Global Chant Database Global Chant Database

Search by Bible verses

... back to Bible search ...

Lc 1.1 quoniam quidem multi conati sunt ordinare narrationem quae in nobis conpletae sunt rerum
Lc 1.2 sicut tradiderunt nobis qui ab initio ipsi viderunt et ministri fuerunt sermonis
Lc 1.3 visum est et mihi adsecuto a principio omnibus diligenter ex ordine tibi scribere optime Theophile
Lc 1.4 ut cognoscas eorum verborum de quibus eruditus es veritatem
Lc 1.5 fuit in diebus Herodis regis Iudaeae sacerdos quidam nomine Zaccharias de vice Abia et uxor illi de filiabus Aaron et nomen eius Elisabeth
Lc 1.6 erant autem iusti ambo ante Deum incedentes in omnibus mandatis et iustificationibus Domini sine querella
Lc 1.7 et non erat illis filius eo quod esset Elisabeth sterilis et ambo processissent in diebus suis
Lc 1.8 factum est autem cum sacerdotio fungeretur in ordine vicis suae ante Deum
Lc 1.9 secundum consuetudinem sacerdotii sorte exiit ut incensum poneret ingressus in templum Domini
Lc 1.10 et omnis multitudo erat populi orans foris hora incensi
Lc 1.11 apparuit autem illi angelus Domini stans a dextris altaris incensi
Lc 1.12 et Zaccharias turbatus est videns et timor inruit super eum
Lc 1.13 ait autem ad illum angelus ne timeas Zaccharia quoniam exaudita est deprecatio tua et uxor tua Elisabeth pariet tibi filium et vocabis nomen eius Iohannem
Chant detailsAit autem angelus ne timeas----------an1AR 661 LU 1408
No matches found.

Lc 1.14 et erit gaudium tibi et exultatio et multi in nativitate eius gaudebunt
Lc 1.15 erit enim magnus coram Domino et vinum et sicera non bibet et Spiritu Sancto replebitur adhuc ex utero matris suae
Chant detailsSpiritu sancto replevit eos----------re5WA 156
Chant detailsErit enim magnus coram domino----------an7LR 352
Chant detailsErit enim magnus coram domino----------an4LA 403
Chant detailsErit enim magnus coram domino vinum et siceram non bibet------------------------------------rev7Cantus Index cao6757a
Chant detailsErit enim magnus coram domino et spiritu sancto replebitur------------------------------------rev8Cantus Index cao6991a
No matches found.

Lc 1.16 et multos filiorum Israhel convertet ad Dominum Deum ipsorum
Lc 1.17 et ipse praecedet ante illum in spiritu et virtute Heliae ut convertat corda patrum in filios et incredibiles ad prudentiam iustorum parare Domino plebem perfectam
Chant detailsIpse praeibit ante illum in spiritu et virtute Eliae parare ...---------------------------an7Cantus Index cao3403
Chant detailsIpse praeibit ante illum in spiritu et virtute Eliae------------------------------------rev7Cantus Index cao6837b
Chant detailsIpse praeibit ante illum in spiritu et virtute Eliae------------------------------------rev8Cantus Index cao7420a
Chant detailsIpse praeibit ante illum in spiritu et virtute Eliae------------------------------------rev7Cantus Index cao6837b
Chant detailsIpse praeibit ante illum in spiritu et virtute Eliae parare ...----------------------------an7Cantus Index cao3403
Lc 1.18 et dixit Zaccharias ad angelum unde hoc sciam ego enim sum senex et uxor mea processit in diebus suis
Lc 1.19 et respondens angelus dixit ei ego sum Gabrihel qui adsto ante Deum et missus sum loqui ad te et haec tibi evangelizare
Lc 1.20 et ecce eris tacens et non poteris loqui usque in diem quo haec fiant pro eo quod non credidisti verbis meis quae implebuntur in tempore suo
Chant detailsPro eo quod non credidisti----------an6LA 409
Chant detailsPro eo quod non credidisti verbis meis eris tacens et non po...-------------------------an8Cantus Index cao4382
No matches found.

Lc 1.21 et erat plebs expectans Zacchariam et mirabantur quod tardaret ipse in templo
Lc 1.22 egressus autem non poterat loqui ad illos et cognoverunt quod visionem vidisset in templo et ipse erat innuens illis et permansit mutus
Lc 1.23 et factum est ut impleti sunt dies officii eius abiit in domum suam
Lc 1.24 post hos autem dies concepit Elisabeth uxor eius et occultabat se mensibus quinque dicens
Lc 1.25 quia sic mihi fecit Dominus in diebus quibus respexit auferre obprobrium meum inter homines
Lc 1.26 in mense autem sexto missus est angelus Gabrihel a Deo in civitatem Galilaeae cui nomen Nazareth
Lc 1.27 ad virginem desponsatam viro cui nomen erat Ioseph de domo David et nomen virginis Maria
Lc 1.28 et ingressus angelus ad eam dixit have gratia plena Dominus tecum benedicta tu in mulieribus
Chant detailsAve gratia plena Dominus tecum----------of1GR 443 LU 1379
Chant detailsAve Maria gratia plena dominus tecum------------------------------------rev4Cantus Index cao7744a
Chant detailsAve Maria gratia plena dominus tecum------------------rev1Cantus Index cao6103a
Chant detailsAve Maria gratia plena dominus tecum------------------rev1Cantus Index cao6103a
Chant detailsAve Maria gratia plena dominus tecum------------------------------------rev1Cantus Index cao6163a
Chant detailsAve Maria gratia plena dominus tecum benedicta tu in mulieri...---------------------------an1Cantus Index cao1539
Chant detailsAve Maria gratia plena dominus tecum-----------------------------------rev1Cantus Index cao6163a
Chant detailsAve Maria gratia plena dominus tecum------------------------------------int7Cantus Index cao1041
Chant detailsAve Maria gratia plena dominus tecum benedicta tu in mulieri...---------------------------an1Cantus Index cao1539
Chant detailsAve Maria gratia plena dominus tecum------------------------------------rev5Cantus Index cao6165a
Chant detailsAve Maria gratia plena dominus tecum------------------------------------rev7Cantus Index cao7170a
Chant detailsAve Maria gratia plena dominus tecum------------------------------------rev4Cantus Index cao7744a
Chant detailsAve Maria gratia plena dominus tecum benedicta tu in mulieri...----------------------------an1Cantus Index cao1539
Chant detailsAve Maria gratia plena dominus tecum------------------------------------rev1Cantus Index cao6103a
Chant detailsAve Maria gratia plena dominus tecum------------------------------------rev1Cantus Index cao6163a
Chant detailsAve Maria gratia plena dominus tecum------------------------------------int7Cantus Index cao1041
Chant detailsAve Maria gratia plena dominus tecum------------------------------------rev7Cantus Index cao7170a
Chant detailsAve Maria gratia plena dominus tecum------------------------------------rev4Cantus Index cao7744a
Chant detailsAve Maria gratia plena dominus tecum------------------------------------rev1Cantus Index cao6103a
Chant detailsAve Maria gratia plena dominus tecum benedicta tu in mulieri...----------------------------an1Cantus Index cao1539
Chant detailsAve Maria gratia plena dominus tecum------------------------------------rev6Cantus Index cao6165a
Chant detailsAve Maria gratia plena dominus tecum------------------------------------int7Cantus Index cao1041
Chant detailsAve Maria gratia plena dominus tecum-----------------------------rev1Cantus Index cao7199a
Lc 1.29 quae cum vidisset turbata est in sermone eius et cogitabat qualis esset ista salutatio
Lc 1.30 et ait angelus ei ne timeas Maria invenisti enim gratiam apud Deum
Chant detailsDixit angelus ad Mariam ne timeas Maria invenisti gratiam ap...-----------------------------re1Cantus Index cao6466
Lc 1.31 ecce concipies in utero et paries filium et vocabis nomen eius Iesum
Chant detailsEcce concipies et paries filium et vocabis nomen ejus Jesum------------------------------------rev1Cantus Index cao6466a
Chant detailsEcce concipies et paries filium et vocabis nomen ejus Jesum------------------------------------rev1Cantus Index cao6466a
Lc 1.32 hic erit magnus et Filius Altissimi vocabitur et dabit illi Dominus Deus sedem David patris eius
Chant detailsDabit ei dominus sedem David-----------an1AM 862 AR 669 [140] LA 24 379 LU 1417 WA 19
Lc 1.33 et regnabit in domo Iacob in aeternum et regni eius non erit finis
Lc 1.34 dixit autem Maria ad angelum quomodo fiet istud quoniam virum non cognosco
Chant detailsQuomodo fiet istud angele dei----------an7AM 225 864 AR 249 669 LU 1415 *LA 22 377
Chant detailsQuomodo fiet istud quia virum----------an7WA 238
Chant detailsQuomodo fiet istud quoniam virum non cognosco------------------------------------rev7Cantus Index cao7130c
Lc 1.35 et respondens angelus dixit ei Spiritus Sanctus superveniet in te et virtus Altissimi obumbrabit tibi ideoque et quod nascetur sanctum vocabitur Filius Dei
Chant detailsSpiritus sanctus superveniet Ave Maria----------trvGR 459 GS 183 LU 1412 SYG 57
Chant detailsIdeoque quod nascetur ex te sanctum vocabitur filius dei------------------------------------rev1SCantus Index cao7505a
Chant detailsIdeoque quod nascetur ex te sanctum vocabitur filius dei------------------------------------rev1SCantus Index cao7505a
Chant detailsSpiritus sanctus in te---------------------an8ulr0343
Lc 1.36 et ecce Elisabeth cognata tua et ipsa concepit filium in senecta sua et hic mensis est sextus illi quae vocatur sterilis
Lc 1.37 quia non erit inpossibile apud Deum omne verbum
Lc 1.38 dixit autem Maria ecce ancilla Domini fiat mihi secundum verbum tuum et discessit ab illa angelus
Chant detailsEcce ancilla Domini----------an8AM 223 863 AR 247 669 [140] LA 379 LU 1417
Chant detailsDixit autem Maria ad angelum ecce ancilla domini fiat mihi s...--------------------------re1Cantus Index cao6469
Chant detailsEcce ancilla domini fiat mihi secundum verbum tuum-----------------------------------an8Cantus Index cao2491
Chant detailsEcce ancilla domini fiat mihi secundum verbum tuum-----------------------------------an8Cantus Index cao2491
Chant detailsEcce ancilla domini fiat mihi secundum verbum tuum---------------------------------an8Cantus Index cao2491
Chant detailsEcce ancilla domini fiat mihi secundum verbum tuum----------------------------------an8Cantus Index cao2491
No matches found.

Lc 1.39 exsurgens autem Maria in diebus illis abiit in montana cum festinatione in civitatem Iuda
Chant detailsAbiit Maria cum festinatione------------------------------------rev5Sulr0637a
Lc 1.40 et intravit in domum Zacchariae et salutavit Elisabeth
Lc 1.41 et factum est ut audivit salutationem Mariae Elisabeth exultavit infans in utero eius et repleta est Spiritu Sancto Elisabeth
Chant detailsRepleta est spiritu sancto----------re1PM 164
Lc 1.42 et exclamavit voce magna et dixit benedicta tu inter mulieres et benedictus fructus ventris tui
Chant detailsAlleluia: benedicta tu inter mulieres----------al8SYG 216
Chant detailsAlleluia: benedicta tu Inter mulieres----------al7SYG 217
Lc 1.43 et unde hoc mihi ut veniat mater Domini mei ad me
Lc 1.44 ecce enim ut facta est vox salutationis tuae in auribus meis exultavit in gaudio infans in utero meo
Chant detailsEcce enim ut facta est vox------------------------------------re1ulr0641
Lc 1.45 et beata quae credidit quoniam perficientur ea quae dicta sunt ei a Domino
Chant detailsBeata quae credidit quoniam----------an8LU 1476_A
Chant detailsBeata quae credidit quoniam perfecta sunt omnia quae dicta s...--------------------------------rev7Cantus Index cao6162b
Lc 1.46 et ait Maria magnificat anima mea Dominum
Chant detailsAlleluia: magnificat anima mea Dominum-----------al6GR 5873 49as2 LU 1612_2
Lc 1.47 et exultavit spiritus meus in Deo salutari meo
Chant detailsExsultavit spiritus ejus in deo salutari suo------------------------------------rev7Sulr0694a
Lc 1.48 quia respexit humilitatem ancillae suae ecce enim ex hoc beatam me dicent omnes generationes
Chant detailsEcce enim ex hoc beatam me ...------------------------------------rev7Cantus Index cao6322z
Chant detailsBeatam me dicent omnes---------------------an8ulr0256
Lc 1.49 quia fecit mihi magna qui potens est et sanctum nomen eius
Lc 1.50 et misericordia eius in progenies et progenies timentibus eum
Chant detailsEt misericordia ejus a progenie in progenies timentibus eum------------------------------------rev8Cantus Index cao6172a
Chant detailsEt misericordia ejus a progenie in progenies timentibus eum----------------------------------rev8Cantus Index cao6172a
Lc 1.51 fecit potentiam in brachio suo dispersit superbos mente cordis sui
Lc 1.52 deposuit potentes de sede et exaltavit humiles
Lc 1.53 esurientes implevit bonis et divites dimisit inanes
Lc 1.54 suscepit Israhel puerum suum memorari misericordiae
Lc 1.55 sicut locutus est ad patres nostros Abraham et semini eius in saecula
Lc 1.56 mansit autem Maria cum illa quasi mensibus tribus et reversa est in domum suam
Lc 1.57 Elisabeth autem impletum est tempus pariendi et peperit filium
Lc 1.58 et audierunt vicini et cognati eius quia magnificavit Dominus misericordiam suam cum illa et congratulabantur ei
Lc 1.59 et factum est in die octavo venerunt circumcidere puerum et vocabant eum nomine patris eius Zacchariam
Lc 1.60 et respondens mater eius dixit nequaquam sed vocabitur Iohannes
Lc 1.61 et dixerunt ad illam quia nemo est in cognatione tua qui vocetur hoc nomine
Lc 1.62 innuebant autem patri eius quem vellet vocari eum
Lc 1.63 et postulans pugillarem scripsit dicens Iohannes est nomen eius et mirati sunt universi
Lc 1.64 apertum est autem ilico os eius et lingua eius et loquebatur benedicens Deum
Lc 1.65 et factus est timor super omnes vicinos eorum et super omnia montana Iudaeae divulgabantur omnia verba haec
Lc 1.66 et posuerunt omnes qui audierant in corde suo dicentes quid putas puer iste erit etenim manus Domini erat cum illo
Chant detailsEt posuerunt omnes qui-----------------------an1ulr0272
Lc 1.67 et Zaccharias pater eius impletus est Spiritu Sancto et prophetavit dicens
Lc 1.68 benedictus Deus Israhel quia visitavit et fecit redemptionem plebi suae
Lc 1.69 et erexit cornu salutis nobis in domo David pueri sui
Chant detailsErexit dominus nobis cornu salutis in domo David pueri sui-------------------------an7Cantus Index cao2664
Lc 1.70 sicut locutus est per os sanctorum qui a saeculo sunt prophetarum eius
Lc 1.71 salutem ex inimicis nostris et de manu omnium qui oderunt nos
Lc 1.72 ad faciendam misericordiam cum patribus nostris et memorari testamenti sui sancti
Lc 1.73 iusiurandum quod iuravit ad Abraham patrem nostrum
Lc 1.74 daturum se nobis ut sine timore de manu inimicorum nostrorum liberati serviamus illi
Lc 1.75 in sanctitate et iustitia coram ipso omnibus diebus nostris
Lc 1.76 et tu puer propheta Altissimi vocaberis praeibis enim ante faciem Domini parare vias eius
Chant detailsAlleluia: tu puer propheta altissimi----------al2GR 524 GS 1 188 LU 1501 *GB 197v *SYG 196
Chant detailsTu puer propheta altissimi vocaberis praeibis enim ante faci...------------------------------------re1Cantus Index cao7791
Chant detailsTu puer propheta altissimi vocaberis praeibis enim ante faci...----------------------------------rev7Cantus Index cao6580b
Chant detailsTu puer propheta altissimi vocaberis praeibis ante dominum p...-----------------------------an3Cantus Index cao5218
Chant detailsTu puer propheta altissimi----------------------------an1ulr0345
Chant detailsTu puer propheta altissimi vocaberis praeibis ante dominum p...------------------------------an3Cantus Index cao5218
No matches found.

Lc 1.77 ad dandam scientiam salutis plebi eius in remissionem peccatorum eorum
Chant detailsAd dandam scientiam plebi----------an8WA 67
Lc 1.78 per viscera misericordiae Dei nostri in quibus visitavit nos oriens ex alto
Chant detailsVisitavit nos oriens ex alto----------an2WA 68
Chant detailsPer viscera misericordiae dei nostri visitavit nos oriens ex...------------------------------------an8Cantus Index cao4270
Lc 1.79 inluminare his qui in tenebris et in umbra mortis sedent ad dirigendos pedes nostros in viam pacis
Lc 1.80 puer autem crescebat et confortabatur spiritu et erat in deserto usque in diem ostensionis suae ad Israhel
Lc 2.1 factum est autem in diebus illis exiit edictum a Caesare Augusto ut describeretur universus orbis
Lc 2.2 haec descriptio prima facta est praeside Syriae Cyrino
Lc 2.3 et ibant omnes ut profiterentur singuli in suam civitatem
Lc 2.4 ascendit autem et Ioseph a Galilaea de civitate Nazareth in Iudaeam civitatem David quae vocatur Bethleem eo quod esset de domo et familia David
Chant detailsAscendit Joseph a Galilaea----------an1LR 302
Chant detailsAscendit autem Joseph a Galilaea----------an6AR 688
Chant detailsAscendit Joseph a Galilaea----------re2LR 311
Lc 2.5 ut profiteretur cum Maria desponsata sibi uxore praegnate
Lc 2.6 factum est autem cum essent ibi impleti sunt dies ut pareret
Lc 2.7 et peperit filium suum primogenitum et pannis eum involvit et reclinavit eum in praesepio quia non erat eis locus in diversorio
Lc 2.8 et pastores erant in regione eadem vigilantes et custodientes vigilias noctis supra gregem suum
Lc 2.9 et ecce angelus Domini stetit iuxta illos et claritas Dei circumfulsit illos et timuerunt timore magno
Lc 2.10 et dixit illis angelus nolite timere ecce enim evangelizo vobis gaudium magnum quod erit omni populo
Chant detailsDico vobis gaudium est----------co5GR 330 LU 984 *GB 248v *SYG 260
Chant detailsDico vobis gaudium est----------an4WA 187 *LA 85
Chant detailsAnnuntio vobis gaudium magnum quod erit omni populo------------------------------------rev4Cantus Index cao7357a
Lc 2.11 quia natus est vobis hodie salvator qui est Christus Dominus in civitate David
Chant detailsNatus est nobis hodie salvator qui est Christus dominus in c...------------------------------------rev4Cantus Index cao7470a
Chant detailsNatus est nobis hodie salvator qui est Christus dominus in c...-----------------------------an8Cantus Index cao3857
Chant detailsNatus est nobis hodie salvator qui est Christus dominus in c...------------------------------------rev4Cantus Index cao7470a
Chant detailsNatus est nobis hodie salvator qui est Christus dominus in c...---------------------an8Cantus Index cao3857
No matches found.

