.39 | nec captum a bestia ostendi tibi ego damnum omne reddebam quicquid furto perierat a me exigebas |
Gen 31.40 | die noctuque aestu urebar et gelu fugiebat somnus ab oculis meis |
Gen 31.41 | sic per viginti annos in domo tua servivi tibi quattuordecim pro filiabus et sex pro gregibus tuis inmutasti quoque mercedem meam decem vicibus |
Gen 31.42 | nisi Deus patris mei Abraham et Timor Isaac adfuisset mihi forsitan modo nudum me dimisisses adflictionem meam et laborem manuum mearum respexit Deus et arguit te heri |
Gen 31.43 | respondit ei Laban filiae et filii et greges tui et omnia quae cernis mea sunt quid possum facere filiis et nepotibus meis |
Gen 31.44 | veni ergo et ineamus foedus ut sit testimonium inter me et te |
Gen 31.45 | tulit itaque Iacob lapidem et erexit illum in titulum |
Gen 31.46 | dixitque fratribus suis adferte lapides qui congregantes fecerunt tumulum comederuntque super eum |
Gen 31.47 | quem vocavit Laban tumulus Testis et Iacob acervum Testimonii uterque iuxta proprietatem linguae suae |
Gen 31.48 | dixitque Laban tumulus iste testis erit inter me et te hodie et idcirco appellatum est nomen eius Galaad id est tumulus Testis |
Gen 31.49 | intueatur Dominus et iudicet inter nos quando recesserimus a nobis |
Gen 31.50 | si adflixeris filias meas et si introduxeris uxores alias super eas nullus sermonis nostri testis est absque Deo qui praesens respicit |
Gen 31.51 | dixitque rursus ad Iacob en tumulus hic et lapis quem erexi inter me et te |
Gen 31.52 | testis erit tumulus inquam iste et lapis sint in testimonio si aut ego transiero illum pergens ad te aut tu praeterieris malum mihi cogitans |
Gen 31.53 | Deus Abraham et Deus Nahor iudicet inter nos Deus patris eorum iuravit Iacob per Timorem patris sui Isaac |
Gen 31.54 | immolatisque victimis in monte vocavit fratres suos ut ederent panem qui cum comedissent manserunt ibi |
Gen 31.55 | Laban vero de nocte consurgens osculatus est filios et filias suas et benedixit illis reversus in locum suum |
Gen 32.1 | Iacob quoque abiit itinere quo coeperat fueruntque ei obviam angeli Dei |
Gen 32.2 | quos cum vidisset ait castra Dei sunt haec et appellavit nomen loci illius Manaim id est Castra |
Gen 32.3 | misit autem et nuntios ante se ad Esau fratrem suum in terram Seir regionis Edom |
Gen 32.4 | praecepitque eis dicens sic loquimini domino meo Esau haec dicit frater tuus Iacob apud Laban peregrinatus sum et fui usque in praesentem diem |
Gen 32.5 | habeo boves et asinos oves et servos atque ancillas mittoque nunc legationem ad dominum meum ut inveniam gratiam in conspectu tuo |
Gen 32.6 | reversi sunt nuntii ad Iacob dicentes venimus ad Esau fratrem tuum et ecce properat in occursum tibi cum quadringentis viris |
Gen 32.7 | timuit Iacob valde et perterritus divisit populum qui secum erat greges quoque et oves et boves et camelos in duas turmas |
Gen 32.8 | dicens si venerit Esau ad unam turmam et percusserit eam alia turma quae reliqua est salvabitur |
Gen 32.9 | dixitque Iacob Deus patris mei Abraham et Deus patris mei Isaac Domine qui dixisti mihi revertere in terram tuam et in locum nativitatis tuae et benefaciam tibi |
Gen 32.10 | minor sum cunctis miserationibus et veritate quam explesti servo tuo in baculo meo transivi Iordanem istum et nunc cum duabus turmis regredior |
Gen 32.11 | erue me de manu fratris mei de manu Esau quia valde eum timeo ne forte veniens percutiat matrem cum filiis |
Gen 32.12 | tu locutus es quod bene mihi faceres et dilatares semen meum sicut harenam maris quae prae multitudine numerari non potest |
Gen 32.13 | cumque dormisset ibi nocte illa separavit de his quae habebat munera Esau fratri suo |
Gen 32.14 | capras ducentas hircos viginti oves ducentas arietes viginti |
Gen 32.15 | camelos fetas cum pullis suis triginta vaccas quadraginta et tauros viginti asinas viginti et pullos earum decem |
Gen 32.16 | et misit per manus servorum suorum singulos seorsum greges dixitque pueris suis antecedite me et sit spatium inter gregem et gregem |
Gen 32.17 | et praecepit priori dicens si obvium habueris Esau fratrem meum et interrogaverit te cuius es et quo vadis et cuius sunt ista quae sequeris |
Gen 32.18 | respondebis servi tui Iacob munera misit domino meo Esau ipse quoque post nos venit |
Gen 32.19 | similiter mandata dedit secundo ac tertio et cunctis qui sequebantur greges dicens hisdem verbis loquimini ad Esau cum inveneritis eum |
Gen 32.20 | et addetis ipse quoque servus tuus Iacob iter nostrum insequitur dixit enim placabo illum muneribus quae praecedunt et postea videbo forsitan propitiabitur mihi |
Gen 32.21 | praecesserunt itaque munera ante eum ipse vero mansit nocte illa in Castris |
Gen 32.22 | cumque mature surrexisset tulit duas uxores suas et totidem famulas cum undecim filiis et transivit vadum Iaboc |
Gen 32.23 | transductisque omnibus quae ad se pertinebant |
Gen 32.24 | remansit solus et ecce vir luctabatur cum eo usque mane |
Gen 32.25 | qui cum videret quod eum superare non posset tetigit nervum femoris eius et statim emarcuit |
Gen 32.26 | dixitque ad eum dimitte me iam enim ascendit aurora respondit non dimittam te nisi benedixeris mihi |
Gen 32.27 | ait ergo quod nomen est tibi respondit Iacob |
Gen 32.28 | at ille nequaquam inquit Iacob appellabitur nomen tuum sed Israhel quoniam si contra Deum fortis fuisti quanto magis contra homines praevalebis |
Gen 32.29 | interrogavit eum Iacob dic mihi quo appellaris nomine respondit cur quaeris nomen meum et benedixit ei in eodem loco |
Gen 32.30 | vocavitque Iacob nomen loci illius Phanuhel dicens vidi Deum facie ad faciem et salva facta est anima mea |
Gen 32.31 | ortusque est ei statim sol postquam transgressus est Phanuhel ipse vero claudicabat pede |
Gen 32.32 | quam ob causam non comedunt filii Israhel nervum qui emarcuit in femore Iacob usque in praesentem diem eo quod tetigerit nervum femoris eius et obstipuerit |
Gen 33.1 | levans autem Iacob oculos suos vidit venientem Esau et cum eo quadringentos viros divisitque filios Liae et Rahel ambarumque famularum |
Gen 33.2 | et posuit utramque ancillam et liberos earum in principio Liam vero et filios eius in secundo loco Rahel autem et Ioseph novissimos |
Gen 33.3 | et ipse praegrediens adoravit pronus in terram septies donec adpropinquaret frater eius |
Gen 33.4 | currens itaque Esau obviam fratri suo amplexatus est eum stringensque collum et osculans flevit |
Gen 33.5 | levatisque oculis vidit mulieres et parvulos earum et ait quid sibi volunt isti et si ad te pertinent respondit parvuli sunt quos donavit mihi Deus servo tuo |
Gen 33.6 | et adpropinquantes ancillae et filii earum incurvati sunt |
Gen 33.7 | accessitque Lia cum liberis suis et cum similiter adorassent extremi Ioseph et Rahel adoraverunt |
Gen 33.8 | quaenam sunt inquit istae turmae quas obvias habui respondit ut invenirem gratiam coram domino meo |
Gen 33.9 | et ille habeo ait plurima frater mi sint tua tibi |
Gen 33.10 | dixit Iacob noli ita obsecro sed si inveni gratiam in oculis tuis accipe munusculum de manibus meis sic enim vidi faciem tuam quasi viderim vultum Dei esto mihi propitius |
Gen 33.11 | et suscipe benedictionem quam adtuli tibi et quam donavit mihi Deus tribuens omnia vix fratre conpellente suscipiens |
Gen 33.12 | ait gradiamur simul eroque socius itineris tui |
Gen 33.13 | dixit Iacob nosti domine mi quod parvulos habeam teneros et oves ac boves fetas mecum quas si plus in ambulando fecero laborare morientur una die cuncti greges |
Gen 33.14 | praecedat dominus meus ante servum suum et ego sequar paulatim vestigia eius sicut videro posse parvulos meos donec veniam ad dominum meum in Seir |
Gen 33.15 | respondit Esau oro te ut de populo qui mecum est saltem socii remaneant viae tuae non est inquit necesse hoc uno indigeo ut inveniam gratiam in conspectu domini mei |
Gen 33.16 | reversus est itaque illo die Esau itinere quo venerat in Seir |
Gen 33.17 | et Iacob venit in Soccoth ubi aedificata domo et fixis tentoriis appellavit nomen loci illius Soccoth id est Tabernacula |
