Lev 1.1 | vocavit autem Mosen et locutus est ei Dominus de tabernaculo testimonii dicens |
Lev 1.2 | loquere filiis Israhel et dices ad eos homo qui obtulerit ex vobis hostiam Domino de pecoribus id est de bubus et ovibus offerens victimas |
Lev 1.3 | si holocaustum fuerit eius oblatio ac de armento masculum inmaculatum offeret ad ostium tabernaculi testimonii ad placandum sibi Dominum |
Lev 1.4 | ponetque manus super caput hostiae et acceptabilis erit atque in expiationem eius proficiens |
Lev 1.5 | immolabitque vitulum coram Domino et offerent filii Aaron sacerdotes sanguinem eius fundentes super altaris circuitum quod est ante ostium tabernaculi |
Lev 1.6 | detractaque pelle hostiae artus in frusta concident |
Lev 1.7 | et subicient in altari ignem strue lignorum ante conposita |
Lev 1.8 | et membra quae caesa sunt desuper ordinantes caput videlicet et cuncta quae adherent iecori |
Lev 1.9 | intestinis et pedibus lotis aqua adolebitque ea sacerdos super altare in holocaustum et suavem odorem Domino |
Lev 1.10 | quod si de pecoribus oblatio est de ovibus sive de capris holocaustum anniculum et absque macula offeret |
Lev 1.11 | immolabitque ad latus altaris quod respicit ad aquilonem coram Domino sanguinem vero illius fundent super altare filii Aaron per circuitum |
Lev 1.12 | dividentque membra caput et omnia quae adherent iecori et inponent super ligna quibus subiciendus est ignis |
Lev 1.13 | intestina vero et pedes lavabunt aqua et oblata omnia adolebit sacerdos super altare in holocaustum et odorem suavissimum Domino |
Lev 1.14 | sin autem de avibus holocausti oblatio fuerit Domino de turturibus et pullis columbae |
Lev 1.15 | offeret eam sacerdos ad altare et retorto ad collum capite ac rupto vulneris loco decurrere faciet sanguinem super crepidinem altaris |
Lev 1.16 | vesiculam vero gutturis et plumas proiciet propter altare ad orientalem plagam in loco in quo cineres effundi solent |
Lev 1.17 | confringetque ascellas eius et non secabit nec ferro dividet eam et adolebit super altare lignis igne subposito holocaustum est et oblatio suavissimi odoris Domino |
Lev 2.1 | anima cum obtulerit oblationem sacrificii Domino simila erit eius oblatio fundetque super eam oleum et ponet tus |
Lev 2.2 | ac deferet ad filios Aaron sacerdotes quorum unus tollet pugillum plenum similae et olei ac totum tus et ponet memoriale super altare in odorem suavissimum Domino |
Lev 2.3 | quod autem reliquum fuerit de sacrificio erit Aaron et filiorum eius sanctum sanctorum de oblationibus Domini |
Lev 2.4 | cum autem obtuleris sacrificium coctum in clibano de simila panes scilicet absque fermento conspersos oleo et lagana azyma oleo lita |
Lev 2.5 | si oblatio tua fuerit de sartagine similae conspersae oleo et absque fermento |
Lev 2.6 | divides eam minutatim et fundes supra oleum |
Lev 2.7 | sin autem de craticula sacrificium aeque simila oleo conspergetur |
Lev 2.8 | quam offeres Domino tradens manibus sacerdotis |
Lev 2.9 | qui cum obtulerit eam tollet memoriale de sacrificio et adolebit super altare in odorem suavitatis Domino |
Lev 2.10 | quicquid autem reliquum est erit Aaron et filiorum eius sanctum sanctorum de oblationibus Domini |
Lev 2.11 | omnis oblatio quae offertur Domino absque fermento fiet nec quicquam fermenti ac mellis adolebitur in sacrificio Domini |
Lev 2.12 | primitias tantum eorum offeretis et munera super altare vero non ponentur in odorem suavitatis |
Lev 2.13 | quicquid obtuleris sacrificii sale condies nec auferes sal foederis Dei tui de sacrificio tuo in omni oblatione offeres sal |
Lev 2.14 | sin autem obtuleris munus primarum frugum tuarum Domino de spicis adhuc virentibus torres eas igni et confringes in morem farris et sic offeres primitias tuas Domino |
Lev 2.15 | fundens supra oleum et tus inponens quia oblatio Domini est |
Lev 2.16 | de qua adolebit sacerdos in memoriam muneris partem farris fracti et olei ac totum tus |
Lev 3.1 | quod si hostia pacificorum fuerit eius oblatio et de bubus voluerit offerre marem sive feminam inmaculata offeret coram Domino |
Lev 3.2 | ponetque manum super caput victimae suae quae immolabitur in introitu tabernaculi fundentque filii Aaron sacerdotes sanguinem per circuitum altaris |
Lev 3.3 | et offerent de hostia pacificorum in oblationem Domini adipem qui operit vitalia et quicquid pinguedinis intrinsecus est |
Lev 3.4 | duos renes cum adipe quo teguntur ilia et reticulum iecoris cum renunculis |
Lev 3.5 | adolebuntque ea super altare in holocaustum lignis igne subposito in oblationem suavissimi odoris Domino |
Lev 3.6 | si vero de ovibus fuerit eius oblatio et pacificorum hostia sive masculum sive feminam obtulerit inmaculata erunt |
Lev 3.7 | si agnum obtulerit coram Domino |
Lev 3.8 | ponet manum super caput victimae suae quae immolabitur in vestibulo tabernaculi testimonii fundentque filii Aaron sanguinem eius per altaris circuitum |
Lev 3.9 | et offerent de pacificorum hostia sacrificium Domino adipem et caudam totam |
Lev 3.10 | cum renibus et pinguedinem quae operit ventrem atque universa vitalia et utrumque renunculum cum adipe qui est iuxta ilia reticulumque iecoris cum renunculis |
Lev 3.11 | et adolebit ea sacerdos super altare in pabulum ignis et oblationis Domini |
Lev 3.12 | si capra fuerit eius oblatio et obtulerit eam Domino |
Lev 3.13 | ponet manum suam super caput eius immolabitque eam in introitu tabernaculi testimonii et fundent filii Aaron sanguinem eius per altaris circuitum |
Lev 3.14 | tollentque ex ea in pastum ignis dominici adipem qui operit ventrem et qui tegit universa vitalia |
Lev 3.15 | duos renunculos cum reticulo qui est super eos iuxta ilia et arvinam iecoris cum renunculis |
Lev 3.16 | adolebitque ea sacerdos super altare in alimoniam ignis et suavissimi odoris omnis adeps Domini erit |
Lev 3.17 | iure perpetuo in generationibus et cunctis habitaculis vestris nec adipes nec sanguinem omnino comedetis |
Lev 4.1 | locutusque est Dominus ad Mosen dicens |
Lev 4.2 | loquere filiis Israhel anima cum peccaverit per ignorantiam et de universis mandatis Domini quae praecepit ut non fierent quippiam fecerit |
Lev 4.3 | si sacerdos qui est unctus peccaverit delinquere faciens populum offeret pro peccato suo vitulum inmaculatum Domino |
Lev 4.4 | et adducet illum ad ostium tabernaculi testimonii coram Domino ponetque manum super caput eius et immolabit eum Domino |
Lev 4.5 | hauriet quoque de sanguine vituli inferens illud in tabernaculum testimonii |
Lev 4.6 | cumque intinxerit digitum in sanguinem asperget eo septies coram Domino contra velum sanctuarii |
Lev 4.7 | ponetque de eodem sanguine super cornua altaris thymiamatis gratissimi Domino quod est in tabernaculo testimonii omnem autem reliquum sanguinem fundet in basim altaris holocausti in introitu tabernaculi |
Lev 4.8 | et adipem vituli auferet pro peccato tam eum qui operit vitalia quam omnia quae intrinsecus sunt |
Lev 4.9 | duos renunculos et reticulum quod est super eos iuxta ilia et adipem iecoris cum renunculis |
Lev 4.10 | sicut aufertur de vitulo hostiae pacificorum et adolebit ea super altare holocausti |
Lev 4.11 | pellem vero et omnes carnes cum capite et pedibus et intestinis et fimo |
Lev 4.12 | et reliquo corpore efferet extra castra in locum mundum ubi cineres effundi solent incendetque ea super lignorum struem quae in loco effusorum cinerum cremabuntur |
Lev 4.13 | quod si omnis turba Israhel ignoraverit et per inperitiam fecerit quod contra mandatum Domini est |
Lev 4.14 | et postea intellexerit peccatum suum offeret vitulum pro peccato adducetque eum ad ostium tabernaculi |
Lev 4.15 | et ponent seniores populi manus super caput eius coram Domino immolatoque vitulo in conspectu Domini |
Lev 4.16 | inferet sacerdos qui unctus est de sanguine eius in tabernaculum testimonii |
Lev 4.17 | tincto digito aspergens septies contra velum |
Lev 4.18 | ponetque de eodem sanguine in cornibus altaris quod est coram Domino in tabernaculo testimonii reliquum autem sanguinem fundet iuxta basim altaris holocaustorum quod est in ostio tabernaculi testimonii |
Lev 4.19 | omnemque eius adipem tollet et adolebit super altare |
Lev 4.20 | sic faciens et de hoc vitulo quomodo fecit et prius et rogante pro eis sacerdote propitius erit Dominus |
Lev 4.21 | ipsum autem vitulum efferet extra castra atque conburet sicut et priorem vitulum quia pro peccato est multitudinis |
Lev 4.22 | si peccaverit princeps et fecerit unum e pluribus per ignorantiam quod Domini lege prohibetur |
Lev 4.23 | et postea intellexerit peccatum suum offeret hostiam Domino hircum de capris inmaculatum |
Lev 4.24 | ponetque manum suam super caput eius cumque immolaverit eum in loco ubi solet mactari holocaustum coram Domino quia pro peccato est |
Lev 4.25 | tinguet sacerdos digitum in sanguine hostiae pro peccato tangens cornua altaris holocausti et reliquum fundens ad basim eius |
Lev 4.26 | adipem vero adolebit supra sicut in victimis pacificorum fieri solet rogabitque pro eo et pro peccato eius ac dimittetur ei |
Lev 4.27 | quod si peccaverit anima per ignorantiam de populo terrae ut faciat quicquam ex his quae Domini lege prohibentur atque delinquat |
Lev 4.28 | et cognoverit peccatum suum offeret capram inmaculatam |
Lev 4.29 | ponetque manum super caput hostiae quae pro peccato est et immolabit eam in loco holocausti |
Lev 4.30 | tolletque sacerdos de sanguine in digito suo et tangens cornua altaris holocausti reliquum fundet ad basim eius |
Lev 4.31 | omnem autem auferens adipem sicut auferri solet de victimis pacificorum adolebit super altare in odorem suavitatis Domino rogabitque pro eo et dimittetur ei |
Lev 4.32 | sin autem de pecoribus obtulerit victimam pro peccato ovem scilicet inmaculatam |
Lev 4.33 | ponet manum super caput eius et immolabit eam in loco ubi solent holocaustorum caedi hostiae |
Lev 4.34 | sumetque sacerdos de sanguine eius digito suo et tangens cornua altaris holocausti reliquum fundet ad basim eius |
Lev 4.35 | omnem quoque auferens adipem sicut auferri solet adeps arietis qui immolatur pro pacificis et cremabit super altare in incensum Domini rogabitque pro eo et pro peccato eius et dimittetur illi |
Lev 5.1 | si peccaverit anima et audierit vocem iurantis testisque fuerit quod aut ipse vidit aut conscius est nisi indicaverit portabit iniquitatem suam |
Lev 5.2 | anima quae tetigerit aliquid inmundum sive quod occisum a bestia est aut per se mortuum vel quodlibet aliud reptile et oblita fuerit inmunditiae suae rea est et deliquit |
Lev 5.3 | et si tetigerit quicquam de inmunditia hominis iuxta omnem inpuritatem qua pollui solet oblitaque cognoverit postea subiacebit delicto |
Lev 5.4 | anima quae iuraverit et protulerit labiis suis ut vel male quid faceret vel bene et id ipsum iuramento et sermone firmaverit oblitaque postea intellexerit delictum suum |
Lev 5.5 | agat paenitentiam pro peccato |
Lev 5.6 | et offerat agnam de gregibus sive capram orabitque pro eo sacerdos et pro peccato eius |
Lev 5.7 | sin autem non potuerit offerre pecus offerat duos turtures vel duos pullos columbarum Domino unum pro peccato et alterum in holocaustum |
Lev 5.8 | dabitque eos sacerdoti qui primum offerens pro peccato retorquebit caput eius ad pinnulas ita ut collo hereat et non penitus abrumpatur |
Lev 5.9 | et asperget de sanguine eius parietem altaris quicquid autem reliquum fuerit faciet destillare ad fundamentum eius quia pro peccato est |
Lev 5.10 | alterum vero adolebit holocaustum ut fieri solet rogabitque pro eo sacerdos et pro peccato eius et dimittetur ei |
Lev 5.11 | quod si non quiverit manus eius offerre duos turtures vel duos pullos columbae offeret pro peccato similam partem oephi decimam non mittet in eam oleum nec turis aliquid inponet quia pro peccato est |