Lc 2.12 et hoc vobis signum invenietis infantem pannis involutum et positum in praesepio
Chant detailsEt hoc vobis signum invenietis infantem pannis involutum et ...-----------------------------------rev7Cantus Index cao6576b
Lc 2.13 et subito facta est cum angelo multitudo militiae caelestis laudantium Deum et dicentium
Lc 2.14 gloria in altissimis Deo et in terra pax in hominibus bonae voluntatis
Chant detailsScuto bonae voluntatis----------an2LR 149 *LA 522 *WA 416
Chant detailsGloria in excelsis deo et in terra pax hominibus bonae volun...------------------------------------rev5Cantus Index cao6858a
Chant detailsGloria in excelsis deo et in terra pax hominibus bonae volun...------------------------------------rev8Cantus Index cao6859a
Chant detailsGloria in excelsis deo et in terra pax hominibus bonae volun...------------------------------------rev5Cantus Index cao6858a
Chant detailsGloria in excelsis deo et in terra pax hominibus bonae volun...------------------------------------rev5Cantus Index cao6858a
Chant detailsGloria in excelsis deo et in terra pax hominibus bonae volun...------------------------------------rev8Cantus Index cao6859a
Lc 2.15 et factum est ut discesserunt ab eis angeli in caelum pastores loquebantur ad invicem transeamus usque Bethleem et videamus hoc verbum quod factum est quod fecit Dominus et ostendit nobis
Chant detailsPastores loquebantur ad invicem transeamus Bethleem et videa...---------------------an7Cantus Index cao4225
Lc 2.16 et venerunt festinantes et invenerunt Mariam et Ioseph et infantem positum in praesepio
Lc 2.17 videntes autem cognoverunt de verbo quod dictum erat illis de puero hoc
Lc 2.18 et omnes qui audierunt mirati sunt et de his quae dicta erant a pastoribus ad ipsos
Lc 2.19 Maria autem conservabat omnia verba haec conferens in corde suo
Chant detailsMaria autem conservabat omnia verba haec conferens in corde ...------------------------------an8Cantus Index cao3696
Lc 2.20 et reversi sunt pastores glorificantes et laudantes Deum in omnibus quae audierant et viderant sicut dictum est ad illos
Lc 2.21 et postquam consummati sunt dies octo ut circumcideretur vocatum est nomen eius Iesus quod vocatum est ab angelo priusquam in utero conciperetur
Lc 2.22 et postquam impleti sunt dies purgationis eius secundum legem Mosi tulerunt illum in Hierusalem ut sisterent eum Domino
Chant detailsPostquam impleti sunt dies----------re3LA 351
Chant detailsPostquam impleti sunt dies purgationis Mariae secundum legem...--------------------------------rev2Cantus Index cao7307b
Lc 2.23 sicut scriptum est in lege Domini quia omne masculinum adaperiens vulvam sanctum Domino vocabitur
Lc 2.24 et ut darent hostiam secundum quod dictum est in lege Domini par turturum aut duos pullos columbarum
Lc 2.25 et ecce homo erat in Hierusalem cui nomen Symeon et homo iste iustus et timoratus expectans consolationem Israhel et Spiritus Sanctus erat in eo
Chant detailsHomo erat in Jerusalem cui----------an8WA 270
Chant detailsHomo erat in Jerusalem cui----------an4LA 352
Chant detailsSpiritus sanctus in te---------------------an8ulr0343
Lc 2.26 et responsum acceperat ab Spiritu Sancto non visurum se mortem nisi prius videret Christum Domini
Chant detailsResponsum acceperat Simeon a spiritu sancto non visurum se m...------------------------------------rev7Cantus Index cao7666a
Chant detailsResponsum accepit Simeon a spiritu sancto non visurum se mor...------------------------------------rev6Cantus Index cao7745a
Chant detailsResponsum acceperat Simeon a spiritu sancto non visurum se m...----------------------------------rev7Cantus Index cao7666a
Chant detailsResponsum acceperat Simeon a spiritu sancto non visurum se m...------------------------------------rev7Cantus Index cao7666a
Chant detailsResponsum accepit Simeon a spiritu sancto non visurum se mor...------------------------------------rev5Cantus Index cao7745a
Lc 2.27 et venit in Spiritu in templum et cum inducerent puerum Iesum parentes eius ut facerent secundum consuetudinem legis pro eo
Chant detailsCum inducerent puerum Jesum-----------an1AM 803 LA 347 WA 268 *AR 621
Chant detailsCum inducerent puerum Jesum---------re6LR 312
Lc 2.28 et ipse accepit eum in ulnas suas et benedixit Deum et dixit
Lc 2.29 nunc dimittis servum tuum Domine secundum verbum tuum in pace
Chant detailsNunc dimittis domine servum----------re2WA 270
Chant detailsNunc dimittis domine servum----------an7WA 272 *LA 350
Lc 2.30 quia viderunt oculi mei salutare tuum
Chant detailsViderunt oculi mei salutare----------an7WA 272
Lc 2.31 quod parasti ante faciem omnium populorum
Lc 2.32 lumen ad revelationem gentium et gloriam plebis tuae Israhel
Chant detailsLumen ad revelationem gentium et gloriam plebis tuae Israel------------------------------------rev6Cantus Index cao7537a
Chant detailsLumen ad revelationem gentium et gloriam plebis tuae Israel------------------------------------rev5Cantus Index cao7537a
Chant detailsLumen ad revelationem gentium et gloriam plebis tuae Israel-----------------------------an8Cantus Index cao3645
Lc 2.33 et erat pater eius et mater mirantes super his quae dicebantur de illo
Lc 2.34 et benedixit illis Symeon et dixit ad Mariam matrem eius ecce positus est hic in ruinam et resurrectionem multorum in Israhel et in signum cui contradicetur
Lc 2.35 et tuam ipsius animam pertransiet gladius ut revelentur ex multis cordibus cogitationes
Lc 2.36 et erat Anna prophetissa filia Phanuhel de tribu Aser haec processerat in diebus multis et vixerat cum viro suo annis septem a virginitate sua
Lc 2.37 et haec vidua usque ad annos octoginta quattuor quae non discedebat de templo ieiuniis et obsecrationibus serviens nocte ac die
Lc 2.38 et haec ipsa hora superveniens confitebatur Domino et loquebatur de illo omnibus qui expectabant redemptionem Hierusalem
Lc 2.39 et ut perfecerunt omnia secundum legem Domini reversi sunt in Galilaeam in civitatem suam Nazareth
Lc 2.40 puer autem crescebat et confortabatur plenus sapientia et gratia Dei erat in illo
Lc 2.41 et ibant parentes eius per omnes annos in Hierusalem in die sollemni paschae
Lc 2.42 et cum factus esset annorum duodecim ascendentibus illis in Hierosolymam secundum consuetudinem diei festi
Lc 2.43 consummatisque diebus cum redirent remansit puer Iesus in Hierusalem et non cognoverunt parentes eius
Chant detailsCum redirent remansit puer----------an2AM 341 AR 652 LU 1406
Lc 2.44 existimantes autem illum esse in comitatu venerunt iter diei et requirebant eum inter cognatos et notos
Lc 2.45 et non invenientes regressi sunt in Hierusalem requirentes eum
Lc 2.46 et factum est post triduum invenerunt illum in templo sedentem in medio doctorum audientem illos et interrogantem
Lc 2.47 stupebant autem omnes qui eum audiebant super prudentia et responsis eius
Chant detailsStupebant autem omnes qui eum audiebant--------------------------av7Cantus Index cao3344a
No matches found.

No matches found.

Lc 2.48 et videntes admirati sunt et dixit mater eius ad illum fili quid fecisti nobis sic ecce pater tuus et ego dolentes quaerebamus te
Lc 2.49 et ait ad illos quid est quod me quaerebatis nesciebatis quia in his quae Patris mei sunt oportet me esse
Chant detailsQuid est quod me quaerebatis nesciebatis quia in his quae pa...---------------------------an8Cantus Index cao4521
Lc 2.50 et ipsi non intellexerunt verbum quod locutus est ad illos
Lc 2.51 et descendit cum eis et venit Nazareth et erat subditus illis et mater eius conservabat omnia verba haec in corde suo
Lc 2.52 et Iesus proficiebat sapientia aetate et gratia apud Deum et homines
Lc 3.1 anno autem quintodecimo imperii Tiberii Caesaris procurante Pontio Pilato Iudaeam tetrarcha autem Galilaeae Herode Philippo autem fratre eius tetrarcha Itureae et Trachonitidis regionis et Lysania Abilinae tetrarcha
Lc 3.2 sub principibus sacerdotum Anna et Caiapha factum est verbum Dei super Iohannem Zacchariae filium in deserto
Lc 3.3 et venit in omnem regionem Iordanis praedicans baptismum paenitentiae in remissionem peccatorum
Lc 3.4 sicut scriptum est in libro sermonum Esaiae prophetae vox clamantis in deserto parate viam Domini rectas facite semitas eius
Lc 3.5 omnis vallis implebitur et omnis mons et collis humiliabitur et erunt prava in directa et aspera in vias planas
Chant detailsOmnis vallis implebitur et----------an5WA 20 *LA 27
Chant detailsOmnis vallis implebitur et omnis mons et collis humiliabitur...-------------------------an5Cantus Index cao4156
Lc 3.6 et videbit omnis caro salutare Dei
Lc 3.7 dicebat ergo ad turbas quae exiebant ut baptizarentur ab ipso genimina viperarum quis ostendit vobis fugere a ventura ira
Lc 3.8 facite ergo fructus dignos paenitentiae et ne coeperitis dicere patrem habemus Abraham dico enim vobis quia potest Deus de lapidibus istis suscitare filios Abrahae
Lc 3.9 iam enim securis ad radicem arborum posita est omnis ergo arbor non faciens fructum exciditur et in ignem mittitur
Lc 3.10 et interrogabant eum turbae dicentes quid ergo faciemus
Lc 3.11 respondens autem dicebat illis qui habet duas tunicas det non habenti et qui habet escas similiter faciat
Lc 3.12 venerunt autem et publicani ut baptizarentur et dixerunt ad illum magister quid faciemus
Lc 3.13 at ille dixit ad eos nihil amplius quam quod constitutum est vobis faciatis
Lc 3.14 interrogabant autem eum et milites dicentes quid faciemus et nos et ait illis neminem concutiatis neque calumniam faciatis et contenti estote stipendiis vestris
Lc 3.15 existimante autem populo et cogitantibus omnibus in cordibus suis de Iohanne ne forte ipse esset Christus
Lc 3.16 respondit Iohannes dicens omnibus ego quidem aqua baptizo vos venit autem fortior me cuius non sum dignus solvere corrigiam calciamentorum eius ipse vos baptizabit in Spiritu Sancto et igni
Lc 3.17 cuius ventilabrum in manu eius et purgabit aream suam et congregabit triticum in horreum suum paleas autem conburet igni inextinguibili
Lc 3.18 multa quidem et alia exhortans evangelizabat populum
Lc 3.19 Herodes autem tetrarcha cum corriperetur ab illo de Herodiade uxore fratris sui et de omnibus malis quae fecit Herodes
Lc 3.20 adiecit et hoc supra omnia et inclusit Iohannem in carcere
Lc 3.21 factum est autem cum baptizaretur omnis populus et Iesu baptizato et orante apertum est caelum
Lc 3.22 et descendit Spiritus Sanctus corporali specie sicut columba in ipsum et vox de caelo facta est tu es Filius meus dilectus in te conplacuit mihi
Chant detailsDescendit spiritus sanctus----------an6LA 75
Chant detailsDescendit spiritus sanctus corporali specie sicut columba in...--------------------------------rev3Cantus Index cao6849b
Chant detailsDescendit spiritus sanctus corporali specie sicut columba in...-----------------------an6Cantus Index cao2159
Chant detailsSpiritus sanctus in te---------------------an8ulr0343
Lc 3.23 et ipse Iesus erat incipiens quasi annorum triginta ut putabatur filius Ioseph qui fuit Heli
Lc 3.24 qui fuit Matthat qui fuit Levi qui fuit Melchi qui fuit Iannae qui fuit Ioseph
Lc 3.25 qui fuit Matthathiae qui fuit Amos qui fuit Naum qui fuit Esli qui fuit Naggae
Lc 3.26 qui fuit Maath qui fuit Matthathiae qui fuit Semei qui fuit Iosech qui fuit Ioda
Lc 3.27 qui fuit Iohanna qui fuit Resa qui fuit Zorobabel qui fuit Salathihel qui fuit Neri
Lc 3.28 qui fuit Melchi qui fuit Addi qui fuit Cosam qui fuit Helmadam qui fuit Her
Lc 3.29 qui fuit Iesu qui fuit Eliezer qui fuit Iorim qui fuit Matthat qui fuit Levi
Lc 3.30 qui fuit Symeon qui fuit Iuda qui fuit Ioseph qui fuit Iona qui fuit Eliachim
Lc 3.31 qui fuit Melea qui fuit Menna qui fuit Matthata qui fuit Nathan qui fuit David
Lc 3.32 qui fuit Iesse qui fuit Obed qui fuit Booz qui fuit Salmon qui fuit Naasson
Lc 3.33 qui fuit Aminadab qui fuit Aram qui fuit Esrom qui fuit Phares qui fuit Iudae
Lc 3.34 qui fuit Iacob qui fuit Isaac qui fuit Abraham qui fuit Thare qui fuit Nachor
Lc 3.35 qui fuit Seruch qui fuit Ragau qui fuit Phalec qui fuit Eber qui fuit Sale
Lc 3.36 qui fuit Cainan qui fuit Arfaxat qui fuit Sem qui fuit Noe qui fuit Lamech
Lc 3.37 qui fuit Mathusalae qui fuit Enoch qui fuit Iared qui fuit Malelehel qui fuit Cainan
Lc 3.38 qui fuit Enos qui fuit Seth qui fuit Adam qui fuit Dei
Lc 4.1 Iesus autem plenus Spiritu Sancto regressus est ab Iordane et agebatur in Spiritu in desertum
Lc 4.2 diebus quadraginta
Lc 4.3 et temptabatur a diabolo et nihil manducavit in diebus illis et consummatis illis esuriit
Lc 4.4 dixit autem illi diabolus si Filius Dei es dic lapidi huic ut panis fiat
Lc 4.5 et respondit ad illum Iesus scriptum est quia non in pane solo vivet homo sed in omni verbo Dei
Lc 4.6 et duxit illum diabolus et ostendit illi omnia regna orbis terrae in momento temporis
Lc 4.7 et ait ei tibi dabo potestatem hanc universam et gloriam illorum quia mihi tradita sunt et cui volo do illa
Lc 4.8 tu ergo si adoraveris coram me erunt tua omnia
Lc 4.9 et respondens Iesus dixit illi scriptum est Dominum Deum tuum adorabis et illi soli servies
Chant detailsDominum deum tuum adorabis et----------an8AM 344 AR 371 LA 134 LU 538 WA 88
Chant detailsDominum deum tuum adorabis et illi soli servies---------------------------------an8Cantus Index cao2397
Chant detailsDominum deum tuum adorabis et illi soli servies-----------------------------------an8Cantus Index cao2397
Lc 4.10 et duxit illum in Hierusalem et statuit eum supra pinnam templi et dixit illi si Filius Dei es mitte te hinc deorsum
Lc 4.11 scriptum est enim quod angelis suis mandabit de te ut conservent te
Lc 4.12 et quia in manibus tollent te ne forte offendas ad lapidem pedem tuum
Lc 4.13 et respondens Iesus ait illi dictum est non temptabis Dominum Deum tuum
Lc 4.14 et consummata omni temptatione diabolus recessit ab illo usque ad tempus
Lc 4.15 et regressus est Iesus in virtute Spiritus in Galilaeam et fama exiit per universam regionem de illo
Lc 4.16 et ipse docebat in synagogis eorum et magnificabatur ab omnibus
Lc 4.17 et venit Nazareth ubi erat nutritus et intravit secundum consuetudinem suam die sabbati in synagogam et surrexit legere
Lc 4.18 et traditus est illi liber prophetae Esaiae et ut revolvit librum invenit locum ubi scriptum erat
Lc 4.19 Spiritus Domini super me propter quod unxit me evangelizare pauperibus misit me
Chant detailsSpiritus Domini super me propter----------int2GR 58as2
Chant detailsSpiritus Domini super me propter----------gr5GR [100] LU 1283_A
Chant detailsSpiritus Domini super me evan gelizare pauperibus ----------an2AR 240 LA 24 *AM 215 *WA 18
Chant detailsSpiritus Domini super me propter-----------alvGR [102] LU 1283_C
Chant detailsEvangeiizare pauperibus misit Spiritus Domini----------grvGR [100] LU 1283_A
Chant detailsSpiritus Domini super me propter----------int3GR 564 LU 1579
Chant detailsSpiritus domini super me evangelizare pauperibus misit me------------------------an2Cantus Index cao4999
Chant detailsSpiritus domini super me evangelizare pauperibus misit me--------------------------an2Cantus Index cao4999
Lc 4.20 praedicare captivis remissionem et caecis visum dimittere confractos in remissionem praedicare annum Domini acceptum et diem retributionis
Lc 4.21 et cum plicuisset librum reddidit ministro et sedit et omnium in synagoga oculi erant intendentes in eum
Lc 4.22 coepit autem dicere ad illos quia hodie impleta est haec scriptura in auribus vestris
Lc 4.23 et omnes testimonium illi dabant et mirabantur in verbis gratiae quae procedebant de ore ipsius et dicebant nonne hic filius est Ioseph
Lc 4.24 et ait illis utique dicetis mihi hanc similitudinem medice cura te ipsum quanta audivimus facta in Capharnaum fac et hic in patria tua
Lc 4.25 ait autem amen dico vobis quia nemo propheta acceptus est in patria sua
Lc 4.26 in veritate dico vobis multae viduae erant in diebus Heliae in Israhel quando clusum est caelum annis tribus et mensibus sex cum facta est fames magna in omni terra
Lc 4.27 et ad nullam illarum missus est Helias nisi in Sareptha Sidoniae ad mulierem viduam
Lc 4.28 et multi leprosi erant in Israhel sub Heliseo propheta et nemo eorum mundatus est nisi Neman Syrus
Lc 4.29 et repleti sunt omnes in synagoga ira haec audientes
Lc 4.30 et surrexerunt et eiecerunt illum extra civitatem et duxerunt illum usque ad supercilium montis supra quem civitas illorum erat aedificata ut praecipitarent eum
Lc 4.31 ipse autem transiens per medium illorum ibat
Chant detailsJesus autem transiens per medium illorum ibat----------------------an1Cantus Index cao3486
Chant detailsJesus autem transiens per medium illorum ibat-------------------------an1Cantus Index cao3486
Lc 4.32 et descendit in Capharnaum civitatem Galilaeae ibique docebat illos sabbatis
Lc 4.33 et stupebant in doctrina eius quia in potestate erat sermo ipsius
Lc 4.34 et in synagoga erat homo habens daemonium inmundum et exclamavit voce magna
Lc 4.35 dicens sine quid nobis et tibi Iesu Nazarene venisti perdere nos scio te qui sis Sanctus Dei
Lc 4.36 et increpavit illi Iesus dicens obmutesce et exi ab illo et cum proiecisset illum daemonium in medium exiit ab illo nihilque illum nocuit
Lc 4.37 et factus est pavor in omnibus et conloquebantur ad invicem dicentes quod est hoc verbum quia in potestate et virtute imperat inmundis spiritibus et exeunt
Lc 4.38 et divulgabatur fama de illo in omnem locum regionis
Lc 4.39 surgens autem de synagoga introivit in domum Simonis socrus autem Simonis tenebatur magnis febribus et rogaverunt illum pro ea
Lc 4.40 et stans super illam imperavit febri et dimisit illam et continuo surgens ministrabat illis
Lc 4.41 cum sol autem occidisset omnes qui habebant infirmos variis languoribus ducebant illos ad eum at ille singulis manus inponens curabat eos
Chant detailsOmnes qui habebant infirmos----------an1AM 369 AR 394 LU 1091 *WA 157
Chant detailsOmnes qui habebant infirmos variis languoribus ducebant illo...------------------------an1Cantus Index cao4129
Chant detailsOmnes qui habebant infirmos variis languoribus ducebant illo...-------------------------an1Cantus Index cao4129
Chant detailsCum sol autem occidisset omnes qui habebant infirmos variis ...-----------------------an1Cantus Index cao2034
No matches found.

Lc 4.42 exiebant autem etiam daemonia a multis clamantia et dicentia quia tu es Filius Dei et increpans non sinebat ea loqui quia sciebant ipsum esse Christum
Chant detailsExibant autem daemonia a multis clamantia et dicentia quia t...---------------------------an8Cantus Index cao2786
No matches found.

Lc 4.43 facta autem die egressus ibat in desertum locum et turbae requirebant eum et venerunt usque ad ipsum et detinebant illum ne discederet ab eis
Chant detailsFacta autem die ibat Jesus in desertum locum et turbae requi...------------------------------------an1Cantus Index cao2835
Lc 4.44 quibus ille ait quia et aliis civitatibus oportet me evangelizare regnum Dei quia ideo missus sum
Lc 4.45 et erat praedicans in synagogis Galilaeae
Lc 5.1 factum est autem cum turbae inruerent in eum ut audirent verbum Dei et ipse stabat secus stagnum Gennesareth
Lc 5.2 et vidit duas naves stantes secus stagnum piscatores autem descenderant et lavabant retia
Lc 5.3 ascendens autem in unam navem quae erat Simonis rogavit eum a terra reducere pusillum et sedens docebat de navicula turbas
Lc 5.4 ut cessavit autem loqui dixit ad Simonem duc in altum et laxate retia vestra in capturam
Lc 5.5 et respondens Simon dixit illi praeceptor per totam noctem laborantes nihil cepimus in verbo autem tuo laxabo rete
Chant detailsPraeceptor per totam noctem------------an1AM 593 AR 555 LA 311 LU 1001 WA 187
Chant detailsPraeceptor per totam noctem laborantes nihil cepimus in verb...-----------------------an1Cantus Index cao4356
Chant detailsPraeceptor per totam noctem laborantes nihil cepimus in verb...------------------------an1Cantus Index cao4356
No matches found.

