Jac 1.1 | Iacobus Dei et Domini nostri Iesu Christi servus duodecim tribubus quae sunt in dispersione salutem |
Jac 1.2 | omne gaudium existimate fratres mei cum in temptationibus variis incideritis |
Jac 1.3 | scientes quod probatio fidei vestrae patientiam operatur |
Jac 1.4 | patientia autem opus perfectum habeat ut sitis perfecti et integri in nullo deficientes |
Jac 1.5 | si quis autem vestrum indiget sapientiam postulet a Deo qui dat omnibus affluenter et non inproperat et dabitur ei |
Jac 1.6 | postulet autem in fide nihil haesitans qui enim haesitat similis est fluctui maris qui a vento movetur et circumfertur |
Jac 1.7 | non ergo aestimet homo ille quod accipiat aliquid a Domino |
Jac 1.8 | vir duplex animo inconstans in omnibus viis suis |
Jac 1.9 | glorietur autem frater humilis in exaltatione sua |
Jac 1.10 | dives autem in humilitate sua quoniam sicut flos faeni transibit |
Jac 1.11 | exortus est enim sol cum ardore et arefecit faenum et flos eius decidit et decor vultus eius deperiit ita et dives in itineribus suis marcescet |
Jac 1.12 | beatus vir qui suffert temptationem quia cum probatus fuerit accipiet coronam vitae quam repromisit Deus diligentibus se |
Jac 1.13 | nemo cum temptatur dicat quoniam a Deo temptor Deus enim intemptator malorum est ipse autem neminem temptat |
Jac 1.14 | unusquisque vero temptatur a concupiscentia sua abstractus et inlectus |
Jac 1.15 | dein concupiscentia cum conceperit parit peccatum peccatum vero cum consummatum fuerit generat mortem |
Jac 1.16 | nolite itaque errare fratres mei dilectissimi |
Jac 1.17 | omne datum optimum et omne donum perfectum desursum est descendens a Patre luminum apud quem non est transmutatio nec vicissitudinis obumbratio |
Jac 1.18 | voluntarie genuit nos verbo veritatis ut simus initium aliquod creaturae eius |
Jac 1.19 | scitis fratres mei dilecti sit autem omnis homo velox ad audiendum tardus autem ad loquendum et tardus ad iram |
Jac 1.20 | ira enim viri iustitiam Dei non operatur |
Jac 1.21 | propter quod abicientes omnem inmunditiam et abundantiam malitiae in mansuetudine suscipite insitum verbum quod potest salvare animas vestras |
Jac 1.22 | estote autem factores verbi et non auditores tantum fallentes vosmet ipsos |
Jac 1.23 | quia si quis auditor est verbi et non factor hic conparabitur viro consideranti vultum nativitatis suae in speculo |
Jac 1.24 | consideravit enim se et abiit et statim oblitus est qualis fuerit |
Jac 1.25 | qui autem perspexerit in lege perfecta libertatis et permanserit non auditor obliviosus factus sed factor operis hic beatus in facto suo erit |
Jac 1.26 | si quis autem putat se religiosum esse non refrenans linguam suam sed seducens cor suum huius vana est religio |
Jac 1.27 | religio munda et inmaculata apud Deum et Patrem haec est visitare pupillos et viduas in tribulatione eorum inmaculatum se custodire ab hoc saeculo |
Jac 2.1 | fratres mei nolite in personarum acceptione habere fidem Domini nostri Iesu Christi gloriae |
Jac 2.2 | etenim si introierit in conventu vestro vir aureum anulum habens in veste candida introierit autem et pauper in sordido habitu |
Jac 2.3 | et intendatis in eum qui indutus est veste praeclara et dixeritis tu sede hic bene pauperi autem dicatis tu sta illic aut sede sub scabillo pedum meorum |
Jac 2.4 | nonne iudicatis apud vosmet ipsos et facti estis iudices cogitationum iniquarum |
Jac 2.5 | audite fratres mei dilectissimi nonne Deus elegit pauperes in hoc mundo divites in fide et heredes regni quod repromisit Deus diligentibus se |
Jac 2.6 | vos autem exhonorastis pauperem nonne divites per potentiam opprimunt vos et ipsi trahunt vos ad iudicia |
