Heb 2.13 | et iterum ego ero fidens in eum et iterum ecce ego et pueri mei quos mihi dedit Deus |
Heb 2.14 | quia ergo pueri communicaverunt sanguini et carni et ipse similiter participavit hisdem ut per mortem destrueret eum qui habebat mortis imperium id est diabolum |
Heb 2.15 | et liberaret eos qui timore mortis per totam vitam obnoxii erant servituti |
Heb 2.16 | nusquam enim angelos adprehendit sed semen Abrahae adprehendit |
Heb 2.17 | unde debuit per omnia fratribus similare ut misericors fieret et fidelis pontifex ad Deum ut repropitiaret delicta populi |
Heb 2.18 | in eo enim in quo passus est ipse temptatus potens est eis qui temptantur auxiliari |
Heb 3.1 | unde fratres sancti vocationis caelestis participes considerate apostolum et pontificem confessionis nostrae Iesum |
Heb 3.2 | qui fidelis est ei qui fecit illum sicut et Moses in omni domo illius |
Heb 3.3 | amplioris enim gloriae iste prae Mose dignus habitus est quanto ampliorem honorem habet domus qui fabricavit illam |
Heb 3.4 | omnis namque domus fabricatur ab aliquo qui autem omnia creavit Deus |
Heb 3.5 | et Moses quidem fidelis erat in tota domo eius tamquam famulus in testimonium eorum quae dicenda erant |
Heb 3.6 | Christus vero tamquam filius in domo sua quae domus sumus nos si fiduciam et gloriam spei usque ad finem firmam retineamus |
Heb 3.7 | quapropter sicut dicit Spiritus Sanctus hodie si vocem eius audieritis |
Heb 5.11 | de quo grandis nobis sermo et ininterpretabilis ad dicendum quoniam inbecilles facti estis ad audiendum |
Heb 5.12 | etenim cum deberetis magistri esse propter tempus rursum indigetis ut vos doceamini quae sint elementa exordii sermonum Dei et facti estis quibus lacte opus sit non solido cibo |
Heb 5.13 | omnis enim qui lactis est particeps expers est sermonis iustitiae parvulus enim est |
Heb 5.14 | perfectorum autem est solidus cibus eorum qui pro consuetudine exercitatos habent sensus ad discretionem boni ac mali |
Heb 6.1 | quapropter intermittentes inchoationis Christi sermonem ad perfectionem feramur non rursum iacientes fundamentum paenitentiae ab operibus mortuis et fidei ad Deum |
Heb 6.2 | baptismatum doctrinae inpositionis quoque manuum ac resurrectionis mortuorum et iudicii aeterni |
Heb 6.3 | et hoc faciemus siquidem permiserit Deus |
Heb 6.4 | inpossibile est enim eos qui semel sunt inluminati gustaverunt etiam donum caeleste et participes sunt facti Spiritus Sancti |
Heb 6.5 | gustaverunt nihilominus bonum Dei verbum virtutesque saeculi venturi |
Heb 6.6 | et prolapsi sunt renovari rursus ad paenitentiam rursum crucifigentes sibimet ipsis Filium Dei et ostentui habentes |
Heb 6.7 | terra enim saepe venientem super se bibens imbrem et generans herbam oportunam illis a quibus colitur accipit benedictionem a Deo |
Heb 6.8 | proferens autem spinas ac tribulos reproba est et maledicto proxima cuius consummatio in conbustionem |
Heb 6.9 | confidimus autem de vobis dilectissimi meliora et viciniora saluti tametsi ita loquimur |
Heb 6.10 | non enim iniustus Deus ut obliviscatur operis vestri et dilectionis quam ostendistis in nomine ipsius qui ministrastis sanctis et ministratis |
Heb 6.11 | cupimus autem unumquemque vestrum eandem ostentare sollicitudinem ad expletionem spei usque in finem |
Heb 6.12 | ut non segnes efficiamini verum imitatores eorum qui fide et patientia hereditabunt promissiones |
Heb 6.13 | Abrahae namque promittens Deus quoniam neminem habuit per quem iuraret maiorem iuravit per semet ipsum |
Heb 6.14 | dicens nisi benedicens benedicam te et multiplicans multiplicabo te |
Heb 6.15 | et sic longanimiter ferens adeptus est repromissionem |
Heb 6.16 | homines enim per maiorem sui iurant et omnis controversiae eorum finis ad confirmationem est iuramentum |
Heb 6.17 | in quo abundantius volens Deus ostendere pollicitationis heredibus inmobilitatem consilii sui interposuit iusiurandum |