Lc 5.6 et cum hoc fecissent concluserunt piscium multitudinem copiosam rumpebatur autem rete eorum
Lc 5.7 et annuerunt sociis qui erant in alia navi ut venirent et adiuvarent eos et venerunt et impleverunt ambas naviculas ita ut mergerentur
Lc 5.8 quod cum videret Simon Petrus procidit ad genua Iesu dicens exi a me quia homo peccator sum Domine
Lc 5.9 stupor enim circumdederat eum et omnes qui cum illo erant in captura piscium quam ceperant
Lc 5.10 similiter autem Iacobum et Iohannem filios Zebedaei qui erant socii Simonis et ait ad Simonem Iesus noli timere ex hoc iam homines eris capiens
Lc 5.11 et subductis ad terram navibus relictis omnibus secuti sunt illum
Lc 5.12 et factum est cum esset in una civitatum et ecce vir plenus lepra et videns Iesum et procidens in faciem rogavit eum dicens Domine si vis potes me mundare
Lc 5.13 et extendens manum tetigit illum dicens volo mundare et confestim lepra discessit ab illo
Lc 5.14 et ipse praecepit illi ut nemini diceret sed vade ostende te sacerdoti et offer pro emundatione tua sicut praecepit Moses in testimonium illis
Lc 5.15 perambulabat autem magis sermo de illo et conveniebant turbae multae ut audirent et curarentur ab infirmitatibus suis
Lc 5.16 ipse autem secedebat in deserto et orabat
Lc 5.17 et factum est in una dierum et ipse sedebat docens et erant Pharisaei sedentes et legis doctores qui venerant ex omni castello Galilaeae et Iudaeae et Hierusalem et virtus erat Domini ad sanandum eos
Lc 5.18 et ecce viri portantes in lecto hominem qui erat paralyticus et quaerebant eum inferre et ponere ante eum
Lc 5.19 et non invenientes qua parte illum inferrent prae turba ascenderunt supra tectum per tegulas submiserunt illum cum lecto in medium ante Iesum
Lc 5.20 quorum fidem ut vidit dixit homo remittuntur tibi peccata tua
Lc 5.21 et coeperunt cogitare scribae et Pharisaei dicentes quis est hic qui loquitur blasphemias quis potest dimittere peccata nisi solus Deus
Lc 5.22 ut cognovit autem Iesus cogitationes eorum respondens dixit ad illos quid cogitatis in cordibus vestris
Lc 5.23 quid est facilius dicere dimittuntur tibi peccata an dicere surge et ambula
Lc 5.24 ut autem sciatis quia Filius hominis potestatem habet in terra dimittere peccata ait paralytico tibi dico surge tolle lectum tuum et vade in domum tuam
Lc 5.25 et confestim surgens coram illis tulit in quo iacebat et abiit in domum suam magnificans Deum
Lc 5.26 et stupor adprehendit omnes et magnificabant Deum et repleti sunt timore dicentes quia vidimus mirabilia hodie
Lc 5.27 et post haec exiit et vidit publicanum nomine Levi sedentem ad teloneum et ait illi sequere me
Lc 5.28 et relictis omnibus surgens secutus est eum
Lc 5.29 et fecit ei convivium magnum Levi in domo sua et erat turba multa publicanorum et aliorum qui cum illis erant discumbentes
Lc 5.30 et murmurabant Pharisaei et scribae eorum dicentes ad discipulos eius quare cum publicanis et peccatoribus manducatis et bibitis
Lc 5.31 et respondens Iesus dixit ad illos non egent qui sani sunt medico sed qui male habent
Lc 5.32 non veni vocare iustos sed peccatores in paenitentiam
Lc 5.33 at illi dixerunt ad eum quare discipuli Iohannis ieiunant frequenter et obsecrationes faciunt similiter et Pharisaeorum tui autem edunt et bibunt
Lc 5.34 quibus ipse ait numquid potestis filios sponsi dum cum illis est sponsus facere ieiunare
Lc 5.35 venient autem dies et cum ablatus fuerit ab illis sponsus tunc ieiunabunt in illis diebus
Lc 5.36 dicebat autem et similitudinem ad illos quia nemo commissuram a vestimento novo inmittit in vestimentum vetus alioquin et novum rumpit et veteri non convenit commissura a novo
Lc 5.37 et nemo mittit vinum novum in utres veteres alioquin rumpet vinum novum utres et ipsum effundetur et utres peribunt
Lc 5.38 sed vinum novum in utres novos mittendum est et utraque conservantur
Lc 5.39 et nemo bibens vetus statim vult novum dicit enim vetus melius est
Lc 6.1 factum est autem in sabbato secundoprimo cum transiret per sata vellebant discipuli eius spicas et manducabant confricantes manibus
Lc 6.2 quidam autem Pharisaeorum dicebant illis quid facitis quod non licet in sabbatis
Lc 6.3 et respondens Iesus ad eos dixit nec hoc legistis quod fecit David cum esurisset ipse et qui cum eo erant
Lc 6.4 quomodo intravit in domum Dei et panes propositionis sumpsit et manducavit et dedit his qui cum ipso erant quos non licet manducare nisi tantum sacerdotibus
Lc 6.5 et dicebat illis quia dominus est Filius hominis etiam sabbati
Lc 6.6 factum est autem et in alio sabbato ut intraret in synagogam et doceret et erat ibi homo et manus eius dextra erat arida
Lc 6.7 observabant autem scribae et Pharisaei si in sabbato curaret ut invenirent accusare illum
Lc 6.8 ipse vero sciebat cogitationes eorum et ait homini qui habebat manum aridam surge et sta in medium et surgens stetit
Lc 6.9 ait autem ad illos Iesus interrogo vos si licet sabbato bene facere an male animam salvam facere an perdere
Lc 6.10 et circumspectis omnibus dixit homini extende manum tuam et extendit et restituta est manus eius
Lc 6.11 ipsi autem repleti sunt insipientia et conloquebantur ad invicem quidnam facerent Iesu
Lc 6.12 factum est autem in illis diebus exiit in montem orare et erat pernoctans in oratione Dei
Lc 6.13 et cum dies factus esset vocavit discipulos suos et elegit duodecim ex ipsis quos et apostolos nominavit
Lc 6.14 Simonem quem cognominavit Petrum et Andream fratrem eius Iacobum et Iohannem Philippum et Bartholomeum
Lc 6.15 Mattheum et Thomam Iacobum Alphei et Simonem qui vocatur Zelotes
Lc 6.16 Iudam Iacobi et Iudam Scarioth qui fuit proditor
Lc 6.17 et descendens cum illis stetit in loco campestri et turba discipulorum eius et multitudo copiosa plebis ab omni Iudaea et Hierusalem et maritimae Tyri et Sidonis
Lc 6.18 qui venerunt ut audirent eum et sanarentur a languoribus suis et qui vexabantur ab spiritibus inmundis curabantur
Lc 6.19 et omnis turba quaerebant eum tangere quia virtus de illo exiebat et sanabat omnes
Lc 6.20 et ipse elevatis oculis in discipulos suos dicebat beati pauperes quia vestrum est regnum Dei
Lc 6.21 beati qui nunc esuritis quia saturabimini beati qui nunc fletis quia ridebitis
Lc 6.22 beati eritis cum vos oderint homines et cum separaverint vos et exprobraverint et eiecerint nomen vestrum tamquam malum propter Filium hominis
Chant detailsBeati eritis cum vos oderint----------an1AM 1121 WA 415 *LA 478
Chant detailsCum vos oderint homines et cum separaverint vos et exprobrav...--------------------------------rev7Cantus Index cao6174a
Lc 6.23 gaudete in illa die et exultate ecce enim merces vestra multa in caelo secundum haec enim faciebant prophetis patres eorum
Lc 6.24 verumtamen vae vobis divitibus quia habetis consolationem vestram
Lc 6.25 vae vobis qui saturati estis quia esurietis vae vobis qui ridetis nunc quia lugebitis et flebitis
Lc 6.26 vae cum bene vobis dixerint omnes homines secundum haec faciebant prophetis patres eorum
Lc 6.27 sed vobis dico qui auditis diligite inimicos vestros benefacite his qui vos oderunt
Lc 6.28 benedicite maledicentibus vobis orate pro calumniantibus vos
Lc 6.29 ei qui te percutit in maxillam praebe et alteram et ab eo qui aufert tibi vestimentum etiam tunicam noli prohibere
Lc 6.30 omni autem petenti te tribue et qui aufert quae tua sunt ne repetas
Lc 6.31 et prout vultis ut faciant vobis homines et vos facite illis similiter
Lc 6.32 et si diligitis eos qui vos diligunt quae vobis est gratia nam et peccatores diligentes se diligunt
Lc 6.33 et si benefeceritis his qui vobis benefaciunt quae vobis est gratia siquidem et peccatores hoc faciunt
Lc 6.34 et si mutuum dederitis his a quibus speratis recipere quae gratia est vobis nam et peccatores peccatoribus fenerantur ut recipiant aequalia
Lc 6.35 verumtamen diligite inimicos vestros et benefacite et mutuum date nihil desperantes et erit merces vestra multa et eritis filii Altissimi quia ipse benignus est super ingratos et malos
Lc 6.36 estote ergo misericordes sicut et Pater vester misericors est
Chant detailsEstote ergo misericordes----------an1AR 521 LU 909 *AM 538 *LA 311 *WA 187
Chant detailsEstote ergo misericordes sicut et pater vester misericors es...------------------------------an2Cantus Index cao2682
Chant detailsEstote ergo misericordes sicut et pater vester misericors es...------------------------------------an1Cantus Index cao2682
No matches found.

Lc 6.37 nolite iudicare et non iudicabimini nolite condemnare et non condemnabimini dimittite et dimittemini
Lc 6.38 date et dabitur vobis mensuram bonam confersam et coagitatam et supereffluentem dabunt in sinum vestrum eadem quippe mensura qua mensi fueritis remetietur vobis
Chant detailsDate et dabitur vobis mensuram----------co3GR 634 LU 1696
Lc 6.39 dicebat autem illis et similitudinem numquid potest caecus caecum ducere nonne ambo in foveam cadent
Lc 6.40 non est discipulus super magistrum perfectus autem omnis erit sicut magister eius
Lc 6.41 quid autem vides festucam in oculo fratris tui trabem autem quae in oculo tuo est non consideras
Lc 6.42 et quomodo potes dicere fratri tuo frater sine eiciam festucam de oculo tuo ipse in oculo tuo trabem non videns hypocrita eice primum trabem de oculo tuo et tunc perspicies ut educas festucam de oculo fratris tui
Chant detailsEjice primum hypocrita trabem de oculo tuo et tunc videbis u...-------------------------------an1Cantus Index cao2621
Lc 6.43 non est enim arbor bona quae facit fructus malos neque arbor mala faciens fructum bonum
Lc 6.44 unaquaeque enim arbor de fructu suo cognoscitur neque enim de spinis colligunt ficus neque de rubo vindemiant uvam
Lc 6.45 bonus homo de bono thesauro cordis sui profert bonum et malus homo de malo profert malum ex abundantia enim cordis os loquitur
Lc 6.46 quid autem vocatis me Domine Domine et non facitis quae dico
Lc 6.47 omnis qui venit ad me et audit sermones meos et facit eos ostendam vobis cui similis est
Lc 6.48 similis est homini aedificanti domum qui fodit in altum et posuit fundamenta supra petram inundatione autem facta inlisum est flumen domui illi et non potuit eam movere fundata enim erat supra petram
Lc 6.49 qui autem audivit et non fecit similis est homini aedificanti domum suam supra terram sine fundamento in quam inlisus est fluvius et continuo concidit et facta est ruina domus illius magna
Lc 7.1 cum autem implesset omnia verba sua in aures plebis intravit Capharnaum
Lc 7.2 centurionis autem cuiusdam servus male habens erat moriturus qui illi erat pretiosus
Lc 7.3 et cum audisset de Iesu misit ad eum seniores Iudaeorum rogans eum ut veniret et salvaret servum eius
Lc 7.4 at illi cum venissent ad Iesum rogabant eum sollicite dicentes ei quia dignus est ut hoc illi praestes
Lc 7.5 diligit enim gentem nostram et synagogam ipse aedificavit nobis
Lc 7.6 Iesus autem ibat cum illis et cum iam non longe esset a domo misit ad eum centurio amicos dicens Domine noli vexari non enim dignus sum ut sub tectum meum intres
Lc 7.7 propter quod et me ipsum non sum dignum arbitratus ut venirem ad te sed dic verbo et sanabitur puer meus
Lc 7.8 nam et ego homo sum sub potestate constitutus habens sub me milites et dico huic vade et vadit et alio veni et venit et servo meo fac hoc et facit
Lc 7.9 quo audito Iesus miratus est et conversus sequentibus se turbis dixit amen dico vobis nec in Israhel tantam fidem inveni
Lc 7.10 et reversi qui missi fuerant domum invenerunt servum qui languerat sanum
Lc 7.11 et factum est deinceps ibat in civitatem quae vocatur Naim et ibant cum illo discipuli eius et turba copiosa
Lc 7.12 cum autem adpropinquaret portae civitatis et ecce defunctus efferebatur filius unicus matri suae et haec vidua erat et turba civitatis multa cum illa
Lc 7.13 quam cum vidisset Dominus misericordia motus super ea dixit illi noli flere
Lc 7.14 et accessit et tetigit loculum hii autem qui portabant steterunt et ait adulescens tibi dico surge
Chant detailsAdolescens tibi dico surge et----------an1WA 190
Lc 7.15 et resedit qui erat mortuus et coepit loqui et dedit illum matri suae
Lc 7.16 accepit autem omnes timor et magnificabant Deum dicentes quia propheta magnus surrexit in nobis et quia Deus visitavit plebem suam
Chant detailsAccepit autem omnes timor et----------an1WA 190 *LA 165
Chant detailsPropheta magnus surrexit in nobis quia deus visitavit plebem...------------------------an4Cantus Index cao4391
Chant detailsPropheta magnus surrexit in nobis quia deus visitavit plebem...-------------------------an4Cantus Index cao4391
Chant detailsPropheta magnus surrexit in nobis quia deus visitavit plebem...--------------------------an4Cantus Index cao4391
Chant detailsAccepit autem omnes timor et magnificabant deum dicentes qui...-------------------------an1Cantus Index cao1216
Lc 7.17 et exiit hic sermo in universam Iudaeam de eo et omnem circa regionem
Lc 7.18 et nuntiaverunt Iohanni discipuli eius de omnibus his
Lc 7.19 et convocavit duos de discipulis suis Iohannes et misit ad Dominum dicens tu es qui venturus es an alium expectamus
Chant detailsTa es qui venturus es an alium----------an8AM 199 AR 227 LU 333 *LA 11 *WA 16
Lc 7.20 cum autem venissent ad eum viri dixerunt Iohannes Baptista misit nos ad te dicens tu es qui venturus es an alium expectamus
Chant detailsTa es qui venturus es an alium----------an8AM 199 AR 227 LU 333 *LA 11 *WA 16
Lc 7.21 in ipsa autem hora curavit multos a languoribus et plagis et spiritibus malis et caecis multis donavit visum
Lc 7.22 et respondens dixit illis euntes nuntiate Iohanni quae vidistis et audistis quia caeci vident claudi ambulant leprosi mundantur surdi audiunt mortui resurgunt pauperes evangelizantur
Lc 7.23 et beatus est quicumque non fuerit scandalizatus in me
Lc 7.24 et cum discessissent nuntii Iohannis coepit dicere de Iohanne ad turbas quid existis in desertum videre harundinem vento moveri
Lc 7.25 sed quid existis videre hominem mollibus vestimentis indutum ecce qui in veste pretiosa sunt et deliciis in domibus regum sunt
Lc 7.26 sed quid existis videre prophetam utique dico vobis et plus quam prophetam
Lc 7.27 hic est de quo scriptum est ecce mitto angelum meum ante faciem tuam qui praeparabit viam tuam ante te
Lc 7.28 dico enim vobis maior inter natos mulierum propheta Iohanne Baptista nemo est qui autem minor est in regno Dei maior est illo
Lc 7.29 et omnis populus audiens et publicani iustificaverunt Deum baptizati baptismo Iohannis
Lc 7.30 Pharisaei autem et legis periti consilium Dei spreverunt in semet ipsos non baptizati ab eo
Lc 7.31 cui ergo similes dicam homines generationis huius et cui similes sunt
Lc 7.32 similes sunt pueris sedentibus in foro et loquentibus ad invicem et dicentibus cantavimus vobis tibiis et non saltastis lamentavimus et non plorastis
Lc 7.33 venit enim Iohannes Baptista neque manducans panem neque bibens vinum et dicitis daemonium habet
Lc 7.34 venit Filius hominis manducans et bibens et dicitis ecce homo devorator et bibens vinum amicus publicanorum et peccatorum
Lc 7.35 et iustificata est sapientia ab omnibus filiis suis
Lc 7.36 rogabat autem illum quidam de Pharisaeis ut manducaret cum illo et ingressus domum Pharisaei discubuit
Lc 7.37 et ecce mulier quae erat in civitate peccatrix ut cognovit quod accubuit in domo Pharisaei adtulit alabastrum unguenti
Chant detailsAlabastrum unguenti Maria----------an3WA 335
Lc 7.38 et stans retro secus pedes eius lacrimis coepit rigare pedes eius et capillis capitis sui tergebat et osculabatur pedes eius et unguento unguebat
Lc 7.39 videns autem Pharisaeus qui vocaverat eum ait intra se dicens hic si esset propheta sciret utique quae et qualis mulier quae tangit eum quia peccatrix est
Lc 7.40 et respondens Iesus dixit ad illum Simon habeo tibi aliquid dicere at ille ait magister dic
Lc 7.41 duo debitores erant cuidam feneratori unus debebat denarios quingentos alius quinquaginta
Lc 7.42 non habentibus illis unde redderent donavit utrisque quis ergo eum plus diliget
Lc 7.43 respondens Simon dixit aestimo quia is cui plus donavit at ille dixit ei recte iudicasti
Lc 7.44 et conversus ad mulierem dixit Simoni vides hanc mulierem intravi in domum tuam aquam pedibus meis non dedisti haec autem lacrimis rigavit pedes meos et capillis suis tersit
Lc 7.45 osculum mihi non dedisti haec autem ex quo intravit non cessavit osculari pedes meos
Lc 7.46 oleo caput meum non unxisti haec autem unguento unxit pedes meos
Chant detailsOleo caput meum non unxisti----------an4WA 338
Lc 7.47 propter quod dico tibi remittentur ei peccata multa quoniam dilexit multum cui autem minus dimittitur minus diligit
Lc 7.48 dixit autem ad illam remittuntur tibi peccata
Lc 7.49 et coeperunt qui simul accumbebant dicere intra se quis est hic qui etiam peccata dimittit
Lc 7.50 dixit autem ad mulierem fides tua te salvam fecit vade in pace
Lc 8.1 et factum est deinceps et ipse iter faciebat per civitatem et castellum praedicans et evangelizans regnum Dei et duodecim cum illo
Lc 8.2 et mulieres aliquae quae erant curatae ab spiritibus malignis et infirmitatibus Maria quae vocatur Magdalene de qua daemonia septem exierant
Lc 8.3 et Iohanna uxor Chuza procuratoris Herodis et Susanna et aliae multae quae ministrabant eis de facultatibus suis
Lc 8.4 cum autem turba plurima conveniret et de civitatibus properarent ad eum dixit per similitudinem
Lc 8.5 exiit qui seminat seminare semen suum et dum seminat aliud cecidit secus viam et conculcatum est et volucres caeli comederunt illud
Chant detailsExiit qui seminat seminare----------an4WA 79
Lc 8.6 et aliud cecidit supra petram et natum aruit quia non habebat humorem
Lc 8.7 et aliud cecidit inter spinas et simul exortae spinae suffocaverunt illud
Lc 8.8 et aliud cecidit in terram bonam et ortum fecit fructum centuplum haec dicens clamabat qui habet aures audiendi audiat
Chant detailsEt dum seminat aliud cecidit in terram bonam et ortum fecit ...-------------------------------rev8Cantus Index cao6374a
Lc 8.9 interrogabant autem eum discipuli eius quae esset haec parabola
Lc 8.10 quibus ipse dixit vobis datum est nosse mysterium regni Dei ceteris autem in parabolis ut videntes non videant et audientes non intellegant
Chant detailsVobis datum est nosse----------an6AM 323 AR 351 LU 510 WA 77 *LA 119
Lc 8.11 est autem haec parabola semen est verbum Dei
Lc 8.12 qui autem secus viam sunt qui audiunt deinde venit diabolus et tollit verbum de corde eorum ne credentes salvi fiant
Lc 8.13 nam qui supra petram qui cum audierint cum gaudio suscipiunt verbum et hii radices non habent qui ad tempus credunt et in tempore temptationis recedunt
Lc 8.14 quod autem in spinis cecidit hii sunt qui audierunt et a sollicitudinibus et divitiis et voluptatibus vitae euntes suffocantur et non referunt fructum
Lc 8.15 quod autem in bonam terram hii sunt qui in corde bono et optimo audientes verbum retinent et fructum adferunt in patientia
Lc 8.16 nemo autem lucernam accendens operit eam vaso aut subtus lectum ponit sed supra candelabrum ponit ut intrantes videant lumen
Lc 8.17 non enim est occultum quod non manifestetur nec absconditum quod non cognoscatur et in palam veniat
Lc 8.18 videte ergo quomodo auditis qui enim habet dabitur illi et quicumque non habet etiam quod putat se habere auferetur ab illo
Lc 8.19 venerunt autem ad illum mater et fratres eius et non poterant adire ad eum prae turba
Lc 8.20 et nuntiatum est illi mater tua et fratres tui stant foris volentes te videre
Lc 8.21 qui respondens dixit ad eos mater mea et fratres mei hii sunt qui verbum Dei audiunt et faciunt
Lc 8.22 factum est autem in una dierum et ipse ascendit in naviculam et discipuli eius et ait ad illos transfretemus trans stagnum et ascenderunt
Lc 8.23 navigantibus autem illis obdormiit et descendit procella venti in stagnum et conplebantur et periclitabantur
Lc 8.24 accedentes autem suscitaverunt eum dicentes praeceptor perimus at ille surgens increpavit ventum et tempestatem aquae et cessavit et facta est tranquillitas
Lc 8.25 dixit autem illis ubi est fides vestra qui timentes mirati sunt dicentes ad invicem quis putas hic est quia et ventis imperat et mari et oboediunt ei
Lc 8.26 enavigaverunt autem ad regionem Gerasenorum quae est contra Galilaeam
Lc 8.27 et cum egressus esset ad terram occurrit illi vir quidam qui habebat daemonium iam temporibus multis et vestimento non induebatur neque in domo manebat sed in monumentis
Lc 8.28 is ut vidit Iesum procidit ante illum et exclamans voce magna dixit quid mihi et tibi est Iesu Fili Dei altissimi obsecro te ne me torqueas
Lc 8.29 praecipiebat enim spiritui inmundo ut exiret ab homine multis enim temporibus arripiebat illum et vinciebatur catenis et conpedibus custoditus et ruptis vinculis agebatur a daemonio in deserta
Lc 8.30 interrogavit autem illum Iesus dicens quod tibi nomen est at ille dixit Legio quia intraverunt daemonia multa in eum
Lc 8.31 et rogabant illum ne imperaret illis ut in abyssum irent
Lc 8.32 erat autem ibi grex porcorum multorum pascentium in monte et rogabant eum ut permitteret eos in illos ingredi et permisit illos
Lc 8.33 exierunt ergo daemonia ab homine et intraverunt in porcos et impetu abiit grex per praeceps in stagnum et suffocatus est
Lc 8.34 quod ut viderunt factum qui pascebant fugerunt et nuntiaverunt in civitatem et in villas
Lc 8.35 exierunt autem videre quod factum est et venerunt ad Iesum et invenerunt hominem sedentem a quo daemonia exierant vestitum ac sana mente ad pedes eius et timuerunt
Lc 8.36 nuntiaverunt autem illis et qui viderant quomodo sanus factus esset a Legione
Lc 8.37 et rogaverunt illum omnis multitudo regionis Gerasenorum ut discederet ab ipsis quia timore magno tenebantur ipse autem ascendens navem reversus est
Lc 8.38 et rogabat illum vir a quo daemonia exierant ut cum eo esset dimisit autem eum Iesus dicens
Lc 8.39 redi domum tuam et narra quanta tibi fecit Deus et abiit per universam civitatem praedicans quanta illi fecisset Iesus
Lc 8.40 factum est autem cum redisset Iesus excepit illum turba erant enim omnes expectantes eum
Lc 8.41 et ecce venit vir cui nomen Iairus et ipse princeps synagogae erat et cecidit ad pedes Iesu rogans eum ut intraret in domum eius
Lc 8.42 quia filia unica erat illi fere annorum duodecim et haec moriebatur et contigit dum iret a turbis conprimebatur
Lc 8.43 et mulier quaedam erat in fluxu sanguinis ab annis duodecim quae in medicos erogaverat omnem substantiam suam nec ab ullo potuit curari
Lc 8.44 accessit retro et tetigit fimbriam vestimenti eius et confestim stetit fluxus sanguinis eius
Lc 8.45 et ait Iesus quis est qui me tetigit negantibus autem omnibus dixit Petrus et qui cum illo erant praeceptor turbae te conprimunt et adfligunt et dicis quis me tetigit
Lc 8.46 et dixit Iesus tetigit me aliquis nam ego novi virtutem de me exisse
Lc 8.47 videns autem mulier quia non latuit tremens venit et procidit ante pedes illius et ob quam causam tetigerit eum indicavit coram omni populo et quemadmodum confestim sanata sit
Lc 8.48 at ipse dixit illi filia fides tua te salvam fecit vade in pace
Lc 8.49 adhuc illo loquente venit a principe synagogae dicens ei quia mortua est filia tua noli vexare illum
Lc 8.50 Iesus autem audito hoc verbo respondit patri puellae noli timere crede tantum et salva erit
Lc 8.51 et cum venisset domum non permisit intrare secum quemquam nisi Petrum et Iohannem et Iacobum et patrem et matrem puellae
Lc 8.52 flebant autem omnes et plangebant illam at ille dixit nolite flere non est mortua sed dormit
Lc 8.53 et deridebant eum scientes quia mortua esset
Lc 8.54 ipse autem tenens manum eius clamavit dicens puella surge
Lc 8.55 et reversus est spiritus eius et surrexit continuo et iussit illi dari manducare
Lc 8.56 et stupuerunt parentes eius quibus praecepit ne alicui dicerent quod factum erat
Lc 9.1 convocatis autem duodecim apostolis dedit illis virtutem et potestatem super omnia daemonia et ut languores curarent
Lc 9.2 et misit illos praedicare regnum Dei et sanare infirmos
Lc 9.3 et ait ad illos nihil tuleritis in via neque virgam neque peram neque panem neque pecuniam neque duas tunicas habeatis
Lc 9.4 et in quamcumque domum intraveritis ibi manete et inde ne exeatis
Lc 9.5 et quicumque non receperint vos exeuntes de civitate illa etiam pulverem pedum vestrorum excutite in testimonium supra illos
Lc 9.6 egressi autem circumibant per castella evangelizantes et curantes ubique
Lc 9.7 audivit autem Herodes tetrarcha omnia quae fiebant ab eo et haesitabat eo quod diceretur
Lc 9.8 a quibusdam quia Iohannes surrexit a mortuis a quibusdam vero quia Helias apparuit ab aliis autem quia propheta unus de antiquis surrexit
Lc 9.9 et ait Herodes Iohannem ego decollavi quis autem est iste de quo audio ego talia et quaerebat videre eum
Lc 9.10 et reversi apostoli narraverunt illi quaecumque fecerunt et adsumptis illis secessit seorsum in locum desertum qui est Bethsaida
Lc 9.11 quod cum cognovissent turbae secutae sunt illum et excepit illos et loquebatur illis de regno Dei et eos qui cura indigebant sanabat
Lc 9.12 dies autem coeperat declinare et accedentes duodecim dixerunt illi dimitte turbas ut euntes in castella villasque quae circa sunt devertant et inveniant escas quia hic in loco deserto sumus
Lc 9.13 ait autem ad illos vos date illis manducare at illi dixerunt non sunt nobis plus quam quinque panes et duo pisces nisi forte nos eamus et emamus in omnem hanc turbam escas
Lc 9.14 erant autem fere viri quinque milia ait autem ad discipulos suos facite illos discumbere per convivia quinquagenos
Lc 9.15 et ita fecerunt et discumbere fecerunt omnes
Lc 9.16 acceptis autem quinque panibus et duobus piscibus respexit in caelum et benedixit illis et fregit et distribuit discipulis suis ut ponerent ante turbas
Lc 9.17 et manducaverunt omnes et saturati sunt et sublatum est quod superfuit illis fragmentorum cofini duodecim
Lc 9.18 et factum est cum solus esset orans erant cum illo et discipuli et interrogavit illos dicens quem me dicunt esse turbae
Lc 9.19 at illi responderunt et dixerunt Iohannem Baptistam alii autem Heliam alii quia propheta unus de prioribus surrexit
Lc 9.20 dixit autem illis vos autem quem me esse dicitis respondens Simon Petrus dixit Christum Dei
Lc 9.21 at ille increpans illos praecepit ne cui dicerent hoc
Lc 9.22 dicens quia oportet Filium hominis multa pati et reprobari a senioribus et principibus sacerdotum et scribis et occidi et tertia die resurgere
Lc 9.23 dicebat autem ad omnes si quis vult post me venire abneget se ipsum et tollat crucem suam cotidie et sequatur me
No matches found.