Lev 5.12 | tradetque eam sacerdoti qui plenum ex toto pugillum hauriens cremabit super altare in monumentum eius qui obtulit |
Lev 5.13 | rogans pro illo et expians reliquam vero partem ipse habebit in munere |
Lev 5.14 | locutus est Dominus ad Mosen dicens |
Lev 5.15 | anima si praevaricans caerimonias per errorem in his quae Domino sunt sanctificata peccaverit offeret pro delicto suo arietem inmaculatum de gregibus qui emi potest duobus siclis iuxta pondus sanctuarii |
Lev 5.16 | ipsumque quod intulit damni restituet et quintam partem ponet supra tradens sacerdoti qui rogabit pro eo offerens arietem et dimittetur ei |
Lev 5.17 | anima si peccaverit per ignorantiam feceritque unum ex his quae Domini lege prohibentur et peccati rea intellexerit iniquitatem suam |
Lev 5.18 | offeret arietem inmaculatum de gregibus sacerdoti iuxta mensuram aestimationemque peccati qui orabit pro eo quod nesciens fecerit et dimittetur ei |
Lev 5.19 | quia per errorem deliquit in Dominum |
Lev 6.1 | locutus est Dominus ad Mosen dicens |
Lev 6.2 | anima quae peccaverit et contempto Domino negaverit depositum proximo suo quod fidei eius creditum fuerat vel vi aliquid extorserit aut calumniam fecerit |
Lev 6.3 | sive rem perditam invenerit et infitians insuper peierarit et quodlibet aliud ex pluribus fecerit in quibus peccare solent homines |
Lev 6.4 | convicta delicti reddet |
Lev 6.5 | omnia quae per fraudem voluit obtinere integra et quintam insuper partem domino cui damnum intulerat |
Lev 6.6 | pro peccato autem suo offeret arietem inmaculatum de grege et dabit eum sacerdoti iuxta aestimationem mensuramque delicti |
Lev 6.7 | qui rogabit pro eo coram Domino et dimittetur illi pro singulis quae faciendo peccaverit |
Lev 6.8 | locutus est Dominus ad Mosen dicens |
Lev 6.9 | praecipe Aaron et filiis eius haec est lex holocausti cremabitur in altari tota nocte usque mane ignis ex eodem altari erit |
Lev 6.10 | vestietur sacerdos tunica et feminalibus lineis tolletque cineres quos vorans ignis exusit et ponens iuxta altare |
Lev 6.11 | spoliabitur prioribus vestimentis indutusque aliis efferet eos extra castra et in loco mundissimo usque ad favillam consumi faciet |
Lev 6.12 | ignis autem in altari semper ardebit quem nutriet sacerdos subiciens ligna mane per singulos dies et inposito holocausto desuper adolebit adipes pacificorum |
Lev 6.13 | ignis est iste perpetuus qui numquam deficiet in altari |
Lev 6.14 | haec est lex sacrificii et libamentorum quae offerent filii Aaron coram Domino et coram altari |
Lev 6.15 | tollet sacerdos pugillum similae quae conspersa est oleo et totum tus quod super similam positum est adolebitque illud in altari in monumentum odoris suavissimi Domino |
Lev 6.16 | reliquam autem partem similae comedet Aaron cum filiis suis absque fermento et comedet in loco sancto atrii tabernaculi |
Lev 6.17 | ideo autem non fermentabitur quia pars eius in Domini offertur incensum sanctum sanctorum erit sicut pro peccato atque delicto |
Lev 6.18 | mares tantum stirpis Aaron comedent illud legitimum ac sempiternum est in generationibus vestris de sacrificiis Domini omnis qui tetigerit illa sanctificabitur |
Lev 6.19 | et locutus est Dominus ad Mosen dicens |
Lev 6.20 | haec est oblatio Aaron et filiorum eius quam offerre debent Domino in die unctionis suae decimam partem oephi offerent similae in sacrificio sempiterno medium eius mane et medium vespere |
Lev 6.21 | quae in sartagine oleo conspersa frigetur offeret autem eam calidam in odorem suavissimum Domino |
Lev 6.22 | sacerdos qui patri iure successerit et tota cremabitur in altari |
Lev 6.23 | omne enim sacrificium sacerdotum igne consumetur nec quisquam comedet ex eo |
Lev 6.24 | locutus est Dominus ad Mosen dicens |
Lev 6.25 | loquere Aaron et filiis eius ista est lex hostiae pro peccato in loco ubi offertur holocaustum immolabitur coram Domino sanctum sanctorum est |
Lev 6.26 | sacerdos qui offert comedet eam in loco sancto in atrio tabernaculi |
Lev 6.27 | quicquid tetigerit carnes eius sanctificabitur si de sanguine illius vestis fuerit aspersa lavabitur in loco sancto |
Lev 6.28 | vas autem fictile in quo cocta est confringetur quod si vas aeneum fuerit defricabitur et lavabitur aqua |
Lev 6.29 | omnis masculus de genere sacerdotali vescetur carnibus eius quia sanctum sanctorum est |
Lev 6.30 | hostia enim quae caeditur pro peccato cuius sanguis infertur in tabernaculum testimonii ad expiandum in sanctuario non comedetur sed conburetur igni |
Lev 7.1 | haec quoque est lex hostiae pro delicto sancta sanctorum est |
Lev 7.2 | idcirco ubi immolatur holocaustum mactabitur et victima pro delicto sanguis eius per gyrum fundetur altaris |
Lev 7.3 | offerent ex ea caudam et adipem qui operit vitalia |
Lev 7.4 | duos renunculos et pinguedinem quae iuxta ilia est reticulumque iecoris cum renunculis |
Lev 7.5 | et adolebit ea sacerdos super altare incensum est Domini pro delicto |
Lev 7.6 | omnis masculus de sacerdotali genere in loco sancto vescetur his carnibus quia sanctum sanctorum est |
Lev 7.7 | sicut pro peccato offertur hostia ita et pro delicto utriusque hostiae lex una erit ad sacerdotem qui eam obtulerit pertinebit |
Lev 7.8 | sacerdos qui offert holocausti victimam habebit pellem eius |
Lev 7.9 | et omne sacrificium similae quod coquitur in clibano et quicquid in craticula vel in sartagine praeparatur eius erit sacerdotis a quo offertur |
Lev 7.10 | sive oleo conspersa sive arida fuerit cunctis filiis Aaron aequa mensura per singulos dividetur |
Lev 7.11 | haec est lex hostiae pacificorum quae offertur Domino |
Lev 7.12 | si pro gratiarum actione fuerit oblatio offerent panes absque fermento conspersos oleo et lagana azyma uncta oleo coctamque similam et collyridas olei admixtione conspersas |
Lev 7.13 | panes quoque fermentatos cum hostia gratiarum quae immolatur pro pacificis |
Lev 7.14 | ex quibus unus pro primitiis offeretur Domino et erit sacerdotis qui fundet hostiae sanguinem |
Lev 7.15 | cuius carnes eadem comedentur die nec remanebit ex eis quicquam usque mane |
Lev 7.16 | si voto vel sponte quisquam obtulerit hostiam eadem similiter edetur die sed et si quid in crastinum remanserit vesci licitum est |
Lev 7.17 | quicquid autem tertius invenerit dies ignis absumet |
Lev 7.18 | si quis de carnibus victimae pacificorum die tertio comederit irrita fiet oblatio nec proderit offerenti quin potius quaecumque anima tali se edulio contaminarit praevaricationis rea erit |
Lev 7.19 | caro quae aliquid tetigerit inmundum non comedetur sed conburetur igni qui fuerit mundus vescetur ea |
Lev 7.20 | anima polluta quae ederit de carnibus hostiae pacificorum quae oblata est Domino peribit de populis suis |
Lev 7.21 | et quae tetigerit inmunditiam hominis vel iumenti sive omnis rei quae polluere potest et comederit de huiuscemodi carnibus interibit de populis suis |
Lev 7.22 | locutusque est Dominus ad Mosen dicens |
Lev 7.23 | loquere filiis Israhel adipem bovis et ovis et caprae non comedetis |
Lev 7.24 | adipem cadaveris morticini et eius animalis quod a bestia captum est habebitis in usus varios |
Lev 7.25 | si quis adipem qui offerri debet in incensum Domini comederit peribit de populo suo |
Lev 7.26 | sanguinem quoque omnis animalis non sumetis in cibo tam de avibus quam de pecoribus |
Lev 7.27 | omnis anima quae ederit sanguinem peribit de populis suis |
Lev 7.28 | locutus est Dominus ad Mosen dicens |
Lev 7.29 | loquere filiis Israhel qui offert victimam pacificorum Domino offerat simul et sacrificium id est libamenta eius |
Lev 7.30 | tenebit manibus adipem hostiae et pectusculum cumque ambo oblata Domino consecrarit tradet sacerdoti |
Lev 7.31 | qui adolebit adipem super altare pectusculum autem erit Aaron et filiorum eius |
Lev 7.32 | armus quoque dexter de pacificorum hostiis cedet in primitias sacerdotis |
Lev 7.33 | qui obtulerit sanguinem et adipem filiorum Aaron ipse habebit et armum dextrum in portione sua |
Lev 7.34 | pectusculum enim elationis et armum separationis tuli a filiis Israhel de hostiis eorum pacificis et dedi Aaron sacerdoti ac filiis eius lege perpetua ab omni populo Israhel |
Lev 7.35 | haec est unctio Aaron et filiorum eius in caerimoniis Domini die qua obtulit eos Moses ut sacerdotio fungerentur |
Lev 7.36 | et quae praecepit dari eis Dominus a filiis Israhel religione perpetua in generationibus suis |
Lev 7.37 | ista est lex holocausti et sacrificii pro peccato atque delicto et pro consecratione et pacificorum victimis |
Lev 7.38 | quas constituit Dominus Mosi in monte Sinai quando mandavit filiis Israhel ut offerrent oblationes suas Domino in deserto Sinai |
Lev 8.1 | locutusque est Dominus ad Mosen dicens |
Lev 8.2 | tolle Aaron cum filiis suis vestes eorum et unctionis oleum vitulum pro peccato duos arietes canistrum cum azymis |
Lev 8.3 | et congregabis omnem coetum ad ostium tabernaculi |
Lev 8.4 | fecit Moses ut Dominus imperarat congregataque omni turba ante fores |
Lev 8.5 | ait iste est sermo quem iussit Dominus fieri |
Lev 8.6 | statimque obtulit Aaron et filios eius cumque lavisset eos |
Lev 8.7 | vestivit pontificem subucula linea accingens eum balteo et induens tunica hyacinthina et desuper umerale inposuit |
Lev 8.8 | quod adstringens cingulo aptavit rationali in quo erat doctrina et veritas |
Lev 8.9 | cidarim quoque texit caput et super eam contra frontem posuit lamminam auream consecratam in sanctificationem sicut praeceperat ei Dominus |
Lev 8.10 | tulit et unctionis oleum quo levit tabernaculum cum omni supellectili sua |
Lev 8.11 | cumque sanctificans aspersisset altare septem vicibus unxit illud et omnia vasa eius labrumque cum basi sua sanctificavit oleo |
Lev 8.12 | quod fundens super caput Aaron unxit eum et consecravit |
Lev 8.13 | filios quoque eius oblatos vestivit tunicis lineis et cinxit balteo inposuitque mitras ut iusserat Dominus |
Lev 8.14 | obtulit et vitulum pro peccato cumque super caput eius posuissent Aaron et filii eius manus suas |
Lev 8.15 | immolavit eum hauriens sanguinem et tincto digito tetigit cornua altaris per gyrum quo expiato et sanctificato fudit reliquum sanguinem ad fundamenta eius |
Lev 8.16 | adipem autem qui erat super vitalia et reticulum iecoris duosque renunculos cum arvinulis suis adolevit super altare |
Lev 8.17 | vitulum cum pelle carnibus et fimo cremans extra castra sicut praeceperat Dominus |
Lev 8.18 | obtulit et arietem in holocaustum super cuius caput cum inposuissent Aaron et filii eius manus suas |
Lev 8.19 | immolavit eum et fudit sanguinem eius per altaris circuitum |
Lev 8.20 | ipsumque arietem in frusta concidens caput eius et artus et adipem adolevit igni |
Lev 8.21 | lotis prius intestinis et pedibus totumque simul arietem incendit super altare eo quod esset holocaustum suavissimi odoris Domino sicut praeceperat ei |
Lev 8.22 | obtulit et arietem secundum in consecrationem sacerdotum posueruntque super caput illius Aaron et filii eius manus suas |
Lev 8.23 | quem cum immolasset Moses sumens de sanguine tetigit extremum auriculae dextrae Aaron et pollicem manus eius dextrae similiter et pedis |
Lev 8.24 | obtulit et filios Aaron cumque de sanguine arietis immolati tetigisset extremum auriculae singulorum dextrae et pollices manus ac pedis dextri reliquum fudit super altare per circuitum |
Lev 8.25 | adipem vero et caudam omnemque pinguedinem quae operit intestina reticulumque iecoris et duos renes cum adipibus suis et armo dextro separavit |
Lev 8.26 | tollens autem de canistro azymorum quod erat coram Domino panem absque fermento et collyridam conspersam oleo laganumque posuit super adipes et armum dextrum |
Lev 8.27 | tradens simul omnia Aaron et filiis eius qui postquam levaverunt ea coram Domino |