Jac 2.7 | nonne ipsi blasphemant bonum nomen quod invocatum est super vos |
Jac 2.8 | si tamen legem perficitis regalem secundum scripturas diliges proximum tuum sicut te ipsum bene facitis |
Jac 2.9 | si autem personas accipitis peccatum operamini redarguti a lege quasi transgressores |
Jac 2.10 | quicumque autem totam legem servaverit offendat autem in uno factus est omnium reus |
Jac 2.11 | qui enim dixit non moechaberis dixit et non occides quod si non moechaberis occides autem factus es transgressor legis |
Jac 2.12 | sic loquimini et sic facite sicut per legem libertatis incipientes iudicari |
Jac 2.13 | iudicium enim sine misericordia illi qui non fecit misericordiam superexultat autem misericordia iudicio |
Jac 2.14 | quid proderit fratres mei si fidem quis dicat se habere opera autem non habeat numquid poterit fides salvare eum |
Jac 2.15 | si autem frater aut soror nudi sunt et indigent victu cotidiano |
Jac 2.16 | dicat autem aliquis de vobis illis ite in pace calefacimini et saturamini non dederitis autem eis quae necessaria sunt corporis quid proderit |
Jac 2.17 | sic et fides si non habeat opera mortua est in semet ipsam |
Jac 2.18 | sed dicet quis tu fidem habes et ego opera habeo ostende mihi fidem tuam sine operibus et ego ostendam tibi ex operibus fidem meam |
Jac 2.19 | tu credis quoniam unus est Deus bene facis et daemones credunt et contremescunt |
Jac 2.20 | vis autem scire o homo inanis quoniam fides sine operibus otiosa est |
Jac 2.21 | Abraham pater noster nonne ex operibus iustificatus est offerens Isaac filium suum super altare |
Jac 2.22 | vides quoniam fides cooperabatur operibus illius et ex operibus fides consummata est |
Jac 2.23 | et suppleta est scriptura dicens credidit Abraham Deo et reputatum est illi ad iustitiam et amicus Dei appellatus est |
Jac 2.24 | videtis quoniam ex operibus iustificatur homo et non ex fide tantum |
Jac 2.25 | similiter autem et Raab meretrix nonne ex operibus iustificata est suscipiens nuntios et alia via eiciens |
Jac 2.26 | sicut enim corpus sine spiritu emortuum est ita et fides sine operibus mortua est |
Jac 3.1 | nolite plures magistri fieri fratres mei scientes quoniam maius iudicium sumitis |
Jac 3.2 | in multis enim offendimus omnes si quis in verbo non offendit hic perfectus est vir potens etiam freno circumducere totum corpus |
Jac 3.3 | si autem equorum frenos in ora mittimus ad consentiendum nobis et omne corpus illorum circumferimus |
Jac 3.4 | ecce et naves cum magnae sint et a ventis validis minentur circumferuntur a modico gubernaculo ubi impetus dirigentis voluerit |
Jac 3.5 | ita et lingua modicum quidem membrum est et magna exultat ecce quantus ignis quam magnam silvam incendit |
Jac 3.6 | et lingua ignis est universitas iniquitatis lingua constituitur in membris nostris quae maculat totum corpus et inflammat rotam nativitatis nostrae inflammata a gehenna |
Jac 3.7 | omnis enim natura bestiarum et volucrum et serpentium etiam ceterorum domantur et domita sunt a natura humana |
Jac 3.8 | linguam autem nullus hominum domare potest inquietum malum plena veneno mortifero |
Jac 3.9 | in ipsa benedicimus Dominum et Patrem et in ipsa maledicimus homines qui ad similitudinem Dei facti sunt |
Jac 3.10 | ex ipso ore procedit benedictio et maledictio non oportet fratres mei haec ita fieri |
Jac 3.11 | numquid fons de eodem foramine emanat dulcem et amaram aquam |
Jac 3.12 | numquid potest fratres mei ficus olivas facere aut vitis ficus sic neque salsa dulcem potest facere aquam |
Jac 3.13 | quis sapiens et disciplinatus inter vos ostendat ex bona conversatione operationem suam in mansuetudine sapientiae |