Lc 9.24 qui enim voluerit animam suam salvam facere perdet illam nam qui perdiderit animam suam propter me salvam faciet illam
Lc 9.25 quid enim proficit homo si lucretur universum mundum se autem ipsum perdat et detrimentum sui faciat
Lc 9.26 nam qui me erubuerit et meos sermones hunc Filius hominis erubescet cum venerit in maiestate sua et Patris et sanctorum angelorum
Lc 9.27 dico autem vobis vere sunt aliqui hic stantes qui non gustabunt mortem donec videant regnum Dei
Lc 9.28 factum est autem post haec verba fere dies octo et adsumpsit Petrum et Iohannem et Iacobum et ascendit in montem ut oraret
Lc 9.29 et factum est dum oraret species vultus eius altera et vestitus eius albus refulgens
Lc 9.30 et ecce duo viri loquebantur cum illo erant autem Moses et Helias
Lc 9.31 visi in maiestate et dicebant excessum eius quem conpleturus erat in Hierusalem
Lc 9.32 Petrus vero et qui cum illo gravati erant somno et evigilantes viderunt maiestatem eius et duos viros qui stabant cum illo
Lc 9.33 et factum est cum discederent ab illo ait Petrus ad Iesum praeceptor bonum est nos hic esse et faciamus tria tabernacula unum tibi et unum Mosi et unum Heliae nesciens quid diceret
Chant detailsFaciamus hic tria tabernacula----------an4AM 354 AR 381 LU 549
Lc 9.34 haec autem illo loquente facta est nubes et obumbravit eos et timuerunt intrantibus illis in nubem
Lc 9.35 et vox facta est de nube dicens hic est Filius meus electus ipsum audite
Lc 9.36 et dum fieret vox inventus est Iesus solus et ipsi tacuerunt et nemini dixerunt in illis diebus quicquam ex his quae viderant
Lc 9.37 factum est autem in sequenti die descendentibus illis de monte occurrit illi turba multa
Lc 9.38 et ecce vir de turba exclamavit dicens magister obsecro te respice in filium meum quia unicus est mihi
Lc 9.39 et ecce spiritus adprehendit illum et subito clamat et elidit et dissipat eum cum spuma et vix discedit dilanians eum
Lc 9.40 et rogavi discipulos tuos ut eicerent illum et non potuerunt
Lc 9.41 respondens autem Iesus dixit o generatio infidelis et perversa usquequo ero apud vos et patiar vos adduc huc filium tuum
Lc 9.42 et cum accederet elisit illum daemonium et dissipavit
Lc 9.43 et increpavit Iesus spiritum inmundum et sanavit puerum et reddidit illum patri eius
Lc 9.44 stupebant autem omnes in magnitudine Dei omnibusque mirantibus in omnibus quae faciebat dixit ad discipulos suos ponite vos in cordibus vestris sermones istos Filius enim hominis futurum est ut tradatur in manus hominum
Chant detailsVos enim in cordibus vestris ...----------------------------------rev8Cantus Index cao6826z
Lc 9.45 at illi ignorabant verbum istud et erat velatum ante eos ut non sentirent illud et timebant interrogare eum de hoc verbo
Lc 9.46 intravit autem cogitatio in eos quis eorum maior esset
Lc 9.47 at Iesus videns cogitationes cordis illorum adprehendens puerum statuit eum secus se
Lc 9.48 et ait illis quicumque susceperit puerum istum in nomine meo me recipit et quicumque me recipit recipit eum qui me misit nam qui minor est inter omnes vos hic maior est
Lc 9.49 respondens autem Iohannes dixit praeceptor vidimus quendam in nomine tuo eicientem daemonia et prohibuimus eum quia non sequitur nobiscum
Lc 9.50 et ait ad illum Iesus nolite prohibere qui enim non est adversum vos pro vobis est
Lc 9.51 factum est autem dum conplerentur dies adsumptionis eius et ipse faciem suam firmavit ut iret Hierusalem
Lc 9.52 et misit nuntios ante conspectum suum et euntes intraverunt in civitatem Samaritanorum ut pararent illi
Lc 9.53 et non receperunt eum quia facies eius erat euntis Hierusalem
Lc 9.54 cum vidissent autem discipuli eius Iacobus et Iohannes dixerunt Domine vis dicimus ut ignis descendat de caelo et consumat illos
Lc 9.55 et conversus increpavit illos
Lc 9.56 et abierunt in aliud castellum
Lc 9.57 factum est autem ambulantibus illis in via dixit quidam ad illum sequar te quocumque ieris
Lc 9.58 et ait illi Iesus vulpes foveas habent et volucres caeli nidos Filius autem hominis non habet ubi caput reclinet
Chant detailsVulpes foveas habent et volucres caeli nidos filius autem ho...--------------------------an1Cantus Index cao5512
Lc 9.59 ait autem ad alterum sequere me ille autem dixit Domine permitte mihi primum ire sepelire patrem meum
Lc 9.60 dixitque ei Iesus sine ut mortui sepeliant mortuos suos tu autem vade adnuntia regnum Dei
Lc 9.61 et ait alter sequar te Domine sed primum permitte mihi renuntiare his qui domi sunt
Lc 9.62 ait ad illum Iesus nemo mittens manum suam in aratrum et aspiciens retro aptus est regno Dei
Lc 10.1 post haec autem designavit Dominus et alios septuaginta duos et misit illos binos ante faciem suam in omnem civitatem et locum quo erat ipse venturus
Lc 10.2 et dicebat illis messis quidem multa operarii autem pauci rogate ergo Dominum messis ut mittat operarios in messem
Lc 10.3 ite ecce ego mitto vos sicut agnos inter lupos
Chant detailsEcce ego mitto vos sicut oves----------an1LA 512
Chant detailsEcce ego mitto vos sicut oves----------re7LA 506 LR 136 *WA 411
Lc 10.4 nolite portare sacculum neque peram neque calciamenta et neminem per viam salutaveritis
Lc 10.5 in quamcumque domum intraveritis primum dicite pax huic domui
Lc 10.6 et si ibi fuerit filius pacis requiescet super illam pax vestra sin autem ad vos revertetur
Lc 10.7 in eadem autem domo manete edentes et bibentes quae apud illos sunt dignus enim est operarius mercede sua nolite transire de domo in domum
Lc 10.8 et in quamcumque civitatem intraveritis et susceperint vos manducate quae adponuntur vobis
Lc 10.9 et curate infirmos qui in illa sunt et dicite illis adpropinquavit in vos regnum Dei
Lc 10.10 in quamcumque civitatem intraveritis et non receperint vos exeuntes in plateas eius dicite
Lc 10.11 etiam pulverem qui adhesit nobis de civitate vestra extergimus in vos tamen hoc scitote quia adpropinquavit regnum Dei
Lc 10.12 dico vobis quia Sodomis in die illa remissius erit quam illi civitati
Lc 10.13 vae tibi Corazain vae tibi Bethsaida quia si in Tyro et Sidone factae fuissent virtutes quae in vobis factae sunt olim in cilicio et cinere sedentes paeniterent
Lc 10.14 verumtamen Tyro et Sidoni remissius erit in iudicio quam vobis
Lc 10.15 et tu Capharnaum usque in caelum exaltata usque ad infernum demergeris
Lc 10.16 qui vos audit me audit et qui vos spernit me spernit qui autem me spernit spernit eum qui me misit
Lc 10.17 reversi sunt autem septuaginta duo cum gaudio dicentes Domine etiam daemonia subiciuntur nobis in nomine tuo
Lc 10.18 et ait illis videbam Satanan sicut fulgur de caelo cadentem
Lc 10.19 ecce dedi vobis potestatem calcandi supra serpentes et scorpiones et supra omnem virtutem inimici et nihil vobis nocebit
Lc 10.20 verumtamen in hoc nolite gaudere quia spiritus vobis subiciuntur gaudete autem quod nomina vestra scripta sunt in caelis
Lc 10.21 in ipsa hora exultavit Spiritu Sancto et dixit confiteor tibi Pater Domine caeli et terrae quod abscondisti haec a sapientibus et prudentibus et revelasti ea parvulis etiam Pater quia sic placuit ante te
Lc 10.22 omnia mihi tradita sunt a Patre meo et nemo scit qui sit Filius nisi Pater et qui sit Pater nisi Filius et cui voluerit Filius revelare
Lc 10.23 et conversus ad discipulos suos dixit beati oculi qui vident quae videtis
Lc 10.24 dico enim vobis quod multi prophetae et reges voluerunt videre quae vos videtis et non viderunt et audire quae auditis et non audierunt
Lc 10.25 et ecce quidam legis peritus surrexit temptans illum et dicens magister quid faciendo vitam aeternam possidebo
Lc 10.26 at ille dixit ad eum in lege quid scriptum est quomodo legis
Lc 10.27 ille respondens dixit diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo et ex tota anima tua et ex omnibus viribus tuis et ex omni mente tua et proximum tuum sicut te ipsum
Lc 10.28 dixitque illi recte respondisti hoc fac et vives
Lc 10.29 ille autem volens iustificare se ipsum dixit ad Iesum et quis est meus proximus
Lc 10.30 suscipiens autem Iesus dixit homo quidam descendebat ab Hierusalem in Hiericho et incidit in latrones qui etiam despoliaverunt eum et plagis inpositis abierunt semivivo relicto
Chant detailsHomo quidam descendebat ab----------an8AM 603 AR 564 LA 315 LU 1032 *WA 189
Chant detailsHomo quidam descendebat ab Jerusalem in Jericho et incidit i...---------------------------an8Cantus Index cao3131
Chant detailsHomo quidam descendebat ab Jerusalem in Jericho et incidit i...-----------------------------an8Cantus Index cao3131
Lc 10.31 accidit autem ut sacerdos quidam descenderet eadem via et viso illo praeterivit
Lc 10.32 similiter et Levita cum esset secus locum et videret eum pertransiit
Lc 10.33 Samaritanus autem quidam iter faciens venit secus eum et videns eum misericordia motus est
Lc 10.34 et adpropians alligavit vulnera eius infundens oleum et vinum et inponens illum in iumentum suum duxit in stabulum et curam eius egit
Lc 10.35 et altera die protulit duos denarios et dedit stabulario et ait curam illius habe et quodcumque supererogaveris ego cum rediero reddam tibi
Lc 10.36 quis horum trium videtur tibi proximus fuisse illi qui incidit in latrones
Lc 10.37 at ille dixit qui fecit misericordiam in illum et ait illi Iesus vade et tu fac similiter
Lc 10.38 factum est autem dum irent et ipse intravit in quoddam castellum et mulier quaedam Martha nomine excepit illum in domum suam
Lc 10.39 et huic erat soror nomine Maria quae etiam sedens secus pedes Domini audiebat verbum illius
Lc 10.40 Martha autem satagebat circa frequens ministerium quae stetit et ait Domine non est tibi curae quod soror mea reliquit me solam ministrare dic ergo illi ut me adiuvet
Lc 10.41 et respondens dixit illi Dominus Martha Martha sollicita es et turbaris erga plurima
Lc 10.42 porro unum est necessarium Maria optimam partem elegit quae non auferetur ab ea
Chant detailsOptimam partem elegit sibi----------co8GR (33)
Chant detailsOptimam partem elegit sibi----------alvGS P 191
Chant detailsOptimam partem elegit sibi-------------------------------re7mau0651
Lc 11.1 et factum est cum esset in loco quodam orans ut cessavit dixit unus ex discipulis eius ad eum Domine doce nos orare sicut et Iohannes docuit discipulos suos
Chant detailsUnus ex discipulis meis----------re8LU 645 OHS 391 *LA 191 *WA 118
Lc 11.2 et ait illis cum oratis dicite Pater sanctificetur nomen tuum adveniat regnum tuum
Lc 11.3 panem nostrum cotidianum da nobis cotidie
Lc 11.4 et dimitte nobis peccata nostra siquidem et ipsi dimittimus omni debenti nobis et ne nos inducas in temptationem
Lc 11.5 et ait ad illos quis vestrum habebit amicum et ibit ad illum media nocte et dicit illi amice commoda mihi tres panes
Chant detailsQuis vestrum habebit amicum----------alvSYG 177
Lc 11.6 quoniam amicus meus venit de via ad me et non habeo quod ponam ante illum
Lc 11.7 et ille de intus respondens dicat noli mihi molestus esse iam ostium clausum est et pueri mei mecum sunt in cubili non possum surgere et dare tibi
Lc 11.8 dico vobis et si non dabit illi surgens eo quod amicus eius sit propter inprobitatem tamen eius surget et dabit illi quotquot habet necessarios
Lc 11.9 et ego vobis dico petite et dabitur vobis quaerite et invenietis pulsate et aperietur vobis
Lc 11.10 omnis enim qui petit accipit et qui quaerit invenit et pulsanti aperietur
Lc 11.11 quis autem ex vobis patrem petet panem numquid lapidem dabit illi aut piscem numquid pro pisce serpentem dabit illi
Lc 11.12 aut si petierit ovum numquid porriget illi scorpionem
Lc 11.13 si ergo vos cum sitis mali nostis bona data dare filiis vestris quanto magis Pater vester de caelo dabit spiritum bonum petentibus se
Chant detailsSi ergo vos cum sitis mali nostis bona data dare filiis vest...------------------------------an8Cantus Index cao4893
Lc 11.14 et erat eiciens daemonium et illud erat mutum et cum eiecisset daemonium locutus est mutus et admiratae sunt turbae
Lc 11.15 quidam autem ex eis dixerunt in Beelzebub principe daemoniorum eicit daemonia
Lc 11.16 et alii temptantes signum de caelo quaerebant ab eo
Lc 11.17 ipse autem ut vidit cogitationes eorum dixit eis omne regnum in se ipsum divisum desolatur et domus supra domum cadet
Lc 11.18 si autem et Satanas in se ipsum divisus est quomodo stabit regnum ipsius quia dicitis in Beelzebub eicere me daemonia
Lc 11.19 si autem ego in Beelzebub eicio daemonia filii vestri in quo eiciunt ideo ipsi iudices vestri erunt
Lc 11.20 porro si in digito Dei eicio daemonia profecto praevenit in vos regnum Dei
Lc 11.21 cum fortis armatus custodit atrium suum in pace sunt ea quae possidet
Chant detailsDum fortis armatus custodit----------an3AR 388 LU 1089 *AM 363 *LA 153 *WA 99
Chant detailsDum fortis armatus custodit atrium suum in pace sunt omnia q...-------------------------an3Cantus Index cao2456
Chant detailsDum fortis armatus custodit atrium suum in pace sunt omnia q...----------------------------an3Cantus Index cao2456
Lc 11.22 si autem fortior illo superveniens vicerit eum universa arma eius aufert in quibus confidebat et spolia eius distribuit
Lc 11.23 qui non est mecum adversum me est et qui non colligit mecum dispergit
Lc 11.24 cum inmundus spiritus exierit de homine perambulat per loca inaquosa quaerens requiem et non inveniens dicit revertar in domum meam unde exivi
Chant detailsCum immundus spiritus exierit ab homine ambulat per loca ina...----------------------------an1Cantus Index cao2009
Chant detailsCum immundus spiritus exierit ab homine ambulat per loca ina...------------------------------an1Cantus Index cao2009
Chant detailsCum immundus spiritus exierit ab homine ambulat per loca ina...------------------------------an1Cantus Index cao2009
Lc 11.25 et cum venerit invenit scopis mundatam
Lc 11.26 et tunc vadit et adsumit septem alios spiritus nequiores se et ingressi habitant ibi et sunt novissima hominis illius peiora prioribus
Lc 11.27 factum est autem cum haec diceret extollens vocem quaedam mulier de turba dixit illi beatus venter qui te portavit et ubera quae suxisti
Chant detailsBeatus venter qui te portavit----------an8WA 47 *LA 33
Lc 11.28 at ille dixit quippini beati qui audiunt verbum Dei et custodiunt
Lc 11.29 turbis autem concurrentibus coepit dicere generatio haec generatio nequam est signum quaerit et signum non dabitur illi nisi signum Ionae
Lc 11.30 nam sicut Ionas fuit signum Ninevitis ita erit et Filius hominis generationi isti
Lc 11.31 regina austri surget in iudicio cum viris generationis huius et condemnabit illos quia venit a finibus terrae audire sapientiam Salomonis et ecce plus Salomone hic
Lc 11.32 viri ninevitae surgent in iudicio cum generatione hac et condemnabunt illam quia paenitentiam egerunt ad praedicationem Ionae et ecce plus Iona hic
Lc 11.33 nemo lucernam accendit et in abscondito ponit neque sub modio sed supra candelabrum ut qui ingrediuntur lumen videant
Lc 11.34 lucerna corporis tui est oculus tuus si oculus tuus fuerit simplex totum corpus tuum lucidum erit si autem nequam fuerit etiam corpus tuum tenebrosum erit
Lc 11.35 vide ergo ne lumen quod in te est tenebrae sint
Lc 11.36 si ergo corpus tuum totum lucidum fuerit non habens aliquam partem tenebrarum erit lucidum totum et sicut lucerna fulgoris inluminabit te
Lc 11.37 et cum loqueretur rogavit illum quidam Pharisaeus ut pranderet apud se et ingressus recubuit
Lc 11.38 Pharisaeus autem coepit intra se reputans dicere quare non baptizatus esset ante prandium
Lc 11.39 et ait Dominus ad illum nunc vos Pharisaei quod de foris est calicis et catini mundatis quod autem intus est vestrum plenum est rapina et iniquitate
Lc 11.40 stulti nonne qui fecit quod de foris est etiam id quod de intus est fecit
Lc 11.41 verumtamen quod superest date elemosynam et ecce omnia munda sunt vobis
Lc 11.42 sed vae vobis Pharisaeis quia decimatis mentam et rutam et omne holus et praeteritis iudicium et caritatem Dei haec autem oportuit facere et illa non omittere
Lc 11.43 vae vobis Pharisaeis quia diligitis primas cathedras in synagogis et salutationes in foro
Lc 11.44 vae vobis quia estis ut monumenta quae non parent et homines ambulantes supra nesciunt
Lc 11.45 respondens autem quidam ex legis peritis ait illi magister haec dicens etiam nobis contumeliam facis
Lc 11.46 at ille ait et vobis legis peritis vae quia oneratis homines oneribus quae portari non possunt et ipsi uno digito vestro non tangitis sarcinas
Lc 11.47 vae vobis quia aedificatis monumenta prophetarum patres autem vestri occiderunt illos
Lc 11.48 profecto testificamini quod consentitis operibus patrum vestrorum quoniam quidem ipsi eos occiderunt vos autem aedificatis eorum sepulchra
Lc 11.49 propterea et sapientia Dei dixit mittam ad illos prophetas et apostolos et ex illis occident et persequentur
Lc 11.50 ut inquiratur sanguis omnium prophetarum qui effusus est a constitutione mundi a generatione ista
Lc 11.51 a sanguine Abel usque ad sanguinem Zacchariae qui periit inter altare et aedem ita dico vobis requiretur ab hac generatione
Lc 11.52 vae vobis legis peritis quia tulistis clavem scientiae ipsi non introistis et eos qui introibant prohibuistis
Lc 11.53 cum haec ad illos diceret coeperunt Pharisaei et legis periti graviter insistere et os eius opprimere de multis
Lc 11.54 insidiantes et quaerentes capere aliquid ex ore eius ut accusarent eum
Lc 12.1 multis autem turbis circumstantibus ita ut se invicem conculcarent coepit dicere ad discipulos suos adtendite a fermento Pharisaeorum quae est hypocrisis
Lc 12.2 nihil autem opertum est quod non reveletur neque absconditum quod non sciatur
Lc 12.3 quoniam quae in tenebris dixistis in lumine dicentur et quod in aurem locuti estis in cubiculis praedicabitur in tectis
Lc 12.4 dico autem vobis amicis meis ne terreamini ab his qui occidunt corpus et post haec non habent amplius quod faciant
Lc 12.5 ostendam autem vobis quem timeatis timete eum qui postquam occiderit habet potestatem mittere in gehennam ita dico vobis hunc timete
Lc 12.6 nonne quinque passeres veneunt dipundio et unus ex illis non est in oblivione coram Deo
Lc 12.7 sed et capilli capitis vestri omnes numerati sunt nolite ergo timere multis passeribus pluris estis
Chant detailsVestri capilli capitis omnes numerati sunt nolite timere mul...--------------------------an5Cantus Index cao5372
Chant detailsVestri capilli capitis omnes numerati sunt nolite timere mul...---------------------------an5Cantus Index cao5372
Lc 12.8 dico autem vobis omnis quicumque confessus fuerit in me coram hominibus et Filius hominis confitebitur in illo coram angelis Dei
Chant detailsQui me confessus fuerit coram-----------an1AM 640 AR [15] LA 527 LU 1125 WA 419
Lc 12.9 qui autem negaverit me coram hominibus denegabitur coram angelis Dei
Lc 12.10 et omnis qui dicit verbum in Filium hominis remittetur illi ei autem qui in Spiritum Sanctum blasphemaverit non remittetur
Lc 12.11 cum autem inducent vos in synagogas et ad magistratus et potestates nolite solliciti esse qualiter aut quid respondeatis aut quid dicatis
Lc 12.12 Spiritus enim Sanctus docebit vos in ipsa hora quae oporteat dicere
Chant detailsSpiritus sanctus docebit vos----------coGB 191 GR 298 LU 889 *GS 138
Chant detailsSpiritus sanctus docebit vos----------an6LA 263
Chant detailsSpiritus sanctus docebit vos----------co8SYG 185
Chant detailsSpiritus sanctus docebit vos----------alvGB 191 GR 299 LU 891
Lc 12.13 ait autem quidam ei de turba magister dic fratri meo ut dividat mecum hereditatem
Lc 12.14 at ille dixit ei homo quis me constituit iudicem aut divisorem super vos
Lc 12.15 dixitque ad illos videte et cavete ab omni avaritia quia non in abundantia cuiusquam vita eius est ex his quae possidet
Lc 12.16 dixit autem similitudinem ad illos dicens hominis cuiusdam divitis uberes fructus ager adtulit
Lc 12.17 et cogitabat intra se dicens quid faciam quod non habeo quo congregem fructus meos
Lc 12.18 et dixit hoc faciam destruam horrea mea et maiora faciam et illuc congregabo omnia quae nata sunt mihi et bona mea
Lc 12.19 et dicam animae meae anima habes multa bona posita in annos plurimos requiesce comede bibe epulare
Lc 12.20 dixit autem illi Deus stulte hac nocte animam tuam repetunt a te quae autem parasti cuius erunt
Lc 12.21 sic est qui sibi thesaurizat et non est in Deum dives
Lc 12.22 dixitque ad discipulos suos ideo dico vobis nolite solliciti esse animae quid manducetis neque corpori quid vestiamini
Lc 12.23 anima plus est quam esca et corpus quam vestimentum
Lc 12.24 considerate corvos quia non seminant neque metunt quibus non est cellarium neque horreum et Deus pascit illos quanto magis vos pluris estis illis
Lc 12.25 quis autem vestrum cogitando potest adicere ad staturam suam cubitum unum
Lc 12.26 si ergo neque quod minimum est potestis quid de ceteris solliciti estis
Lc 12.27 considerate lilia quomodo crescunt non laborant non nent dico autem vobis nec Salomon in omni gloria sua vestiebatur sicut unum ex istis
Lc 12.28 si autem faenum quod hodie in agro est et cras in clibanum mittitur Deus sic vestit quanto magis vos pusillae fidei
Lc 12.29 et vos nolite quaerere quid manducetis aut quid bibatis et nolite in sublime tolli
Lc 12.30 haec enim omnia gentes mundi quaerunt Pater autem vester scit quoniam his indigetis
Lc 12.31 verumtamen quaerite regnum Dei et haec omnia adicientur vobis
Lc 12.32 nolite timere pusillus grex quia conplacuit Patri vestro dare vobis regnum
Lc 12.33 vendite quae possidetis et date elemosynam facite vobis sacculos qui non veterescunt thesaurum non deficientem in caelis quo fur non adpropiat neque tinea corrumpit
Lc 12.34 ubi enim thesaurus vester est ibi et cor vestrum erit
Lc 12.35 sint lumbi vestri praecincti et lucernae ardentes
Chant detailsSint lumbi vestri----------an3LR 201 *LA 534
Chant detailsSint lumbi vestri praecincti et lucernae ardentes in manibus...--------------------an3Cantus Index cao4967
Chant detailsSint lumbi vestri praecincti et lucernae ardentes in manibus...------------------------an8Cantus Index cao4967
Lc 12.36 et vos similes hominibus expectantibus dominum suum quando revertatur a nuptiis ut cum venerit et pulsaverit confestim aperiant ei
Lc 12.37 beati servi illi quos cum venerit dominus invenerit vigilantes amen dico vobis quod praecinget se et faciet illos discumbere et transiens ministrabit illis
Chant detailsBeati servi illi quos cum venerit----------co1GR 97as2
Lc 12.38 et si venerit in secunda vigilia et si in tertia vigilia venerit et ita invenerit beati sunt servi illi
Lc 12.39 hoc autem scitote quia si sciret pater familias qua hora fur veniret vigilaret utique et non sineret perfodiri domum suam
Lc 12.40 et vos estote parati quia qua hora non putatis Filius hominis venit
Lc 12.41 ait autem ei Petrus Domine ad nos dicis hanc parabolam an et ad omnes
Lc 12.42 dixit autem Dominus quis putas est fidelis dispensator et prudens quem constituet dominus super familiam suam ut det illis in tempore tritici mensuram
Lc 12.43 beatus ille servus quem cum venerit dominus invenerit ita facientem
Chant detailsBeatus ser vus quem cum venerit dominus in venerit-----------co3GB 29 GR [45] GS 223 LU 1203 SYG 28
Lc 12.44 vere dico vobis quia supra omnia quae possidet constituet illum
Lc 12.45 quod si dixerit servus ille in corde suo moram facit dominus meus venire et coeperit percutere pueros et ancillas et edere et bibere et inebriari
Lc 12.46 veniet dominus servi illius in die qua non sperat et hora qua nescit et dividet eum partemque eius cum infidelibus ponet
Lc 12.47 ille autem servus qui cognovit voluntatem domini sui et non praeparavit et non fecit secundum voluntatem eius vapulabit multas
Lc 12.48 qui autem non cognovit et fecit digna plagis vapulabit paucis omni autem cui multum datum est multum quaeretur ab eo et cui commendaverunt multum plus petent ab eo
Lc 12.49 ignem veni mittere in terram et quid volo si accendatur
Lc 12.50 baptisma autem habeo baptizari et quomodo coartor usque dum perficiatur
Lc 12.51 putatis quia pacem veni dare in terram non dico vobis sed separationem
Lc 12.52 erunt enim ex hoc quinque in domo una divisi tres in duo et duo in tres
Lc 12.53 dividentur pater in filium et filius in patrem suum mater in filiam et filia in matrem socrus in nurum suam et nurus in socrum suam
Lc 12.54 dicebat autem et ad turbas cum videritis nubem orientem ab occasu statim dicitis nimbus venit et ita fit
Lc 12.55 et cum austrum flantem dicitis quia aestus erit et fit
Lc 12.56 hypocritae faciem terrae et caeli nostis probare hoc autem tempus quomodo non probatis
Lc 12.57 quid autem et a vobis ipsis non iudicatis quod iustum est
Lc 12.58 cum autem vadis cum adversario tuo ad principem in via da operam liberari ab illo ne forte trahat te apud iudicem et iudex tradat te exactori et exactor mittat te in carcerem
Lc 12.59 dico tibi non exies inde donec etiam novissimum minutum reddas
Lc 13.1 aderant autem quidam ipso in tempore nuntiantes illi de Galilaeis quorum sanguinem Pilatus miscuit cum sacrificiis eorum
Lc 13.2 et respondens dixit illis putatis quod hii Galilaei prae omnibus Galilaeis peccatores fuerunt quia talia passi sunt
Lc 13.3 non dico vobis sed nisi paenitentiam habueritis omnes similiter peribitis
Lc 13.4 sicut illi decem et octo supra quos cecidit turris in Siloam et occidit eos putatis quia et ipsi debitores fuerunt praeter omnes homines habitantes in Hierusalem
Lc 13.5 non dico vobis sed si non paenitentiam egeritis omnes similiter peribitis
Lc 13.6 dicebat autem hanc similitudinem arborem fici habebat quidam plantatam in vinea sua et venit quaerens fructum in illa et non invenit
Lc 13.7 dixit autem ad cultorem vineae ecce anni tres sunt ex quo venio quaerens fructum in ficulnea hac et non invenio succide ergo illam ut quid etiam terram occupat
Chant detailsDixit autem dominus ad cultorem vineae ecce anni tres sunt e...---------------------an4Cantus Index cao2271
Lc 13.8 at ille respondens dixit illi domine dimitte illam et hoc anno usque dum fodiam circa illam et mittam stercora
Lc 13.9 et si quidem fecerit fructum sin autem in futurum succides eam
Lc 13.10 erat autem docens in synagoga eorum sabbatis
Lc 13.11 et ecce mulier quae habebat spiritum infirmitatis annis decem et octo et erat inclinata nec omnino poterat sursum respicere
Lc 13.12 quam cum videret Iesus vocavit ad se et ait illi mulier dimissa es ab infirmitate tua
Lc 13.13 et inposuit illi manus et confestim erecta est et glorificabat Deum
Lc 13.14 respondens autem archisynagogus indignans quia sabbato curasset Iesus dicebat turbae sex dies sunt in quibus oportet operari in his ergo venite et curamini et non in die sabbati
Lc 13.15 respondit autem ad illum Dominus et dixit hypocritae unusquisque vestrum sabbato non solvit bovem suum aut asinum a praesepio et ducit adaquare
Lc 13.16 hanc autem filiam Abrahae quam alligavit Satanas ecce decem et octo annis non oportuit solvi a vinculo isto die sabbati
Lc 13.17 et cum haec diceret erubescebant omnes adversarii eius et omnis populus gaudebat in universis quae gloriose fiebant ab eo
Lc 13.18 dicebat ergo cui simile est regnum Dei et cui simile esse existimabo illud
Lc 13.19 simile est grano sinapis quod acceptum homo misit in hortum suum et crevit et factum est in arborem magnam et volucres caeli requieverunt in ramis eius
Lc 13.20 et iterum dixit cui simile aestimabo regnum Dei
Lc 13.21 simile est fermento quod acceptum mulier abscondit in farinae sata tria donec fermentaretur totum
Lc 13.22 et ibat per civitates et castella docens et iter faciens in Hierusalem
Lc 13.23 ait autem illi quidam Domine si pauci sunt qui salvantur ipse autem dixit ad illos
Lc 13.24 contendite intrare per angustam portam quia multi dico vobis quaerunt intrare et non poterunt
Lc 13.25 cum autem intraverit pater familias et cluserit ostium et incipietis foris stare et pulsare ostium dicentes Domine aperi nobis et respondens dicet vobis nescio vos unde sitis
Lc 13.26 tunc incipietis dicere manducavimus coram te et bibimus et in plateis nostris docuisti
Lc 13.27 et dicet vobis nescio vos unde sitis discedite a me omnes operarii iniquitatis
Lc 13.28 ibi erit fletus et stridor dentium cum videritis Abraham et Isaac et Iacob et omnes prophetas in regno Dei vos autem expelli foras
Lc 13.29 et venient ab oriente et occidente et aquilone et austro et accumbent in regno Dei
Chant detailsMulti ab oriente et occidente----------an1WA 71
Lc 13.30 et ecce sunt novissimi qui erunt primi et sunt primi qui erunt novissimi
Lc 13.31 in ipsa die accesserunt quidam Pharisaeorum dicentes illi exi et vade hinc quia Herodes vult te occidere
Lc 13.32 et ait illis ite dicite vulpi illi ecce eicio daemonia et sanitates perficio hodie et cras et tertia consummor
Lc 13.33 verumtamen oportet me hodie et cras et sequenti ambulare quia non capit prophetam perire extra Hierusalem
Lc 13.34 Hierusalem Hierusalem quae occidis prophetas et lapidas eos qui mittuntur ad te quotiens volui congregare filios tuos quemadmodum avis nidum suum sub pinnis et noluisti
Chant detailsJerusalem Jerusalem quae occidis----------an7LA 45
Lc 13.35 ecce relinquitur vobis domus vestra dico autem vobis quia non videbitis me donec veniat cum dicetis benedictus qui venit in nomine Domini
Chant detailsBenedictus qui venit in nomine Haec dies----------grvGB 140(125) GR 256(241) GS 122(117) LU 801 778 OHS 817(709) SYG 160(152)
Lc 14.1 et factum est cum intraret in domum cuiusdam principis Pharisaeorum sabbato manducare panem et ipsi observabant eum
Lc 14.2 et ecce homo quidam hydropicus erat ante illum
Lc 14.3 et respondens Iesus dixit ad legis peritos et Pharisaeos dicens si licet sabbato curare
Lc 14.4 at illi tacuerunt ipse vero adprehensum sanavit eum ac dimisit
Lc 14.5 et respondens ad illos dixit cuius vestrum asinus aut bos in puteum cadet et non continuo extrahet illum die sabbati
Lc 14.6 et non poterant ad haec respondere illi
Lc 14.7 dicebat autem et ad invitatos parabolam intendens quomodo primos accubitus eligerent dicens ad illos
Lc 14.8 cum invitatus fueris ad nuptias non discumbas in primo loco ne forte honoratior te sit invitatus ab eo
Chant detailsCum vocatus fueris ad nuptias----------an7AM 608 AR 568 LU 1047 *LA 317 *WA 190
Lc 14.9 et veniens is qui te et illum vocavit dicat tibi da huic locum et tunc incipias cum rubore novissimum locum tenere
Lc 14.10 sed cum vocatus fueris vade recumbe in novissimo loco ut cum venerit qui te invitavit dicat tibi amice ascende superius tunc erit tibi gloria coram simul discumbentibus
Chant detailsCum vocatus fueris ad nuptias recumbe in novissimo loco ut d...----------------------------an7Cantus Index cao2055
Chant detailsCum vocatus fueris ad nuptias recumbe in novissimo loco ut d...-----------------------------an7Cantus Index cao2055
Lc 14.11 quia omnis qui se exaltat humiliabitur et qui se humiliat exaltabitur
Chant detailsOmnis qui se exaltat humiliabitur et qui se humiliat exaltab...--------------------an1Cantus Index cao4152
Lc 14.12 dicebat autem et ei qui se invitaverat cum facis prandium aut cenam noli vocare amicos tuos neque fratres tuos neque cognatos neque vicinos divites ne forte et ipsi te reinvitent et fiat tibi retributio
Lc 14.13 sed cum facis convivium voca pauperes debiles claudos caecos
Lc 14.14 et beatus eris quia non habent retribuere tibi retribuetur enim tibi in resurrectione iustorum
Lc 14.15 haec cum audisset quidam de simul discumbentibus dixit illi beatus qui manducabit panem in regno Dei
Lc 14.16 at ipse dixit ei homo quidam fecit cenam magnam et vocavit multos
Chant detailsHomo quidam fecit ... et vocavit----------an3AM 557 AR 537 LU 1101 *LA 310 *WA 187
Lc 14.17 et misit servum suum hora cenae dicere invitatis ut venirent quia iam parata sunt omnia
Lc 14.18 et coeperunt simul omnes excusare primus dixit ei villam emi et necesse habeo exire et videre illam rogo te habe me excusatum
Lc 14.19 et alter dixit iuga boum emi quinque et eo probare illa rogo te habe me excusatum
Lc 14.20 et alius dixit uxorem duxi et ideo non possum venire
Lc 14.21 et reversus servus nuntiavit haec domino suo tunc iratus pater familias dixit servo suo exi cito in plateas et vicos civitatis et pauperes ac debiles et caecos et claudos introduc huc
Chant detailsExi cito in plateas et vicos----------an1AM 558 AR 538 LU 964 *LA 310 *WA 187
Lc 14.22 et ait servus domine factum est ut imperasti et adhuc locus est
Chant detailsDomine factum est ut imperasti et adhuc locus est---------------------an1Cantus Index cao2345
Lc 14.23 et ait dominus servo exi in vias et sepes et conpelle intrare ut impleatur domus mea
Lc 14.24 dico autem vobis quod nemo virorum illorum qui vocati sunt gustabit cenam meam
Chant detailsDico autem vobis quod nemo virorum illorum qui vocati sunt g...------------------------------------an3Cantus Index cao2207
Lc 14.25 ibant autem turbae multae cum eo et conversus dixit ad illos
Lc 14.26 si quis venit ad me et non odit patrem suum et matrem et uxorem et filios et fratres et sorores adhuc autem et animam suam non potest esse meus discipulus
Lc 14.27 et qui non baiulat crucem suam et venit post me non potest esse meus discipulus
Lc 14.28 quis enim ex vobis volens turrem aedificare non prius sedens conputat sumptus qui necessarii sunt si habet ad perficiendum
Lc 14.29 ne posteaquam posuerit fundamentum et non potuerit perficere omnes qui vident incipiant inludere ei
Lc 14.30 dicentes quia hic homo coepit aedificare et non potuit consummare
Lc 14.31 aut qui rex iturus committere bellum adversus alium regem non sedens prius cogitat si possit cum decem milibus occurrere ei qui cum viginti milibus venit ad se
Lc 14.32 alioquin adhuc illo longe agente legationem mittens rogat ea quae pacis sunt
Lc 14.33 sic ergo omnis ex vobis qui non renuntiat omnibus quae possidet non potest meus esse discipulus
Lc 14.34 bonum est sal si autem sal quoque evanuerit in quo condietur
Lc 14.35 neque in terram neque in sterquilinium utile est sed foras mittetur qui habet aures audiendi audiat
Lc 15.1 erant autem adpropinquantes ei publicani et peccatores ut audirent illum
Lc 15.2 et murmurabant Pharisaei et scribae dicentes quia hic peccatores recipit et manducat cum illis
Lc 15.3 et ait ad illos parabolam istam dicens
Lc 15.4 quis ex vobis homo qui habet centum oves et si perdiderit unam ex illis nonne dimittit nonaginta novem in deserto et vadit ad illam quae perierat donec inveniat illam
Chant detailsQuis ex vobis homo qui habet----------an3AR 53815 LU 1102 *AM 571 *LA 310
Chant detailsQuis ex vobis homo qui habet centum oves et si perdiderit un...-----------------------------an3Cantus Index cao4549
Chant detailsQuis ex vobis homo qui habet centum oves et si perdiderit un...------------------------------an3Cantus Index cao4549
No matches found.