Heb 6.18 | ut per duas res inmobiles quibus inpossibile est mentiri Deum fortissimum solacium habeamus qui confugimus ad tenendam propositam spem |
Heb 6.19 | quam sicut anchoram habemus animae tutam ac firmam et incedentem usque in interiora velaminis |
Heb 6.20 | ubi praecursor pro nobis introiit Iesus secundum ordinem Melchisedech pontifex factus in aeternum |
Heb 7.1 | hic enim Melchisedech rex Salem sacerdos Dei summi qui obviavit Abrahae regresso a caede regum et benedixit ei |
Heb 7.2 | cui decimas omnium divisit Abraham primum quidem qui interpretatur rex iustitiae deinde autem et rex Salem quod est rex pacis |
Heb 7.3 | sine patre sine matre sine genealogia neque initium dierum neque finem vitae habens adsimilatus autem Filio Dei manet sacerdos in perpetuum |
Heb 7.4 | intuemini autem quantus sit hic cui et decimam dedit de praecipuis Abraham patriarcha |
Heb 7.5 | et quidem de filiis Levi sacerdotium accipientes mandatum habent decimas sumere a populo secundum legem id est a fratribus suis quamquam et ipsi exierunt de lumbis Abrahae |
Heb 7.6 | cuius autem generatio non adnumeratur in eis decimas sumpsit Abraham et hunc qui habebat repromissiones benedixit |
Heb 7.7 | sine ulla autem contradictione quod minus est a meliore benedicitur |
Heb 7.8 | et hic quidem decimas morientes homines accipiunt ibi autem contestatus quia vivit |
Heb 7.9 | et ut ita dictum sit per Abraham et Levi qui decimas accipit decimatus est |
Heb 7.10 | adhuc enim in lumbis patris erat quando obviavit ei Melchisedech |
Heb 7.11 | si ergo consummatio per sacerdotium leviticum erat populus enim sub ipso legem accepit quid adhuc necessarium secundum ordinem Melchisedech alium surgere sacerdotem et non secundum ordinem Aaron dici |
Heb 7.12 | translato enim sacerdotio necesse est ut et legis translatio fiat |
Heb 7.13 | in quo enim haec dicuntur de alia tribu est de qua nullus altario praesto fuit |
Heb 7.14 | manifestum enim quod ex Iuda ortus sit Dominus noster in qua tribu nihil de sacerdotibus Moses locutus est |
Heb 7.15 | et amplius adhuc manifestum est si secundum similitudinem Melchisedech exsurgit alius sacerdos |
Heb 7.16 | qui non secundum legem mandati carnalis factus est sed secundum virtutem vitae insolubilis |
Heb 7.17 | contestatur enim quoniam tu es sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedech |
Heb 7.25 | unde et salvare in perpetuo potest accedentes per semet ipsum ad Deum semper vivens ad interpellandum pro eis |
Heb 7.26 | talis enim decebat ut nobis esset pontifex sanctus innocens inpollutus segregatus a peccatoribus et excelsior caelis factus |
Heb 7.27 | qui non habet cotidie necessitatem quemadmodum sacerdotes prius pro suis delictis hostias offerre deinde pro populi hoc enim fecit semel se offerendo |
Heb 7.28 | lex enim homines constituit sacerdotes infirmitatem habentes sermo autem iurisiurandi qui post legem est Filium in aeternum perfectum |
Heb 8.1 | capitulum autem super ea quae dicuntur talem habemus pontificem qui consedit in dextera sedis Magnitudinis in caelis |
Heb 8.2 | sanctorum minister et tabernaculi veri quod fixit Dominus et non homo |
Heb 8.3 | omnis enim pontifex ad offerenda munera et hostias constituitur unde necesse est et hunc habere aliquid quod offerat |
Heb 8.4 | si ergo esset super terram nec esset sacerdos cum essent qui offerrent secundum legem munera |
Heb 8.5 | qui exemplari et umbrae deserviunt caelestium sicut responsum est Mosi cum consummaret tabernaculum vide inquit omnia facito secundum exemplar quod tibi ostensum est in monte |
Heb 8.6 | nunc autem melius sortitus est ministerium quanto et melioris testamenti mediator est quod in melioribus repromissionibus sanctum est |
Heb 8.7 | nam si illud prius culpa vacasset non utique secundi locus inquireretur |
Heb 8.8 | vituperans enim eos dicit ecce dies veniunt dicit Dominus et consummabo super domum Israhel et super domum Iuda testamentum novum |