Gen 33.18 | transivitque in Salem urbem Sycimorum quae est in terra Chanaan postquam regressus est de Mesopotamiam Syriae et habitavit iuxta oppidum |
Gen 33.19 | emitque partem agri in qua fixerat tabernaculum a filiis Emor patris Sychem centum agnis |
Gen 33.20 | et erecto ibi altari invocavit super illud Fortissimum Deum Israhel |
Gen 34.1 | egressa est autem Dina filia Liae ut videret mulieres regionis illius |
Gen 34.2 | quam cum vidisset Sychem filius Emor Evei princeps terrae illius adamavit et rapuit et dormivit cum illa vi opprimens virginem |
Gen 34.3 | et conglutinata est anima eius cum ea tristemque blanditiis delinivit |
Gen 34.4 | et pergens ad Emor patrem suum accipe mihi inquit puellam hanc coniugem |
Gen 34.5 | quod cum audisset Iacob absentibus filiis et in pastu occupatis pecorum siluit donec redirent |
Gen 34.6 | egresso autem Emor patre Sychem ut loqueretur ad Iacob |
Gen 34.7 | ecce filii eius veniebant de agro auditoque quod acciderat irati sunt valde eo quod foedam rem esset operatus in Israhel et violata filia Iacob rem inlicitam perpetrasset |
Gen 34.8 | locutus est itaque Emor ad eos Sychem filii mei adhesit anima filiae vestrae date eam illi uxorem |
Gen 34.9 | et iungamus vicissim conubia filias vestras tradite nobis et filias nostras accipite |
Gen 34.10 | et habitate nobiscum terra in potestate vestra est exercete negotiamini et possidete eam |
Gen 34.11 | sed et Sychem ad patrem et ad fratres eius ait inveniam gratiam coram vobis et quaecumque statueritis dabo |
Gen 34.12 | augete dotem munera postulate libens tribuam quod petieritis tantum date mihi puellam hanc uxorem |
Gen 34.13 | responderunt filii Iacob Sychem et patri eius in dolo saevientes ob stuprum sororis |
Gen 34.14 | non possumus facere quod petitis nec dare sororem nostram homini incircumciso quod inlicitum et nefarium est apud nos |
Gen 34.15 | sed in hoc valebimus foederari si esse volueritis nostri similes et circumcidatur in vobis omne masculini sexus |
Gen 34.16 | tunc dabimus et accipiemus mutuo filias nostras ac vestras et habitabimus vobiscum erimusque unus populus |
Gen 34.17 | sin autem circumcidi nolueritis tollemus filiam nostram et recedemus |
Gen 34.18 | placuit oblatio eorum Emor et Sychem filio eius |
Gen 34.19 | nec distulit adulescens quin statim quod petebatur expleret amabat enim puellam valde et ipse erat inclitus in omni domo patris sui |
Gen 34.20 | ingressique portam urbis locuti sunt populo |
Gen 34.21 | viri isti pacifici sunt et volunt habitare nobiscum negotientur in terra et exerceant eam quae spatiosa et lata cultoribus indiget filias eorum accipiemus uxores et nostras illis dabimus |
Gen 34.22 | unum est quod differtur tantum bonum si circumcidamus masculos nostros ritum gentis imitantes |
Gen 34.23 | et substantia eorum et pecora et cuncta quae possident nostra erunt tantum in hoc adquiescamus et habitantes simul unum efficiemus populum |
Gen 34.24 | adsensi sunt omnes circumcisis cunctis maribus |
Gen 34.25 | et ecce die tertio quando gravissimus vulnerum dolor est arreptis duo Iacob filii Symeon et Levi fratres Dinae gladiis ingressi sunt urbem confidenter interfectisque omnibus masculis |
Gen 34.26 | Emor et Sychem pariter necaverunt tollentes Dinam de domo Sychem sororem suam |
Gen 34.27 | quibus egressis inruerunt super occisos ceteri filii Iacob et depopulati sunt urbem in ultionem stupri |
Gen 34.28 | oves eorum et armenta et asinos cunctaque vastantes quae in domibus et in agris erant |
Gen 34.29 | parvulos quoque et uxores eorum duxere captivas |
Gen 34.30 | quibus patratis audacter Iacob dixit ad Symeon et Levi turbastis me et odiosum fecistis Chananeis et Ferezeis habitatoribus terrae huius nos pauci sumus illi congregati percutient me et delebor ego et domus mea |
Gen 34.31 | responderunt numquid ut scorto abuti debuere sorore nostra |
Gen 35.1 | interea locutus est Deus ad Iacob surge et ascende Bethel et habita ibi facque altare Deo qui apparuit tibi quando fugiebas Esau fratrem tuum |
Gen 35.2 | Iacob vero convocata omni domo sua ait abicite deos alienos qui in medio vestri sunt et mundamini ac mutate vestimenta vestra |
Gen 35.3 | surgite et ascendamus in Bethel ut faciamus ibi altare Deo qui exaudivit me in die tribulationis meae et fuit socius itineris mei |
Gen 35.4 | dederunt ergo ei omnes deos alienos quos habebant et inaures quae erant in auribus eorum at ille infodit ea subter terebinthum quae est post urbem Sychem |
Gen 35.5 | cumque profecti essent terror Dei invasit omnes per circuitum civitates et non sunt ausi persequi recedentes |
Gen 35.6 | venit igitur Iacob Luzam quae est in terra Chanaan cognomento Bethel ipse et omnis populus cum eo |
Gen 35.7 | aedificavitque ibi altare et appellavit nomen loci Domus Dei ibi enim apparuit ei Deus cum fugeret fratrem suum |
Gen 35.8 | eodem tempore mortua est Debbora nutrix Rebeccae et sepulta ad radices Bethel subter quercum vocatumque est nomen loci quercus Fletus |
Gen 35.9 | apparuit autem iterum Deus Iacob postquam reversus est de Mesopotamiam Syriae benedixitque ei |
Gen 35.10 | dicens non vocaberis ultra Iacob sed Israhel erit nomen tuum et appellavit eum Israhel |
Gen 35.11 | dixitque ei ego Deus omnipotens cresce et multiplicare gentes et populi nationum erunt ex te reges de lumbis tuis egredientur |
Gen 35.12 | terramque quam dedi Abraham et Isaac dabo tibi et semini tuo post te |
Gen 35.13 | et recessit ab eo |
Gen 35.14 | ille vero erexit titulum lapideum in loco quo locutus ei fuerat Deus libans super eum libamina et effundens oleum |
Gen 35.15 | vocansque nomen loci Bethel |
Gen 35.16 | egressus inde venit verno tempore ad terram quae ducit Efratham in qua cum parturiret Rahel |
Gen 35.17 | ob difficultatem partus periclitari coepit dixitque ei obsetrix noli timere quia et hunc habebis filium |
Gen 35.18 | egrediente autem anima prae dolore et inminente iam morte vocavit nomen filii sui Benoni id est filius doloris mei pater vero appellavit eum Beniamin id est filius dexterae |
Gen 35.19 | mortua est ergo Rahel et sepulta in via quae ducit Efratham haec est Bethleem |
Gen 35.20 | erexitque Iacob titulum super sepulchrum eius hic est titulus monumenti Rahel usque in praesentem diem |
Gen 35.21 | egressus inde fixit tabernaculum trans turrem Gregis |
Gen 35.22 | cumque habitaret in illa regione abiit Ruben et dormivit cum Bala concubina patris sui quod illum minime latuit erant autem filii Iacob duodecim |
Gen 35.23 | filii Liae primogenitus Ruben et Symeon et Levi et Iudas et Isachar et Zabulon |
Gen 35.24 | filii Rahel Ioseph et Beniamin |
Gen 35.25 | filii Balae ancillae Rahelis Dan et Nepthalim |
Gen 35.26 | filii Zelphae ancillae Liae Gad et Aser hii filii Iacob qui nati sunt ei in Mesopotamiam Syriae |
Gen 35.27 | venit etiam ad Isaac patrem suum in Mambre civitatem Arbee haec est Hebron in qua peregrinatus est Abraham et Isaac |
Gen 35.28 | et conpleti sunt dies Isaac centum octoginta annorum |
Gen 35.29 | consumptusque aetate mortuus est et adpositus populo suo senex et plenus dierum et sepelierunt eum Esau et Iacob filii sui |
Gen 36.1 | hae sunt autem generationes Esau ipse est Edom |
Gen 36.2 | Esau accepit uxores de filiabus Chanaan Ada filiam Elom Hetthei et Oolibama filiam Anae filiae Sebeon Evei |
Gen 36.3 | Basemath quoque filiam Ismahel sororem Nabaioth |
Gen 36.4 | peperit autem Ada Eliphaz Basemath genuit Rauhel |
Gen 36.5 | Oolibama edidit Hieus et Hielom et Core hii filii Esau qui nati sunt ei in terra Chanaan |
Gen 36.6 | tulit autem Esau uxores suas et filios et filias et omnem animam domus suae et substantiam et pecora et cuncta quae habere poterat in terra Chanaan et abiit in alteram regionem recessitque a fratre suo Iacob |
Gen 36.7 | divites enim erant valde et simul habitare non poterant nec sustinebat eos terra peregrinationis eorum prae multitudine gregum |
Gen 36.8 | habitavitque Esau in monte Seir ipse est Edom |
Gen 36.9 | hae sunt generationes Esau patris Edom in monte Seir |