Lev 8.28 | rursum suscepta de manibus eorum adolevit super altare holocausti eo quod consecrationis esset oblatio in odorem suavitatis sacrificii Domini |
Lev 8.29 | tulit et pectusculum elevans illud coram Domino de ariete consecrationis in partem suam sicut praeceperat ei Dominus |
Lev 8.30 | adsumensque unguentum et sanguinem qui erat in altari aspersit super Aaron et vestimenta eius et super filios illius ac vestes eorum |
Lev 8.31 | cumque sanctificasset eos in vestitu suo praecepit eis dicens coquite carnes ante fores tabernaculi et ibi comedite eas panes quoque consecrationis edite qui positi sunt in canistro sicut praecepit mihi dicens Aaron et filii eius comedent eos |
Lev 8.32 | quicquid autem reliquum fuerit de carne et panibus ignis absumet |
Lev 8.33 | de ostio quoque tabernaculi non exibitis septem diebus usque ad diem quo conplebitur tempus consecrationis vestrae septem enim diebus finitur consecratio |
Lev 8.34 | sicut et inpraesentiarum factum est ut ritus sacrificii conpleretur |
Lev 8.35 | die ac nocte manebitis in tabernaculo observantes custodias Domini ne moriamini sic enim mihi praeceptum est |
Lev 8.36 | feceruntque Aaron et filii eius cuncta quae locutus est Dominus per manum Mosi |
Lev 9.1 | facto autem octavo die vocavit Moses Aaron et filios eius ac maiores natu Israhel dixitque ad Aaron |
Lev 9.2 | tolle de armento vitulum pro peccato et arietem in holocaustum utrumque inmaculatos et offer illos coram Domino |
Lev 9.3 | et ad filios Israhel loqueris tollite hircum pro peccato et vitulum atque agnum anniculos et sine macula in holocaustum |
Lev 9.4 | bovem et arietem pro pacificis et immolate eos coram Domino in sacrificio singulorum similam oleo conspersam offerentes hodie enim Dominus apparebit vobis |
Lev 9.5 | tulerunt ergo cuncta quae iusserat Moses ad ostium tabernaculi ubi cum omnis staret multitudo |
Lev 9.6 | ait Moses iste est sermo quem praecepit Dominus facite et apparebit vobis gloria eius |
Lev 9.7 | dixit et ad Aaron accede ad altare et immola pro peccato tuo offer holocaustum et deprecare pro te et pro populo cumque mactaveris hostiam populi ora pro eo sicut praecepit Dominus |
Lev 9.8 | statimque Aaron accedens ad altare immolavit vitulum pro peccato suo |
Lev 9.9 | cuius sanguinem obtulerunt ei filii sui in quo tinguens digitum tetigit cornua altaris et fudit residuum ad basim eius |
Lev 9.10 | adipemque et renunculos ac reticulum iecoris quae sunt pro peccato adolevit super altare sicut praeceperat Dominus Mosi |
Lev 9.11 | carnes vero et pellem eius extra castra conbusit igni |
Lev 9.12 | immolavit et holocausti victimam obtuleruntque ei filii sui sanguinem eius quem fudit per altaris circuitum |
Lev 9.13 | ipsam etiam hostiam in frusta concisam cum capite et membris singulis obtulerunt quae omnia super altare cremavit igni |
Lev 9.14 | lotis prius aqua intestinis et pedibus |
Lev 9.15 | et pro peccato populi offerens mactavit hircum expiatoque altari |
Lev 9.16 | fecit holocaustum addens in sacrificio libamenta quae pariter offeruntur et adolens ea super altare absque caerimoniis holocausti matutini |
Lev 9.17 | immolavit et bovem atque arietem hostias pacificas populi obtuleruntque ei filii sui sanguinem quem fudit super altare in circuitu |
Lev 9.18 | adipes autem bovis et caudam arietis renunculosque cum adipibus suis et reticulum iecoris |
Lev 9.19 | posuerunt super pectora cumque cremati essent adipes in altari |
Lev 9.20 | pectora eorum et armos dextros separavit Aaron elevans coram Domino sicut praeceperat Moses |
Lev 9.21 | et tendens manum contra populum benedixit eis sicque conpletis hostiis pro peccato et holocaustis et pacificis descendit |
Lev 9.22 | ingressi autem Moses et Aaron tabernaculum testimonii et deinceps egressi benedixerunt populo apparuitque gloria Domini omni multitudini |
Lev 9.23 | et ecce egressus ignis a Domino devoravit holocaustum et adipes qui erant super altare quod cum vidissent turbae laudaverunt Dominum ruentes in facies suas |
Lev 10.1 | arreptisque Nadab et Abiu filii Aaron turibulis posuerunt ignem et incensum desuper offerentes coram Domino ignem alienum quod eis praeceptum non erat |
Lev 10.2 | egressusque ignis a Domino devoravit eos et mortui sunt coram Domino |
Lev 10.3 | dixitque Moses ad Aaron hoc est quod locutus est Dominus sanctificabor in his qui adpropinquant mihi et in conspectu omnis populi glorificabor quod audiens tacuit Aaron |
Lev 10.4 | vocatis autem Moses Misahel et Elsaphan filios Ozihel patrui Aaron ait ad eos ite et colligite fratres vestros de conspectu sanctuarii et asportate extra castra |
Lev 10.5 | confestimque pergentes tulerunt eos sicut iacebant vestitos lineis tunicis et eiecerunt foras ut sibi fuerat imperatum |
Lev 10.6 | locutus est Moses ad Aaron et ad Eleazar atque Ithamar filios eius capita vestra nolite nudare et vestimenta nolite scindere ne forte moriamini et super omnem coetum oriatur indignatio fratres vestri et omnis domus Israhel plangant incendium quod Dominus |
Lev 10.7 | vos autem non egredimini fores tabernaculi alioquin peribitis oleum quippe sanctae unctionis est super vos qui fecerunt omnia iuxta praeceptum Mosi |
Lev 10.8 | dixit quoque Dominus ad Aaron |
Lev 10.9 | vinum et omne quod inebriare potest non bibetis tu et filii tui quando intratis tabernaculum testimonii ne moriamini quia praeceptum est sempiternum in generationes vestras |
Lev 10.10 | et ut habeatis scientiam discernendi inter sanctum et profanum inter pollutum et mundum |
Lev 10.11 | doceatisque filios Israhel omnia legitima mea quae locutus est Dominus ad eos per manum Mosi |
Lev 10.12 | locutusque est Moses ad Aaron et ad Eleazar atque Ithamar filios eius qui residui erant tollite sacrificium quod remansit de oblatione Domini et comedite illud absque fermento iuxta altare quia sanctum sanctorum est |
Lev 10.13 | comedetis autem in loco sancto quod datum est tibi et filiis tuis de oblationibus Domini sicut praeceptum est mihi |
Lev 10.14 | pectusculum quoque quod oblatum est et armum qui separatus est edetis in loco mundissimo tu et filii tui ac filiae tuae tecum tibi enim ac liberis tuis reposita sunt de hostiis salutaribus filiorum Israhel |
Lev 10.15 | eo quod armum et pectus et adipes qui cremantur in altari elevaverint coram Domino et pertineant ad te et ad filios tuos lege perpetua sicut praecepit Dominus |
Lev 10.16 | inter haec hircum qui oblatus fuerat pro peccato cum quaereret Moses exustum repperit iratusque contra Eleazar et Ithamar filios Aaron qui remanserant ait |
Lev 10.17 | cur non comedistis hostiam pro peccato in loco sancto quae sancta sanctorum est et data vobis ut portetis iniquitatem multitudinis et rogetis pro ea in conspectu Domini |
Lev 10.18 | praesertim cum de sanguine illius non sit inlatum intra sancta et comedere eam debueritis in sanctuario sicut praeceptum est mihi |
Lev 10.19 | respondit Aaron oblata est hodie victima pro peccato et holocaustum coram Domino mihi autem accidit quod vides quomodo potui comedere eam aut placere Domino in caerimoniis mente lugubri |
Lev 10.20 | quod cum audisset Moses recepit satisfactionem |
Lev 11.1 | locutus est Dominus ad Mosen et Aaron dicens |
Lev 11.2 | dicite filiis Israhel haec sunt animalia quae comedere debetis de cunctis animantibus terrae |
Lev 11.3 | omne quod habet divisam ungulam et ruminat in pecoribus comedetis |
Lev 11.4 | quicquid autem ruminat quidem et habet ungulam sed non dividit eam sicut camelus et cetera non comedetis illud et inter inmunda reputabitis |
Lev 11.5 | chyrogryllius qui ruminat ungulamque non dividit inmundus est |
Lev 11.6 | lepus quoque nam et ipse ruminat sed ungulam non dividit |
Lev 11.7 | et sus qui cum ungulam dividat non ruminat |
Lev 11.8 | horum carnibus non vescemini nec cadavera contingetis quia inmunda sunt vobis |
Lev 11.9 | haec sunt quae gignuntur in aquis et vesci licitum est omne quod habet pinnulas et squamas tam in mari quam in fluminibus et stagnis comedetis |
Lev 11.10 | quicquid autem pinnulas et squamas non habet eorum quae in aquis moventur et vivunt abominabile vobis |
Lev 11.11 | et execrandum erit carnes eorum non comedetis et morticina vitabitis |
Lev 11.12 | cuncta quae non habent pinnulas et squamas in aquis polluta erunt |
Lev 11.13 | haec sunt quae de avibus comedere non debetis et vitanda sunt vobis aquilam et grypem et alietum |
Lev 11.14 | milvum ac vulturem iuxta genus suum |
Lev 11.15 | et omne corvini generis in similitudinem suam |
Lev 11.16 | strutionem et noctuam et larum et accipitrem iuxta genus suum |
Lev 11.17 | bubonem et mergulum et ibin |
Lev 11.18 | cycnum et onocrotalum et porphirionem |
Lev 11.19 | erodionem et charadrion iuxta genus suum opupam quoque et vespertilionem |
Lev 11.20 | omne de volucribus quod graditur super quattuor pedes abominabile erit vobis |
Lev 11.21 | quicquid autem ambulat quidem super quattuor pedes sed habet longiora retro crura per quae salit super terram |
Lev 11.22 | comedere debetis ut est brucus in genere suo et attacus atque ophiomachus ac lucusta singula iuxta genus suum |
Lev 11.23 | quicquid autem ex volucribus quattuor tantum habet pedes execrabile erit vobis |
Lev 11.24 | et quicumque morticina eorum tetigerit polluetur et erit inmundus usque ad vesperum |
Lev 11.25 | et si necesse fuerit ut portet quippiam horum mortuum lavabit vestimenta sua et inmundus erit usque ad solis occasum |
Lev 11.26 | omne animal quod habet quidem ungulam sed non dividit eam nec ruminat inmundum erit et quicquid tetigerit illud contaminabitur |
Lev 11.27 | quod ambulat super manus ex cunctis animantibus quae incedunt quadrupedia inmundum erit qui tetigerit morticina eorum polluetur usque ad vesperum |
Lev 11.28 | et qui portaverit huiuscemodi cadavera lavabit vestimenta sua et inmundus erit usque ad vesperum quia omnia haec inmunda sunt vobis |
Lev 11.29 | hoc quoque inter polluta reputabitur de his quae moventur in terra mustela et mus et corcodillus singula iuxta genus suum |
Lev 11.30 | migale et cameleon et stelio ac lacerta et talpa |
Lev 11.31 | omnia haec inmunda sunt qui tetigerit morticina eorum inmundus erit usque ad vesperum |
Lev 11.32 | et super quod ceciderit quicquam de morticinis eorum polluetur tam vas ligneum et vestimentum quam pelles et cilicia et in quocumque fit opus tinguentur aqua et polluta erunt usque ad vesperum et sic postea mundabuntur |
Lev 11.33 | vas autem fictile in quo horum quicquam intro ceciderit polluetur et idcirco frangendum est |
Lev 11.34 | omnis cibus quem comeditis si fusa fuerit super eum aqua inmundus erit et omne liquens quod bibitur de universo vase inmundum erit |
Lev 11.35 | et quicquid de morticinis istiusmodi ceciderit super illud inmundum erit sive clibani sive cytropodes destruentur et inmundi erunt |
Lev 11.36 | fontes vero et cisternae et omnis aquarum congregatio munda erit qui morticinum eorum tetigerit polluetur |
Lev 11.37 | si ceciderint super sementem non polluent eam |
Lev 11.38 | sin autem quispiam aqua sementem perfuderit et postea morticinis tacta fuerit ilico polluetur |
Lev 11.39 | si mortuum fuerit animal quod licet vobis comedere qui cadaver eius tetigerit inmundus erit usque ad vesperum |
Lev 11.40 | et qui comederit ex eo quippiam sive portaverit lavabit vestimenta sua et inmundus erit usque ad vesperum |
Lev 11.41 | omne quod reptat super terram abominabile erit nec adsumetur in cibum |
Lev 11.42 | quicquid super pectus quadrupes graditur et multos habet pedes sive per humum trahitur non comedetis quia abominabile est |
Lev 11.43 | nolite contaminare animas vestras nec tangatis quicquam eorum ne inmundi sitis |
Lev 11.44 | ego enim sum Dominus Deus vester sancti estote quoniam et ego sanctus sum ne polluatis animas vestras in omni reptili quod movetur super terram |
