1Tim 1.1 | Paulus apostolus Christi Iesu secundum imperium Dei salvatoris nostri et Christi Iesu spei nostrae |
1Tim 1.2 | Timotheo dilecto filio in fide gratia misericordia pax a Deo Patre et Christo Iesu Domino nostro |
1Tim 1.3 | sicut rogavi te ut remaneres Ephesi cum irem in Macedoniam ut denuntiares quibusdam ne aliter docerent |
1Tim 1.4 | neque intenderent fabulis et genealogiis interminatis quae quaestiones praestant magis quam aedificationem Dei quae est in fide |
1Tim 1.5 | finis autem praecepti est caritas de corde puro et conscientia bona et fide non ficta |
1Tim 1.6 | a quibus quidam aberrantes conversi sunt in vaniloquium |
1Tim 1.7 | volentes esse legis doctores non intellegentes neque quae loquuntur neque de quibus adfirmant |
1Tim 1.8 | scimus autem quia bona est lex si quis ea legitime utatur |
1Tim 1.9 | sciens hoc quia iusto lex non est posita sed iniustis et non subditis impiis et peccatoribus sceleratis et contaminatis patricidis et matricidis homicidis |
1Tim 1.10 | fornicariis masculorum concubitoribus plagiariis mendacibus periuris et si quid aliud sanae doctrinae adversatur |
1Tim 1.11 | quae est secundum evangelium gloriae beati Dei quod creditum est mihi |
1Tim 1.12 | gratias ago ei qui me confortavit Christo Iesu Domino nostro quia fidelem me existimavit ponens in ministerio |
1Tim 1.13 | qui prius fui blasphemus et persecutor et contumeliosus sed misericordiam consecutus sum quia ignorans feci in incredulitate |
1Tim 1.14 | superabundavit autem gratia Domini nostri cum fide et dilectione quae est in Christo Iesu |
1Tim 1.15 | fidelis sermo et omni acceptione dignus quia Christus Iesus venit in mundum peccatores salvos facere quorum primus ego sum |
1Tim 1.16 | sed ideo misericordiam consecutus sum ut in me primo ostenderet Christus Iesus omnem patientiam ad deformationem eorum qui credituri sunt illi in vitam aeternam |
1Tim 1.17 | regi autem saeculorum inmortali invisibili soli Deo honor et gloria in saecula saeculorum amen |
1Tim 1.18 | hoc praeceptum commendo tibi fili Timothee secundum praecedentes in te prophetias ut milites in illis bonam militiam |
1Tim 1.19 | habens fidem et bonam conscientiam quam quidam repellentes circa fidem naufragaverunt |
1Tim 1.20 | ex quibus est Hymeneus et Alexander quos tradidi Satanae ut discant non blasphemare |
1Tim 2.1 | obsecro igitur primo omnium fieri obsecrationes orationes postulationes gratiarum actiones pro omnibus hominibus |
1Tim 2.2 | pro regibus et omnibus qui in sublimitate sunt ut quietam et tranquillam vitam agamus in omni pietate et castitate |
1Tim 2.3 | hoc enim bonum est et acceptum coram salutari nostro Deo |
1Tim 2.4 | qui omnes homines vult salvos fieri et ad agnitionem veritatis venire |
1Tim 2.5 | unus enim Deus unus et mediator Dei et hominum homo Christus Iesus |
1Tim 2.6 | qui dedit redemptionem semet ipsum pro omnibus testimonium temporibus suis |
1Tim 2.7 | in quo positus sum ego praedicator et apostolus veritatem dico non mentior doctor gentium in fide et veritate |
1Tim 2.8 | volo ergo viros orare in omni loco levantes puras manus sine ira et disceptatione |
1Tim 2.9 | similiter et mulieres in habitu ornato cum verecundia et sobrietate ornantes se non in tortis crinibus aut auro aut margaritis vel veste pretiosa |
1Tim 2.10 | sed quod decet mulieres promittentes pietatem per opera bona |
1Tim 2.11 | mulier in silentio discat cum omni subiectione |
1Tim 2.12 | docere autem mulieri non permitto neque dominari in virum sed esse in silentio |
1Tim 2.13 | Adam enim primus formatus est deinde Eva |
1Tim 2.14 | et Adam non est seductus mulier autem seducta in praevaricatione fuit |
1Tim 2.15 | salvabitur autem per filiorum generationem si permanserint in fide et dilectione et sanctificatione cum sobrietate |
1Tim 3.1 | fidelis sermo si quis episcopatum desiderat bonum opus desiderat |
1Tim 3.2 | oportet ergo episcopum inreprehensibilem esse unius uxoris virum sobrium prudentem ornatum hospitalem doctorem |
1Tim 3.3 | non vinolentum non percussorem sed modestum non litigiosum non cupidum |