Gen 36.10 | et haec nomina filiorum eius Eliphaz filius Ada uxoris Esau Rauhel quoque filius Basemath uxoris eius |
Gen 36.11 | fueruntque filii Eliphaz Theman Omar Sephu et Gatham et Cenez |
Gen 36.12 | erat autem Thamna concubina Eliphaz filii Esau quae peperit ei Amalech hii sunt filii Adae uxoris Esau |
Gen 36.13 | filii autem Rauhel Naath et Zara Semma et Meza hii filii Basemath uxoris Esau |
Gen 36.14 | isti quoque erant filii Oolibama filiae Ana filiae Sebeon uxoris Esau quos genuit ei Hieus et Hielom et Core |
Gen 36.15 | hii duces filiorum Esau filii Eliphaz primogeniti Esau dux Theman dux Omar dux Sephu dux Cenez |
Gen 36.16 | dux Core dux Gatham dux Amalech hii filii Eliphaz in terra Edom et hii filii Adae |
Gen 36.17 | hii quoque filii Rauhel filii Esau dux Naath dux Zara dux Semma dux Meza hii duces Rauhel in terra Edom isti filii Basemath uxoris Esau |
Gen 36.18 | hii autem filii Oolibama uxoris Esau dux Hieus dux Hielom dux Core hii duces Oolibama filiae Ana uxoris Esau |
Gen 36.19 | isti filii Esau et hii duces eorum ipse est Edom |
Gen 36.20 | isti filii Seir Horrei habitatores terrae Lotham et Sobal et Sebeon et Anan |
Gen 36.21 | Dison et Eser et Disan hii duces Horrei filii Seir in terra Edom |
Gen 36.22 | facti sunt autem filii Lotham Horrei et Heman erat autem soror Lotham Thamna |
Gen 36.23 | et isti filii Sobal Alvam et Maneeth et Hebal Sephi et Onam |
Gen 36.24 | et hii filii Sebeon Ahaia et Anam iste est Ana qui invenit aquas calidas in solitudine cum pasceret asinos Sebeon patris sui |
Gen 36.25 | habuitque filium Disan et filiam Oolibama |
Gen 36.26 | et isti filii Disan Amdan et Esban et Iethran et Charan |
Gen 36.27 | hii quoque filii Eser Balaan et Zevan et Acham |
Gen 36.28 | habuit autem filios Disan Hus et Aran |
Gen 36.29 | isti duces Horreorum dux Lothan dux Sobal dux Sebeon dux Ana |
Gen 36.30 | dux Dison dux Eser dux Disan isti duces Horreorum qui imperaverunt in terra Seir |
Gen 36.31 | reges autem qui regnaverunt in terra Edom antequam haberent regem filii Israhel fuerunt hii |
Gen 36.32 | Bale filius Beor nomenque urbis eius Denaba |
Gen 36.33 | mortuus est autem Bale et regnavit pro eo Iobab filius Zare de Bosra |
Gen 36.34 | cumque mortuus esset Iobab regnavit pro eo Husan de terra Themanorum |
Gen 36.35 | hoc quoque mortuo regnavit pro eo Adad filius Badadi qui percussit Madian in regione Moab et nomen urbis eius Ahuith |
Gen 36.36 | cumque mortuus esset Adad regnavit pro eo Semla de Maserecha |
Gen 36.37 | hoc quoque mortuo regnavit pro eo Saul de fluvio Rooboth |
Gen 36.38 | cumque et hic obisset successit in regnum Baalanam filius Achobor |
Gen 36.39 | isto quoque mortuo regnavit pro eo Adad nomenque urbis eius Phau et appellabatur uxor illius Meezabel filia Matred filiae Mizaab |
Gen 36.40 | haec ergo nomina Esau in cognationibus et locis et vocabulis suis dux Thamna dux Alva dux Ietheth |
Gen 36.41 | dux Oolibama dux Ela dux Phinon |
Gen 36.42 | dux Cenez dux Theman dux Mabsar |
Gen 36.43 | dux Mabdiel dux Iram hii duces Edom habitantes in terra imperii sui ipse est Esau pater Idumeorum |
Gen 37.1 | habitavit autem Iacob in terra Chanaan in qua peregrinatus est pater suus |
Gen 37.2 | et hae sunt generationes eius Ioseph cum sedecim esset annorum pascebat gregem cum fratribus suis adhuc puer et erat cum filiis Balae et Zelphae uxorum patris sui accusavitque fratres suos apud patrem crimine pessimo |
Gen 37.3 | Israhel autem diligebat Ioseph super omnes filios suos eo quod in senectute genuisset eum fecitque ei tunicam polymitam |
Gen 37.4 | videntes autem fratres eius quod a patre plus cunctis filiis amaretur oderant eum nec poterant ei quicquam pacificum loqui |
Gen 37.5 | accidit quoque ut visum somnium referret fratribus quae causa maioris odii seminarium fuit |
Gen 37.6 | dixitque ad eos audite somnium meum quod vidi |
Gen 37.7 | putabam ligare nos manipulos in agro et quasi consurgere manipulum meum et stare vestrosque manipulos circumstantes adorare manipulum meum |
Gen 37.8 | responderunt fratres eius numquid rex noster eris aut subiciemur dicioni tuae haec ergo causa somniorum atque sermonum invidiae et odii fomitem ministravit |
Gen 37.9 | aliud quoque vidit somnium quod narrans fratribus ait vidi per somnium quasi solem et lunam et stellas undecim adorare me |
Gen 37.10 | quod cum patri suo et fratribus rettulisset increpavit eum pater et dixit quid sibi vult hoc somnium quod vidisti num ego et mater tua et fratres adorabimus te super terram |
Gen 37.11 | invidebant igitur ei fratres sui pater vero rem tacitus considerabat |
Gen 37.12 | cumque fratres illius in pascendis gregibus patris morarentur in Sychem |
Gen 37.13 | dixit ad eum Israhel fratres tui pascunt oves in Sycimis veni mittam te ad eos quo respondente |
Gen 37.14 | praesto sum ait vade et vide si cuncta prospera sint erga fratres tuos et pecora et renuntia mihi quid agatur missus de valle Hebron venit in Sychem |
Gen 37.15 | invenitque eum vir errantem in agro et interrogavit quid quaereret |
Gen 37.16 | at ille respondit fratres meos quaero indica mihi ubi pascant greges |
Gen 37.17 | dixitque ei vir recesserunt de loco isto audivi autem eos dicentes eamus in Dothain perrexit ergo Ioseph post fratres suos et invenit eos in Dothain |
Gen 37.18 | qui cum vidissent eum procul antequam accederet ad eos cogitaverunt illum occidere |
Gen 37.19 | et mutuo loquebantur ecce somniator venit |
Gen 37.20 | venite occidamus eum et mittamus in cisternam veterem dicemusque fera pessima devoravit eum et tunc apparebit quid illi prosint somnia sua |
Gen 37.21 | audiens hoc Ruben nitebatur liberare eum de manibus eorum et dicebat |
Gen 37.22 | non interficiamus animam eius nec effundatis sanguinem sed proicite eum in cisternam hanc quae est in solitudine manusque vestras servate innoxias hoc autem dicebat volens eripere eum de manibus eorum et reddere patri suo |
Gen 37.23 | confestim igitur ut pervenit ad fratres nudaverunt eum tunica talari et polymita |
Gen 37.24 | miseruntque in cisternam quae non habebat aquam |
Gen 37.25 | et sedentes ut comederent panem viderunt viatores Ismahelitas venire de Galaad et camelos eorum portare aromata et resinam et stacten in Aegyptum |
Gen 37.26 | dixit ergo Iudas fratribus suis quid nobis prodest si occiderimus fratrem nostrum et celaverimus sanguinem ipsius |
Gen 37.27 | melius est ut vendatur Ismahelitis et manus nostrae non polluantur frater enim et caro nostra est adquieverunt fratres sermonibus eius |
Gen 37.28 | et praetereuntibus Madianitis negotiatoribus extrahentes eum de cisterna vendiderunt Ismahelitis viginti argenteis qui duxerunt eum in Aegyptum |
Gen 37.29 | reversusque Ruben ad cisternam non invenit puerum |
Gen 37.30 | et scissis vestibus pergens ad fratres ait puer non conparet et ego quo ibo |
Gen 37.31 | tulerunt autem tunicam eius et in sanguinem hedi quem occiderant tinxerunt |
Gen 37.32 | mittentes qui ferrent ad patrem et dicerent hanc invenimus vide utrum tunica filii tui sit an non |
Gen 37.33 | quam cum agnovisset pater ait tunica filii mei est fera pessima comedit eum bestia devoravit Ioseph |
Gen 37.34 | scissisque vestibus indutus est cilicio lugens filium multo tempore |
Gen 37.35 | congregatis autem cunctis liberis eius ut lenirent dolorem patris noluit consolationem recipere et ait descendam ad filium meum lugens in infernum et illo perseverante in fletu |
Gen 37.36 | Madianei vendiderunt Ioseph in Aegypto Putiphar eunucho Pharaonis magistro militiae |
Gen 38.1 | eo tempore descendens Iudas a fratribus suis divertit ad virum odollamitem nomine Hiram |
Gen 38.2 | viditque ibi filiam hominis chananei vocabulo Suae et uxore accepta ingressus est ad eam |
Gen 38.3 | quae concepit et peperit filium vocavitque nomen eius Her |
Gen 38.4 | rursum concepto fetu natum filium nominavit Onam |
Gen 38.5 | tertium quoque peperit quem appellavit Sela quo nato parere ultra cessavit |
Gen 38.6 | dedit autem Iudas uxorem primogenito suo Her nomine Thamar |
Gen 38.7 | fuitque Her primogenitus Iudae nequam in conspectu Domini et ab eo occisus est |