Lc 15.5 et cum invenerit eam inponit in umeros suos gaudens
Lc 15.6 et veniens domum convocat amicos et vicinos dicens illis congratulamini mihi quia inveni ovem meam quae perierat
Chant detailsCongratulamini mihi quia inveni----------an7WA 187
Chant detailsCongratulamini mihi quia inveni ovem meam quae perierat dici...---------------------------an7Cantus Index cao1887
Lc 15.7 dico vobis quod ita gaudium erit in caelo super uno peccatore paenitentiam habente quam super nonaginta novem iustis qui non indigent paenitentia
Chant detailsDico vobis gaudium est----------co5GR 330 LU 984 *GB 248v *SYG 260
Chant detailsDico vobis gaudium est----------an4WA 187 *LA 85
Lc 15.8 aut quae mulier habens dragmas decem si perdiderit dragmam unam nonne accendit lucernam et everrit domum et quaerit diligenter donec inveniat
Chant detailsQuae mulier habens drachmas----------an6AM 573 AR 53816 LU 985 *LA 311
Chant detailsQuae mulier habens drachmas decem et si perdiderit drachmam ...-----------------------an6Cantus Index cao4426
Chant detailsQuae mulier habens drachmas decem et si perdiderit drachmam ...---------------------------an6Cantus Index cao4426
No matches found.