Heb 8.9 | non secundum testamentum quod feci patribus eorum in die qua adprehendi manum illorum ut educerem illos de terra Aegypti quoniam ipsi non permanserunt in testamento meo et ego neglexi eos dicit Dominus |
Heb 8.10 | quia hoc testamentum quod disponam domui Israhel post dies illos dicit Dominus dando leges meas in mentem eorum et in corde eorum superscribam eas et ero eis in Deum et ipsi erunt mihi in populum |
Heb 8.11 | et non docebit unusquisque proximum suum et unusquisque fratrem suum dicens cognosce Dominum quoniam omnes scient me a minore usque ad maiorem eorum |
Heb 8.12 | quia propitius ero iniquitatibus eorum et peccatorum illorum iam non memorabor |
Heb 8.13 | dicendo autem novum veteravit prius quod autem antiquatur et senescit prope interitum est |
Heb 9.1 | habuit quidem et prius iustificationes culturae et sanctum saeculare |
Heb 9.2 | tabernaculum enim factum est primum in quo inerant candelabra et mensa et propositio panum quae dicitur sancta |
Heb 9.3 | post velamentum autem secundum tabernaculum quod dicitur sancta sanctorum |
Heb 9.4 | aureum habens turibulum et arcam testamenti circumtectam ex omni parte auro in qua urna aurea habens manna et virga Aaron quae fronduerat et tabulae testamenti |
Heb 9.5 | superque eam cherubin gloriae obumbrantia propitiatorium de quibus non est modo dicendum per singula |
Heb 9.6 | his vero ita conpositis in priori quidem tabernaculo semper introibant sacerdotes sacrificiorum officia consummantes |
Heb 9.7 | in secundo autem semel in anno solus pontifex non sine sanguine quem offert pro sua et populi ignorantia |
Heb 9.8 | hoc significante Spiritu Sancto nondum propalatam esse sanctorum viam adhuc priore tabernaculo habente statum |
Heb 9.9 | quae parabola est temporis instantis iuxta quam munera et hostiae offeruntur quae non possunt iuxta conscientiam perfectum facere servientem |
Heb 9.10 | solummodo in cibis et in potibus et variis baptismis et iustitiis carnis usque ad tempus correctionis inpositis |
Heb 9.11 | Christus autem adsistens pontifex futurorum bonorum per amplius et perfectius tabernaculum non manufactum id est non huius creationis |
Heb 9.12 | neque per sanguinem hircorum et vitulorum sed per proprium sanguinem introivit semel in sancta aeterna redemptione inventa |
Heb 9.13 | si enim sanguis hircorum et taurorum et cinis vitulae aspersus inquinatos sanctificat ad emundationem carnis |
Heb 9.14 | quanto magis sanguis Christi qui per Spiritum Sanctum semet ipsum obtulit inmaculatum Deo emundabit conscientiam vestram ab operibus mortuis ad serviendum Deo viventi |
Heb 9.15 | et ideo novi testamenti mediator est ut morte intercedente in redemptionem earum praevaricationum quae erant sub priore testamento repromissionem accipiant qui vocati sunt aeternae hereditatis |
Heb 9.16 | ubi enim testamentum mors necesse est intercedat testatoris |
Heb 9.17 | testamentum enim in mortuis confirmatum est alioquin nondum valet dum vivit qui testatus est |
Heb 9.18 | unde ne primum quidem sine sanguine dedicatum est |
Heb 9.19 | lecto enim omni mandato legis a Mose universo populo accipiens sanguinem vitulorum et hircorum cum aqua et lana coccinea et hysopo ipsum quoque librum et omnem populum aspersit |
Heb 9.20 | dicens hic sanguis testamenti quod mandavit ad vos Deus |
Heb 9.21 | etiam tabernaculum et omnia vasa ministerii sanguine similiter aspersit |
Heb 9.22 | et omnia paene in sanguine mundantur secundum legem et sine sanguinis fusione non fit remissio |
Heb 9.23 | necesse est ergo exemplaria quidem caelestium his mundari ipsa autem caelestia melioribus hostiis quam istis |
Heb 9.24 | non enim in manufactis sanctis Iesus introiit exemplaria verorum sed in ipsum caelum ut appareat nunc vultui Dei pro nobis |
Heb 9.25 | neque ut saepe offerat semet ipsum quemadmodum pontifex intrat in sancta per singulos annos in sanguine alieno |