Gen 38.8 | dixit ergo Iudas ad Onam filium suum ingredere ad uxorem fratris tui et sociare illi ut suscites semen fratri tuo |
Gen 38.9 | ille sciens non sibi nasci filios introiens ad uxorem fratris sui semen fundebat in terram ne liberi fratris nomine nascerentur |
Gen 38.10 | et idcirco percussit eum Dominus quod rem detestabilem faceret |
Gen 38.11 | quam ob rem dixit Iudas Thamar nurui suae esto vidua in domo patris tui donec crescat Sela filius meus timebat enim ne et ipse moreretur sicut fratres eius quae abiit et habitavit in domo patris sui |
Gen 38.12 | evolutis autem multis diebus mortua est filia Suae uxor Iudae qui post luctum consolatione suscepta ascendebat ad tonsores ovium suarum ipse et Hiras opilio gregis Odollamita in Thamnas |
Gen 38.13 | nuntiatumque est Thamar quod socer illius ascenderet in Thamnas ad tondendas oves |
Gen 38.14 | quae depositis viduitatis vestibus adsumpsit theristrum et mutato habitu sedit in bivio itineris quod ducit Thamnam eo quod crevisset Sela et non eum accepisset maritum |
Gen 38.15 | quam cum vidisset Iudas suspicatus est esse meretricem operuerat enim vultum suum ne cognosceretur |
Gen 38.16 | ingrediensque ad eam ait dimitte me ut coeam tecum nesciebat enim quod nurus sua esset qua respondente quid mihi dabis ut fruaris concubitu meo |
Gen 38.17 | dixit mittam tibi hedum de gregibus rursum illa dicente patiar quod vis si dederis mihi arrabonem donec mittas quod polliceris |
Gen 38.18 | ait Iudas quid vis tibi pro arrabone dari respondit anulum tuum et armillam et baculum quem manu tenes ad unum igitur coitum concepit mulier |
Gen 38.19 | et surgens abiit depositoque habitu quem adsumpserat induta est viduitatis vestibus |
Gen 38.20 | misit autem Iudas hedum per pastorem suum Odollamitem ut reciperet pignus quod dederat mulieri qui cum non invenisset eam |
Gen 38.21 | interrogavit homines loci illius ubi est mulier quae sedebat in bivio respondentibus cunctis non fuit in loco isto meretrix |
Gen 38.22 | reversus est ad Iudam et dixit ei non inveni eam sed et homines loci illius dixerunt mihi numquam ibi sedisse scortum |
Gen 38.23 | ait Iudas habeat sibi certe mendacii nos arguere non poterit ego misi hedum quem promiseram et tu non invenisti eam |
Gen 38.24 | ecce autem post tres menses nuntiaverunt Iudae dicentes fornicata est Thamar nurus tua et videtur uterus illius intumescere dixit Iudas producite eam ut conburatur |
Gen 38.25 | quae cum educeretur ad poenam misit ad socerum suum dicens de viro cuius haec sunt concepi cognosce cuius sit anulus et armilla et baculus |
Gen 38.26 | qui agnitis muneribus ait iustior me est quia non tradidi eam Sela filio meo attamen ultra non cognovit illam |
Gen 38.27 | instante autem partu apparuerunt gemini in utero atque in ipsa effusione infantum unus protulit manum in qua obsetrix ligavit coccinum dicens |
Gen 38.28 | iste egreditur prior |
Gen 38.29 | illo vero retrahente manum egressus est alter dixitque mulier quare divisa est propter te maceria et ob hanc causam vocavit nomen eius Phares |
Gen 38.30 | postea egressus est frater in cuius manu erat coccinum quem appellavit Zara |
Gen 39.1 | igitur Ioseph ductus est in Aegyptum emitque eum Putiphar eunuchus Pharaonis princeps exercitus vir aegyptius de manu Ismahelitarum a quibus perductus erat |
Gen 39.2 | fuitque Dominus cum eo et erat vir in cunctis prospere agens habitabatque in domo domini sui |
Gen 39.3 | qui optime noverat esse Dominum cum eo et omnia quae gereret ab eo dirigi in manu illius |
Gen 39.4 | invenitque Ioseph gratiam coram domino suo et ministrabat ei a quo praepositus omnibus gubernabat creditam sibi domum et universa quae tradita fuerant |
Gen 39.5 | benedixitque Dominus domui Aegyptii propter Ioseph et multiplicavit tam in aedibus quam in agris cunctam eius substantiam |
Gen 39.6 | nec quicquam aliud noverat nisi panem quo vescebatur erat autem Ioseph pulchra facie et decorus aspectu |
Gen 39.7 | post multos itaque dies iecit domina oculos suos in Ioseph et ait dormi mecum |
Gen 39.8 | qui nequaquam adquiescens operi nefario dixit ad eam ecce dominus meus omnibus mihi traditis ignorat quid habeat in domo sua |
Gen 39.9 | nec quicquam est quod non in mea sit potestate vel non tradiderit mihi praeter te quae uxor eius es quomodo ergo possum malum hoc facere et peccare in Deum meum |
Gen 39.10 | huiuscemodi verbis per singulos dies et mulier molesta erat adulescenti et ille recusabat stuprum |
Gen 39.11 | accidit autem ut quadam die intraret Ioseph domum et operis quippiam absque arbitris faceret |
Gen 39.12 | et illa adprehensa lacinia vestimenti eius diceret dormi mecum qui relicto in manu illius pallio fugit et egressus est foras |
Gen 39.13 | cumque vidisset mulier vestem in manibus suis et se esse contemptam |
Gen 39.14 | vocavit homines domus suae et ait ad eos en introduxit virum hebraeum ut inluderet nobis ingressus est ad me ut coiret mecum cumque ego succlamassem |
Gen 39.15 | et audisset vocem meam reliquit pallium quod tenebam et fugit foras |
Gen 39.16 | in argumentum ergo fidei retentum pallium ostendit marito revertenti domum |
Gen 39.17 | et ait ingressus est ad me servus hebraeus quem adduxisti ut inluderet mihi |
Gen 39.18 | cumque vidisset me clamare reliquit pallium et fugit foras |
Gen 39.19 | his auditis dominus et nimium credulus verbis coniugis iratus est valde |
Gen 39.20 | tradiditque Ioseph in carcerem ubi vincti regis custodiebantur et erat ibi clausus |
Gen 39.21 | fuit autem Dominus cum Ioseph et misertus illius dedit ei gratiam in conspectu principis carceris |
Gen 39.22 | qui tradidit in manu ipsius universos vinctos qui in custodia tenebantur et quicquid fiebat sub ipso erat |
Gen 39.23 | nec noverat aliquid cunctis ei creditis Dominus enim erat cum illo et omnia eius opera dirigebat |
Gen 40.1 | his ita gestis accidit ut peccarent duo eunuchi pincerna regis Aegypti et pistor domino suo |
Gen 40.2 | iratusque Pharao contra eos nam alter pincernis praeerat alter pistoribus |
Gen 40.3 | misit eos in carcerem principis militum in quo erat vinctus et Ioseph |
Gen 40.4 | at custos carceris tradidit eos Ioseph qui et ministrabat eis aliquantum temporis fluxerat et illi in custodia tenebantur |
Gen 40.5 | videruntque ambo somnium nocte una iuxta interpretationem congruam sibi |
Gen 40.6 | ad quos cum introisset Ioseph mane et vidisset eos tristes |
Gen 40.7 | sciscitatus est dicens cur tristior est hodie solito facies vestra |
Gen 40.8 | qui responderunt somnium vidimus et non est qui interpretetur nobis dixitque ad eos Ioseph numquid non Dei est interpretatio referte mihi quid videritis |
Gen 40.9 | narravit prior praepositus pincernarum somnium videbam coram me vitem |
Gen 40.10 | in qua erant tres propagines crescere paulatim gemmas et post flores uvas maturescere |
Gen 40.11 | calicemque Pharaonis in manu mea tuli ergo uvas et expressi in calicem quem tenebam et tradidi poculum Pharaoni |
Gen 40.12 | respondit Ioseph haec est interpretatio somnii tres propagines tres adhuc dies sunt |
Gen 40.13 | post quos recordabitur Pharao magisterii tui et restituet te in gradum pristinum dabisque ei calicem iuxta officium tuum sicut facere ante consueveras |
Gen 40.14 | tantum memento mei cum tibi bene fuerit et facies mecum misericordiam ut suggeras Pharaoni et educat me de isto carcere |
Gen 40.15 | quia furto sublatus sum de terra Hebraeorum et hic innocens in lacum missus sum |
Gen 40.16 | videns pistorum magister quod prudenter somnium dissolvisset ait et ego vidi somnium quod haberem tria canistra farinae super caput meum |
Gen 40.17 | et in uno canistro quod erat excelsius portare me omnes cibos qui fiunt arte pistoria avesque comedere ex eo |
Gen 40.18 | respondit Ioseph haec est interpretatio somnii tria canistra tres adhuc dies sunt |
Gen 40.19 | post quos auferet Pharao caput tuum ac suspendet te in cruce et lacerabunt volucres carnes tuas |
Gen 40.20 | exin dies tertius natalicius Pharaonis erat qui faciens grande convivium pueris suis recordatus est inter epulas magistri pincernarum et pistorum principis |