Lc 15.9 et cum invenerit convocat amicas et vicinas dicens congratulamini mihi quia inveni dragmam quam perdideram
Chant detailsCongratulamini mihi quia inveni----------an7WA 187
Lc 15.10 ita dico vobis gaudium erit coram angelis Dei super uno peccatore paenitentiam agente
Chant detailsDico vobis gaudium est----------co5GR 330 LU 984 *GB 248v *SYG 260
Chant detailsDico vobis gaudium est----------an4WA 187 *LA 85
Chant detailsDico vobis gaudium est angelis dei super uno peccatore paeni...----------------------an4Cantus Index cao2208
Lc 15.11 ait autem homo quidam habuit duos filios
Lc 15.12 et dixit adulescentior ex illis patri pater da mihi portionem substantiae quae me contingit et divisit illis substantiam
Lc 15.13 et non post multos dies congregatis omnibus adulescentior filius peregre profectus est in regionem longinquam et ibi dissipavit substantiam suam vivendo luxuriose
Lc 15.14 et postquam omnia consummasset facta est fames valida in regione illa et ipse coepit egere
Lc 15.15 et abiit et adhesit uni civium regionis illius et misit illum in villam suam ut pasceret porcos
Lc 15.16 et cupiebat implere ventrem suum de siliquis quas porci manducabant et nemo illi dabat
Lc 15.17 in se autem reversus dixit quanti mercennarii patris mei abundant panibus ego autem hic fame pereo
Lc 15.18 surgam et ibo ad patrem meum et dicam illi pater peccavi in caelum et coram te
Lc 15.19 et iam non sum dignus vocari filius tuus fac me sicut unum de mercennariis tuis
Lc 15.20 et surgens venit ad patrem suum cum autem adhuc longe esset vidit illum pater ipsius et misericordia motus est et adcurrens cecidit supra collum eius et osculatus est illum
Lc 15.21 dixitque ei filius pater peccavi in caelum et coram te iam non sum dignus vocari filius tuus
Lc 15.22 dixit autem pater ad servos suos cito proferte stolam primam et induite illum et date anulum in manum eius et calciamenta in pedes
Lc 15.23 et adducite vitulum saginatum et occidite et manducemus et epulemur
Lc 15.24 quia hic filius meus mortuus erat et revixit perierat et inventus est et coeperunt epulari
Lc 15.25 erat autem filius eius senior in agro et cum veniret et adpropinquaret domui audivit symphoniam et chorum
Lc 15.26 et vocavit unum de servis et interrogavit quae haec essent
Lc 15.27 isque dixit illi frater tuus venit et occidit pater tuus vitulum saginatum quia salvum illum recepit
Lc 15.28 indignatus est autem et nolebat introire pater ergo illius egressus coepit rogare illum
Lc 15.29 at ille respondens dixit patri suo ecce tot annis servio tibi et numquam mandatum tuum praeterii et numquam dedisti mihi hedum ut cum amicis meis epularer
Lc 15.30 sed postquam filius tuus hic qui devoravit substantiam suam cum meretricibus venit occidisti illi vitulum saginatum
Lc 15.31 at ipse dixit illi fili tu semper mecum es et omnia mea tua sunt
Lc 15.32 epulari autem et gaudere oportebat quia frater tuus hic mortuus erat et revixit perierat et inventus est
Lc 16.1 dicebat autem et ad discipulos suos homo quidam erat dives qui habebat vilicum et hic diffamatus est apud illum quasi dissipasset bona ipsius
Lc 16.2 et vocavit illum et ait illi quid hoc audio de te redde rationem vilicationis tuae iam enim non poteris vilicare
Lc 16.3 ait autem vilicus intra se quid faciam quia dominus meus aufert a me vilicationem fodere non valeo mendicare erubesco
Lc 16.4 scio quid faciam ut cum amotus fuero a vilicatione recipiant me in domos suas
Lc 16.5 convocatis itaque singulis debitoribus domini sui dicebat primo quantum debes domino meo
Lc 16.6 at ille dixit centum cados olei dixitque illi accipe cautionem tuam et sede cito scribe quinquaginta
Lc 16.7 deinde alio dixit tu vero quantum debes qui ait centum choros tritici ait illi accipe litteras tuas et scribe octoginta
Lc 16.8 et laudavit dominus vilicum iniquitatis quia prudenter fecisset quia filii huius saeculi prudentiores filiis lucis in generatione sua sunt
Lc 16.9 et ego vobis dico facite vobis amicos de mamona iniquitatis ut cum defeceritis recipiant vos in aeterna tabernacula
Lc 16.10 qui fidelis est in minimo et in maiori fidelis est et qui in modico iniquus est et in maiori iniquus est
Lc 16.11 si ergo in iniquo mamona fideles non fuistis quod verum est quis credet vobis
Lc 16.12 et si in alieno fideles non fuistis quod vestrum est quis dabit vobis
Lc 16.13 nemo servus potest duobus dominis servire aut enim unum odiet et alterum diliget aut uni adherebit et alterum contemnet non potestis Deo servire et mamonae
Lc 16.14 audiebant autem omnia haec Pharisaei qui erant avari et deridebant illum
Lc 16.15 et ait illis vos estis qui iustificatis vos coram hominibus Deus autem novit corda vestra quia quod hominibus altum est abominatio est ante Deum
Lc 16.16 lex et prophetae usque ad Iohannem ex eo regnum Dei evangelizatur et omnis in illud vim facit
Lc 16.17 facilius est autem caelum et terram praeterire quam de lege unum apicem cadere
Lc 16.18 omnis qui dimittit uxorem suam et ducit alteram moechatur et qui dimissam a viro ducit moechatur
Lc 16.19 homo quidam erat dives et induebatur purpura et bysso et epulabatur cotidie splendide
Lc 16.20 et erat quidam mendicus nomine Lazarus qui iacebat ad ianuam eius ulceribus plenus
Lc 16.21 cupiens saturari de micis quae cadebant de mensa divitis sed et canes veniebant et lingebant ulcera eius
Lc 16.22 factum est autem ut moreretur mendicus et portaretur ab angelis in sinum Abrahae mortuus est autem et dives et sepultus est in inferno
Chant detailsFactum est autem ut moreretur mendicus et portaretur ab ange...-------------------------------an1Cantus Index cao2840
Lc 16.23 elevans oculos suos cum esset in tormentis videbat Abraham a longe et Lazarum in sinu eius
Lc 16.24 et ipse clamans dixit pater Abraham miserere mei et mitte Lazarum ut intinguat extremum digiti sui in aqua ut refrigeret linguam meam quia crucior in hac flamma
Chant detailsPater Abraham miserere mei et----------an8WA 187 *LA 145
Lc 16.25 et dixit illi Abraham fili recordare quia recepisti bona in vita tua et Lazarus similiter mala nunc autem hic consolatur tu vero cruciaris
Chant detailsFili recordare quia recepisti----------an8AR 384 LU 1087 WA 187 *AM 358 *LA 145
Chant detailsFili recordare quia recepisti bona in vita tua et Lazarus si...-------------------------------an8Cantus Index cao2873
Chant detailsFili recordare quia recepisti bona in vita tua et Lazarus si...---------------------------------an8Cantus Index cao2873
Lc 16.26 et in his omnibus inter nos et vos chasma magnum firmatum est ut hii qui volunt hinc transire ad vos non possint neque inde huc transmeare
Lc 16.27 et ait rogo ergo te pater ut mittas eum in domum patris mei
Lc 16.28 habeo enim quinque fratres ut testetur illis ne et ipsi veniant in locum hunc tormentorum
Lc 16.29 et ait illi Abraham habent Mosen et prophetas audiant illos
Lc 16.30 at ille dixit non pater Abraham sed si quis ex mortuis ierit ad eos paenitentiam agent
Lc 16.31 ait autem illi si Mosen et prophetas non audiunt neque si quis ex mortuis resurrexerit credent
Lc 17.1 et ad discipulos suos ait inpossibile est ut non veniant scandala vae autem illi per quem veniunt
Lc 17.2 utilius est illi si lapis molaris inponatur circa collum eius et proiciatur in mare quam ut scandalizet unum de pusillis istis
Lc 17.3 adtendite vobis si peccaverit frater tuus increpa illum et si paenitentiam egerit dimitte illi
Lc 17.4 et si septies in die peccaverit in te et septies in die conversus fuerit ad te dicens paenitet me dimitte illi
Lc 17.5 et dixerunt apostoli Domino adauge nobis fidem
Lc 17.6 dixit autem Dominus si haberetis fidem sicut granum sinapis diceretis huic arbori moro eradicare et transplantare in mare et oboediret vobis
Lc 17.7 quis autem vestrum habens servum arantem aut pascentem qui regresso de agro dicet illi statim transi recumbe
Lc 17.8 et non dicet ei para quod cenem et praecinge te et ministra mihi donec manducem et bibam et post haec tu manducabis et bibes
Lc 17.9 numquid gratiam habet servo illi quia fecit quae sibi imperaverat non puto
Lc 17.10 sic et vos cum feceritis omnia quae praecepta sunt vobis dicite servi inutiles sumus quod debuimus facere fecimus
Lc 17.11 et factum est dum iret in Hierusalem transiebat per mediam Samariam et Galilaeam
Lc 17.12 et cum ingrederetur quoddam castellum occurrerunt ei decem viri leprosi qui steterunt a longe
Lc 17.13 et levaverunt vocem dicentes Iesu praeceptor miserere nostri
Lc 17.14 quos ut vidit dixit ite ostendite vos sacerdotibus et factum est dum irent mundati sunt
Lc 17.15 unus autem ex illis ut vidit quia mundatus est regressus est cum magna voce magnificans Deum
Chant detailsUnus autem ex illis ut vidit----------an1AM 604 AR 565 LU 1036 *LA 316 *WA 189
Lc 17.16 et cecidit in faciem ante pedes eius gratias agens et hic erat Samaritanus
Lc 17.17 respondens autem Iesus dixit nonne decem mundati sunt et novem ubi sunt
Chant detailsNonne decem mundati sunt et----------an8WA 189
Lc 17.18 non est inventus qui rediret et daret gloriam Deo nisi hic alienigena
Lc 17.19 et ait illi surge vade quia fides tua te salvum fecit
Lc 17.20 interrogatus autem a Pharisaeis quando venit regnum Dei respondit eis et dixit non venit regnum Dei cum observatione
Lc 17.21 neque dicent ecce hic aut ecce illic ecce enim regnum Dei intra vos est
Lc 17.22 et ait ad discipulos venient dies quando desideretis videre unum diem Filii hominis et non videbitis
Lc 17.23 et dicent vobis ecce hic ecce illic nolite ire neque sectemini
Lc 17.24 nam sicut fulgur coruscans de sub caelo in ea quae sub caelo sunt fulget ita erit Filius hominis in die sua
Lc 17.25 primum autem oportet illum multa pati et reprobari a generatione hac
Lc 17.26 et sicut factum est in diebus Noe ita erit et in diebus Filii hominis
Lc 17.27 edebant et bibebant uxores ducebant et dabantur ad nuptias usque in diem qua intravit Noe in arcam et venit diluvium et perdidit omnes
Lc 17.28 similiter sicut factum est in diebus Loth edebant et bibebant emebant et vendebant plantabant aedificabant
Lc 17.29 qua die autem exiit Loth a Sodomis pluit ignem et sulphur de caelo et omnes perdidit
Lc 17.30 secundum haec erit qua die Filius hominis revelabitur
Lc 17.31 in illa hora qui fuerit in tecto et vasa eius in domo ne descendat tollere illa et qui in agro similiter non redeat retro
Lc 17.32 memores estote uxoris Loth
Lc 17.33 quicumque quaesierit animam suam salvare perdet illam et qui perdiderit illam vivificabit eam
Lc 17.34 dico vobis illa nocte erunt duo in lecto uno unus adsumetur et alter relinquetur
Lc 17.35 duae erunt molentes in unum una adsumetur et altera relinquetur duo in agro unus adsumetur et alter relinquetur
Lc 17.36 respondentes dicunt illi ubi Domine
Lc 17.37 qui dixit eis ubicumque fuerit corpus illuc congregabuntur aquilae
Lc 18.1 dicebat autem et parabolam ad illos quoniam oportet semper orare et non deficere
Lc 18.2 dicens iudex quidam erat in quadam civitate qui Deum non timebat et hominem non verebatur
Lc 18.3 vidua autem quaedam erat in civitate illa et veniebat ad eum dicens vindica me de adversario meo
Lc 18.4 et nolebat per multum tempus post haec autem dixit intra se et si Deum non timeo nec hominem revereor
Lc 18.5 tamen quia molesta est mihi haec vidua vindicabo illam ne in novissimo veniens suggillet me
Lc 18.6 ait autem Dominus audite quid iudex iniquitatis dicit
Lc 18.7 Deus autem non faciet vindictam electorum suorum clamantium ad se die ac nocte et patientiam habebit in illis
Lc 18.8 dico vobis quia cito faciet vindictam illorum verumtamen Filius hominis veniens putas inveniet fidem in terra
Lc 18.9 dixit autem et ad quosdam qui in se confidebant tamquam iusti et aspernabantur ceteros parabolam istam
Lc 18.10 duo homines ascenderunt in templum ut orarent unus Pharisaeus et alter publicanus
Chant detailsDuo homines ascenderunt in----------an4LA 314
Lc 18.11 Pharisaeus stans haec apud se orabat Deus gratias ago tibi quia non sum sicut ceteri hominum raptores iniusti adulteri vel ut etiam hic publicanus
Lc 18.12 ieiuno bis in sabbato decimas do omnium quae possideo
Lc 18.13 et publicanus a longe stans nolebat nec oculos ad caelum levare sed percutiebat pectus suum dicens Deus propitius esto mihi peccatori
Chant detailsStans a longe publicanus----------an1AM 601 AR 562 LA 314 LU 1105 WA 189
Chant detailsStans a longe publicanus nolebat oculos ad caelum levare sed...-----------------------an2Cantus Index cao5013
Chant detailsStans a longe publicanus nolebat oculos ad caelum levare sed...------------------------an1Cantus Index cao5013
Chant detailsDeus propitius esto mihi peccatori------------------------------------an8Cantus Index cao2180
No matches found.