Heb 9.26 | alioquin oportebat eum frequenter pati ab origine mundi nunc autem semel in consummatione saeculorum ad destitutionem peccati per hostiam suam apparuit |
Heb 9.27 | et quemadmodum statutum est hominibus semel mori post hoc autem iudicium |
Heb 9.28 | sic et Christus semel oblatus ad multorum exhaurienda peccata secundo sine peccato apparebit expectantibus se in salutem |
Heb 10.16 | hoc autem testamentum quod testabor ad illos post dies illos dicit Dominus dando leges meas in cordibus eorum et in mente eorum superscribam eas |
Heb 10.17 | et peccatorum et iniquitatium eorum iam non recordabor amplius |
Heb 10.18 | ubi autem horum remissio iam non oblatio pro peccato |
Heb 10.19 | habentes itaque fratres fiduciam in introitu sanctorum in sanguine Christi |
Heb 10.20 | quam initiavit nobis viam novam et viventem per velamen id est carnem suam |
Heb 10.21 | et sacerdotem magnum super domum Dei |
Heb 10.22 | accedamus cum vero corde in plenitudine fidei aspersi corda a conscientia mala et abluti corpus aqua munda |
Heb 10.23 | teneamus spei nostrae confessionem indeclinabilem fidelis enim est qui repromisit |
Heb 10.24 | et consideremus invicem in provocationem caritatis et bonorum operum |
Heb 10.25 | non deserentes collectionem nostram sicut est consuetudinis quibusdam sed consolantes et tanto magis quanto videritis adpropinquantem diem |
Heb 10.26 | voluntarie enim peccantibus nobis post acceptam notitiam veritatis iam non relinquitur pro peccatis hostia |
Heb 10.27 | terribilis autem quaedam expectatio iudicii et ignis aemulatio quae consumptura est adversarios |
Heb 10.28 | irritam quis faciens legem Mosi sine ulla miseratione duobus vel tribus testibus moritur |
Heb 10.29 | quanto magis putatis deteriora mereri supplicia qui Filium Dei conculcaverit et sanguinem testamenti pollutum duxerit in quo sanctificatus est et Spiritui gratiae contumeliam fecerit |
Heb 10.30 | scimus enim qui dixit mihi vindictam ego reddam et iterum quia iudicabit Dominus populum suum |
Heb 10.31 | horrendum est incidere in manus Dei viventis |
Heb 10.32 | rememoramini autem pristinos dies in quibus inluminati magnum certamen sustinuistis passionum |
Heb 10.33 | et in altero quidem obprobriis et tribulationibus spectaculum facti in altero autem socii taliter conversantium effecti |
Heb 10.34 | nam et vinctis conpassi estis et rapinam bonorum vestrorum cum gaudio suscepistis cognoscentes vos habere meliorem et manentem substantiam |
Heb 10.35 | nolite itaque amittere confidentiam vestram quae magnam habet remunerationem |
Heb 10.36 | patientia enim vobis necessaria est ut voluntatem Dei facientes reportetis promissionem |
Heb 10.37 | adhuc enim modicum quantulum qui venturus est veniet et non tardabit |
Heb 10.38 | iustus autem meus ex fide vivit quod si subtraxerit se non placebit animae meae |
Heb 10.39 | nos autem non sumus subtractionis in perditionem sed fidei in adquisitionem animae |
Heb 11.1 | est autem fides sperandorum substantia rerum argumentum non parentum |
Heb 11.2 | in hac enim testimonium consecuti sunt senes |
Heb 11.3 | fide intellegimus aptata esse saecula verbo Dei ut ex invisibilibus visibilia fierent |
Heb 11.4 | fide plurimam hostiam Abel quam Cain obtulit Deo per quam testimonium consecutus est esse iustus testimonium perhibente muneribus eius Deo et per illam defunctus adhuc loquitur |
Heb 11.5 | fide Enoch translatus est ne videret mortem et non inveniebatur quia transtulit illum Deus ante translationem enim testimonium habebat placuisse Deo |
Heb 11.6 | sine fide autem inpossibile placere credere enim oportet accedentem ad Deum quia est et inquirentibus se remunerator fit |
Heb 11.7 | fide Noe responso accepto de his quae adhuc non videbantur metuens aptavit arcam in salutem domus suae per quam damnavit mundum et iustitiae quae per fidem est heres est institutus |
