Melody scheme: | |
Text: | Laudate nomen Domini |
Genre: | an |
Modus: | 2 |
Places in the Bible: | Ps 39.5 beatus vir cuius est nomen Domini spes ipsius et non respexit in vanitates et insanias falsas Ex 20.7 non adsumes nomen Domini Dei tui in vanum nec enim habebit insontem Dominus eum qui adsumpserit nomen Domini Dei sui frustra Ex 34.5 cumque descendisset Dominus per nubem stetit Moses cum eo invocans nomen Domini Gen 13.4 in loco altaris quod fecerat prius et invocavit ibi nomen Domini Ps 115.4 calicem salutaris accipiam et nomen Domini invocabo Gen 21.33 surrexit autem Abimelech et Fichol princeps militiae eius reversique sunt in terram Palestinorum Abraham vero plantavit nemus in Bersabee et invocavit ibi nomen Domini Dei aeterni Isa 24.15 propter hoc in doctrinis glorificate Dominum in insulis maris nomen Domini Dei Israhel Job 1.21 et dixit nudus egressus sum de utero matris meae et nudus revertar illuc Dominus dedit Dominus abstulit sit nomen Domini benedictum Joel 2.32 et erit omnis qui invocaverit nomen Domini salvus erit quia in monte Sion et in Hierusalem erit salvatio sicut dixit Dominus et in residuis quos Dominus vocaverit Lev 24.16 et qui blasphemaverit nomen Domini morte moriatur lapidibus opprimet eum omnis multitudo sive ille civis seu peregrinus fuerit qui blasphemaverit nomen Domini morte moriatur Prov 18.10 turris fortissima nomen Domini ad ipsum currit iustus et exaltabitur Ps 101.16 et timebunt gentes nomen Domini et omnes reges terrae gloriam tuam Ro 10.13 omnis enim quicumque invocaverit nomen Domini salvus erit Ps 112.2 sit nomen Domini benedictum ex hoc nunc et usque in saeculum Ps 114.4 et nomen Domini invocavi o Domine libera animam meam Ps 148.12 iuvenes et virgines senes cum iunioribus laudent nomen Domini Ps 148.5 laudent nomen Domini quia ipse dixit et facta sunt ipse mandavit et creata sunt Eccl 51.17 propterea confitebor et laudem dicam tibi et benedicam nomen Domini Gen 16.13 vocavit autem nomen Domini qui loquebatur ad eam Tu Deus qui vidisti me dixit enim profecto hic vidi posteriora videntis me Ac 19.17 hoc autem notum factum est omnibus Iudaeis atque gentilibus qui habitabant Ephesi et cecidit timor super omnes illos et magnificabatur nomen Domini Iesu Ac 19.13 temptaverunt autem quidam et de circumeuntibus iudaeis exorcistis invocare super eos qui habebant spiritus malos nomen Domini Iesu dicentes adiuro vos per Iesum quem Paulus praedicat 2Tim 2.19 sed firmum fundamentum Dei stetit habens signaculum hoc cognovit Dominus qui sunt eius et discedat ab iniquitate omnis qui nominat nomen Domini 2Thes 1.12 ut clarificetur nomen Domini nostri Iesu Christi in vobis et vos in illo secundum gratiam Dei nostri et Domini Iesu Christi 2Sam 6.2 surrexitque et abiit et universus populus qui erat cum eo de viris Iuda ut adducerent arcam Dei super quam invocatum est nomen Domini exercituum sedentis in cherubin super eam 2Reg 5.11 iratus Naaman recedebat dicens putabam quod egrederetur ad me et stans invocaret nomen Domini Dei sui et tangeret manu sua locum leprae et curaret me 1Co 1.2 ecclesiae Dei quae est Corinthi sanctificatis in Christo Iesu vocatis sanctis cum omnibus qui invocant nomen Domini nostri Iesu Christi in omni loco ipsorum et nostro 1Co 1.10 obsecro autem vos fratres per nomen Domini nostri Iesu Christi ut id ipsum dicatis omnes et non sint in vobis scismata sitis autem perfecti in eodem sensu et in eadem sententia Ac 2.21 et erit omnis quicumque invocaverit nomen Domini salvus erit Dan 2.20 et locutus ait sit nomen Domini benedictum a saeculo et usque in saeculum quia sapientia et fortitudo eius sunt Deut 5.11 non usurpabis nomen Domini Dei tui frustra quia non erit inpunitus qui super re vana nomen eius adsumpserit Deut 28.10 videbuntque omnes terrarum populi quod nomen Domini invocatum sit super te et timebunt te Ac 21.13 tunc respondit Paulus et dixit quid facitis flentes et adfligentes cor meum ego enim non solum alligari sed et mori in Hierusalem paratus sum propter nomen Domini Iesu 1Tim 6.1 quicumque sunt sub iugo servi dominos suos omni honore dignos arbitrentur ne nomen Domini et doctrina blasphemetur Gen 4.26 sed et Seth natus est filius quem vocavit Enos iste coepit invocare nomen Domini Isa 30.27 ecce nomen Domini venit de longinquo ardens furor eius et gravis ad portandum labia eius repleta sunt indignatione et lingua eius quasi ignis devorans Joel 2.26 et comedetis vescentes et saturabimini et laudabitis nomen Domini Dei vestri qui fecit vobiscum mirabilia et non confundetur populus meus in sempiternum Eccl 47.12 et dedit in celebrationibus decus et ornavit tempora usque ad consummationem vitae ut laudarent sanctum nomen Domini et amplificarent mane Dei sanctitatem Deut 32.3 quia nomen Domini invocabo date magnificentiam Deo nostro Isa 59.19 et timebunt qui ab occidente nomen Domini et qui ab ortu solis gloriam eius cum venerit quasi fluvius violentus quem spiritus Domini cogit Ps 112.3 a solis ortu usque ad occasum laudabile nomen Domini Ps 101.22 ut adnuntiet in Sion nomen Domini et laudem suam in Hierusalem 1Reg 18.24 invocate nomina deorum vestrorum et ego invocabo nomen Domini et deus qui exaudierit per ignem ipse sit Deus respondens omnis populus ait optima propositio Eccl 39.41 et nunc in omni corde et ore conlaudate et benedicite nomen Domini Ps 134.1 alleluia laudate nomen Domini laudate servi Dominum Ps 112.1 alleluia laudate pueri Dominum laudate nomen Domini |
Audio samples of Laudate nomen Domini: