Global Chant Database Global Chant Database

Search by Bible verses

... back to Bible search ...

Tit 1.1 Paulus servus Dei apostolus autem Iesu Christi secundum fidem electorum Dei et agnitionem veritatis quae secundum pietatem est
Tit 1.2 in spem vitae aeternae quam promisit qui non mentitur Deus ante tempora saecularia
Tit 1.3 manifestavit autem temporibus suis verbum suum in praedicatione quae credita est mihi secundum praeceptum salvatoris nostri Dei
Tit 1.4 Tito dilecto filio secundum communem fidem gratia et pax a Deo Patre et Christo Iesu salvatore nostro
Tit 1.5 huius rei gratia reliqui te Cretae ut ea quae desunt corrigas et constituas per civitates presbyteros sicut ego tibi disposui
Tit 1.6 si quis sine crimine est unius uxoris vir filios habens fideles non in accusatione luxuriae aut non subditos
Tit 1.7 oportet enim episcopum sine crimine esse sicut Dei dispensatorem non superbum non iracundum non vinolentum non percussorem non turpilucri cupidum
Tit 1.8 sed hospitalem benignum sobrium iustum sanctum continentem
Tit 1.9 amplectentem eum qui secundum doctrinam est fidelem sermonem ut potens sit et exhortari in doctrina sana et eos qui contradicunt arguere
Tit 1.10 sunt enim multi et inoboedientes vaniloqui et seductores maxime qui de circumcisione sunt
Tit 1.11 quos oportet redargui qui universas domos subvertunt docentes quae non oportet turpis lucri gratia
Tit 1.12 dixit quidam ex illis proprius ipsorum propheta Cretenses semper mendaces malae bestiae ventres pigri
Tit 1.13 testimonium hoc verum est quam ob causam increpa illos dure ut sani sint in fide
Tit 1.14 non intendentes iudaicis fabulis et mandatis hominum aversantium se a veritate
Tit 1.15 omnia munda mundis coinquinatis autem et infidelibus nihil mundum sed inquinatae sunt eorum et mens et conscientia
Tit 1.16 confitentur se nosse Deum factis autem negant cum sunt abominati et incredibiles et ad omne opus bonum reprobi
Tit 2.1 tu autem loquere quae decet sanam doctrinam
Tit 2.2 senes ut sobrii sint pudici prudentes sani fide dilectione patientia
Tit 2.3 anus similiter in habitu sancto non criminatrices non vino multo servientes bene docentes
Tit 2.4 ut prudentiam doceant adulescentulas ut viros suos ament filios diligant
Tit 2.5 prudentes castas domus curam habentes benignas subditas suis viris ut non blasphemetur verbum Dei
Tit 2.6 iuvenes similiter hortare ut sobrii sint
Tit 2.7 in omnibus te ipsum praebe exemplum bonorum operum in doctrina integritatem gravitatem
Tit 2.8 verbum sanum inreprehensibilem ut is qui ex adverso est vereatur nihil habens malum dicere de nobis
Tit 2.9 servos dominis suis subditos esse in omnibus placentes non contradicentes
Tit 2.10 non fraudantes sed in omnibus fidem bonam ostendentes ut doctrinam salutaris nostri Dei ornent in omnibus
Tit 2.11 apparuit enim gratia Dei salutaris omnibus hominibus
Tit 2.12 erudiens nos ut abnegantes impietatem et saecularia desideria sobrie et iuste et pie vivamus in hoc saeculo
Tit 2.13 expectantes beatam spem et adventum gloriae magni Dei et salvatoris nostri Iesu Christi
Tit 2.14 qui dedit semet ipsum pro nobis ut nos redimeret ab omni iniquitate et mundaret sibi populum acceptabilem sectatorem bonorum operum
Tit 2.15 haec loquere et exhortare et argue cum omni imperio nemo te contemnat
Tit 3.1 admone illos principibus et potestatibus subditos esse dicto oboedire ad omne opus bonum paratos esse
Tit 3.2 neminem blasphemare non litigiosos esse modestos omnem ostendentes mansuetudinem ad omnes homines
Tit 3.3 eramus enim et nos aliquando insipientes increduli errantes servientes desideriis et voluptatibus variis in malitia et invidia agentes odibiles odientes invicem
Tit 3.4 cum autem benignitas et humanitas apparuit salvatoris nostri Dei
Tit 3.5 non ex operibus iustitiae quae fecimus nos sed secundum suam misericordiam salvos nos fecit per lavacrum regenerationis et renovationis Spiritus Sancti
Tit 3.6 quem effudit in nos abunde per Iesum Christum salvatorem nostrum
Tit 3.7 ut iustificati gratia ipsius heredes simus secundum spem vitae aeternae
Tit 3.8 fidelis sermo est et de his volo te confirmare ut curent bonis operibus praeesse qui credunt Deo haec sunt bona et utilia hominibus
Tit 3.9 stultas autem quaestiones et genealogias et contentiones et pugnas legis devita sunt enim inutiles et vanae
Tit 3.10 hereticum hominem post unam et secundam correptionem devita
Tit 3.11 sciens quia subversus est qui eiusmodi est et delinquit proprio iudicio condemnatus
Tit 3.12 cum misero ad te Arteman aut Tychicum festina ad me venire Nicopolim ibi enim statui hiemare
Tit 3.13 Zenan legis peritum et Apollo sollicite praemitte ut nihil illis desit
Tit 3.14 discant autem et nostri bonis operibus praeesse ad usus necessarios ut non sint infructuosi
Tit 3.15 salutant te qui mecum sunt omnes saluta qui nos amant in fide gratia Dei cum omnibus vobis amen

Global Chant Database
Global Chant Database