1Tim 3.4 | suae domui bene praepositum filios habentem subditos cum omni castitate |
1Tim 3.5 | si quis autem domui suae praeesse nescit quomodo ecclesiae Dei diligentiam habebit |
1Tim 3.6 | non neophytum ne in superbia elatus in iudicium incidat diaboli |
1Tim 3.7 | oportet autem illum et testimonium habere bonum ab his qui foris sunt ut non in obprobrium incidat et laqueum diaboli |
1Tim 3.8 | diaconos similiter pudicos non bilingues non multo vino deditos non turpe lucrum sectantes |
1Tim 3.9 | habentes mysterium fidei in conscientia pura |
1Tim 3.10 | et hii autem probentur primum et sic ministrent nullum crimen habentes |
1Tim 3.11 | mulieres similiter pudicas non detrahentes sobrias fideles in omnibus |
1Tim 3.12 | diacones sint unius uxoris viri qui filiis suis bene praesunt et suis domibus |
1Tim 3.13 | qui enim bene ministraverint gradum sibi bonum adquirent et multam fiduciam in fide quae est in Christo Iesu |
1Tim 3.14 | haec tibi scribo sperans venire ad te cito |
1Tim 3.15 | si autem tardavero ut scias quomodo oporteat te in domo Dei conversari quae est ecclesia Dei vivi columna et firmamentum veritatis |
1Tim 3.16 | et manifeste magnum est pietatis sacramentum quod manifestatum est in carne iustificatum est in spiritu apparuit angelis praedicatum est gentibus creditum est in mundo adsumptum est in gloria |
1Tim 4.1 | Spiritus autem manifeste dicit quia in novissimis temporibus discedent quidam a fide adtendentes spiritibus erroris et doctrinis daemoniorum |
1Tim 4.2 | in hypocrisi loquentium mendacium et cauteriatam habentium suam conscientiam |
1Tim 4.3 | prohibentium nubere abstinere a cibis quos Deus creavit ad percipiendum cum gratiarum actione fidelibus et his qui cognoverunt veritatem |
1Tim 4.4 | quia omnis creatura Dei bona et nihil reiciendum quod cum gratiarum actione percipitur |
1Tim 4.5 | sanctificatur enim per verbum Dei et orationem |
1Tim 4.6 | haec proponens fratribus bonus eris minister Christi Iesu enutritus verbis fidei et bonae doctrinae quam adsecutus es |
1Tim 4.7 | ineptas autem et aniles fabulas devita exerce te ipsum ad pietatem |
1Tim 4.8 | nam corporalis exercitatio ad modicum utilis est pietas autem ad omnia utilis est promissionem habens vitae quae nunc est et futurae |
1Tim 4.9 | fidelis sermo et omni acceptione dignus |
1Tim 4.10 | in hoc enim laboramus et maledicimur quia speravimus in Deum vivum qui est salvator omnium hominum maxime fidelium |
1Tim 4.11 | praecipe haec et doce |
1Tim 4.12 | nemo adulescentiam tuam contemnat sed exemplum esto fidelium in verbo in conversatione in caritate in fide in castitate |
1Tim 4.13 | dum venio adtende lectioni exhortationi doctrinae |
1Tim 4.14 | noli neglegere gratiam quae in te est quae data est tibi per prophetiam cum inpositione manuum presbyterii |
1Tim 4.15 | haec meditare in his esto ut profectus tuus manifestus sit omnibus |
1Tim 4.16 | adtende tibi et doctrinae insta in illis hoc enim faciens et te ipsum salvum facies et qui te audiunt |
1Tim 5.1 | seniorem ne increpaveris sed obsecra ut patrem iuvenes ut fratres |
1Tim 5.2 | anus ut matres iuvenculas ut sorores in omni castitate |
1Tim 5.3 | viduas honora quae vere viduae sunt |
1Tim 5.4 | si qua autem vidua filios aut nepotes habet discant primum domum suam regere et mutuam vicem reddere parentibus hoc enim acceptum est coram Deo |
1Tim 5.5 | quae autem vere vidua est et desolata speravit in Deum et instat obsecrationibus et orationibus nocte ac die |
1Tim 5.6 | nam quae in deliciis est vivens mortua est |
1Tim 5.7 | et hoc praecipe ut inreprehensibiles sint |
1Tim 5.8 | si quis autem suorum et maxime domesticorum curam non habet fidem negavit et est infideli deterior |
1Tim 5.9 | vidua eligatur non minus sexaginta annorum quae fuerit unius viri uxor |
1Tim 5.10 | in operibus bonis testimonium habens si filios educavit si hospitio recepit si sanctorum pedes lavit si tribulationem patientibus subministravit si omne opus bonum subsecuta est |
1Tim 5.11 | adulescentiores autem viduas devita cum enim luxuriatae fuerint in Christo nubere volunt |