Gen 40.21 | restituitque alterum in locum suum ut porrigeret regi poculum |
Gen 40.22 | alterum suspendit in patibulo ut coniectoris veritas probaretur |
Gen 40.23 | et tamen succedentibus prosperis praepositus pincernarum oblitus est interpretis sui |
Gen 41.1 | post duos annos vidit Pharao somnium putabat se stare super fluvium |
Gen 41.2 | de quo ascendebant septem boves pulchrae et crassae nimis et pascebantur in locis palustribus |
Gen 41.3 | aliae quoque septem emergebant de flumine foedae confectaeque macie et pascebantur in ipsa amnis ripa in locis virentibus |
Gen 41.4 | devoraveruntque eas quarum mira species et habitudo corporum erat expergefactus Pharao |
Gen 41.5 | rursum dormivit et vidit alterum somnium septem spicae pullulabant in culmo uno plenae atque formonsae |
Gen 41.6 | aliae quoque totidem spicae tenues et percussae uredine oriebantur |
Gen 41.7 | devorantes omnem priorum pulchritudinem evigilans post quietem |
Gen 41.8 | et facto mane pavore perterritus misit ad coniectores Aegypti cunctosque sapientes et accersitis narravit somnium nec erat qui interpretaretur |
Gen 41.9 | tunc demum reminiscens pincernarum magister ait confiteor peccatum meum |
Gen 41.10 | iratus rex servis suis me et magistrum pistorum retrudi iussit in carcerem principis militum |
Gen 41.11 | ubi una nocte uterque vidimus somnium praesagum futurorum |
Gen 41.12 | erat ibi puer hebraeus eiusdem ducis militum famulus cui narrantes somnia |
Gen 41.13 | audivimus quicquid postea rei probavit eventus ego enim redditus sum officio meo et ille suspensus est in cruce |
Gen 41.14 | protinus ad regis imperium eductum de carcere Ioseph totonderunt ac veste mutata obtulerunt ei |
Gen 41.15 | cui ille ait vidi somnia nec est qui edisserat quae audivi te prudentissime conicere |
Gen 41.16 | respondit Ioseph absque me Deus respondebit prospera Pharaoni |
Gen 41.17 | narravit ergo ille quod viderat putabam me stare super ripam fluminis |
Gen 41.18 | et septem boves de amne conscendere pulchras nimis et obesis carnibus quae in pastu paludis virecta carpebant |
Gen 41.19 | et ecce has sequebantur aliae septem boves in tantum deformes et macilentae ut numquam tales in terra Aegypti viderim |
Gen 41.20 | quae devoratis et consumptis prioribus |
Gen 41.21 | nullum saturitatis dedere vestigium sed simili macie et squalore torpebant evigilans rursum sopore depressus |
Gen 41.22 | vidi somnium septem spicae pullulabant in culmo uno plenae atque pulcherrimae |
Gen 41.23 | aliae quoque septem tenues et percussae uredine oriebantur stipula |
Gen 41.24 | quae priorum pulchritudinem devorarunt narravi coniectoribus somnium et nemo est qui edisserat |
Gen 41.25 | respondit Ioseph somnium regis unum est quae facturus est Deus ostendit Pharaoni |
Gen 41.26 | septem boves pulchrae et septem spicae plenae septem ubertatis anni sunt eandemque vim somnii conprehendunt |
Gen 41.27 | septem quoque boves tenues atque macilentae quae ascenderunt post eas et septem spicae tenues et vento urente percussae septem anni sunt venturae famis |
Gen 41.28 | qui hoc ordine conplebuntur |
Gen 41.29 | ecce septem anni venient fertilitatis magnae in universa terra Aegypti |
Gen 41.30 | quos sequentur septem anni alii tantae sterilitatis ut oblivioni tradatur cuncta retro abundantia consumptura est enim fames omnem terram |
Gen 41.31 | et ubertatis magnitudinem perditura inopiae magnitudo |
Gen 41.32 | quod autem vidisti secundo ad eandem rem pertinens somnium firmitatis indicium est eo quod fiat sermo Dei et velocius impleatur |
Gen 41.33 | nunc ergo provideat rex virum sapientem et industrium et praeficiat eum terrae Aegypti |
Gen 41.34 | qui constituat praepositos per singulas regiones et quintam partem fructuum per septem annos fertilitatis |
Gen 41.35 | qui iam nunc futuri sunt congreget in horrea et omne frumentum sub Pharaonis potestate condatur serveturque in urbibus |
Gen 41.36 | et paretur futurae septem annorum fami quae pressura est Aegyptum et non consumetur terra inopia |
Gen 41.37 | placuit Pharaoni consilium et cunctis ministris eius |
Gen 41.38 | locutusque est ad eos num invenire poterimus talem virum qui spiritu Dei plenus sit |
Gen 41.39 | dixit ergo ad Ioseph quia ostendit Deus tibi omnia quae locutus es numquid sapientiorem et similem tui invenire potero |
Gen 41.40 | tu eris super domum meam et ad tui oris imperium cunctus populus oboediet uno tantum regni solio te praecedam |
Gen 41.41 | dicens quoque rursum Pharao ad Ioseph ecce constitui te super universam terram Aegypti |
Gen 41.42 | tulit anulum de manu sua et dedit in manu eius vestivitque eum stola byssina et collo torquem auream circumposuit |
Gen 41.43 | fecitque ascendere super currum suum secundum clamante praecone ut omnes coram eo genuflecterent et praepositum esse scirent universae terrae Aegypti |
Gen 41.44 | dixit quoque rex ad Ioseph ego sum Pharao absque tuo imperio non movebit quisquam manum aut pedem in omni terra Aegypti |
Gen 43.24 | et introductis domum adtulit aquam et laverunt pedes suos deditque pabula asinis eorum |
Gen 43.25 | illi vero parabant munera donec ingrederetur Ioseph meridie audierant enim quod ibi comesuri essent panem |
Gen 43.26 | igitur ingressus est Ioseph domum suam obtuleruntque ei munera tenentes in manibus et adoraverunt proni in terram |
Gen 43.27 | at ille clementer resalutatis eis interrogavit dicens salvusne est pater vester senex de quo dixeratis mihi adhuc vivit |
Gen 43.28 | qui responderunt sospes est servus tuus pater noster adhuc vivit et incurvati adoraverunt eum |
Gen 43.29 | adtollens autem oculos Ioseph vidit Beniamin fratrem suum uterinum et ait iste est frater vester parvulus de quo dixeratis mihi et rursum Deus inquit misereatur tui fili mi |
Gen 43.30 | festinavitque quia commota fuerant viscera eius super fratre suo et erumpebant lacrimae et introiens cubiculum flevit |
Gen 43.31 | rursusque lota facie egressus continuit se et ait ponite panes |
Gen 43.32 | quibus adpositis seorsum Ioseph et seorsum fratribus Aegyptiis quoque qui vescebantur simul seorsum inlicitum est enim Aegyptiis comedere cum Hebraeis et profanum putant huiuscemodi convivium |
Gen 43.33 | sederunt coram eo primogenitus iuxta primogenita sua et minimus iuxta aetatem suam et mirabantur nimis |
Gen 43.34 | sumptis partibus quas ab eo acceperant maiorque pars venit Beniamin ita ut quinque partibus excederet biberuntque et inebriati sunt cum eo |
Gen 44.1 | praecepit autem Ioseph dispensatori domus suae dicens imple saccos eorum frumento quantum possunt capere et pone pecuniam singulorum in summitate sacci |
Gen 44.2 | scyphum autem meum argenteum et pretium quod dedit tritici pone in ore sacci iunioris factumque est ita |
Gen 44.3 | et orto mane dimissi sunt cum asinis suis |
Gen 44.4 | iamque urbem exierant et processerant paululum tum Ioseph arcessito dispensatore domus surge inquit persequere viros et adprehensis dicito quare reddidistis malum pro bono |
Gen 44.5 | scyphum quem furati estis ipse est in quo bibit dominus meus et in quo augurari solet pessimam rem fecistis |
Gen 44.6 | fecit ille ut iusserat et adprehensis per ordinem locutus est |
Gen 44.7 | qui responderunt quare sic loquitur dominus noster ut servi tui tantum flagitii commiserint |
Gen 44.8 | pecuniam quam invenimus in summitate saccorum reportavimus ad te de terra Chanaan et quomodo consequens est ut furati simus de domo domini tui aurum vel argentum |
Gen 44.9 | apud quemcumque fuerit inventum servorum tuorum quod quaeris moriatur et nos servi erimus domini nostri |
Gen 44.10 | qui dixit fiat iuxta vestram sententiam apud quem fuerit inventum ipse sit servus meus vos autem eritis innoxii |
Gen 44.11 | itaque festinato deponentes in terram saccos aperuerunt singuli |
Gen 44.12 | quos scrutatus incipiens a maiore usque ad minimum invenit scyphum in sacco Beniamin |
Gen 44.13 | at illi scissis vestibus oneratisque rursum asinis reversi sunt in oppidum |