Lev 11.45 | ego sum Dominus qui eduxi vos de terra Aegypti ut essem vobis in Deum sancti eritis quia et ego sanctus sum |
Lev 11.46 | ista est lex animantium et volucrum et omnis animae viventis quae movetur in aqua et reptat in terra |
Lev 11.47 | ut differentias noveritis mundi et inmundi et sciatis quid comedere et quid respuere debeatis |
Lev 12.1 | locutus est Dominus ad Mosen dicens |
Lev 12.2 | loquere filiis Israhel et dices ad eos mulier si suscepto semine pepererit masculum inmunda erit septem diebus iuxta dies separationis menstruae |
Lev 12.3 | et die octavo circumcidetur infantulus |
Lev 12.4 | ipsa vero triginta tribus diebus manebit in sanguine purificationis suae omne sanctum non tanget nec ingredietur sanctuarium donec impleantur dies purificationis eius |
Lev 12.5 | sin autem feminam pepererit inmunda erit duabus ebdomadibus iuxta ritum fluxus menstrui et sexaginta ac sex diebus manebit in sanguine purificationis suae |
Lev 12.6 | cumque expleti fuerint dies purificationis eius pro filio sive pro filia deferet agnum anniculum in holocaustum et pullum columbae sive turturem pro peccato ad ostium tabernaculi testimonii et tradet sacerdoti |
Lev 12.7 | qui offeret illa coram Domino et rogabit pro ea et sic mundabitur a profluvio sanguinis sui ista est lex parientis masculum ac feminam |
Lev 12.8 | quod si non invenerit manus eius nec potuerit offerre agnum sumet duos turtures vel duos pullos columbae unum in holocaustum et alterum pro peccato orabitque pro ea sacerdos et sic mundabitur |
Lev 13.1 | locutus est Dominus ad Mosen et Aaron dicens |
Lev 13.2 | homo in cuius carne et cute ortus fuerit diversus color sive pustula aut quasi lucens quippiam id est plaga leprae adducetur ad Aaron sacerdotem vel ad unum quemlibet filiorum eius |
Lev 13.3 | qui cum viderit lepram in cute et pilos in album mutatos colorem ipsamque speciem leprae humiliorem cute et carne reliqua plaga leprae est et ad arbitrium eius separabitur |
Lev 13.4 | sin autem lucens candor fuerit in cute nec humilior carne reliqua et pili coloris pristini recludet eum sacerdos septem diebus |
Lev 13.5 | et considerabit die septimo et siquidem lepra ultra non creverit nec transierit in cute priores terminos rursum includet eum septem diebus aliis |
Lev 13.6 | et die septimo contemplabitur si obscurior fuerit lepra et non creverit in cute mundabit eum quia scabies est lavabitque homo vestimenta sua et mundus erit |
Lev 13.7 | quod si postquam a sacerdote visus est et redditus munditiae iterum lepra creverit adducetur ad eum |
Lev 13.8 | et inmunditiae condemnabitur plaga leprae si fuerit in homine adducetur ad sacerdotem |
Lev 13.9 | et videbit eum cumque color albus in cute fuerit et capillorum mutarit aspectum ipsa quoque caro viva apparuerit |
Lev 13.10 | lepra vetustissima iudicabitur atque inolita cuti contaminabit itaque eum sacerdos et non recludet quia perspicue inmunditia est |
Lev 13.11 | sin autem effloruerit discurrens lepra in cute et operuerit omnem carnem a capite usque ad pedes quicquid sub aspectu oculorum cadit |
Lev 13.12 | considerabit eum sacerdos et teneri lepra mundissima iudicabit eo quod omnis in candorem versa sit et idcirco homo mundus erit |
Lev 13.13 | quando vero caro vivens in eo apparuerit |
Lev 13.14 | tunc sacerdotis iudicio polluetur et inter inmundos reputabitur caro enim viva si lepra aspergatur inmunda est |
Lev 13.15 | quod si rursum versa fuerit in alborem et totum hominem operuerit |
Lev 13.16 | considerabit eum sacerdos et mundum esse decernet |
Lev 13.17 | caro et cutis in qua ulcus natum est et sanatum |
Lev 13.18 | et in loco ulceris cicatrix apparuerit alba sive subrufa adducetur homo ad sacerdotem |
Lev 13.19 | qui cum viderit locum leprae humiliorem carne reliqua et pilos versos in candorem contaminabit eum plaga enim leprae orta est in ulcere |
Lev 13.20 | quod si pilus coloris est pristini et cicatrix subobscura et vicina carne non est humilior recludet eum septem diebus |
Lev 13.21 | et siquidem creverit adiudicabit eum leprae |
Lev 13.22 | sin autem steterit in loco suo ulceris est cicatrix et homo mundus erit |
Lev 13.23 | caro et cutis quam ignis exuserit et sanata albam sive rufam habuerit cicatricem |
Lev 13.24 | considerabit eam sacerdos et ecce versa est in alborem et locus eius reliqua cute humilior contaminabit eum quia plaga leprae in cicatrice orta est |
Lev 13.25 | quod si pilorum color non fuerit inmutatus nec humilior plaga carne reliqua et ipsa leprae species fuerit subobscura recludet eum septem diebus |
Lev 13.26 | et die septimo contemplabitur si creverit in cute lepra contaminabit eum |
Lev 13.27 | sin autem in loco suo candor steterit non satis clarus plaga conbustionis est et idcirco mundabitur quia cicatrix est conbusturae |
Lev 13.28 | vir sive mulier in cuius capite vel barba germinarit lepra videbit eos sacerdos |
Lev 13.29 | et siquidem humilior fuerit locus carne reliqua et capillus flavus solitoque subtilior contaminabit eos quia lepra capitis ac barbae est |
Lev 13.30 | sin autem viderit et locum maculae aequalem vicinae carni et capillum nigrum recludet eos septem diebus |
Lev 13.31 | et die septimo intuebitur si non creverit macula et capillus sui coloris est et locus plagae carni reliquae aequalis |
Lev 13.32 | radetur homo absque loco maculae et includetur septem diebus aliis |
Lev 13.33 | si die septimo visa fuerit stetisse plaga in loco suo nec humilior carne reliqua mundabit eum lotisque vestibus mundus erit |
Lev 13.34 | sin autem post emundationem rursus creverit macula in cute |
Lev 13.35 | non quaeret amplius utrum capillus in flavum colorem sit commutatus quia aperte inmundus est |
Lev 13.36 | porro si steterit macula et capilli nigri fuerint noverit hominem esse sanatum et confidenter eum pronuntiet mundum |
Lev 13.37 | vir et mulier in cuius cute candor apparuerit |
Lev 13.38 | intuebitur eos sacerdos si deprehenderit subobscurum alborem lucere in cute sciat non esse lepram sed maculam coloris candidi et hominem mundum |
Lev 13.39 | vir de cuius capite capilli fluunt calvus ac mundus est |
Lev 13.40 | et si a fronte ceciderint pili recalvaster et mundus est |
Lev 13.41 | sin autem in calvitio sive in recalvatione albus vel rufus color fuerit exortus |
Lev 13.42 | et hoc sacerdos viderit condemnabit eum haut dubiae leprae quae orta est in calvitio |
Lev 13.43 | quicumque ergo maculatus fuerit lepra et separatus ad arbitrium sacerdotis |
Lev 13.44 | habebit vestimenta dissuta caput nudum os veste contectum contaminatum ac sordidum se clamabit |
Lev 13.45 | omni tempore quo leprosus est et inmundus solus habitabit extra castra |
Lev 13.46 | vestis lanea sive linea quae lepram habuerit |
Lev 13.47 | in stamine atque subtemine aut certe pellis vel quicquid ex pelle confectum est |
Lev 13.48 | si alba aut rufa macula fuerit infecta lepra reputabitur ostendeturque sacerdoti |
Lev 13.49 | qui consideratam recludet septem diebus |
Lev 13.50 | et die septimo rursus aspiciens si crevisse deprehenderit lepra perseverans est pollutum iudicabit vestimentum et omne in quo fuerit inventa |
Lev 13.51 | et idcirco conburetur flammis |
Lev 13.52 | quod si eam viderit non crevisse |
Lev 13.53 | praecipiet et lavabunt id in quo lepra est recludetque illud septem diebus aliis |
Lev 13.54 | et cum viderit faciem quidem pristinam non reversam nec tamen crevisse lepram inmundum iudicabit et igne conburet eo quod infusa sit in superficie vestimenti vel per totum lepra |
Lev 13.55 | sin autem obscurior fuerit locus leprae postquam vestis est lota abrumpet eum et a solido dividet |
Lev 13.56 | quod si ultra apparuerit in his locis quae prius inmaculata erant lepra volatilis et vaga debet igne conburi |
Lev 13.57 | si cessaverit lavabit ea quae pura sunt secundo et munda erunt |
Lev 13.58 | ista est lex leprae vestimenti lanei et linei staminis atque subteminis omnisque supellectilis pelliciae quomodo mundari debeat vel contaminari |
Lev 14.1 | locutusque est Dominus ad Mosen dicens |
Lev 14.2 | hic est ritus leprosi quando mundandus est adducetur ad sacerdotem |
Lev 14.3 | qui egressus e castris cum invenerit lepram esse mundatam |
Lev 14.4 | praecipiet ei qui purificatur ut offerat pro se duos passeres vivos quos vesci licitum est et lignum cedrinum vermiculumque et hysopum |
Lev 14.5 | et unum e passeribus immolari iubebit in vase fictili super aquas viventes |
Lev 14.6 | alium autem vivum cum ligno cedrino et cocco et hysopo tinguet in sanguine passeris immolati |
Lev 14.7 | quo asperget illum qui mundandus est septies ut iure purgetur et dimittet passerem vivum ut in agrum avolet |
Lev 14.8 | cumque laverit homo vestimenta sua radet omnes pilos corporis et lavabitur aqua purificatusque ingredietur castra ita dumtaxat ut maneat extra tabernaculum suum septem diebus |
Lev 14.9 | et die septimo radat capillos capitis barbamque et supercilia ac totius corporis pilos et lotis rursum vestibus et corpore |
Lev 14.10 | die octavo adsumet duos agnos inmaculatos et ovem anniculam absque macula et tres decimas similae in sacrificium quae conspersa sit oleo et seorsum olei sextarium |
Lev 14.11 | cumque sacerdos purificans hominem statuerit eum et haec omnia coram Domino in ostio tabernaculi testimonii |
Lev 14.12 | tollet agnum et offeret eum pro delicto oleique sextarium et oblatis ante Dominum omnibus |
Lev 14.13 | immolabit agnum ubi immolari solet hostia pro peccato et holocaustum id est in loco sancto sicut enim pro peccato ita et pro delicto ad sacerdotem pertinet hostia sancta sanctorum est |
Lev 14.14 | adsumensque sacerdos de sanguine hostiae quae immolata est pro delicto ponet super extremum auriculae dextrae eius qui mundatur et super pollices manus dextrae et pedis |
Lev 14.15 | et de olei sextario mittet in manum suam sinistram |
Lev 14.16 | tinguetque digitum dextrum in eo et asperget septies contra Dominum |
Lev 14.17 | quod autem reliquum est olei in leva manu fundet super extremum auriculae dextrae eius qui mundatur et super pollices manus ac pedis dextri et super sanguinem qui fusus est pro delicto |
Lev 14.18 | et super caput eius |
Lev 14.19 | rogabitque pro eo coram Domino et faciet sacrificium pro peccato tunc immolabit holocaustum |
Lev 14.20 | et ponet illud in altari cum libamentis suis et homo rite mundabitur |
Lev 14.21 | quod si pauper est et non potest manus eius invenire quae dicta sunt adsumet agnum pro delicto ad oblationem ut roget pro eo sacerdos decimamque partem similae conspersae oleo in sacrificium et olei sextarium |
Lev 14.22 | duosque turtures sive duos pullos columbae quorum sit unus pro peccato et alter in holocaustum |
Lev 14.23 | offeretque ea die octavo purificationis suae sacerdoti ad ostium tabernaculi testimonii coram Domino |
Lev 14.24 | qui suscipiens agnum pro delicto et sextarium olei levabit simul |
Lev 14.25 | immolatoque agno de sanguine eius ponet super extremum auriculae dextrae illius qui mundatur et super pollices manus eius ac pedis dextri |
Lev 14.26 | olei vero partem mittet in manum suam sinistram |
Lev 14.27 | in quo tinguens digitum dextrae manus asperget septies contra Dominum |
Lev 14.28 | tangetque extremum dextrae auriculae illius qui mundatur et pollices manus ac pedis dextri in loco sanguinis qui effusus est pro delicto |
Lev 14.29 | reliquam autem partem olei quae est in sinistra manu mittet super caput purificati ut placet pro eo Dominum |
Lev 14.30 | et turturem sive pullum columbae offeret |
Lev 14.31 | unum pro delicto et alterum in holocaustum cum libamentis suis |
Lev 14.32 | hoc est sacrificium leprosi qui habere non potest omnia in emundationem sui |
Lev 14.33 | locutus est Dominus ad Mosen et Aaron dicens |