Jac 3.14 | quod si zelum amarum habetis et contentiones in cordibus vestris nolite gloriari et mendaces esse adversus veritatem |
Jac 3.15 | non est ista sapientia desursum descendens sed terrena animalis diabolica |
Jac 3.16 | ubi enim zelus et contentio ibi inconstantia et omne opus pravum |
Jac 3.17 | quae autem desursum est sapientia primum quidem pudica est deinde pacifica modesta suadibilis plena misericordia et fructibus bonis non iudicans sine simulatione |
Jac 3.18 | fructus autem iustitiae in pace seminatur facientibus pacem |
Jac 4.1 | unde bella et lites in vobis nonne hinc ex concupiscentiis vestris quae militant in membris vestris |
Jac 4.2 | concupiscitis et non habetis occiditis et zelatis et non potestis adipisci litigatis et belligeratis non habetis propter quod non postulatis |
Jac 4.3 | petitis et non accipitis eo quod male petatis ut in concupiscentiis vestris insumatis |
Jac 4.4 | adulteri nescitis quia amicitia huius mundi inimica est Dei quicumque ergo voluerit amicus esse saeculi huius inimicus Dei constituitur |
Jac 4.5 | aut putatis quia inaniter scriptura dicat ad invidiam concupiscit Spiritus qui inhabitat in nobis |
Jac 4.6 | maiorem autem dat gratiam propter quod dicit Deus superbis resistit humilibus autem dat gratiam |
Jac 4.7 | subditi igitur estote Deo resistite autem diabolo et fugiet a vobis |
Jac 4.8 | adpropiate Domino et adpropinquabit vobis emundate manus peccatores et purificate corda duplices animo |
Jac 4.9 | miseri estote et lugete et plorate risus vester in luctum convertatur et gaudium in maerorem |
Jac 4.10 | humiliamini in conspectu Domini et exaltabit vos |
Jac 4.11 | nolite detrahere de alterutrum fratres qui detrahit fratri aut qui iudicat fratrem suum detrahit legi et iudicat legem si autem iudicas legem non es factor legis sed iudex |
Jac 4.12 | unus est legislator et iudex qui potest perdere et liberare tu autem quis es qui iudicas proximum |
Jac 4.13 | ecce nunc qui dicitis hodie aut crastino ibimus in illam civitatem et faciemus quidem ibi annum et mercabimur et lucrum faciemus |
Jac 4.14 | qui ignoratis quid erit in crastinum quae enim est vita vestra vapor est ad modicum parens deinceps exterminatur |
Jac 4.15 | pro eo ut dicatis si Dominus voluerit et vixerimus faciemus hoc aut illud |
Jac 4.16 | nunc autem exultatis in superbiis vestris omnis exultatio talis maligna est |
Jac 4.17 | scienti igitur bonum facere et non facienti peccatum est illi |
Jac 5.1 | age nunc divites plorate ululantes in miseriis quae advenient vobis |
Jac 5.2 | divitiae vestrae putrefactae sunt et vestimenta vestra a tineis comesta sunt |
Jac 5.3 | aurum et argentum vestrum eruginavit et erugo eorum in testimonium vobis erit et manducabit carnes vestras sicut ignis thesaurizastis in novissimis diebus |
Jac 5.4 | ecce merces operariorum qui messuerunt regiones vestras qui fraudatus est a vobis clamat et clamor ipsorum in aures Domini Sabaoth introiit |
Jac 5.5 | epulati estis super terram et in luxuriis enutristis corda vestra in die occisionis |
Jac 5.6 | addixistis occidistis iustum non resistit vobis |
Jac 5.7 | patientes igitur estote fratres usque ad adventum Domini ecce agricola expectat pretiosum fructum terrae patienter ferens donec accipiat temporivum et serotinum |
Jac 5.8 | patientes estote et vos confirmate corda vestra quoniam adventus Domini adpropinquavit |
Jac 5.9 | nolite ingemescere fratres in alterutrum ut non iudicemini ecce iudex ante ianuam adsistit |
Jac 5.10 | exemplum accipite fratres laboris et patientiae prophetas qui locuti sunt in nomine Domini |
Jac 5.11 | ecce beatificamus qui sustinuerunt sufferentiam Iob audistis et finem Domini vidistis quoniam misericors est Dominus et miserator |