Heb 11.8 | fide qui vocatur Abraham oboedivit in locum exire quem accepturus erat in hereditatem et exiit nesciens quo iret |
Heb 11.9 | fide moratus est in terra repromissionis tamquam in aliena in casulis habitando cum Isaac et Iacob coheredibus repromissionis eiusdem |
Heb 11.10 | expectabat enim fundamenta habentem civitatem cuius artifex et conditor Deus |
Heb 11.11 | fide et ipsa Sarra sterilis virtutem in conceptionem seminis accepit etiam praeter tempus aetatis quoniam fidelem credidit esse qui promiserat |
Heb 11.12 | propter quod et ab uno orti sunt et haec emortuo tamquam sidera caeli in multitudinem et sicut harena quae est ad oram maris innumerabilis |
Heb 11.13 | iuxta fidem defuncti sunt omnes isti non acceptis repromissionibus sed a longe eas aspicientes et salutantes et confitentes quia peregrini et hospites sunt supra terram |
Heb 11.14 | qui enim haec dicunt significant se patriam inquirere |
Heb 11.15 | et si quidem illius meminissent de qua exierunt habebant utique tempus revertendi |
Heb 11.16 | nunc autem meliorem appetunt id est caelestem ideo non confunditur Deus vocari Deus eorum paravit enim illis civitatem |
Heb 11.17 | fide obtulit Abraham Isaac cum temptaretur et unigenitum offerebat qui susceperat repromissiones |
Heb 11.18 | ad quem dictum est quia in Isaac vocabitur tibi semen |
Heb 11.19 | arbitrans quia et a mortuis suscitare potens est Deus unde eum et in parabola accepit |
Heb 11.20 | fide et de futuris benedixit Isaac Iacob et Esau |
Heb 11.21 | fide Iacob moriens singulis filiorum Ioseph benedixit et adoravit fastigium virgae eius |
Heb 11.22 | fide Ioseph moriens de profectione filiorum Israhel memoratus est et de ossibus suis mandavit |
Heb 11.23 | fide Moses natus occultatus est mensibus tribus a parentibus suis eo quod vidissent elegantem infantem et non timuerunt regis edictum |
Heb 11.24 | fide Moses grandis factus negavit se esse filium filiae Pharaonis |
Heb 11.25 | magis eligens adfligi cum populo Dei quam temporalis peccati habere iucunditatem |
Heb 11.26 | maiores divitias aestimans thesauro Aegyptiorum inproperium Christi aspiciebat enim in remunerationem |
Heb 11.27 | fide reliquit Aegyptum non veritus animositatem regis invisibilem enim tamquam videns sustinuit |
Heb 11.28 | fide celebravit pascha et sanguinis effusionem ne qui vastabat primitiva tangeret eos |
Heb 11.29 | fide transierunt mare Rubrum tamquam per aridam terram quod experti Aegyptii devorati sunt |
Heb 11.30 | fide muri Hiericho ruerunt circuiti dierum septem |
Heb 11.31 | fide Raab meretrix non periit cum incredulis excipiens exploratores cum pace |
Heb 11.32 | et quid adhuc dicam deficiet enim me tempus enarrantem de Gedeon Barac Samson Iepthae David et Samuhel et prophetis |
Heb 11.33 | qui per fidem devicerunt regna operati sunt iustitiam adepti sunt repromissiones obturaverunt ora leonum |
Heb 11.34 | extinxerunt impetum ignis effugerunt aciem gladii convaluerunt de infirmitate fortes facti sunt in bello castra verterunt exterorum |
Heb 11.35 | acceperunt mulieres de resurrectione mortuos suos alii autem distenti sunt non suscipientes redemptionem ut meliorem invenirent resurrectionem |
Heb 11.36 | alii vero ludibria et verbera experti insuper et vincula et carceres |
Heb 11.37 | lapidati sunt secti sunt temptati sunt in occisione gladii mortui sunt circumierunt in melotis in pellibus caprinis egentes angustiati adflicti |
Heb 11.38 | quibus dignus non erat mundus in solitudinibus errantes et montibus et speluncis et in cavernis terrae |
Heb 11.39 | et hii omnes testimonio fidei probati non acceperunt repromissionem |
Heb 11.40 | Deo pro nobis melius aliquid providente ut ne sine nobis consummarentur |
Heb 12.1 | ideoque et nos tantam habentes inpositam nubem testium deponentes omne pondus et circumstans nos peccatum per patientiam curramus propositum nobis certamen |