Lev 14.34 | cum ingressi fueritis terram Chanaan quam ego dabo vobis in possessionem si fuerit plaga leprae in aedibus |
Lev 14.35 | ibit cuius est domus nuntians sacerdoti et dicet quasi plaga leprae videtur mihi esse in domo mea |
Lev 14.36 | at ille praecipiet ut efferant universa de domo priusquam ingrediatur eam et videat utrum lepra sit ne inmunda fiant omnia quae in domo sunt intrabitque postea ut consideret domus lepram |
Lev 14.37 | et cum viderit in parietibus illius quasi valliculas pallore sive rubore deformes et humiliores superficie reliqua |
Lev 14.38 | egredietur ostium domus et statim claudet eam septem diebus |
Lev 14.39 | reversusque die septimo considerabit eam si invenerit crevisse lepram |
Lev 14.40 | iubebit erui lapides in quibus lepra est et proici eos extra civitatem in loco inmundo |
Lev 14.41 | domum autem ipsam radi intrinsecus per circuitum et spargi pulverem rasurae extra urbem in loco inmundo |
Lev 14.42 | lapidesque alios reponi pro his qui ablati fuerint et luto alio liniri domum |
Lev 14.43 | sin autem postquam eruti sunt lapides et pulvis elatus et alia terra lita |
Lev 14.44 | ingressus sacerdos viderit reversam lepram et parietes aspersos maculis lepra est perseverans et inmunda domus |
Lev 14.45 | quam statim destruent et lapides eius ac ligna atque universum pulverem proicient extra oppidum in loco inmundo |
Lev 14.46 | qui intraverit domum quando clausa est inmundus erit usque ad vesperum |
Lev 14.47 | et qui dormierit in ea et comederit quippiam lavabit vestimenta sua |
Lev 14.48 | quod si introiens sacerdos viderit lepram non crevisse in domo postquam denuo lita est purificabit eam reddita sanitate |
Lev 14.49 | et in purificationem eius sumet duos passeres lignumque cedrinum et vermiculum atque hysopum |
Lev 14.50 | et immolato uno passere in vase fictili super aquas vivas |
Lev 14.51 | tollet lignum cedrinum et hysopum et coccum et passerem vivum et intinguet omnia in sanguine passeris immolati atque in aquis viventibus et asperget domum septies |
Lev 14.52 | purificabitque eam tam in sanguine passeris quam in aquis viventibus et in passere vivo lignoque cedrino et hysopo atque vermiculo |
Lev 14.53 | cumque dimiserit passerem avolare in agrum libere orabit pro domo et iure mundabitur |
Lev 14.54 | ista est lex omnis leprae et percussurae |
Lev 14.55 | leprae vestium et domorum |
Lev 14.56 | cicatricis et erumpentium papularum lucentis maculae et in varias species coloribus inmutatis |
Lev 14.57 | ut possit sciri quo tempore mundum quid vel inmundum sit |
Lev 15.1 | locutusque est Dominus ad Mosen et Aaron dicens |
Lev 15.2 | loquimini filiis Israhel et dicite eis vir qui patitur fluxum seminis inmundus erit |
Lev 15.3 | et tunc iudicabitur huic vitio subiacere cum per momenta singula adheserit carni illius atque concreverit foedus humor |
Lev 15.4 | omne stratum in quo dormierit inmundum erit et ubicumque sederit |
Lev 15.5 | si quis hominum tetigerit lectum eius lavabit vestimenta sua et ipse lotus aqua inmundus erit usque ad vesperum |
Lev 15.6 | si sederit ubi ille sederat et ipse lavabit vestimenta sua et lotus aqua inmundus erit usque ad vesperum |
Lev 15.7 | qui tetigerit carnem eius lavabit vestimenta sua et ipse lotus aqua inmundus erit usque ad vesperum |
Lev 15.8 | si salivam huiuscemodi homo iecerit super eum qui mundus est lavabit vestem suam et lotus aqua inmundus erit usque ad vesperum |
Lev 15.9 | sagma super quo sederit inmundum erit |
Lev 15.10 | et quicquid sub eo fuerit qui fluxum seminis patitur pollutum erit usque ad vesperum qui portaverit horum aliquid lavabit vestem suam et ipse lotus aqua inmundus erit usque ad vesperum |
Lev 15.11 | omnis quem tetigerit qui talis est non lotis ante manibus lavabit vestimenta sua et lotus aqua inmundus erit usque ad vesperum |
Lev 15.12 | vas fictile quod tetigerit confringetur vas autem ligneum lavabitur aqua |
Lev 15.13 | si sanatus fuerit qui huiuscemodi sustinet passionem numerabit septem dies post emundationem sui et lotis vestibus ac toto corpore in aquis viventibus erit mundus |
Lev 15.14 | die autem octavo sumet duos turtures aut duos pullos columbae et veniet in conspectu Domini ad ostium tabernaculi testimonii dabitque eos sacerdoti |
Lev 15.15 | qui faciet unum pro peccato et alterum in holocaustum rogabitque pro eo coram Domino ut emundetur a fluxu seminis sui |
Lev 15.16 | vir de quo egreditur semen coitus lavabit aqua omne corpus suum et inmundus erit usque ad vesperum |
Lev 15.17 | vestem et pellem quam habuerit lavabit aqua et inmunda erit usque ad vesperum |
Lev 15.18 | mulier cum qua coierit lavabitur aqua et inmunda erit usque ad vesperum |
Lev 15.19 | mulier quae redeunte mense patitur fluxum sanguinis septem diebus separabitur |
Lev 15.20 | omnis qui tetigerit eam inmundus erit usque ad vesperum |
Lev 15.21 | et in quo dormierit vel sederit diebus separationis suae polluetur |
Lev 15.22 | qui tetigerit lectum eius lavabit vestimenta sua et ipse lotus aqua inmundus erit usque ad vesperum |
Lev 15.23 | omne vas super quo illa sederit quisquis adtigerit lavabit vestimenta sua et lotus aqua pollutus erit usque ad vesperum |
Lev 15.24 | si coierit cum ea vir tempore sanguinis menstrualis inmundus erit septem diebus et omne stratum in quo dormierit polluetur |
Lev 15.25 | mulier quae patitur multis diebus fluxum sanguinis non in tempore menstruali vel quae post menstruum sanguinem fluere non cessat quamdiu huic subiacet passioni inmunda erit quasi sit in tempore menstruo |
Lev 15.26 | omne stratum in quo dormierit et vas in quo sederit pollutum erit |
Lev 15.27 | quicumque tetigerit eam lavabit vestimenta sua et ipse lotus aqua inmundus erit usque ad vesperum |
Lev 15.28 | si steterit sanguis et fluere cessarit numerabit septem dies purificationis suae |
Lev 15.29 | et octavo die offeret pro se sacerdoti duos turtures vel duos pullos columbae ad ostium tabernaculi testimonii |
Lev 15.30 | qui unum faciet pro peccato et alterum in holocaustum rogabitque pro ea coram Domino et pro fluxu inmunditiae eius |
Lev 15.31 | docebitis ergo filios Israhel ut caveant inmunditiam et non moriantur in sordibus suis cum polluerint tabernaculum meum quod est inter eos |
Lev 15.32 | ista est lex eius qui patitur fluxum seminis et qui polluitur coitu |
Lev 15.33 | et quae menstruis temporibus separatur vel quae iugi fluit sanguine et hominis qui dormierit cum ea |
Lev 16.1 | locutusque est Dominus ad Mosen post mortem duum filiorum Aaron quando offerentes ignem alienum interfecti sunt |
Lev 16.2 | et praecepit ei dicens loquere ad Aaron fratrem tuum ne omni tempore ingrediatur sanctuarium quod est intra velum coram propitiatorio quo tegitur arca ut non moriatur quia in nube apparebo super oraculum |
Lev 16.3 | nisi haec ante fecerit vitulum offeret pro peccato et arietem in holocaustum |
Lev 16.4 | tunica linea vestietur feminalibus lineis verecunda celabit accingetur zona linea cidarim lineam inponet capiti haec enim vestimenta sunt sancta quibus cunctis cum lotus fuerit induetur |
Lev 16.5 | suscipietque ab universa multitudine filiorum Israhel duos hircos pro peccato et unum arietem in holocaustum |
Lev 16.6 | cumque obtulerit vitulum et oraverit pro se et pro domo sua |
Lev 16.7 | duos hircos stare faciet coram Domino in ostio tabernaculi testimonii |
Lev 16.8 | mittens super utrumque sortem unam Domino et alteram capro emissario |
Lev 16.9 | cuius sors exierit Domino offeret illum pro peccato |
Lev 16.10 | cuius autem in caprum emissarium statuet eum vivum coram Domino ut fundat preces super eo et emittat illum in solitudinem |
Lev 16.11 | his rite celebratis offeret vitulum et rogans pro se et pro domo sua immolabit eum |
Lev 16.12 | adsumptoque turibulo quod de prunis altaris impleverit et hauriens manu conpositum thymiama in incensum ultra velum intrabit in sancta |
Lev 16.13 | ut positis super ignem aromatibus nebula eorum et vapor operiat oraculum quod est super testimonium et non moriatur |
Lev 16.14 | tollet quoque de sanguine vituli et asperget digito septies contra propitiatorium ad orientem |
Lev 16.15 | cumque mactaverit hircum pro peccato populi inferet sanguinem eius intra velum sicut praeceptum est de sanguine vituli ut aspergat e regione oraculi |
Lev 16.16 | et expiet sanctuarium ab inmunditiis filiorum Israhel et a praevaricationibus eorum cunctisque peccatis iuxta hunc ritum faciet tabernaculo testimonii quod fixum est inter eos in medio sordium habitationis eorum |
Lev 16.17 | nullus hominum sit in tabernaculo quando pontifex ingreditur sanctuarium ut roget pro se et pro domo sua et pro universo coetu Israhel donec egrediatur |
Lev 16.18 | cum autem exierit ad altare quod coram Domino est oret pro se et sumptum sanguinem vituli atque hirci fundat super cornua eius per gyrum |
Lev 16.19 | aspergensque digito septies expiet et sanctificet illud ab inmunditiis filiorum Israhel |
Lev 16.20 | postquam emundarit sanctuarium et tabernaculum et altare tunc offerat hircum viventem |
Lev 16.21 | et posita utraque manu super caput eius confiteatur omnes iniquitates filiorum Israhel et universa delicta atque peccata eorum quae inprecans capiti eius emittet illum per hominem paratum in desertum |
Lev 16.22 | cumque portaverit hircus omnes iniquitates eorum in terram solitariam et dimissus fuerit in deserto |
Lev 16.23 | revertetur Aaron in tabernaculum testimonii et depositis vestibus quibus prius indutus erat cum intraret sanctuarium relictisque ibi |
Lev 16.24 | lavabit carnem suam in loco sancto indueturque vestimentis suis et postquam egressus obtulerit holocaustum suum ac plebis rogabit tam pro se quam pro populo |
Lev 16.25 | et adipem qui oblatus est pro peccatis adolebit super altare |
Lev 16.26 | ille vero qui dimiserit caprum emissarium lavabit vestimenta sua et corpus aqua et sic ingredietur in castra |
Lev 16.27 | vitulum autem et hircum qui pro peccato fuerant immolati et quorum sanguis inlatus est ut in sanctuario expiatio conpleretur asportabunt foras castra et conburent igni tam pelles quam carnes eorum et fimum |
Lev 16.28 | et quicumque conbuserit ea lavabit vestimenta sua et carnem aqua et sic ingredietur in castra |
Lev 16.29 | eritque hoc vobis legitimum sempiternum mense septimo decima die mensis adfligetis animas vestras nullumque facietis opus sive indigena sive advena qui peregrinatur inter vos |
Lev 16.30 | in hac die expiatio erit vestri atque mundatio ab omnibus peccatis vestris coram Domino mundabimini |
Lev 16.31 | sabbatum enim requietionis est et adfligetis animas vestras religione perpetua |
Lev 16.32 | expiabit autem sacerdos qui unctus fuerit et cuius initiatae manus ut sacerdotio fungatur pro patre suo indueturque stola linea et vestibus sanctis |
Lev 16.33 | et expiabit sanctuarium et tabernaculum testimonii atque altare sacerdotes quoque et universum populum |
Lev 16.34 | eritque hoc vobis legitimum sempiternum ut oretis pro filiis Israhel et pro cunctis peccatis eorum semel in anno fecit igitur sicut praeceperat Dominus Mosi |
Lev 17.1 | et locutus est Dominus ad Mosen dicens |
Lev 17.2 | loquere Aaron et filiis eius et cunctis filiis Israhel et dices ad eos iste est sermo quem mandavit Dominus dicens |
Lev 17.3 | homo quilibet de domo Israhel si occiderit bovem aut ovem sive capram in castris vel extra castra |
Lev 17.4 | et non obtulerit ad ostium tabernaculi oblationem Domino sanguinis reus erit quasi sanguinem fuderit sic peribit de medio populi sui |
Lev 17.5 | ideo offerre debent sacerdoti filii Israhel hostias suas quas occidunt in agro ut sanctificentur Domino ante ostium tabernaculi testimonii et immolent eas hostias pacificas Domino |
Lev 17.6 | fundetque sacerdos sanguinem super altare Domini ad ostium tabernaculi testimonii et adolebit adipem in odorem suavitatis Domino |