Lc 18.14 dico vobis descendit hic iustificatus in domum suam ab illo quia omnis qui se exaltat humiliabitur et qui se humiliat exaltabitur
Chant detailsDescendit hic justificatus in domum suam ab illo quia omnis ...---------------------------an8Cantus Index cao2158
Chant detailsOmnis qui se exaltat humiliabitur et qui se humiliat exaltab...--------------------an1Cantus Index cao4152
Lc 18.15 adferebant autem ad illum et infantes ut eos tangeret quod cum viderent discipuli increpabant illos
Lc 18.16 Iesus autem convocans illos dixit sinite pueros venire ad me et nolite eos vetare talium est enim regnum Dei
Lc 18.17 amen dico vobis quicumque non acceperit regnum Dei sicut puer non intrabit in illud
Lc 18.18 et interrogavit eum quidam princeps dicens magister bone quid faciens vitam aeternam possidebo
Lc 18.19 dixit autem ei Iesus quid me dicis bonum nemo bonus nisi solus Deus
Lc 18.20 mandata nosti non occides non moechaberis non furtum facies non falsum testimonium dices honora patrem tuum et matrem
Lc 18.21 qui ait haec omnia custodivi a iuventute mea
Lc 18.22 quo audito Iesus ait ei adhuc unum tibi deest omnia quaecumque habes vende et da pauperibus et habebis thesaurum in caelo et veni sequere me
Lc 18.23 his ille auditis contristatus est quia dives erat valde
Lc 18.24 videns autem illum Iesus tristem factum dixit quam difficile qui pecunias habent in regnum Dei intrabunt
Lc 18.25 facilius est enim camelum per foramen acus transire quam divitem intrare in regnum Dei
Lc 18.26 et dixerunt qui audiebant et quis potest salvus fieri
Lc 18.27 ait illis quae inpossibilia sunt apud homines possibilia sunt apud Deum
Lc 18.28 ait autem Petrus ecce nos dimisimus omnia et secuti sumus te
Lc 18.29 qui dixit eis amen dico vobis nemo est qui reliquit domum aut parentes aut fratres aut uxorem aut filios propter regnum Dei
Lc 18.30 et non recipiat multo plura in hoc tempore et in saeculo venturo vitam aeternam
Lc 18.31 adsumpsit autem Iesus duodecim et ait illis ecce ascendimus Hierosolyma et consummabuntur omnia quae scripta sunt per prophetas de Filio hominis
Lc 18.32 tradetur enim gentibus et inludetur et flagellabitur et conspuetur
Chant detailsTradetur enim gentibus ad-----------an1AM 358 AR 384 LU 1087 WA 94
Lc 18.33 et postquam flagellaverint occident eum et die tertia resurget
Lc 18.34 et ipsi nihil horum intellexerunt et erat verbum istud absconditum ab eis et non intellegebant quae dicebantur
Lc 18.35 factum est autem cum adpropinquaret Hiericho caecus quidam sedebat secus viam mendicans
Chant detailsCaecus sedebat secus viam----------re8LR 401 *LA 123 *WA 83
Chant detailsCaecus sedebat secus viam----------an7WA 81 *LA 125
Lc 18.36 et cum audiret turbam praetereuntem interrogabat quid hoc esset
Lc 18.37 dixerunt autem ei quod Iesus Nazarenus transiret
Lc 18.38 et clamavit dicens Iesu Fili David miserere mei
Lc 18.39 et qui praeibant increpabant eum ut taceret ipse vero multo magis clamabat Fili David miserere mei
Chant detailsEt qui praeibant increpabant eum ut taceret ipse vero multo ...-------------------------an7Cantus Index cao2716
Lc 18.40 stans autem Iesus iussit illum adduci ad se et cum adpropinquasset interrogavit illum
Lc 18.41 dicens quid tibi vis faciam at ille dixit Domine ut videam
Lc 18.42 et Iesus dixit illi respice fides tua te salvum fecit
Lc 18.43 et confestim vidit et sequebatur illum magnificans Deum et omnis plebs ut vidit dedit laudem Deo
Chant detailsOmnis plebs ut vidit dedit----------an8WA 83
Chant detailsOmnis plebs ut vidit dedit laudem deo---------------------------an8Cantus Index cao4149
Lc 19.1 et ingressus perambulabat Hiericho
Lc 19.2 et ecce vir nomine Zaccheus et hic erat princeps publicanorum et ipse dives
Lc 19.3 et quaerebat videre Iesum quis esset et non poterat prae turba quia statura pusillus erat
Lc 19.4 et praecurrens ascendit in arborem sycomorum ut videret illum quia inde erat transiturus
Lc 19.5 et cum venisset ad locum suspiciens Iesus vidit illum et dixit ad eum Zacchee festinans descende quia hodie in domo tua oportet me manere
Lc 19.6 et festinans descendit et excepit illum gaudens
Lc 19.7 et cum viderent omnes murmurabant dicentes quod ad hominem peccatorem devertisset
Lc 19.8 stans autem Zaccheus dixit ad Dominum ecce dimidium bonorum meorum Domine do pauperibus et si quid aliquem defraudavi reddo quadruplum
Lc 19.9 ait Iesus ad eum quia hodie salus domui huic facta est eo quod et ipse filius sit Abrahae
Lc 19.10 venit enim Filius hominis quaerere et salvum facere quod perierat
Lc 19.11 haec illis audientibus adiciens dixit parabolam eo quod esset prope Hierusalem et quia existimarent quod confestim regnum Dei manifestaretur
Lc 19.12 dixit ergo homo quidam nobilis abiit in regionem longinquam accipere sibi regnum et reverti
Lc 19.13 vocatis autem decem servis suis dedit illis decem mnas et ait ad illos negotiamini dum venio
Lc 19.14 cives autem eius oderant illum et miserunt legationem post illum dicentes nolumus hunc regnare super nos
Lc 19.15 et factum est ut rediret accepto regno et iussit vocari servos quibus dedit pecuniam ut sciret quantum quisque negotiatus esset
Lc 19.16 venit autem primus dicens domine mna tua decem mnas adquisivit
Lc 19.17 et ait illi euge bone serve quia in modico fidelis fuisti eris potestatem habens supra decem civitates
Chant detailsEuge serve bone in modico fidelis-----------an1AR [74] LU 1195 *AM 670 *LA 540
Chant detailsEuge serve bone in modico fidelis----------------------------an1Cantus Index cao2733
Lc 19.18 et alter venit dicens domine mna tua fecit quinque mnas
Lc 19.19 et huic ait et tu esto supra quinque civitates
Lc 19.20 et alter venit dicens domine ecce mna tua quam habui repositam in sudario
Lc 19.21 timui enim te quia homo austeris es tollis quod non posuisti et metis quod non seminasti
Lc 19.22 dicit ei de ore tuo te iudico serve nequam sciebas quod ego austeris homo sum tollens quod non posui et metens quod non seminavi
Lc 19.23 et quare non dedisti pecuniam meam ad mensam et ego veniens cum usuris utique exegissem illud
Lc 19.24 et adstantibus dixit auferte ab illo mnam et date illi qui decem mnas habet
Lc 19.25 et dixerunt ei domine habet decem mnas
Lc 19.26 dico autem vobis quia omni habenti dabitur ab eo autem qui non habet et quod habet auferetur ab eo
Lc 19.27 verumtamen inimicos meos illos qui noluerunt me regnare super se adducite huc et interficite ante me
Lc 19.28 et his dictis praecedebat ascendens in Hierosolyma
Lc 19.29 et factum est cum adpropinquasset ad Bethfage et Bethania ad montem qui vocatur Oliveti misit duos discipulos suos
Lc 19.30 dicens ite in castellum quod contra est in quod introeuntes invenietis pullum asinae alligatum cui nemo umquam hominum sedit solvite illum et adducite
Lc 19.31 et si quis vos interrogaverit quare solvitis sic dicetis ei quia Dominus operam eius desiderat
Lc 19.32 abierunt autem qui missi erant et invenerunt sicut dixit illis stantem pullum
Lc 19.33 solventibus autem illis pullum dixerunt domini eius ad illos quid solvitis pullum
Lc 19.34 at illi dixerunt quia Dominus eum necessarium habet
Lc 19.35 et duxerunt illum ad Iesum et iactantes vestimenta sua supra pullum inposuerunt Iesum
Lc 19.36 eunte autem illo substernebant vestimenta sua in via
Lc 19.37 et cum adpropinquaret iam ad descensum montis Oliveti coeperunt omnes turbae discentium gaudentes laudare Deum voce magna super omnibus quas viderant virtutibus
Lc 19.38 dicentes benedictus qui venit rex in nomine Domini pax in caelo et gloria in excelsis
Lc 19.39 et quidam Pharisaeorum de turbis dixerunt ad illum magister increpa discipulos tuos
Lc 19.40 quibus ipse ait dico vobis quia si hii tacuerint lapides clamabunt
Lc 19.41 et ut adpropinquavit videns civitatem flevit super illam dicens
Lc 19.42 quia si cognovisses et tu et quidem in hac die tua quae ad pacem tibi nunc autem abscondita sunt ab oculis tuis
Lc 19.43 quia venient dies in te et circumdabunt te inimici tui vallo et circumdabunt te et coangustabunt te undique
Lc 19.44 ad terram prosternent te et filios qui in te sunt et non relinquent in te lapidem super lapidem eo quod non cognoveris tempus visitationis tuae
Lc 19.45 et ingressus in templum coepit eicere vendentes in illo et ementes
Lc 19.46 dicens illis scriptum est quia domus mea domus orationis est vos autem fecistis illam speluncam latronum
Chant detailsDomus mea domus orationis----------co5GB 176V GR [74] GS 175 LU 1253 *SYG 265
Chant detailsDomus mea domus orationis----------an1AM 697 AR [107] LA 134 552 LU 1247 *WA 89 317
Chant detailsDomus mea domus orationis-----------re1LR 241
Chant detailsDomus mea domus orationis vocabitur----------------------------------an1Cantus Index cao2428
Chant detailsDomus mea domus orationis vocabitur----------------------------------an1Cantus Index cao2428
Chant detailsDomus mea domus orationis vocabitur----------------------------------an1Cantus Index cao2428
Lc 19.47 et erat docens cotidie in templo principes autem sacerdotum et scribae et principes plebis quaerebant illum perdere
Lc 19.48 et non inveniebant quid facerent illi omnis enim populus suspensus erat audiens illum
Lc 20.1 et factum est in una dierum docente illo populum in templo et evangelizante convenerunt principes sacerdotum et scribae cum senioribus
Lc 20.2 et aiunt dicentes ad illum dic nobis in qua potestate haec facis aut quis est qui dedit tibi hanc potestatem
Lc 20.3 respondens autem dixit ad illos interrogabo vos et ego verbum respondete mihi
Lc 20.4 baptismum Iohannis de caelo erat an ex hominibus
Lc 20.5 at illi cogitabant inter se dicentes quia si dixerimus de caelo dicet quare ergo non credidistis illi
Lc 20.6 si autem dixerimus ex hominibus plebs universa lapidabit nos certi sunt enim Iohannem prophetam esse
Lc 20.7 et responderunt se nescire unde esset
Lc 20.8 et Iesus ait illis neque ego dico vobis in qua potestate haec facio
Lc 20.9 coepit autem dicere ad plebem parabolam hanc homo plantavit vineam et locavit eam colonis et ipse peregre fuit multis temporibus
Lc 20.10 et in tempore misit ad cultores servum ut de fructu vineae darent illi qui caesum dimiserunt eum inanem
Lc 20.11 et addidit alterum servum mittere illi autem hunc quoque caedentes et adficientes contumelia dimiserunt inanem
Lc 20.12 et addidit tertium mittere qui et illum vulnerantes eiecerunt
Lc 20.13 dixit autem dominus vineae quid faciam mittam filium meum dilectum forsitan cum hunc viderint verebuntur
Lc 20.14 quem cum vidissent coloni cogitaverunt inter se dicentes hic est heres occidamus illum ut nostra fiat hereditas
Lc 20.15 et eiectum illum extra vineam occiderunt quid ergo faciet illis dominus vineae
Lc 20.16 veniet et perdet colonos istos et dabit vineam aliis quo audito dixerunt illi absit
Lc 20.17 ille autem aspiciens eos ait quid est ergo hoc quod scriptum est lapidem quem reprobaverunt aedificantes hic factus est in caput anguli
Chant detailsAlleluia: lapidem quem reprobaverunt----------al2SYG 161
Lc 20.18 omnis qui ceciderit supra illum lapidem conquassabitur supra quem autem ceciderit comminuet illum
Lc 20.19 et quaerebant principes sacerdotum et scribae mittere in illum manus illa hora et timuerunt populum cognoverunt enim quod ad ipsos dixerit similitudinem istam
Lc 20.20 et observantes miserunt insidiatores qui se iustos simularent ut caperent eum in sermone et traderent illum principatui et potestati praesidis
Lc 20.21 et interrogaverunt illum dicentes magister scimus quia recte dicis et doces et non accipis personam sed in veritate viam Dei doces
Lc 20.22 licet nobis dare tributum Caesari an non
Lc 20.23 considerans autem dolum illorum dixit ad eos quid me temptatis
Lc 20.24 ostendite mihi denarium cuius habet imaginem et inscriptionem respondentes dixerunt Caesaris
Lc 20.25 et ait illis reddite ergo quae Caesaris sunt Caesari et quae Dei sunt Deo
Chant detailsReddite ergo quae sunt Caesaris-----------an1AR 573 LU 1073 *AM 614 *LA 319
Lc 20.26 et non potuerunt verbum eius reprehendere coram plebe et mirati in responso eius tacuerunt
Lc 20.27 accesserunt autem quidam Sadducaeorum qui negant esse resurrectionem et interrogaverunt eum
Lc 20.28 dicentes magister Moses scripsit nobis si frater alicuius mortuus fuerit habens uxorem et hic sine filiis fuerit ut accipiat eam frater eius uxorem et suscitet semen fratri suo
Lc 20.29 septem ergo fratres erant et primus accepit uxorem et mortuus est sine filiis
Lc 20.30 et sequens accepit illam et ipse mortuus est sine filio
Lc 20.31 et tertius accepit illam similiter et omnes septem et non reliquerunt semen et mortui sunt
Lc 20.32 novissima omnium mortua est et mulier
Lc 20.33 in resurrectione ergo cuius eorum erit uxor siquidem septem habuerunt eam uxorem
Lc 20.34 et ait illis Iesus filii saeculi huius nubunt et traduntur ad nuptias
Lc 20.35 illi autem qui digni habebuntur saeculo illo et resurrectione ex mortuis neque nubunt neque ducunt uxores
Lc 20.36 neque enim ultra mori poterunt aequales enim angelis sunt et filii sunt Dei cum sint filii resurrectionis
Lc 20.37 quia vero resurgant mortui et Moses ostendit secus rubum sicut dicit Dominum Deum Abraham et Deum Isaac et Deum Iacob
Lc 20.38 Deus autem non est mortuorum sed vivorum omnes enim vivunt ei
Lc 20.39 respondentes autem quidam scribarum dixerunt magister bene dixisti
Lc 20.40 et amplius non audebant eum quicquam interrogare
Lc 20.41 dixit autem ad illos quomodo dicunt Christum Filium David esse
Lc 20.42 et ipse David dicit in libro Psalmorum dixit Dominus Domino meo sede a dextris meis
Chant detailsDixit dominus domino meo sede----------an7AM 125 AR 45 LU 252 OHS 156 *LA 86
Chant detailsDixit dominus domino meo sede----------alvSYG 248
Chant detailsDixit dominus domino meo sede a dexteris meis-------------------------------an7Cantus Index cao2285
Chant detailsDixit dominus domino meo sede a dexteris meis------------------------------------rev8Cantus Index cao7046a
Chant detailsDixit dominus domino meo sede a dexteris meis------------------------------------rev8Cantus Index cao7046a
Lc 20.43 donec ponam inimicos tuos scabillum pedum tuorum
Chant detailsDonec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum------------------------------------rev7Cantus Index cao7449a
Chant detailsDonec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum------------------------------------rev7Cantus Index cao7449a
Lc 20.44 David ergo Dominum illum vocat et quomodo filius eius est
Lc 20.45 audiente autem omni populo dixit discipulis suis
Lc 20.46 adtendite a scribis qui volunt ambulare in stolis et amant salutationes in foro et primas cathedras in synagogis et primos discubitus in conviviis
Lc 20.47 qui devorant domos viduarum simulantes longam orationem hii accipient damnationem maiorem
Lc 21.1 respiciens autem vidit eos qui mittebant munera sua in gazofilacium divites
Lc 21.2 vidit autem et quandam viduam pauperculam mittentem aera minuta duo
Lc 21.3 et dixit vere dico vobis quia vidua haec pauper plus quam omnes misit
Lc 21.4 nam omnes hii ex abundanti sibi miserunt in munera Dei haec autem ex eo quod deest illi omnem victum suum quem habuit misit
Lc 21.5 et quibusdam dicentibus de templo quod lapidibus bonis et donis ornatum esset dixit
Lc 21.6 haec quae videtis venient dies in quibus non relinquetur lapis super lapidem qui non destruatur
Lc 21.7 interrogaverunt autem illum dicentes praeceptor quando haec erunt et quod signum cum fieri incipient
Lc 21.8 qui dixit videte ne seducamini multi enim venient in nomine meo dicentes quia ego sum et tempus adpropinquavit nolite ergo ire post illos
Lc 21.9 cum autem audieritis proelia et seditiones nolite terreri oportet primum haec fieri sed non statim finis
Lc 21.10 tunc dicebat illis surget gens contra gentem et regnum adversus regnum
Lc 21.11 terraemotus magni erunt per loca et pestilentiae et fames terroresque de caelo et signa magna erunt
Lc 21.12 sed ante haec omnia inicient vobis manus suas et persequentur tradentes in synagogas et custodias trahentes ad reges et praesides propter nomen meum
Lc 21.13 continget autem vobis in testimonium
Lc 21.14 ponite ergo in cordibus vestris non praemeditari quemadmodum respondeatis
Lc 21.15 ego enim dabo vobis os et sapientiam cui non poterunt resistere et contradicere omnes adversarii vestri
Lc 21.16 trademini autem a parentibus et fratribus et cognatis et amicis et morte adficient ex vobis
Lc 21.17 et eritis odio omnibus propter nomen meum
Lc 21.18 et capillus de capite vestro non peribit
Lc 21.19 in patientia vestra possidebitis animas vestras
Lc 21.20 cum autem videritis circumdari ab exercitu Hierusalem tunc scitote quia adpropinquavit desolatio eius
Lc 21.21 tunc qui in Iudaea sunt fugiant in montes et qui in medio eius discedant et qui in regionibus non intrent in eam
Lc 21.22 quia dies ultionis hii sunt ut impleantur omnia quae scripta sunt
Lc 21.23 vae autem praegnatibus et nutrientibus in illis diebus erit enim pressura magna supra terram et ira populo huic
Lc 21.24 et cadent in ore gladii et captivi ducentur in omnes gentes et Hierusalem calcabitur a gentibus donec impleantur tempora nationum
Lc 21.25 et erunt signa in sole et luna et stellis et in terris pressura gentium prae confusione sonitus maris et fluctuum
Lc 21.26 arescentibus hominibus prae timore et expectatione quae supervenient universo orbi nam virtutes caelorum movebuntur
Lc 21.27 et tunc videbunt Filium hominis venientem in nube cum potestate magna et maiestate
Lc 21.28 his autem fieri incipientibus respicite et levate capita vestra quoniam adpropinquat redemptio vestra
Lc 21.29 et dixit illis similitudinem videte ficulneam et omnes arbores
Lc 21.30 cum producunt iam ex se fructum scitis quoniam prope est aestas
Lc 21.31 ita et vos cum videritis haec fieri scitote quoniam prope est regnum Dei
Lc 21.32 amen dico vobis quia non praeteribit generatio haec donec omnia fiant
Lc 21.33 caelum et terra transibunt verba autem mea non transient
Lc 21.34 adtendite autem vobis ne forte graventur corda vestra in crapula et ebrietate et curis huius vitae et superveniat in vos repentina dies illa
Lc 21.35 tamquam laqueus enim superveniet in omnes qui sedent super faciem omnis terrae
Lc 21.36 vigilate itaque omni tempore orantes ut digni habeamini fugere ista omnia quae futura sunt et stare ante Filium hominis
Lc 21.37 erat autem diebus docens in templo noctibus vero exiens morabatur in monte qui vocatur Oliveti
Lc 21.38 et omnis populus manicabat ad eum in templo audire eum
Lc 22.1 adpropinquabat autem dies festus azymorum qui dicitur pascha
Lc 22.2 et quaerebant principes sacerdotum et scribae quomodo eum interficerent timebant vero plebem
Lc 22.3 intravit autem Satanas in Iudam qui cognominatur Scarioth unum de duodecim
Lc 22.4 et abiit et locutus est cum principibus sacerdotum et magistratibus quemadmodum illum traderet eis
Lc 22.5 et gavisi sunt et pacti sunt pecuniam illi dare
Lc 22.6 et spopondit et quaerebat oportunitatem ut traderet illum sine turbis
Lc 22.7 venit autem dies azymorum in qua necesse erat occidi pascha
Lc 22.8 et misit Petrum et Iohannem dicens euntes parate nobis pascha ut manducemus
Lc 22.9 at illi dixerunt ubi vis paremus
Lc 22.10 et dixit ad eos ecce introeuntibus vobis in civitatem occurret vobis homo amphoram aquae portans sequimini eum in domum in qua intrat
Lc 22.11 et dicetis patri familias domus dicit tibi magister ubi est diversorium ubi pascha cum discipulis meis manducem
Lc 22.12 et ipse vobis ostendet cenaculum magnum stratum et ibi parate
Lc 22.13 euntes autem invenerunt sicut dixit illis et paraverunt pascha
Lc 22.14 et cum facta esset hora discubuit et duodecim apostoli cum eo
Lc 22.15 et ait illis desiderio desideravi hoc pascha manducare vobiscum antequam patiar
Chant detailsDesiderio desideravi hoc Pascha man ducare vobiscu----------an4AM 396 AR 419 LU 1100 WA 110 *LA 174
Chant detailsDesiderio desideravi pascha manducare vobiscum antequam pati...-------------------------------an4Cantus Index cao2161
Chant detailsDesiderio desideravi pascha manducare vobiscum antequam pati...------------------------------an4Cantus Index cao2161
Lc 22.16 dico enim vobis quia ex hoc non manducabo illud donec impleatur in regno Dei
Lc 22.17 et accepto calice gratias egit et dixit accipite et dividite inter vos
Lc 22.18 dico enim vobis quod non bibam de generatione vitis donec regnum Dei veniat
Lc 22.19 et accepto pane gratias egit et fregit et dedit eis dicens hoc est corpus meum quod pro vobis datur hoc facite in meam commemorationem
Lc 22.20 similiter et calicem postquam cenavit dicens hic est calix novum testamentum in sanguine meo quod pro vobis funditur
Lc 22.21 verumtamen ecce manus tradentis me mecum est in mensa
Lc 22.22 et quidem Filius hominis secundum quod definitum est vadit verumtamen vae illi homini per quem traditur
Lc 22.23 et ipsi coeperunt quaerere inter se quis esset ex eis qui hoc facturus esset
Lc 22.24 facta est autem et contentio inter eos quis eorum videretur esse maior
Lc 22.25 dixit autem eis reges gentium dominantur eorum et qui potestatem habent super eos benefici vocantur
Lc 22.26 vos autem non sic sed qui maior est in vobis fiat sicut iunior et qui praecessor est sicut ministrator
Lc 22.27 nam quis maior est qui recumbit an qui ministrat nonne qui recumbit ego autem in medio vestrum sum sicut qui ministrat
Lc 22.28 vos autem estis qui permansistis mecum in temptationibus meis
Chant detailsVos estis qui permansistis----------alvGR 548 LU 1548
Chant detailsVos estis qui permansistis me-------------------------re7ulr0622
Lc 22.29 et ego dispono vobis sicut disposuit mihi Pater meus regnum
Lc 22.30 ut edatis et bibatis super mensam meam in regno et sedeatis super thronos iudicantes duodecim tribus Israhel
Lc 22.31 ait autem Dominus Simon Simon ecce Satanas expetivit vos ut cribraret sicut triticum
Lc 22.32 ego autem rogavi pro te ut non deficiat fides tua et tu aliquando conversus confirma fratres tuos
Chant detailsEgo pro te rogavi Petre ut non deficiat fides tua et tu aliq...------------------------------re4Cantus Index cao6630
Chant detailsEgo pro te rogavi Petre ut non deficiat fides tua et tu aliq...------------------------------------re3Cantus Index cao6630
Chant detailsEgo pro te rogavi Petre ut non deficiat fides tua et tu aliq...------------------------------------re3Cantus Index cao6630
Chant detailsEgo pro te rogavi Petre ut non deficiat fides tua et tu aliq...------------------------------an8Cantus Index cao2583
Chant detailsEgo pro te rogavi Petre ut non deficiat fides tua et tu aliq...------------------------------------re3Cantus Index cao6630
Chant detailsEgo pro te rogavi Petre ut non deficiat fides tua et tu aliq...------------------------------an8Cantus Index cao2583
No matches found.