Heb 12.2 | aspicientes in auctorem fidei et consummatorem Iesum qui pro proposito sibi gaudio sustinuit crucem confusione contempta atque in dextera sedis Dei sedit |
Heb 12.3 | recogitate enim eum qui talem sustinuit a peccatoribus adversum semet ipsos contradictionem ut ne fatigemini animis vestris deficientes |
Heb 12.4 | nondum usque ad sanguinem restitistis adversus peccatum repugnantes |
Heb 12.5 | et obliti estis consolationis quae vobis tamquam filiis loquitur dicens fili mi noli neglegere disciplinam Domini neque fatigeris dum ab eo argueris |
Heb 12.6 | quem enim diligit Dominus castigat flagellat autem omnem filium quem recipit |
Heb 12.7 | in disciplina perseverate tamquam filiis vobis offert Deus quis enim filius quem non corripit pater |
Heb 12.8 | quod si extra disciplinam estis cuius participes facti sunt omnes ergo adulteri et non filii estis |
Heb 12.9 | deinde patres quidem carnis nostrae habuimus eruditores et reverebamur non multo magis obtemperabimus Patri spirituum et vivemus |
Heb 12.10 | et illi quidem in tempore paucorum dierum secundum voluntatem suam erudiebant nos hic autem ad id quod utile est in recipiendo sanctificationem eius |
Heb 12.11 | omnis autem disciplina in praesenti quidem videtur non esse gaudii sed maeroris postea autem fructum pacatissimum exercitatis per eam reddit iustitiae |
Heb 12.12 | propter quod remissas manus et soluta genua erigite |
Heb 12.13 | et gressus rectos facite pedibus vestris ut non claudicans erret magis autem sanetur |
Heb 12.14 | pacem sequimini cum omnibus et sanctimoniam sine qua nemo videbit Dominum |
Heb 12.15 | contemplantes ne quis desit gratiae Dei ne qua radix amaritudinis sursum germinans inpediat et per illam inquinentur multi |
Heb 12.16 | ne quis fornicator aut profanus ut Esau qui propter unam escam vendidit primitiva sua |
Heb 12.17 | scitote enim quoniam et postea cupiens hereditare benedictionem reprobatus est non enim invenit paenitentiae locum quamquam cum lacrimis inquisisset eam |
Heb 12.18 | non enim accessistis ad tractabilem et accensibilem ignem et turbinem et caliginem et procellam |
Heb 12.19 | et tubae sonum et vocem verborum quam qui audierunt excusaverunt se ne eis fieret verbum |
Heb 12.20 | non enim portabant quod dicebatur et si bestia tetigerit montem lapidabitur |
Heb 12.21 | et ita terribile erat quod videbatur Moses dixit exterritus sum et tremebundus |
Heb 12.22 | sed accessistis ad Sion montem et civitatem Dei viventis Hierusalem caelestem et multorum milium angelorum frequentiae |
Heb 12.23 | et ecclesiam primitivorum qui conscripti sunt in caelis et iudicem omnium Deum et spiritus iustorum perfectorum |
Heb 12.24 | et testamenti novi mediatorem Iesum et sanguinis sparsionem melius loquentem quam Abel |
Heb 12.25 | videte ne recusetis loquentem si enim illi non effugerunt recusantes eum qui super terram loquebatur multo magis nos qui de caelis loquentem nobis avertimur |
Heb 12.26 | cuius vox movit terram tunc modo autem repromittit dicens adhuc semel ego movebo non solum terram sed et caelum |
Heb 12.27 | quod autem adhuc semel dicit declarat mobilium translationem tamquam factorum ut maneant ea quae sunt inmobilia |
Heb 12.28 | itaque regnum inmobile suscipientes habemus gratiam per quam serviamus placentes Deo cum metu et reverentia |
Heb 12.29 | etenim Deus noster ignis consumens est |
Heb 13.1 | caritas fraternitatis maneat |
Heb 13.2 | hospitalitatem nolite oblivisci per hanc enim latuerunt quidam angelis hospitio receptis |
Heb 13.3 | mementote vinctorum tamquam simul vincti et laborantium tamquam et ipsi in corpore morantes |
Heb 13.4 | honorabile conubium in omnibus et torus inmaculatus fornicatores enim et adulteros iudicabit Deus |
Heb 13.5 | sint mores sine avaritia contenti praesentibus ipse enim dixit non te deseram neque derelinquam |
Heb 13.6 | ita ut confidenter dicamus Dominus mihi adiutor non timebo quid faciat mihi homo |