Lev 17.7 | et nequaquam ultra immolabunt hostias suas daemonibus cum quibus fornicati sunt legitimum sempiternum erit illis et posteris eorum |
Lev 17.8 | et ad ipsos dices homo de domo Israhel et de advenis qui peregrinantur apud vos qui obtulerit holocaustum sive victimam |
Lev 17.9 | et ad ostium tabernaculi testimonii non adduxerit eam ut offeratur Domino interibit de populo suo |
Lev 17.10 | homo quilibet de domo Israhel et de advenis qui peregrinantur inter eos si comederit sanguinem obfirmabo faciem meam contra animam illius et disperdam eam de populo suo |
Lev 17.11 | quia anima carnis in sanguine est et ego dedi illum vobis ut super altare in eo expietis pro animabus vestris et sanguis pro animae piaculo sit |
Lev 17.12 | idcirco dixi filiis Israhel omnis anima ex vobis non comedet sanguinem nec ex advenis qui peregrinantur inter vos |
Lev 17.13 | homo quicumque de filiis Israhel et de advenis qui peregrinantur apud vos si venatione atque aucupio ceperit feram vel avem quibus vesci licitum est fundat sanguinem eius et operiat illum terra |
Lev 17.14 | anima enim omnis carnis in sanguine est unde dixi filiis Israhel sanguinem universae carnis non comedetis quia anima carnis in sanguine est et quicumque comederit illum interibit |
Lev 17.15 | anima quae comederit morticinum vel captum a bestia tam de indigenis quam de advenis lavabit vestes suas et semet ipsum aqua et contaminatus erit usque ad vesperum et hoc ordine mundus fiet |
Lev 17.16 | quod si non laverit vestimenta sua nec corpus portabit iniquitatem suam |
Lev 18.1 | locutusque est Dominus ad Mosen dicens |
Lev 18.2 | loquere filiis Israhel et dices ad eos ego Dominus Deus vester |
Lev 18.3 | iuxta consuetudinem terrae Aegypti in qua habitastis non facietis et iuxta morem regionis Chanaan ad quam ego introducturus sum vos non agetis nec in legitimis eorum ambulabitis |
Lev 18.4 | facietis iudicia mea et praecepta servabitis et ambulabitis in eis ego Dominus Deus vester |
Lev 18.5 | custodite leges meas atque iudicia quae faciens homo vivet in eis ego Dominus |
Lev 18.6 | omnis homo ad proximam sanguinis sui non accedet ut revelet turpitudinem eius ego Dominus |
Lev 18.7 | turpitudinem patris et turpitudinem matris tuae non discoperies mater tua est non revelabis turpitudinem eius |
Lev 18.8 | turpitudinem uxoris patris tui non discoperies turpitudo enim patris tui est |
Lev 18.9 | turpitudinem sororis tuae ex patre sive ex matre quae domi vel foris genita est non revelabis |
Lev 18.10 | turpitudinem filiae filii tui vel neptis ex filia non revelabis quia turpitudo tua est |
Lev 18.11 | turpitudinem filiae uxoris patris tui quam peperit patri tuo et est soror tua non revelabis |
Lev 18.12 | turpitudinem sororis patris tui non discoperies quia caro est patris tui |
Lev 18.13 | turpitudinem sororis matris tuae non revelabis eo quod caro sit matris tuae |
Lev 18.14 | turpitudinem patrui tui non revelabis nec accedes ad uxorem eius quae tibi adfinitate coniungitur |
Lev 18.15 | turpitudinem nurus tuae non revelabis quia uxor filii tui est nec discoperies ignominiam eius |
Lev 18.16 | turpitudinem uxoris fratris tui non revelabis quia turpitudo fratris tui est |
Lev 18.17 | turpitudinem uxoris tuae et filiae eius non revelabis filiam filii eius et filiam filiae illius non sumes ut reveles ignominiam eius quia caro illius sunt et talis coitus incestus est |
Lev 18.18 | sororem uxoris tuae in pelicatum illius non accipies nec revelabis turpitudinem eius adhuc illa vivente |
Lev 18.19 | ad mulierem quae patitur menstrua non accedes nec revelabis foeditatem eius |
Lev 18.20 | cum uxore proximi tui non coibis nec seminis commixtione maculaberis |
Lev 18.21 | de semine tuo non dabis ut consecretur idolo Moloch nec pollues nomen Dei tui ego Dominus |
Lev 18.22 | cum masculo non commisceberis coitu femineo quia abominatio est |
Lev 18.23 | cum omni pecore non coibis nec maculaberis cum eo mulier non subcumbet iumento nec miscebitur ei quia scelus est |
Lev 18.24 | ne polluamini in omnibus his quibus contaminatae sunt universae gentes quas ego eiciam ante conspectum vestrum |
Lev 18.25 | et quibus polluta est terra cuius ego scelera visitabo ut evomat habitatores suos |
Lev 18.26 | custodite legitima mea atque iudicia et non faciat ex omnibus abominationibus istis tam indigena quam colonus qui peregrinatur apud vos |
Lev 18.27 | omnes enim execrationes istas fecerunt accolae terrae qui fuerunt ante vos et polluerunt eam |
Lev 18.28 | cavete ergo ne et vos similiter evomat cum paria feceritis sicut evomuit gentem quae fuit ante vos |
Lev 18.29 | omnis anima quae fecerit de abominationibus his quippiam peribit de medio populi sui |
Lev 18.30 | custodite mandata mea nolite facere quae fecerunt hii qui fuerunt ante vos et ne polluamini in eis ego Dominus Deus vester |
Lev 19.1 | locutus est Dominus ad Mosen dicens |
Lev 19.2 | loquere ad omnem coetum filiorum Israhel et dices ad eos sancti estote quia ego sanctus sum Dominus Deus vester |
Lev 19.3 | unusquisque matrem et patrem suum timeat sabbata mea custodite ego Dominus Deus vester |
Lev 19.4 | nolite converti ad idola nec deos conflatiles faciatis vobis ego Dominus Deus vester |
Lev 19.5 | si immolaveritis hostiam pacificorum Domino ut sit placabilis |
Lev 19.6 | eo die quo fuerit immolata comedetis eam et die altero quicquid autem residuum fuerit in diem tertium igne conburetis |
Lev 19.7 | si quis post biduum comederit ex ea profanus erit et impietatis reus |
Lev 19.8 | portabit iniquitatem suam quia sanctum Domini polluit et peribit anima illa de populo suo |
Lev 19.9 | cum messueris segetes terrae tuae non tondebis usque ad solum superficiem terrae nec remanentes spicas colliges |
Lev 19.10 | neque in vinea tua racemos et grana decidentia congregabis sed pauperibus et peregrinis carpenda dimittes ego Dominus Deus vester |
Lev 19.11 | non facietis furtum non mentiemini nec decipiet unusquisque proximum suum |
Lev 19.12 | non peierabis in nomine meo nec pollues nomen Dei tui ego Dominus |
Lev 19.13 | non facies calumniam proximo tuo nec vi opprimes eum non morabitur opus mercennarii apud te usque mane |
Lev 19.14 | non maledices surdo nec coram caeco pones offendiculum sed timebis Deum tuum quia ego sum Dominus |
Lev 19.15 | non facies quod iniquum est nec iniuste iudicabis nec consideres personam pauperis nec honores vultum potentis iuste iudica proximo tuo |
Lev 19.16 | non eris criminator et susurro in populis non stabis contra sanguinem proximi tui ego Dominus |
Lev 19.17 | ne oderis fratrem tuum in corde tuo sed publice argue eum ne habeas super illo peccatum |
Lev 19.18 | non quaeres ultionem nec memor eris iniuriae civium tuorum diliges amicum tuum sicut temet ipsum ego Dominus |
Lev 19.19 | leges meas custodite iumenta tua non facies coire cum alterius generis animantibus agrum non seres diverso semine veste quae ex duobus texta est non indueris |
Lev 19.20 | homo si dormierit cum muliere coitu seminis quae sit ancilla etiam nubilis et tamen pretio non redempta nec libertate donata vapulabunt ambo et non morientur quia non fuit libera |
Lev 19.21 | pro delicto autem suo offeret Domino ad ostium tabernaculi testimonii arietem |
Lev 19.22 | orabitque pro eo sacerdos et pro delicto eius coram Domino et repropitiabitur ei dimitteturque peccatum |
Lev 19.23 | quando ingressi fueritis terram et plantaveritis in ea ligna pomifera auferetis praeputia eorum poma quae germinant inmunda erunt vobis nec edetis ex eis |
Lev 19.24 | quarto anno omnis fructus eorum sanctificabitur laudabilis Domino |
Lev 19.25 | quinto autem anno comedetis fructus congregantes poma quae proferunt ego Dominus Deus vester |
Lev 19.26 | non comedetis cum sanguine non augurabimini nec observabitis somnia |
Lev 19.27 | neque in rotundum adtondebitis comam nec radatis barbam |
Lev 19.28 | et super mortuo non incidetis carnem vestram neque figuras aliquas et stigmata facietis vobis ego Dominus |
Lev 19.29 | ne prostituas filiam tuam et contaminetur terra et impleatur piaculo |
Lev 19.30 | sabbata mea custodite et sanctuarium meum metuite ego Dominus |
Lev 19.31 | ne declinetis ad magos nec ab ariolis aliquid sciscitemini ut polluamini per eos ego Dominus Deus vester |
Lev 19.32 | coram cano capite consurge et honora personam senis et time Deum tuum ego sum Dominus |
Lev 19.33 | si habitaverit advena in terra vestra et moratus fuerit inter vos ne exprobretis ei |
Lev 19.34 | sed sit inter vos quasi indigena et diligetis eum quasi vosmet ipsos fuistis enim et vos advenae in terra Aegypti ego Dominus Deus vester |
Lev 19.35 | nolite facere iniquum aliquid in iudicio in regula in pondere in mensura |
Lev 19.36 | statera iusta et aequa sint pondera iustus modius aequusque sextarius ego Dominus Deus vester qui eduxi vos de terra Aegypti |
Lev 21.10 | et ad omnem mortuum non ingredietur omnino super patre quoque suo et matre non contaminabitur |
Lev 21.11 | nec egredietur de sanctis ne polluat sanctuarium Domini quia oleum sanctae unctionis Dei sui super eum est ego Dominus |
Lev 21.12 | virginem ducet uxorem |
Lev 21.13 | viduam et repudiatam et sordidam atque meretricem non accipiet sed puellam de populo suo |
Lev 21.14 | ne commisceat stirpem generis sui vulgo gentis suae quia ego Dominus qui sanctifico eum |
Lev 21.15 | locutusque est Dominus ad Mosen dicens |
Lev 21.16 | loquere ad Aaron homo de semine tuo per familias qui habuerit maculam non offeret panes Deo suo |
Lev 21.17 | nec accedet ad ministerium eius si caecus fuerit si claudus si vel parvo vel grandi et torto naso |
Lev 21.18 | si fracto pede si manu |
Lev 21.19 | si gibbus si lippus si albuginem habens in oculo si iugem scabiem si inpetiginem in corpore vel hirniosus |
Lev 21.20 | omnis qui habuerit maculam de semine Aaron sacerdotis non accedet offerre hostias Domino nec panes Deo suo |
Lev 21.21 | vescetur tamen panibus qui offeruntur in sanctuario |
Lev 21.22 | ita dumtaxat ut intra velum non ingrediatur nec accedat ad altare quia maculam habet et contaminare non debet sanctuarium meum ego Dominus qui sanctifico eos |
Lev 21.23 | locutus est ergo Moses ad Aaron et filios eius et ad omnem Israhel cuncta quae sibi fuerant imperata |
Lev 22.1 | locutus quoque est Dominus ad Mosen dicens |
Lev 22.2 | loquere ad Aaron et ad filios eius ut caveant ab his quae consecrata sunt filiorum Israhel et non contaminent nomen sanctificatorum mihi quae ipsi offerunt ego Dominus |
Lev 22.3 | dic ad eos et ad posteros eorum omnis homo qui accesserit de stirpe vestra ad ea quae consecrata sunt et quae obtulerunt filii Israhel Domino in quo est inmunditia peribit coram Domino ego sum Dominus |
Lev 22.4 | homo de semine Aaron qui fuerit leprosus aut patiens fluxum seminis non vescetur de his quae sanctificata sunt mihi donec sanetur qui tetigerit inmundum super mortuo et ex quo egreditur semen quasi coitus |
Lev 22.5 | et qui tangit reptile et quodlibet inmundum cuius tactus est sordidus |
Lev 22.6 | inmundus erit usque ad vesperum et non vescetur his quae sanctificata sunt sed cum laverit carnem suam aqua |
Lev 22.7 | et occubuerit sol tunc mundatus vescetur de sanctificatis quia cibus illius est |
Lev 22.8 | morticinum et captum a bestia non comedent nec polluentur in eis ego sum Dominus |
Lev 22.9 | custodient praecepta mea ut non subiaceant peccato et moriantur in sanctuario cum polluerint illud ego Dominus qui sanctifico eos |
Lev 22.10 | omnis alienigena non comedet de sanctificatis inquilinus sacerdotis et mercennarius non vescentur ex eis |
Lev 22.11 | quem autem sacerdos emerit et qui vernaculus domus eius fuerit hii comedent ex eis |