1Tim 5.12 | habentes damnationem quia primam fidem irritam fecerunt |
1Tim 5.13 | simul autem et otiosae discunt circumire domos non solum otiosae sed et verbosae et curiosae loquentes quae non oportet |
1Tim 5.14 | volo ergo iuveniores nubere filios procreare matres familias esse nullam occasionem dare adversario maledicti gratia |
1Tim 5.15 | iam enim quaedam conversae sunt retro Satanan |
1Tim 5.16 | si qua fidelis habet viduas subministret illis et non gravetur ecclesia ut his quae vere viduae sunt sufficiat |
1Tim 5.17 | qui bene praesunt presbyteri duplici honore digni habeantur maxime qui laborant in verbo et doctrina |
1Tim 5.18 | dicit enim scriptura non infrenabis os bovi trituranti et dignus operarius mercede sua |
1Tim 5.19 | adversus presbyterum accusationem noli recipere nisi sub duobus et tribus testibus |
1Tim 5.20 | peccantes coram omnibus argue ut et ceteri timorem habeant |
1Tim 5.21 | testor coram Deo et Christo Iesu et electis angelis ut haec custodias sine praeiudicio nihil faciens in aliam partem declinando |
1Tim 5.22 | manus cito nemini inposueris neque communicaveris peccatis alienis te ipsum castum custodi |
1Tim 5.23 | noli adhuc aquam bibere sed vino modico utere propter stomachum tuum et frequentes tuas infirmitates |
1Tim 5.24 | quorundam hominum peccata manifesta sunt praecedentia ad iudicium quosdam autem et subsequuntur |
1Tim 5.25 | similiter et facta bona manifesta sunt et quae aliter se habent abscondi non possunt |
1Tim 6.1 | quicumque sunt sub iugo servi dominos suos omni honore dignos arbitrentur ne nomen Domini et doctrina blasphemetur |
1Tim 6.2 | qui autem fideles habent dominos non contemnant quia fratres sunt sed magis serviant quia fideles sunt et dilecti qui beneficii participes sunt haec doce et exhortare |
1Tim 6.3 | si quis aliter docet et non adquiescit sanis sermonibus Domini nostri Iesu Christi et ei quae secundum pietatem est doctrinae |
1Tim 6.4 | superbus nihil sciens sed languens circa quaestiones et pugnas verborum ex quibus oriuntur invidiae contentiones blasphemiae suspiciones malae |
1Tim 6.5 | conflictationes hominum mente corruptorum et qui veritate privati sunt existimantium quaestum esse pietatem |
1Tim 6.6 | est autem quaestus magnus pietas cum sufficientia |
1Tim 6.7 | nihil enim intulimus in mundum haut dubium quia nec auferre quid possumus |
1Tim 6.8 | habentes autem alimenta et quibus tegamur his contenti sumus |
1Tim 6.9 | nam qui volunt divites fieri incidunt in temptationem et laqueum et desideria multa inutilia et nociva quae mergunt homines in interitum et perditionem |
1Tim 6.10 | radix enim omnium malorum est cupiditas quam quidam appetentes erraverunt a fide et inseruerunt se doloribus multis |
1Tim 6.11 | tu autem o homo Dei haec fuge sectare vero iustitiam pietatem fidem caritatem patientiam mansuetudinem |
1Tim 6.12 | certa bonum certamen fidei adprehende vitam aeternam in qua vocatus es et confessus bonam confessionem coram multis testibus |
1Tim 6.13 | praecipio tibi coram Deo qui vivificat omnia et Christo Iesu qui testimonium reddidit sub Pontio Pilato bonam confessionem |
1Tim 6.14 | ut serves mandatum sine macula inreprehensibile usque in adventum Domini nostri Iesu Christi |
1Tim 6.15 | quem suis temporibus ostendet beatus et solus potens rex regum et Dominus dominantium |
1Tim 6.16 | qui solus habet inmortalitatem lucem habitans inaccessibilem quem vidit nullus hominum sed nec videre potest cui honor et imperium sempiternum amen |
1Tim 6.17 | divitibus huius saeculi praecipe non sublime sapere neque sperare in incerto divitiarum sed in Deo qui praestat nobis omnia abunde ad fruendum |
1Tim 6.18 | bene agere divites fieri in operibus bonis facile tribuere communicare |
1Tim 6.19 | thesaurizare sibi fundamentum bonum in futurum ut adprehendant veram vitam |
1Tim 6.20 | o Timothee depositum custodi devitans profanas vocum novitates et oppositiones falsi nominis scientiae |
1Tim 6.21 | quam quidam promittentes circa fidem exciderunt gratia tecum |