Gen 44.14 | primusque Iudas cum fratribus ingressus est ad Ioseph necdum enim de loco abierat omnesque ante eum in terra pariter corruerunt |
Gen 44.15 | quibus ille ait cur sic agere voluistis an ignoratis quod non sit similis mei in augurandi scientia |
Gen 44.16 | cui Iudas quid respondebimus inquit domino meo vel quid loquemur aut iusti poterimus obtendere Deus invenit iniquitatem servorum tuorum en omnes servi sumus domini mei et nos et apud quem inventus est scyphus |
Gen 44.17 | respondit Ioseph absit a me ut sic agam qui furatus est scyphum ipse sit servus meus vos autem abite liberi ad patrem vestrum |
Gen 44.18 | accedens propius Iudas confidenter ait oro domine mi loquatur servus tuus verbum in auribus tuis et ne irascaris famulo tuo tu es enim post Pharaonem |
Gen 44.19 | dominus meus interrogasti prius servos tuos habetis patrem aut fratrem |
Gen 44.20 | et nos respondimus tibi domino meo est nobis pater senex et puer parvulus qui in senecta illius natus est cuius uterinus frater est mortuus et ipsum solum habet mater sua pater vero tenere diligit eum |
Gen 44.21 | dixistique servis tuis adducite eum ad me et ponam oculos meos super illum |
Gen 44.22 | suggessimus domino meo non potest puer relinquere patrem suum si enim illum dimiserit morietur |
Gen 44.23 | et dixisti servis tuis nisi venerit frater vester minimus vobiscum non videbitis amplius faciem meam |
Gen 44.24 | cum ergo ascendissemus ad famulum tuum patrem nostrum narravimus ei omnia quae locutus est dominus meus |
Gen 44.25 | et dixit pater noster revertimini et emite nobis parum tritici |
Gen 44.26 | cui diximus ire non possumus si frater noster minimus descendet nobiscum proficiscemur simul alioquin illo absente non audemus videre faciem viri |
Gen 44.27 | atque ille respondit vos scitis quod duos genuerit mihi uxor mea |
Gen 44.28 | egressus est unus et dixistis bestia devoravit eum et hucusque non conparet |
Gen 44.29 | si tuleritis et istum et aliquid ei in via contigerit deducetis canos meos cum maerore ad inferos |
Gen 44.30 | igitur si intravero ad servum tuum patrem nostrum et puer defuerit cum anima illius ex huius anima pendeat |
Gen 44.31 | videritque eum non esse nobiscum morietur et deducent famuli tui canos eius cum dolore ad inferos |
Gen 44.32 | ego proprie servus tuus qui in meam hunc recepi fidem et spopondi dicens nisi reduxero eum peccati reus ero in patrem meum omni tempore |
Gen 44.33 | manebo itaque servus tuus pro puero in ministerium domini mei et puer ascendat cum fratribus suis |
Gen 44.34 | non enim possum redire ad patrem absente puero ne calamitatis quae oppressura est patrem meum testis adsistam |
Gen 45.1 | non se poterat ultra cohibere Ioseph multis coram adstantibus unde praecepit ut egrederentur cuncti foras et nullus interesset alienus agnitioni mutuae |
Gen 45.2 | elevavitque vocem cum fletu quam audierunt Aegyptii omnisque domus Pharaonis |
Gen 45.3 | et dixit fratribus suis ego sum Ioseph adhuc pater meus vivit nec poterant respondere fratres nimio timore perterriti |
Gen 45.4 | ad quos ille clementer accedite inquit ad me et cum accessissent prope ego sum ait Ioseph frater vester quem vendidistis in Aegypto |
Gen 45.5 | nolite pavere nec vobis durum esse videatur quod vendidistis me in his regionibus pro salute enim vestra misit me Deus ante vos in Aegyptum |
Gen 45.6 | biennium est quod fames esse coepit in terra et adhuc quinque anni restant quibus nec arari poterit nec meti |
Gen 45.7 | praemisitque me Deus ut reservemini super terram et escas ad vivendum habere possitis |
Gen 45.8 | non vestro consilio sed Dei huc voluntate missus sum qui fecit me quasi patrem Pharaonis et dominum universae domus eius ac principem in omni terra Aegypti |
Gen 45.9 | festinate et ascendite ad patrem meum et dicetis ei haec mandat filius tuus Ioseph Deus me fecit dominum universae terrae Aegypti descende ad me ne moreris |
Gen 45.10 | et habita in terra Gessen erisque iuxta me tu et filii tui et filii filiorum tuorum oves tuae et armenta tua et universa quae possides |
Gen 45.11 | ibique te pascam adhuc enim quinque anni residui sunt famis ne et tu pereas et domus tua et omnia quae possides |
Gen 45.12 | en oculi vestri et oculi fratris mei Beniamin vident quod os meum loquatur ad vos |
Gen 45.13 | nuntiate patri meo universam gloriam meam et cuncta quae vidistis in Aegypto festinate et adducite eum ad me |
Gen 45.14 | cumque amplexatus recidisset in collum Beniamin fratris sui flevit illo quoque flente similiter super collum eius |
Gen 45.15 | osculatusque est Ioseph omnes fratres suos et ploravit super singulos post quae ausi sunt loqui ad eum |
Gen 45.16 | auditumque est et celebri sermone vulgatum in aula regis venerunt fratres Ioseph et gavisus est Pharao atque omnis familia eius |
Gen 45.17 | dixitque ad Ioseph ut imperaret fratribus suis dicens onerantes iumenta ite in terram Chanaan |
Gen 45.18 | et tollite inde patrem vestrum et cognationem et venite ad me et ego dabo vobis omnia bona Aegypti ut comedatis medullam terrae |
Gen 45.19 | praecipe etiam ut tollant plaustra de terra Aegypti ad subvectionem parvulorum suorum et coniugum ac dicito tollite patrem vestrum et properate quantocius venientes |
Gen 45.20 | ne dimittatis quicquam de supellectili vestra quia omnes opes Aegypti vestrae erunt |
Gen 45.21 | fecerunt filii Israhel ut eis mandatum fuerat quibus dedit Ioseph plaustra secundum Pharaonis imperium et cibaria in itinere |
Gen 45.22 | singulisque proferri iussit binas stolas Beniamin vero dedit trecentos argenteos cum quinque stolis optimis |
Gen 45.23 | tantundem pecuniae et vestium mittens patri suo addens eis asinos decem qui subveherent ex omnibus divitiis Aegypti et totidem asinas triticum in itinere panesque portantes |
Gen 45.24 | dimisit ergo fratres suos et proficiscentibus ait ne irascamini in via |
Gen 45.25 | qui ascendentes ex Aegypto venerunt in terram Chanaan ad patrem suum Iacob |
Gen 45.26 | et nuntiaverunt ei dicentes Ioseph vivit et ipse dominatur in omni terra Aegypti quo audito quasi de gravi somno evigilans tamen non credebat eis |
Gen 45.27 | illi contra referebant omnem ordinem rei cumque vidisset plaustra et universa quae miserat revixit spiritus eius |
Gen 45.28 | et ait sufficit mihi si adhuc Ioseph filius meus vivit vadam et videbo illum antequam moriar |
Gen 46.1 | profectusque Israhel cum omnibus quae habebat venit ad puteum Iuramenti et mactatis ibi victimis Deo patris sui Isaac |
Gen 46.2 | audivit eum per visionem nocte vocantem se et dicentem sibi Iacob Iacob cui respondit ecce adsum |
Gen 46.3 | ait illi Deus ego sum Fortissimus Deus patris tui noli timere et descende in Aegyptum quia in gentem magnam faciam te ibi |
Gen 46.4 | ego descendam tecum illuc et ego inde adducam te revertentem Ioseph quoque ponet manum suam super oculos tuos |
Gen 46.5 | surrexit Iacob a puteo Iuramenti tuleruntque eum filii cum parvulis et uxoribus suis in plaustris quae miserat Pharao ad portandum senem |
Gen 46.6 | et omnia quae possederat in terra Chanaan venitque in Aegyptum cum omni semine suo |
Gen 46.7 | filii eius et nepotes filiae et cuncta simul progenies |
Gen 46.8 | haec sunt autem nomina filiorum Israhel qui ingressi sunt in Aegyptum ipse cum liberis suis primogenitus Ruben |
Gen 46.9 | filii Ruben Enoch et Phallu et Esrom et Charmi |
Gen 46.10 | filii Symeon Iemuhel et Iamin et Ahod et Iachin et Saher et Saul filius Chananitidis |
Gen 46.11 | filii Levi Gerson Caath et Merari |
Gen 46.12 | filii Iuda Her et Onan et Sela et Phares et Zara mortui sunt autem Her et Onan in terra Chanaan natique sunt filii Phares Esrom et Amul |
Gen 46.13 | filii Isachar Thola et Phua et Iob et Semron |
Gen 46.14 | filii Zabulon Sared et Helon et Iahelel |
Gen 46.15 | hii filii Liae quos genuit in Mesopotamiam Syriae cum Dina filia sua omnes animae filiorum eius et filiarum triginta tres |
Gen 46.16 | filii Gad Sephion et Haggi Suni et Esebon Heri et Arodi et Areli |
Gen 46.17 | filii Aser Iamne et Iesua et Iesui et Beria Sara quoque soror eorum filii Beria Heber et Melchihel |