Lc 22.33 qui dixit ei Domine tecum paratus sum et in carcerem et in mortem ire
Lc 22.34 et ille dixit dico tibi Petre non cantabit hodie gallus donec ter abneges nosse me
Lc 22.35 et dixit eis quando misi vos sine sacculo et pera et calciamentis numquid aliquid defuit vobis at illi dixerunt nihil
Lc 22.36 dixit ergo eis sed nunc qui habet sacculum tollat similiter et peram et qui non habet vendat tunicam suam et emat gladium
Lc 22.37 dico enim vobis quoniam adhuc hoc quod scriptum est oportet impleri in me et quod cum iniustis deputatus est etenim ea quae sunt de me finem habent
Lc 22.38 at illi dixerunt Domine ecce gladii duo hic at ille dixit eis satis est
Lc 22.39 et egressus ibat secundum consuetudinem in montem Olivarum secuti sunt autem illum et discipuli
Lc 22.40 et cum pervenisset ad locum dixit illis orate ne intretis in temptationem
Lc 22.41 et ipse avulsus est ab eis quantum iactus est lapidis et positis genibus orabat
Lc 22.42 dicens Pater si vis transfer calicem istum a me verumtamen non mea voluntas sed tua fiat
Lc 22.43 apparuit autem illi angelus de caelo confortans eum et factus in agonia prolixius orabat
Lc 22.44 et factus est sudor eius sicut guttae sanguinis decurrentis in terram
Lc 22.45 et cum surrexisset ab oratione et venisset ad discipulos suos invenit eos dormientes prae tristitia
Lc 22.46 et ait illis quid dormitis surgite orate ne intretis in temptationem
Lc 22.47 adhuc eo loquente ecce turba et qui vocabatur Iudas unus de duodecim antecedebat eos et adpropinquavit Iesu ut oscularetur eum
Chant detailsAdhuc eo loquente ecce nubes----------an3AR 806 LU 1589
Chant detailsAdhuc eo loquente ecce nubes----------an6AM 999
Lc 22.48 Iesus autem dixit ei Iuda osculo Filium hominis tradis
Lc 22.49 videntes autem hii qui circa ipsum erant quod futurum erat dixerunt ei Domine si percutimus in gladio
Lc 22.50 et percussit unus ex illis servum principis sacerdotum et amputavit auriculam eius dextram
Lc 22.51 respondens autem Iesus ait sinite usque huc et cum tetigisset auriculam eius sanavit eum
Lc 22.52 dixit autem Iesus ad eos qui venerant ad se principes sacerdotum et magistratus templi et seniores quasi ad latronem existis cum gladiis et fustibus
Lc 22.53 cum cotidie vobiscum fuerim in templo non extendistis manus in me sed haec est hora vestra et potestas tenebrarum
Lc 22.54 conprehendentes autem eum duxerunt ad domum principis sacerdotum Petrus vero sequebatur a longe
Lc 22.55 accenso autem igni in medio atrio et circumsedentibus illis erat Petrus in medio eorum
Lc 22.56 quem cum vidisset ancilla quaedam sedentem ad lumen et eum fuisset intuita dixit et hic cum illo erat
Lc 22.57 at ille negavit eum dicens mulier non novi illum
Lc 22.58 et post pusillum alius videns eum dixit et tu de illis es Petrus vero ait o homo non sum
Lc 22.59 et intervallo facto quasi horae unius alius quidam adfirmabat dicens vere et hic cum illo erat nam et Galilaeus est
Lc 22.60 et ait Petrus homo nescio quod dicis et continuo adhuc illo loquente cantavit gallus
Lc 22.61 et conversus Dominus respexit Petrum et recordatus est Petrus verbi Domini sicut dixit quia priusquam gallus cantet ter me negabis
Lc 22.62 et egressus foras Petrus flevit amare
Lc 22.63 et viri qui tenebant illum inludebant ei caedentes
Lc 22.64 et velaverunt eum et percutiebant faciem eius et interrogabant eum dicentes prophetiza quis est qui te percussit
Lc 22.65 et alia multa blasphemantes dicebant in eum
Lc 22.66 et ut factus est dies convenerunt seniores plebis et principes sacerdotum et scribae et duxerunt illum in concilium suum dicentes si tu es Christus dic nobis
Lc 22.67 et ait illis si vobis dixero non creditis mihi
Lc 22.68 si autem et interrogavero non respondebitis mihi neque dimittetis
Lc 22.69 ex hoc autem erit Filius hominis sedens a dextris virtutis Dei
Lc 22.70 dixerunt autem omnes tu ergo es Filius Dei qui ait vos dicitis quia ego sum
Lc 22.71 at illi dixerunt quid adhuc desideramus testimonium ipsi enim audivimus de ore eius
Lc 23.1 et surgens omnis multitudo eorum duxerunt illum ad Pilatum
Lc 23.2 coeperunt autem accusare illum dicentes hunc invenimus subvertentem gentem nostram et prohibentem tributa dari Caesari et dicentem se Christum regem esse
Lc 23.3 Pilatus autem interrogavit eum dicens tu es rex Iudaeorum at ille respondens ait tu dicis
Lc 23.4 ait autem Pilatus ad principes sacerdotum et turbas nihil invenio causae in hoc homine
Lc 23.5 at illi invalescebant dicentes commovet populum docens per universam Iudaeam et incipiens a Galilaea usque huc
Lc 23.6 Pilatus autem audiens Galilaeam interrogavit si homo Galilaeus esset
Lc 23.7 et ut cognovit quod de Herodis potestate esset remisit eum ad Herodem qui et ipse Hierosolymis erat illis diebus
Lc 23.8 Herodes autem viso Iesu gavisus est valde erat enim cupiens ex multo tempore videre eum eo quod audiret multa de illo et sperabat signum aliquod videre ab eo fieri
Lc 23.9 interrogabat autem illum multis sermonibus at ipse nihil illi respondebat
Lc 23.10 stabant etiam principes sacerdotum et scribae constanter accusantes eum
Lc 23.11 sprevit autem illum Herodes cum exercitu suo et inlusit indutum veste alba et remisit ad Pilatum
Lc 23.12 et facti sunt amici Herodes et Pilatus in ipsa die nam antea inimici erant ad invicem
Lc 23.13 Pilatus autem convocatis principibus sacerdotum et magistratibus et plebe
Lc 23.14 dixit ad illos obtulistis mihi hunc hominem quasi avertentem populum et ecce ego coram vobis interrogans nullam causam inveni in homine isto ex his in quibus eum accusatis
Lc 23.15 sed neque Herodes nam remisi vos ad illum et ecce nihil dignum morte actum est ei
Lc 23.16 emendatum ergo illum dimittam
Lc 23.17 necesse autem habebat dimittere eis per diem festum unum
Lc 23.18 exclamavit autem simul universa turba dicens tolle hunc et dimitte nobis Barabban
Lc 23.19 qui erat propter seditionem quandam factam in civitate et homicidium missus in carcerem
Lc 23.20 iterum autem Pilatus locutus est ad illos volens dimittere Iesum
Lc 23.21 at illi succlamabant dicentes crucifige crucifige illum
Lc 23.22 ille autem tertio dixit ad illos quid enim mali fecit iste nullam causam mortis invenio in eo corripiam ergo illum et dimittam
Lc 23.23 at illi instabant vocibus magnis postulantes ut crucifigeretur et invalescebant voces eorum
Lc 23.24 et Pilatus adiudicavit fieri petitionem eorum
Lc 23.25 dimisit autem illis eum qui propter homicidium et seditionem missus fuerat in carcerem quem petebant Iesum vero tradidit voluntati eorum
Lc 23.26 et cum ducerent eum adprehenderunt Simonem quendam Cyrenensem venientem de villa et inposuerunt illi crucem portare post Iesum
Lc 23.27 sequebatur autem illum multa turba populi et mulierum quae plangebant et lamentabant eum
Lc 23.28 conversus autem ad illas Iesus dixit filiae Hierusalem nolite flere super me sed super vos ipsas flete et super filios vestros
Lc 23.29 quoniam ecce venient dies in quibus dicent beatae steriles et ventres qui non genuerunt et ubera quae non lactaverunt
Lc 23.30 tunc incipient dicere montibus cadite super nos et collibus operite nos
Lc 23.31 quia si in viridi ligno haec faciunt in arido quid fiet
Lc 23.32 ducebantur autem et alii duo nequam cum eo ut interficerentur
Lc 23.33 et postquam venerunt in locum qui vocatur Calvariae ibi crucifixerunt eum et latrones unum a dextris et alterum a sinistris
Lc 23.34 Iesus autem dicebat Pater dimitte illis non enim sciunt quid faciunt dividentes vero vestimenta eius miserunt sortes
Lc 23.35 et stabat populus expectans et deridebant illum principes cum eis dicentes alios salvos fecit se salvum faciat si hic est Christus Dei electus
Lc 23.36 inludebant autem ei et milites accedentes et acetum offerentes illi
Lc 23.37 dicentes si tu es rex Iudaeorum salvum te fac
Lc 23.38 erat autem et superscriptio inscripta super illum litteris graecis et latinis et hebraicis hic est rex Iudaeorum
Lc 23.39 unus autem de his qui pendebant latronibus blasphemabat eum dicens si tu es Christus salvum fac temet ipsum et nos
Lc 23.40 respondens autem alter increpabat illum dicens neque tu times Deum quod in eadem damnatione es
Lc 23.41 et nos quidem iuste nam digna factis recipimus hic vero nihil mali gessit
Lc 23.42 et dicebat ad Iesum Domine memento mei cum veneris in regnum tuum
Lc 23.43 et dixit illi Iesus amen dico tibi hodie mecum eris in paradiso
Chant detailsAmen dico tibi hodie mecum eris in paradiso------------------------------------rev2Cantus Index cao7821a
Chant detailsAmen dico tibi hodie mecum eris in paradiso------------------------------------rev2Cantus Index cao7821a
Lc 23.44 erat autem fere hora sexta et tenebrae factae sunt in universa terra usque in nonam horam
Chant detailsTenebrae factae sunt dum----------re7LU 703 OHS 497
Chant detailsTenebrae factae sunt ... tunc----------re7LA 200 WA 123
Lc 23.45 et obscuratus est sol et velum templi scissum est medium
Lc 23.46 et clamans voce magna Iesus ait Pater in manus tuas commendo spiritum meum et haec dicens exspiravit
Lc 23.47 videns autem centurio quod factum fuerat glorificavit Deum dicens vere hic homo iustus erat
Lc 23.48 et omnis turba eorum qui simul aderant ad spectaculum istud et videbant quae fiebant percutientes pectora sua revertebantur
Lc 23.49 stabant autem omnes noti eius a longe et mulieres quae secutae erant eum a Galilaea haec videntes
Lc 23.50 et ecce vir nomine Ioseph qui erat decurio vir bonus et iustus
Lc 23.51 hic non consenserat consilio et actibus eorum ab Arimathia civitate Iudaeae qui expectabat et ipse regnum Dei
Lc 23.52 hic accessit ad Pilatum et petiit corpus Iesu
Lc 23.53 et depositum involvit sindone et posuit eum in monumento exciso in quo nondum quisquam positus fuerat
Lc 23.54 et dies erat parasceves et sabbatum inlucescebat
Lc 23.55 subsecutae autem mulieres quae cum ipso venerant de Galilaea viderunt monumentum et quemadmodum positum erat corpus eius
Lc 23.56 et revertentes paraverunt aromata et unguenta et sabbato quidem siluerunt secundum mandatum
Lc 24.1 una autem sabbati valde diluculo venerunt ad monumentum portantes quae paraverant aromata
Lc 24.2 et invenerunt lapidem revolutum a monumento
Lc 24.3 et ingressae non invenerunt corpus Domini Iesu
Lc 24.4 et factum est dum mente consternatae essent de isto ecce duo viri steterunt secus illas in veste fulgenti
Lc 24.5 cum timerent autem et declinarent vultum in terram dixerunt ad illas quid quaeritis viventem cum mortuis
Lc 24.6 non est hic sed surrexit recordamini qualiter locutus est vobis cum adhuc in Galilaea esset
Lc 24.7 dicens quia oportet Filium hominis tradi in manus hominum peccatorum et crucifigi et die tertia resurgere
Lc 24.8 et recordatae sunt verborum eius
Chant detailsEt recordatae sunt verborum----------an8LA 233
Lc 24.9 et regressae a monumento nuntiaverunt haec omnia illis undecim et ceteris omnibus
Lc 24.10 erat autem Maria Magdalene et Iohanna et Maria Iacobi et ceterae quae cum eis erant quae dicebant ad apostolos haec
Lc 24.11 et visa sunt ante illos sicut deliramentum verba ista et non credebant illis
Lc 24.12 Petrus autem surgens cucurrit ad monumentum et procumbens videt linteamina sola posita et abiit secum mirans quod factum fuerat
Lc 24.13 et ecce duo ex illis ibant ipsa die in castellum quod erat in spatio stadiorum sexaginta ab Hierusalem nomine Emmaus
Lc 24.14 et ipsi loquebantur ad invicem de his omnibus quae acciderant
Lc 24.15 et factum est dum fabularentur et secum quaererent et ipse Iesus adpropinquans ibat cum illis
Lc 24.16 oculi autem illorum tenebantur ne eum agnoscerent
Lc 24.17 et ait ad illos qui sunt hii sermones quos confertis ad invicem ambulantes et estis tristes
Chant detailsQui sunt hi sermones quos confertis ad invicem ambulantes et...----------------------an8Cantus Index cao4499
Lc 24.18 et respondens unus cui nomen Cleopas dixit ei tu solus peregrinus es in Hierusalem et non cognovisti quae facta sunt in illa his diebus
Chant detailsTu solus peregrinus es et non-----------an1AM 485 AR 471 WA 132
Lc 24.19 quibus ille dixit quae et dixerunt de Iesu Nazareno qui fuit vir propheta potens in opere et sermone coram Deo et omni populo
Lc 24.20 et quomodo eum tradiderunt summi sacerdotum et principes nostri in damnationem mortis et crucifixerunt eum
Lc 24.21 nos autem sperabamus quia ipse esset redempturus Israhel et nunc super haec omnia tertia dies hodie quod haec facta sunt
Lc 24.22 sed et mulieres quaedam ex nostris terruerunt nos quae ante lucem fuerunt ad monumentum
Lc 24.23 et non invento corpore eius venerunt dicentes se etiam visionem angelorum vidisse qui dicunt eum vivere
Lc 24.24 et abierunt quidam ex nostris ad monumentum et ita invenerunt sicut mulieres dixerunt ipsum vero non viderunt
Lc 24.25 et ipse dixit ad eos o stulti et tardi corde ad credendum in omnibus quae locuti sunt prophetae
Lc 24.26 nonne haec oportuit pati Christum et ita intrare in gloriam suam
Lc 24.27 et incipiens a Mose et omnibus prophetis interpretabatur illis in omnibus scripturis quae de ipso erant
Chant detailsEt incipiens a Moyse et omnibus-----------an1AM 489 AR 475
Lc 24.28 et adpropinquaverunt castello quo ibant et ipse se finxit longius ire
Lc 24.29 et coegerunt illum dicentes mane nobiscum quoniam advesperascit et inclinata est iam dies et intravit cum illis
Lc 24.30 et factum est dum recumberet cum illis accepit panem et benedixit ac fregit et porrigebat illis
Lc 24.31 et aperti sunt oculi eorum et cognoverunt eum et ipse evanuit ex oculis eorum
Lc 24.32 et dixerunt ad invicem nonne cor nostrum ardens erat in nobis dum loqueretur in via et aperiret nobis scripturas
Chant detailsNonne cor nostrum ardens erat in nobis de Jesu dum loqueretu...--------------------------an1Cantus Index cao3943
Lc 24.33 et surgentes eadem hora regressi sunt in Hierusalem et invenerunt congregatos undecim et eos qui cum ipsis erant
Lc 24.34 dicentes quod surrexit Dominus vere et apparuit Simoni
Chant detailsAlleluia Surrexit dominus vere et apparuit------------------------------------alSchlager 281 MMMA7 490-491
Lc 24.35 et ipsi narrabant quae gesta erant in via et quomodo cognoverunt eum in fractione panis
Lc 24.36 dum haec autem loquuntur Iesus stetit in medio eorum et dicit eis pax vobis ego sum nolite timere
Lc 24.37 conturbati vero et conterriti existimabant se spiritum videre
Lc 24.38 et dixit eis quid turbati estis et cogitationes ascendunt in corda vestra
Lc 24.39 videte manus meas et pedes quia ipse ego sum palpate et videte quia spiritus carnem et ossa non habet sicut me videtis habere
Chant detailsSpiritus carnem et ossa non----------an8AM 497 AR 481 *LA 219
Chant detailsSpiritus carnem et ossa non habet sicut me videtis habere ja...--------------------------an8Cantus Index cao4996
Lc 24.40 et cum hoc dixisset ostendit eis manus et pedes
Lc 24.41 adhuc autem illis non credentibus et mirantibus prae gaudio dixit habetis hic aliquid quod manducetur
Lc 24.42 at illi obtulerunt ei partem piscis assi et favum mellis
Lc 24.43 et cum manducasset coram eis sumens reliquias dedit eis
Lc 24.44 et dixit ad eos haec sunt verba quae locutus sum ad vos cum adhuc essem vobiscum quoniam necesse est impleri omnia quae scripta sunt in lege Mosi et prophetis et psalmis de me
Lc 24.45 tunc aperuit illis sensum ut intellegerent scripturas
Lc 24.46 et dixit eis quoniam sic scriptum est et sic oportebat Christum pati et resurgere a mortuis die tertia
Chant detailsOportebat pati Christum et----------an8AR 486 WA 139 *AM 503 *LA 219 232
Lc 24.47 et praedicari in nomine eius paenitentiam et remissionem peccatorum in omnes gentes incipientibus ab Hierosolyma
Lc 24.48 vos autem estis testes horum
Lc 24.49 et ego mitto promissum Patris mei in vos vos autem sedete in civitate quoadusque induamini virtutem ex alto
Lc 24.50 eduxit autem eos foras in Bethaniam et elevatis manibus suis benedixit eis
Chant detailsElevatis manibus benedixit eis----------an4AM 509 AR 492 LU 851
Lc 24.51 et factum est dum benediceret illis recessit ab eis et ferebatur in caelum
Lc 24.52 et ipsi adorantes regressi sunt in Hierusalem cum gaudio magno
Lc 24.53 et erant semper in templo laudantes et benedicentes Deum amen

Global Chant Database
Global Chant Database