Lev 22.12 | si filia sacerdotis cuilibet ex populo nupta fuerit de his quae sanctificata sunt et de primitiis non vescetur |
Lev 22.13 | sin autem vidua vel repudiata et absque liberis reversa fuerit ad domum patris sui sicut puella consuerat aletur cibis patris sui omnis alienigena comedendi ex eis non habet potestatem |
Lev 22.14 | qui comederit de sanctificatis per ignorantiam addet quintam partem cum eo quod comedit et dabit sacerdoti in sanctuarium |
Lev 22.15 | nec contaminabunt sanctificata filiorum Israhel quae offerunt Domino |
Lev 22.16 | ne forte sustineant iniquitatem delicti sui cum sanctificata comederint ego Dominus qui sanctifico eos |
Lev 22.17 | locutus est Dominus ad Mosen dicens |
Lev 22.18 | loquere ad Aaron et filios eius et ad omnes filios Israhel dicesque ad eos homo de domo Israhel et de advenis qui habitant apud vos qui obtulerit oblationem suam vel vota solvens vel sponte offerens quicquid illud obtulerit in holocaustum Domini |
Lev 22.19 | ut offeratur per vos masculus inmaculatus erit ex bubus et ex ovibus et ex capris |
Lev 22.20 | si maculam habuerit non offeretis neque erit acceptabile |
Lev 22.21 | homo qui obtulerit victimam pacificorum Domino vel vota solvens vel sponte offerens tam de bubus quam de ovibus inmaculatum offeret ut acceptabile sit omnis macula non erit in eo |
Lev 22.22 | si caecum fuerit si fractum si cicatricem habens si papulas aut scabiem vel inpetiginem non offeretis ea Domino neque adolebitis ex eis super altare Domini |
Lev 22.23 | bovem et ovem aure et cauda amputatis voluntarie offerre potes votum autem ex his solvi non potest |
Lev 22.24 | omne animal quod vel contritis vel tunsis vel sectis ablatisque testiculis est non offeretis Domino et in terra vestra hoc omnino ne faciatis |
Lev 22.25 | de manu alienigenae non offeretis panes Deo vestro et quicquid aliud dare voluerint quia corrupta et maculata sunt omnia non suscipietis ea |
Lev 22.26 | locutusque est Dominus ad Mosen dicens |
Lev 22.27 | bos ovis et capra cum genita fuerint septem diebus erunt sub ubere matris suae die autem octavo et deinceps offerri poterunt Domino |
Lev 22.28 | sive illa bos sive ovis non immolabuntur una die cum fetibus suis |
Lev 22.29 | si immolaveritis hostiam pro gratiarum actione Domino ut possit esse placabilis |
Lev 22.30 | eodem die comedetis eam non remanebit quicquam in mane alterius diei ego Dominus |
Lev 22.31 | custodite mandata mea et facite ea ego Dominus |
Lev 22.32 | ne polluatis nomen meum sanctum ut sanctificer in medio filiorum Israhel ego Dominus qui sanctifico vos |
Lev 22.33 | et eduxi de terra Aegypti ut essem vobis in Deum ego Dominus |
Lev 23.1 | locutus est Dominus ad Mosen dicens |
Lev 23.2 | loquere filiis Israhel et dices ad eos hae sunt feriae Domini quas vocabitis sanctas |
Lev 23.3 | sex diebus facietis opus dies septimus quia sabbati requies est vocabitur sanctus omne opus non facietis in eo sabbatum Domini est in cunctis habitationibus vestris |
Lev 23.4 | hae sunt ergo feriae Domini sanctae quas celebrare debetis temporibus suis |
Lev 23.5 | mense primo quartadecima die mensis ad vesperum phase Domini est |
Lev 23.6 | et quintadecima die mensis huius sollemnitas azymorum Domini est septem diebus azyma comedetis |
Lev 23.7 | dies primus erit vobis celeberrimus sanctusque omne opus servile non facietis in eo |
Lev 23.8 | sed offeretis sacrificium in igne Domino septem diebus dies autem septimus erit celebrior et sanctior nullumque servile opus fiet in eo |
Lev 23.9 | locutusque est Dominus ad Mosen dicens |
Lev 23.10 | loquere filiis Israhel et dices ad eos cum ingressi fueritis terram quam ego dabo vobis et messueritis segetem feretis manipulos spicarum primitias messis vestrae ad sacerdotem |
Lev 23.11 | qui elevabit fasciculum coram Domino ut acceptabile sit pro vobis altero die sabbati et sanctificabit illum |
Lev 23.12 | atque in eodem die quo manipulus consecratur caedetur agnus inmaculatus anniculus in holocaustum Domini |
Lev 23.13 | et libamenta offerentur cum eo duae decimae similae conspersae oleo in incensum Domini odoremque suavissimum liba quoque vini quarta pars hin |
Lev 23.14 | panem et pulentam et pultes non comedetis ex segete usque ad diem qua offeratis ex ea Deo vestro praeceptum est sempiternum in generationibus cunctisque habitaculis vestris |
Lev 23.15 | numerabitis ergo ab altero die sabbati in quo obtulistis manipulum primitiarum septem ebdomadas plenas |
Lev 23.16 | usque ad alteram diem expletionis ebdomadae septimae id est quinquaginta dies et sic offeretis sacrificium novum Domino |
Lev 23.17 | ex omnibus habitaculis vestris panes primitiarum duos de duabus decimis similae fermentatae quos coquetis in primitias Domini |
Lev 23.18 | offeretisque cum panibus septem agnos inmaculatos anniculos et vitulum de armento unum et arietes duos et erunt in holocausto cum libamentis suis in odorem suavissimum Domino |
Lev 23.19 | facietis et hircum pro peccato duosque agnos anniculos hostias pacificorum |
Lev 23.20 | cumque elevaverit eos sacerdos cum panibus primitiarum coram Domino cedent in usum eius |
Lev 23.21 | et vocabitis hunc diem celeberrimum atque sanctissimum omne opus servile non facietis in eo legitimum sempiternum erit in cunctis habitaculis et generationibus vestris |
Lev 23.22 | postquam autem messueritis segetem terrae vestrae non secabitis eam usque ad solum nec remanentes spicas colligetis sed pauperibus et peregrinis dimittetis eas ego Dominus Deus vester |
Lev 23.23 | locutusque est Dominus ad Mosen dicens |
Lev 23.24 | loquere filiis Israhel mense septimo prima die mensis erit vobis sabbatum memorabile clangentibus tubis et vocabitur sanctum |
Lev 23.25 | omne opus servile non facietis in eo et offeretis holocaustum Domino |
Lev 23.26 | locutusque est Dominus ad Mosen dicens |
Lev 23.27 | decimo die mensis huius septimi dies expiationum erit celeberrimus et vocabitur sanctus adfligetisque animas vestras in eo et offeretis holocaustum Domino |
Lev 23.28 | omne opus non facietis in tempore diei huius quia dies propitiationis est ut propitietur vobis Dominus Deus vester |
Lev 23.29 | omnis anima quae adflicta non fuerit die hoc peribit de populis suis |
Lev 23.30 | et quae operis quippiam fecerit delebo eam de populo suo |
Lev 23.31 | nihil ergo operis facietis in eo legitimum sempiternum erit vobis in cunctis generationibus et habitationibus vestris |
Lev 23.32 | sabbatum requietionis est adfligetis animas vestras die nono mensis a vespero usque ad vesperum celebrabitis sabbata vestra |
Lev 23.33 | et locutus est Dominus ad Mosen dicens |
Lev 23.34 | loquere filiis Israhel a quintodecimo die mensis huius septimi erunt feriae tabernaculorum septem diebus Domino |
Lev 23.35 | dies primus vocabitur celeberrimus atque sanctissimus omne opus servile non facietis |
Lev 23.36 | et septem diebus offeretis holocausta Domino dies quoque octavus erit celeberrimus atque sanctissimus et offeretis holocaustum Domino est enim coetus atque collectae omne opus servile non facietis in eo |
Lev 23.37 | hae sunt feriae Domini quas vocabitis celeberrimas et sanctissimas offeretisque in eis oblationes Domino holocausta et libamenta iuxta ritum uniuscuiusque diei |
Lev 23.38 | exceptis sabbatis Domini donisque vestris et quae offertis ex voto vel quae sponte tribuitis Domino |
Lev 23.39 | a quintodecimo ergo die mensis septimi quando congregaveritis omnes fructus terrae vestrae celebrabitis ferias Domini septem diebus die primo et die octavo erit sabbatum id est requies |
Lev 23.40 | sumetisque vobis die primo fructus arboris pulcherrimae spatulasque palmarum et ramos ligni densarum frondium et salices de torrente et laetabimini coram Domino Deo vestro |
Lev 23.41 | celebrabitisque sollemnitatem eius septem diebus per annum legitimum sempiternum erit in generationibus vestris mense septimo festa celebrabitis |
Lev 23.42 | et habitabitis in umbraculis septem diebus omnis qui de genere est Israhel manebit in tabernaculis |
Lev 23.43 | ut discant posteri vestri quod in tabernaculis habitare fecerim filios Israhel cum educerem eos de terra Aegypti ego Dominus Deus vester |
Lev 23.44 | locutusque est Moses super sollemnitatibus Domini ad filios Israhel |
Lev 24.1 | et locutus est Dominus ad Mosen dicens |
Lev 24.2 | praecipe filiis Israhel ut adferant tibi oleum de olivis purissimum ac lucidum ad concinnandas lucernas iugiter |
Lev 24.3 | extra velum testimonii in tabernaculo foederis ponetque eas Aaron a vespere usque in mane coram Domino cultu rituque perpetuo in generationibus vestris |
Lev 24.4 | super candelabro mundissimo ponentur semper in conspectu Domini |
Lev 24.5 | accipies quoque similam et coques ex ea duodecim panes qui singuli habebunt duas decimas |
Lev 24.6 | quorum senos altrinsecus super mensam purissimam coram Domino statues |
Lev 24.7 | et pones super eos tus lucidissimum ut sit panis in monumentum oblationis Domini |
Lev 24.8 | per singula sabbata mutabuntur coram Domino suscepti a filiis Israhel foedere sempiterno |
Lev 24.9 | eruntque Aaron et filiorum eius ut comedant eos in loco sancto quia sanctum sanctorum est de sacrificiis Domini iure perpetuo |
Lev 24.10 | ecce autem egressus filius mulieris israhelitis quem pepererat de viro aegyptio inter filios Israhel iurgatus est in castris cum viro israhelite |
Lev 24.11 | cumque blasphemasset nomen et maledixisset ei adductus est ad Mosen vocabatur autem mater eius Salumith filia Dabri de tribu Dan |
Lev 24.12 | miseruntque eum in carcerem donec nossent quid iuberet Dominus |
Lev 24.13 | qui locutus est ad Mosen |
Lev 24.14 | dicens educ blasphemum extra castra et ponant omnes qui audierunt manus suas super caput eius et lapidet eum populus universus |
Lev 24.15 | et ad filios Israhel loqueris homo qui maledixerit Deo suo portabit peccatum suum |
Lev 24.16 | et qui blasphemaverit nomen Domini morte moriatur lapidibus opprimet eum omnis multitudo sive ille civis seu peregrinus fuerit qui blasphemaverit nomen Domini morte moriatur |
Lev 24.17 | qui percusserit et occiderit hominem morte moriatur |
Lev 24.18 | qui percusserit animal reddat vicarium id est animam pro anima |
Lev 24.19 | qui inrogaverit maculam cuilibet civium suorum sicut fecit fiet ei |
Lev 24.20 | fracturam pro fractura oculum pro oculo dentem pro dente restituet qualem inflixerit maculam talem sustinere cogetur |
Lev 24.21 | qui percusserit iumentum reddet aliud qui percusserit hominem punietur |
Lev 24.22 | aequum iudicium sit inter vos sive peregrinus sive civis peccaverit quia ego sum Dominus Deus vester |
Lev 24.23 | locutusque est Moses ad filios Israhel et eduxerunt eum qui blasphemaverat extra castra ac lapidibus oppresserunt feceruntque filii Israhel sicut praeceperat Dominus Mosi |
Lev 25.1 | locutusque est Dominus ad Mosen in monte Sinai dicens |
Lev 25.2 | loquere filiis Israhel et dices ad eos quando ingressi fueritis terram quam ego dabo vobis sabbatizet sabbatum Domini |
Lev 25.3 | sex annis seres agrum tuum et sex annis putabis vineam tuam colligesque fructus eius |
Lev 25.4 | septimo autem anno sabbatum erit terrae requietionis Domini agrum non seres et vineam non putabis |
Lev 25.5 | quae sponte gignit humus non metes et uvas primitiarum tuarum non colliges quasi vindemiam annus enim requietionis terrae est |
Lev 25.6 | sed erunt vobis in cibum tibi et servo tuo ancillae et mercennario tuo et advenae qui peregrinantur apud te |
Lev 25.7 | iumentis tuis et pecoribus omnia quae nascuntur praebebunt cibum |
Lev 25.8 | numerabis quoque tibi septem ebdomades annorum id est septem septies quae simul faciunt annos quadraginta novem |
Lev 25.9 | et clanges bucina mense septimo decima die mensis propitiationis tempore in universa terra vestra |