Gen 46.18 | hii filii Zelphae quam dedit Laban Liae filiae suae et hos genuit Iacob sedecim animas |
Gen 46.19 | filii Rahel uxoris Iacob Ioseph et Beniamin |
Gen 46.20 | natique sunt Ioseph filii in terra Aegypti quos genuit ei Aseneth filia Putiphare sacerdotis Heliopoleos Manasses et Ephraim |
Gen 46.21 | filii Beniamin Bela et Bechor et Asbel Gera et Naaman et Ehi et Ros Mophim et Opphim et Ared |
Gen 46.22 | hii filii Rahel quos genuit Iacob omnes animae quattuordecim |
Gen 46.23 | filii Dan Usim |
Gen 46.24 | filii Nepthalim Iasihel et Guni et Hieser et Sallem |
Gen 46.25 | hii filii Balae quam dedit Laban Raheli filiae suae et hos genuit Iacob omnes animae septem |
Gen 46.26 | cunctae animae quae ingressae sunt cum Iacob in Aegyptum et egressae de femore illius absque uxoribus filiorum sexaginta sex |
Gen 46.27 | filii autem Ioseph qui nati sunt ei in terra Aegypti animae duae omnis anima domus Iacob quae ingressa est Aegyptum fuere septuaginta |
Gen 46.28 | misit autem Iudam ante se ad Ioseph ut nuntiaret ei et ille occurreret in Gessen |
Gen 46.29 | quo cum pervenisset iuncto Ioseph curru suo ascendit obviam patri ad eundem locum vidensque eum inruit super collum eius et inter amplexus flevit |
Gen 46.30 | dixitque pater ad Ioseph iam laetus moriar quia vidi faciem tuam et superstitem te relinquo |
Gen 46.31 | et ille locutus est ad fratres et ad omnem domum patris sui ascendam et nuntiabo Pharaoni dicamque ei fratres mei et domus patris mei qui erant in terra Chanaan venerunt ad me |
Gen 46.32 | et sunt viri pastores ovium curamque habent alendorum gregum pecora sua et armenta et omnia quae habere potuerunt adduxerunt secum |
Gen 46.33 | cumque vocaverit vos et dixerit quod est opus vestrum |
Gen 46.34 | respondebitis viri pastores sumus servi tui ab infantia nostra usque in praesens et nos et patres nostri haec autem dicetis ut habitare possitis in terra Gessen quia detestantur Aegyptii omnes pastores ovium |
Gen 47.1 | ingressus ergo Ioseph nuntiavit Pharaoni dicens pater meus et fratres oves eorum et armenta et cuncta quae possident venerunt de terra Chanaan et ecce consistunt in terra Gessen |
Gen 47.2 | extremos quoque fratrum suorum quinque viros statuit coram rege |
Gen 47.3 | quos ille interrogavit quid habetis operis responderunt pastores ovium sumus servi tui et nos et patres nostri |
Gen 47.4 | ad peregrinandum in terra tua venimus quoniam non est herba gregibus servorum tuorum ingravescente fame in regione Chanaan petimusque ut esse nos iubeas servos tuos in terra Gessen |
Gen 47.5 | dixit itaque rex ad Ioseph pater tuus et fratres tui venerunt ad te |
Gen 47.6 | terra Aegypti in conspectu tuo est in optimo loco fac habitare eos et trade eis terram Gessen quod si nosti esse in eis viros industrios constitue illos magistros pecorum meorum |
Gen 47.7 | post haec introduxit Ioseph patrem suum ad regem et statuit eum coram eo qui benedicens illi |
Gen 47.8 | et interrogatus ab eo quot sunt dies annorum vitae tuae |
Gen 47.9 | respondit dies peregrinationis vitae meae centum triginta annorum sunt parvi et mali et non pervenerunt usque ad dies patrum meorum quibus peregrinati sunt |
Gen 47.10 | et benedicto rege egressus est foras |
Gen 47.11 | Ioseph vero patri et fratribus suis dedit possessionem in Aegypto in optimo loco terrae solo Ramesses ut praeceperat Pharao |
Gen 47.12 | et alebat eos omnemque domum patris sui praebens cibaria singulis |
Gen 47.13 | in toto enim orbe panis deerat et oppresserat fames terram maxime Aegypti et Chanaan |
Gen 47.14 | e quibus omnem pecuniam congregavit pro venditione frumenti et intulit eam in aerarium regis |
Gen 47.15 | cumque defecisset emptoris pretium venit cuncta Aegyptus ad Ioseph dicens da nobis panes quare morimur coram te deficiente pecunia |
Gen 47.16 | quibus ille respondit adducite pecora vestra et dabo vobis pro eis cibos si pretium non habetis |
Gen 47.17 | quae cum adduxissent dedit eis alimenta pro equis et ovibus et bubus et asinis sustentavitque eos illo anno pro commutatione pecorum |
Gen 47.18 | veneruntque anno secundo et dixerunt ei non celamus dominum nostrum quod deficiente pecunia pecora simul defecerint nec clam te est quod absque corporibus et terra nihil habeamus |
Gen 47.19 | cur ergo morimur te vidente et nos et terra nostra tui erimus eme nos in servitutem regiam et praebe semina ne pereunte cultore redigatur terra in solitudinem |
Gen 47.20 | emit igitur Ioseph omnem terram Aegypti vendentibus singulis possessiones suas prae magnitudine famis subiecitque eam Pharaoni |
Gen 47.21 | et cunctos populos eius a novissimis terminis Aegypti usque ad extremos fines eius |
Gen 47.22 | praeter terram sacerdotum quae a rege tradita fuerat eis quibus et statuta cibaria ex horreis publicis praebebantur et idcirco non sunt conpulsi vendere possessiones suas |
Gen 47.23 | dixit ergo Ioseph ad populos en ut cernitis et vos et terram vestram Pharao possidet accipite semina et serite agros |
Gen 47.24 | ut fruges habere possitis quintam partem regi dabitis quattuor reliquas permitto vobis in sementem et in cibos famulis et liberis vestris |
Gen 47.25 | qui responderunt salus nostra in manu tua est respiciat nos tantum dominus noster et laeti serviemus regi |
Gen 47.26 | ex eo tempore usque in praesentem diem in universa terra Aegypti regibus quinta pars solvitur et factum est quasi in legem absque terra sacerdotali quae libera ab hac condicione fuit |
Gen 47.27 | habitavit ergo Israhel in Aegypto id est in terra Gessen et possedit eam auctusque est et multiplicatus nimis |
Gen 47.28 | et vixit in ea decem et septem annis factique sunt omnes dies vitae illius centum quadraginta septem annorum |
Gen 47.29 | cumque adpropinquare cerneret mortis diem vocavit filium suum Ioseph et dixit ad eum si inveni gratiam in conspectu tuo pone manum sub femore meo et facies mihi misericordiam et veritatem ut non sepelias me in Aegypto |
Gen 47.30 | sed dormiam cum patribus meis et auferas me de hac terra condasque in sepulchro maiorum cui respondit Ioseph ego faciam quod iussisti |
Gen 47.31 | et ille iura ergo inquit mihi quo iurante adoravit Israhel Deum conversus ad lectuli caput |
Gen 48.1 | his ita transactis nuntiatum est Ioseph quod aegrotaret pater eius qui adsumptis duobus filiis Manasse et Ephraim ire perrexit |
Gen 48.2 | dictumque est seni ecce filius tuus Ioseph venit ad te qui confortatus sedit in lectulo |
Gen 48.3 | et ingresso ad se ait Deus omnipotens apparuit mihi in Luza quae est in terra Chanaan benedixitque mihi |
Gen 48.4 | et ait ego te augebo et multiplicabo et faciam in turbas populorum daboque tibi terram hanc et semini tuo post te in possessionem sempiternam |
Gen 48.5 | duo igitur filii tui qui nati sunt tibi in terra Aegypti antequam huc venirem ad te mei erunt Ephraim et Manasses sicut Ruben et Symeon reputabuntur mihi |
Gen 48.6 | reliquos autem quos genueris post eos tui erunt et nomine fratrum suorum vocabuntur in possessionibus suis |
Gen 48.7 | mihi enim quando veniebam de Mesopotamiam mortua est Rahel in terra Chanaan in ipso itinere eratque vernum tempus et ingrediebar Ephratam et sepelivi eam iuxta viam Ephratae quae alio nomine appellatur Bethleem |
Gen 48.8 | videns autem filios eius dixit ad eum qui sunt isti |
Gen 48.9 | respondit filii mei sunt quos dedit mihi Deus in hoc loco adduc inquit eos ad me ut benedicam illis |
Gen 48.10 | oculi enim Israhel caligabant prae nimia senectute et clare videre non poterat adplicitosque ad se deosculatus et circumplexus |
Gen 48.11 | dixit ad filium non sum fraudatus aspectu tuo insuper ostendit mihi Deus semen tuum |
Gen 48.12 | cumque tulisset eos Ioseph de gremio patris adoravit pronus in terram |
Gen 48.13 | et posuit Ephraim ad dexteram suam id est ad sinistram Israhel Manassen vero in sinistra sua ad dexteram scilicet patris adplicuitque ambos ad eum |
Gen 48.14 | qui extendens manum dextram posuit super caput Ephraim iunioris fratris sinistram autem super caput Manasse qui maior natu erat commutans manus |
Gen 48.15 | benedixitque Ioseph filio suo et ait Deus in cuius conspectu ambulaverunt patres mei Abraham et Isaac Deus qui pascit me ab adulescentia mea usque in praesentem diem |
Gen 48.16 | angelus qui eruit me de cunctis malis benedicat pueris et invocetur super eos nomen meum nomina quoque patrum meorum Abraham et Isaac et crescant in multitudinem super terram |
Gen 48.17 | videns autem Ioseph quod posuisset pater suus dexteram manum super caput Ephraim graviter accepit et adprehensam patris manum levare conatus est de capite Ephraim et transferre super caput Manasse |
Gen 48.18 | dixitque ad patrem non ita convenit pater quia hic est primogenitus pone dexteram tuam super caput eius |
Gen 48.19 | qui rennuens ait scio fili mi scio et iste quidem erit in populos et multiplicabitur sed frater eius iunior maior illo erit et semen illius crescet in gentes |
Gen 48.20 | benedixitque eis in ipso tempore dicens in te benedicetur Israhel atque dicetur faciat tibi Deus sicut Ephraim et sicut Manasse constituitque Ephraim ante Manassen |
Gen 48.21 | et ait ad Ioseph filium suum en ego morior et erit Deus vobiscum reducetque vos ad terram patrum vestrorum |
Gen 48.22 | do tibi partem unam extra fratres tuos quam tuli de manu Amorrei in gladio et arcu meo |
Gen 49.1 | vocavit autem Iacob filios suos et ait eis congregamini ut adnuntiem quae ventura sunt vobis diebus novissimis |
Gen 49.2 | congregamini et audite filii Iacob audite Israhel patrem vestrum |
Gen 49.3 | Ruben primogenitus meus tu fortitudo mea et principium doloris mei prior in donis maior imperio |
Gen 49.4 | effusus es sicut aqua non crescas quia ascendisti cubile patris tui et maculasti stratum eius |
Gen 49.5 | Symeon et Levi fratres vasa iniquitatis bellantia |
Gen 49.6 | in consilio eorum ne veniat anima mea et in coetu illorum non sit gloria mea quia in furore suo occiderunt virum et in voluntate sua suffoderunt murum |
Gen 49.7 | maledictus furor eorum quia pertinax et indignatio illorum quia dura dividam eos in Iacob et dispergam illos in Israhel |
Gen 49.8 | Iuda te laudabunt fratres tui manus tua in cervicibus inimicorum tuorum adorabunt te filii patris tui |
Gen 49.9 | catulus leonis Iuda a praeda fili mi ascendisti requiescens accubuisti ut leo et quasi leaena quis suscitabit eum |
Gen 49.10 | non auferetur sceptrum de Iuda et dux de femoribus eius donec veniat qui mittendus est et ipse erit expectatio gentium |
Gen 49.11 | ligans ad vineam pullum suum et ad vitem o fili mi asinam suam lavabit vino stolam suam et sanguine uvae pallium suum |
Gen 49.12 | pulchriores oculi eius vino et dentes lacte candidiores |
Gen 49.13 | Zabulon in litore maris habitabit et in statione navium pertingens usque ad Sidonem |
Gen 49.14 | Isachar asinus fortis accubans inter terminos |
Gen 49.15 | vidit requiem quod esset bona et terram quod optima et subposuit umerum suum ad portandum factusque est tributis serviens |
Gen 49.16 | Dan iudicabit populum suum sicut et alia tribus Israhel |
Gen 49.17 | fiat Dan coluber in via cerastes in semita mordens ungulas equi ut cadat ascensor eius retro |
Gen 49.18 | salutare tuum expectabo Domine |
Gen 49.19 | Gad accinctus proeliabitur ante eum et ipse accingetur retrorsum |
Gen 49.20 | Aser pinguis panis eius et praebebit delicias regibus |
Gen 49.21 | Nepthalim cervus emissus et dans eloquia pulchritudinis |
Gen 49.22 | filius adcrescens Ioseph filius adcrescens et decorus aspectu filiae discurrerunt super murum |
Gen 49.23 | sed exasperaverunt eum et iurgati sunt invideruntque illi habentes iacula |
Gen 49.24 | sedit in forti arcus eius et dissoluta sunt vincula brachiorum et manuum illius per manus potentis Iacob inde pastor egressus est lapis Israhel |
Gen 49.25 | Deus patris tui erit adiutor tuus et Omnipotens benedicet tibi benedictionibus caeli desuper benedictionibus abyssi iacentis deorsum benedictionibus uberum et vulvae |
Gen 49.26 | benedictiones patris tui confortatae sunt benedictionibus patrum eius donec veniret desiderium collium aeternorum fiant in capite Ioseph et in vertice nazarei inter fratres suos |
Gen 49.27 | Beniamin lupus rapax mane comedet praedam et vespere dividet spolia |
Gen 49.28 | omnes hii in tribubus Israhel duodecim haec locutus est eis pater suus benedixitque singulis benedictionibus propriis |
Gen 49.29 | et praecepit eis dicens ego congregor ad populum meum sepelite me cum patribus meis in spelunca duplici quae est in agro Ephron Hetthei |
Gen 49.30 | contra Mambre in terra Chanaan quam emit Abraham cum agro ab Ephron Hettheo in possessionem sepulchri |
Gen 49.31 | ibi sepelierunt eum et Sarram uxorem eius ibi sepultus est Isaac cum Rebecca coniuge ibi et Lia condita iacet |
Gen 49.32 | finitisque mandatis quibus filios instruebat collegit pedes suos super lectulum et obiit adpositusque est ad populum suum |
Gen 50.1 | quod cernens Ioseph ruit super faciem patris flens et deosculans eum |
Gen 50.2 | praecepitque servis suis medicis ut aromatibus condirent patrem |
Gen 50.3 | quibus iussa explentibus transierunt quadraginta dies iste quippe mos erat cadaverum conditorum flevitque eum Aegyptus septuaginta diebus |
Gen 50.4 | et expleto planctus tempore locutus est Ioseph ad familiam Pharaonis si inveni gratiam in conspectu vestro loquimini in auribus Pharaonis |
Gen 50.5 | eo quod pater meus adiuraverit me dicens en morior in sepulchro meo quod fodi mihi in terra Chanaan sepelies me ascendam igitur et sepeliam patrem meum ac revertar |
Gen 50.6 | dixitque ei Pharao ascende et sepeli patrem tuum sicut adiuratus es |
Gen 50.7 | quo ascendente ierunt cum eo omnes senes domus Pharaonis cunctique maiores natu terrae Aegypti |
Gen 50.8 | domus Ioseph cum fratribus suis absque parvulis et gregibus atque armentis quae dereliquerant in terra Gessen |
Gen 50.9 | habuit quoque in comitatu currus et equites et facta est turba non modica |
Gen 50.10 | veneruntque ad aream Atad quae sita est trans Iordanem ubi celebrantes exequias planctu magno atque vehementi impleverunt septem dies |
Gen 50.11 | quod cum vidissent habitatores terrae Chanaan dixerunt planctus magnus est iste Aegyptiis et idcirco appellaverunt nomen loci illius Planctus Aegypti |
Gen 50.12 | fecerunt ergo filii Iacob sicut praeceperat eis |
Gen 50.13 | et portantes eum in terram Chanaan sepelierunt in spelunca duplici quam emerat Abraham cum agro in possessionem sepulchri ab Ephron Hettheo contra faciem Mambre |
Gen 50.14 | reversusque est Ioseph in Aegyptum cum fratribus suis et omni comitatu sepulto patre |
Gen 50.15 | quo mortuo timentes fratres eius et mutuo conloquentes ne forte memor sit iniuriae quam passus est et reddat nobis malum omne quod fecimus |
Gen 50.16 | mandaverunt ei pater tuus praecepit nobis antequam moreretur |
Gen 50.17 | ut haec tibi verbis illius diceremus obsecro ut obliviscaris sceleris fratrum tuorum et peccati atque malitiae quam exercuerunt in te nos quoque oramus ut servis Dei patris tui dimittas iniquitatem hanc quibus auditis flevit Ioseph |
Gen 50.18 | veneruntque ad eum fratres sui et proni in terram dixerunt servi tui sumus |
Gen 50.19 | quibus ille respondit nolite timere num Dei possumus rennuere voluntatem |
Gen 50.20 | vos cogitastis de me malum et Deus vertit illud in bonum ut exaltaret me sicut inpraesentiarum cernitis et salvos faceret multos populos |
Gen 50.21 | nolite metuere ego pascam vos et parvulos vestros consolatusque est eos et blande ac leniter est locutus |
Gen 50.22 | et habitavit in Aegypto cum omni domo patris sui vixitque centum decem annis et vidit Ephraim filios usque ad tertiam generationem filii quoque Machir filii Manasse nati sunt in genibus Ioseph |
Gen 50.23 | quibus transactis locutus est fratribus suis post mortem meam Deus visitabit vos et ascendere faciet de terra ista ad terram quam iuravit Abraham Isaac et Iacob |
Gen 50.24 | cumque adiurasset eos atque dixisset Deus visitabit vos asportate vobiscum ossa mea de loco isto |
Gen 50.25 | mortuus est expletis centum decem vitae suae annis et conditus aromatibus repositus est in loculo in Aegypto |