Lev 25.10 | sanctificabisque annum quinquagesimum et vocabis remissionem cunctis habitatoribus terrae tuae ipse est enim iobeleus revertetur homo ad possessionem suam et unusquisque rediet ad familiam pristinam |
Lev 25.11 | quia iobeleus est et quinquagesimus annus non seretis neque metetis sponte in agro nascentia et primitias vindemiae non colligetis |
Lev 25.12 | ob sanctificationem iobelei sed statim ablata comedetis |
Lev 25.13 | anno iobelei redient omnes ad possessiones suas |
Lev 25.14 | quando vendes quippiam civi tuo vel emes ab eo ne contristes fratrem tuum sed iuxta numerum annorum iobelei emes ab eo |
Lev 25.15 | et iuxta supputationem frugum vendet tibi |
Lev 25.16 | quanto plus anni remanserint post iobeleum tanto crescet et pretium et quanto minus temporis numeraveris tanto minoris et emptio constabit tempus enim frugum vendet tibi |
Lev 25.17 | nolite adfligere contribules vestros sed timeat unusquisque Deum suum quia ego Dominus Deus vester |
Lev 25.18 | facite praecepta mea et iudicia custodite et implete ea ut habitare possitis in terra absque ullo pavore |
Lev 25.19 | et gignat vobis humus fructus suos quibus vescamini usque ad saturitatem nullius impetum formidantes |
Lev 25.20 | quod si dixeritis quid comedemus anno septimo si non seruerimus neque collegerimus fruges nostras |
Lev 25.21 | dabo benedictionem meam vobis anno sexto et faciet fructus trium annorum |
Lev 25.22 | seretisque anno octavo et comedetis veteres fruges usque ad nonum annum donec nova nascantur edetis vetera |
Lev 25.23 | terra quoque non veniet in perpetuum quia mea est et vos advenae et coloni mei estis |
Lev 25.24 | unde cuncta regio possessionis vestrae sub redemptionis condicione vendetur |
Lev 25.25 | si adtenuatus frater tuus vendiderit possessiunculam suam et voluerit propinquus eius potest redimere quod ille vendiderat |
Lev 25.26 | sin autem non habuerit proximum et ipse pretium ad redimendum potuerit invenire |
Lev 25.27 | conputabuntur fructus ex eo tempore quo vendidit et quod reliquum est reddet emptori sicque recipiet possessionem suam |
Lev 25.28 | quod si non invenerit manus eius ut reddat pretium habebit emptor quod emerat usque ad annum iobeleum in ipso enim omnis venditio redit ad dominum et ad possessorem pristinum |
Lev 25.29 | qui vendiderit domum intra urbis muros habebit licentiam redimendi donec unus impleatur annus |
Lev 25.30 | si non redemerit et anni circulus fuerit evolutus emptor possidebit eam et posteri eius in perpetuum et redimi non poterit etiam in iobeleo |
Lev 25.31 | sin autem in villa fuerit domus quae muros non habet agrorum iure vendetur si ante redempta non fuerit in iobeleo revertetur ad dominum |
Lev 25.32 | aedes Levitarum quae in urbibus sunt semper possunt redimi |
Lev 25.33 | si redemptae non fuerint in iobeleo revertentur ad dominos quia domus urbium leviticarum pro possessionibus sunt inter filios Israhel |
Lev 25.34 | suburbana autem eorum non venient quia possessio sempiterna est |
Lev 25.35 | si adtenuatus fuerit frater tuus et infirmus manu et susceperis eum quasi advenam et peregrinum et vixerit tecum |
Lev 25.36 | ne accipias usuras ab eo nec amplius quam dedisti time Deum tuum ut vivere possit frater tuus apud te |
Lev 25.37 | pecuniam tuam non dabis ei ad usuram et frugum superabundantiam non exiges |
Lev 25.38 | ego Dominus Deus vester qui eduxi vos de terra Aegypti ut darem vobis terram Chanaan et essem vester Deus |
Lev 26.14 | quod si non audieritis me nec feceritis omnia mandata mea |
Lev 26.15 | si spreveritis leges meas et iudicia mea contempseritis ut non faciatis ea quae a me constituta sunt et ad irritum perducatis pactum meum |
Lev 26.16 | ego quoque haec faciam vobis visitabo vos velociter in egestate et ardore qui conficiat oculos vestros et consumat animas frustra seretis sementem quae ab hostibus devorabitur |
Lev 26.17 | ponam faciem meam contra vos et corruetis coram hostibus vestris et subiciemini his qui oderunt vos fugietis nemine persequente |
Lev 26.18 | sin autem nec sic oboedieritis mihi addam correptiones vestras septuplum propter peccata vestra |
Lev 26.19 | et conteram superbiam duritiae vestrae daboque caelum vobis desuper sicut ferrum et terram aeneam |
Lev 26.20 | consumetur in cassum labor vester non proferet terra germen nec arbores poma praebebunt |
Lev 26.21 | si ambulaveritis ex adverso mihi nec volueritis audire me addam plagas vestras usque in septuplum propter peccata vestra |
Lev 26.22 | emittamque in vos bestias agri quae consumant et vos et pecora vestra et ad paucitatem cuncta redigant desertaeque fiant viae vestrae |
Lev 26.23 | quod si nec sic volueritis recipere disciplinam sed ambulaveritis ex adverso mihi |
Lev 26.24 | ego quoque contra vos adversus incedam et percutiam vos septies propter peccata vestra |
Lev 26.25 | inducamque super vos gladium ultorem foederis mei cumque confugeritis in urbes mittam pestilentiam in medio vestri et trademini hostium manibus |
Lev 26.26 | postquam confregero baculum panis vestri ita ut decem mulieres in uno clibano coquant panes et reddant eos ad pondus et comedetis et non saturabimini |
Lev 26.27 | sin autem nec per haec audieritis me sed ambulaveritis contra me |
Lev 26.28 | et ego incedam adversum vos in furore contrario et corripiam vos septem plagis propter peccata vestra |
Lev 26.29 | ita ut comedatis carnes filiorum et filiarum vestrarum |
Lev 26.30 | destruam excelsa vestra et simulacra confringam cadetis inter ruinas idolorum vestrorum et abominabitur vos anima mea |
Lev 26.31 | in tantum ut urbes vestras redigam in solitudinem et deserta faciam sanctuaria vestra nec recipiam ultra odorem suavissimum |
Lev 26.32 | disperdamque terram vestram et stupebunt super ea inimici vestri cum habitatores illius fuerint |
Lev 26.33 | vos autem dispergam in gentes et evaginabo post vos gladium eritque terra vestra deserta et civitates dirutae |
Lev 26.34 | tunc placebunt terrae sabbata sua cunctis diebus solitudinis suae quando fueritis |
Lev 26.35 | in terra hostili sabbatizabit et requiescet in sabbatis solitudinis suae eo quod non requieverit in sabbatis vestris quando habitabatis in ea |
Lev 26.36 | et qui de vobis remanserint dabo pavorem in cordibus eorum in regionibus hostium terrebit eos sonitus folii volantis et ita fugient quasi gladium cadent nullo sequente |
Lev 26.37 | et corruent singuli super fratres suos quasi bella fugientes nemo vestrum inimicis audebit resistere |
Lev 26.38 | peribitis inter gentes et hostilis vos terra consumet |
Lev 26.39 | quod si et de his aliqui remanserint tabescent in iniquitatibus suis in terra inimicorum suorum et propter peccata patrum suorum et sua adfligentur |
Lev 26.40 | donec confiteantur iniquitates suas et maiorum suorum quibus praevaricati sunt in me et ambulaverunt ex adverso mihi |
Lev 26.41 | ambulabo igitur et ego contra eos et inducam illos in terram hostilem donec erubescat incircumcisa mens eorum tunc orabunt pro impietatibus suis |
Lev 26.42 | et recordabor foederis mei quod pepigi cum Iacob et Isaac et Abraham terrae quoque memor ero |
Lev 26.43 | quae cum relicta fuerit ab eis conplacebit sibi in sabbatis suis patiens solitudinem propter illos ipsi vero rogabunt pro peccatis suis eo quod abiecerint iudicia mea et leges meas despexerint |
Lev 26.44 | et tamen etiam cum essent in terra hostili non penitus abieci eos neque sic despexi ut consumerentur et irritum facerem pactum meum cum eis ego enim sum Dominus Deus eorum |
Lev 26.45 | et recordabor foederis mei pristini quando eduxi eos de terra Aegypti in conspectu gentium ut essem Deus eorum ego Dominus Deus haec sunt praecepta atque iudicia et leges quas dedit Dominus inter se et inter filios Israhel in monte Sinai per manum Mosi |
Lev 27.1 | locutusque est Dominus ad Mosen dicens |
Lev 27.2 | loquere filiis Israhel et dices ad eos homo qui votum fecerit et spoponderit Deo animam suam sub aestimatione dabit pretium |
Lev 27.3 | si fuerit masculus a vicesimo usque ad sexagesimum annum dabit quinquaginta siclos argenti ad mensuram sanctuarii |
Lev 27.4 | si mulier triginta |
Lev 27.5 | a quinto autem anno usque ad vicesimum masculus dabit viginti siclos femina decem |
Lev 27.6 | ab uno mense usque ad annum quintum pro masculo dabuntur quinque sicli pro femina tres |
Lev 27.7 | sexagenarius et ultra masculus dabit quindecim siclos femina decem |
Lev 27.8 | si pauper fuerit et aestimationem reddere non valebit stabit coram sacerdote et quantum ille aestimaverit et viderit eum posse reddere tantum dabit |
Lev 27.9 | animal autem quod immolari potest Domino si quis voverit sanctum erit |
Lev 27.10 | et mutari non poterit id est nec melius malo nec peius bono quod si mutaverit et ipsum quod mutatum est et illud pro quo mutatum est consecratum erit Domino |
Lev 27.11 | animal inmundum quod immolari Domino non potest si quis voverit adducetur ante sacerdotem |
Lev 27.12 | qui diiudicans utrum bonum an malum sit statuet pretium |
Lev 27.13 | quod si dare voluerit is qui offert addet supra aestimationis quintam partem |
Lev 27.14 | homo si voverit domum suam et sanctificaverit Domino considerabit eam sacerdos utrum bona an mala sit et iuxta pretium quod ab eo fuerit constitutum venundabitur |
Lev 27.15 | sin autem ille qui voverat voluerit redimere eam dabit quintam partem aestimationis supra et habebit domum |
Lev 27.16 | quod si agrum possessionis suae voverit et consecraverit Domino iuxta mensuram sementis aestimabitur pretium si triginta modiis hordei seritur terra quinquaginta siclis veniet argenti |
Lev 27.17 | si statim ab anno incipientis iobelei voverit agrum quanto valere potest tanto aestimabitur |
Lev 27.18 | sin autem post aliquantum temporis supputabit sacerdos pecuniam iuxta annorum qui reliqui sunt numerum usque ad iobeleum et detrahetur ex pretio |
Lev 27.19 | quod si voluerit redimere agrum ille qui voverat addet quintam partem aestimatae pecuniae et possidebit eum |
Lev 27.20 | sin autem noluerit redimere sed alteri cuilibet fuerit venundatus ultra eum qui voverat redimere non poterit |
Lev 27.21 | quia cum iobelei venerit dies sanctificatus erit Domino et possessio consecrata ad ius pertinet sacerdotum |
Lev 27.22 | si ager emptus et non de possessione maiorum sanctificatus fuerit Domino |
Lev 27.23 | supputabit sacerdos iuxta annorum numerum usque ad iobeleum pretium et dabit ille qui voverat eum Domino |
Lev 27.24 | in iobeleo autem revertetur ad priorem dominum qui vendiderat eum et habuerat in sortem possessionis suae |
Lev 27.25 | omnis aestimatio siclo sanctuarii ponderabitur siclus viginti obolos habet |
Lev 27.26 | primogenita quae ad Dominum pertinent nemo sanctificare poterit et vovere sive bos sive ovis fuerit Domini sunt |
Lev 27.27 | quod si inmundum est animal redimet qui obtulit iuxta aestimationem tuam et addet quintam partem pretii si redimere noluerit vendetur alteri quantocumque a te fuerit aestimatum |
Lev 27.28 | omne quod Domino consecratur sive homo fuerit sive animal sive ager non veniet nec redimi poterit quicquid semel fuerit consecratum sanctum sanctorum erit Domino |
Lev 27.29 | et omnis consecratio quae offertur ab homine non redimetur sed morte morietur |
Lev 27.30 | omnes decimae terrae sive de frugibus sive de pomis arborum Domini sunt et illi sanctificantur |
Lev 27.31 | si quis autem voluerit redimere decimas suas addet quintam partem earum |
Lev 27.32 | omnium decimarum boves et oves et caprae quae sub pastoris virga transeunt quicquid decimum venerit sanctificabitur Domino |
Lev 27.33 | non eligetur nec bonum nec malum nec altero commutabitur si quis mutaverit et quod mutatum est et pro quo mutatum est sanctificabitur Domino et non redimetur |
Lev 27.34 | haec sunt praecepta quae mandavit Dominus Mosi ad filios Israhel in monte Sinai |