2Thes 1.1 | Paulus et Silvanus et Timotheus ecclesiae Thessalonicensium in Deo Patre nostro et Domino Iesu Christo |
2Thes 1.2 | gratia vobis et pax a Deo Patre nostro et Domino Iesu Christo |
2Thes 1.3 | gratias agere debemus Deo semper pro vobis fratres ita ut dignum est quoniam supercrescit fides vestra et abundat caritas uniuscuiusque omnium vestrum in invicem |
2Thes 1.4 | ita ut et nos ipsi in vobis gloriemur in ecclesiis Dei pro patientia vestra et fide in omnibus persecutionibus vestris et tribulationibus quas sustinetis |
2Thes 1.5 | in exemplum iusti iudicii Dei ut digni habeamini regno Dei pro quo et patimini |
2Thes 1.6 | si tamen iustum est apud Deum retribuere tribulationem his qui vos tribulant |
2Thes 1.7 | et vobis qui tribulamini requiem nobiscum in revelatione Domini Iesu de caelo cum angelis virtutis eius |
2Thes 1.8 | in flamma ignis dantis vindictam his qui non noverunt Deum et qui non oboediunt evangelio Domini nostri Iesu |
2Thes 1.9 | qui poenas dabunt in interitu aeternas a facie Domini et a gloria virtutis eius |
2Thes 1.10 | cum venerit glorificari in sanctis suis et admirabilis fieri in omnibus qui crediderunt quia creditum est testimonium nostrum super vos in die illo |
2Thes 1.11 | in quo etiam oramus semper pro vobis ut dignetur vos vocatione sua Deus et impleat omnem voluntatem bonitatis et opus fidei in virtute |
2Thes 1.12 | ut clarificetur nomen Domini nostri Iesu Christi in vobis et vos in illo secundum gratiam Dei nostri et Domini Iesu Christi |
2Thes 2.1 | rogamus autem vos fratres per adventum Domini nostri Iesu Christi et nostrae congregationis in ipsum |
2Thes 2.2 | ut non cito moveamini a sensu neque terreamini neque per spiritum neque per sermonem neque per epistulam tamquam per nos quasi instet dies Domini |
2Thes 2.3 | ne quis vos seducat ullo modo quoniam nisi venerit discessio primum et revelatus fuerit homo peccati filius perditionis |
2Thes 2.4 | qui adversatur et extollitur supra omne quod dicitur Deus aut quod colitur ita ut in templo Dei sedeat ostendens se quia sit Deus |
2Thes 2.5 | non retinetis quod cum adhuc essem apud vos haec dicebam vobis |
2Thes 2.6 | et nunc quid detineat scitis ut reveletur in suo tempore |
2Thes 2.7 | nam mysterium iam operatur iniquitatis tantum ut qui tenet nunc donec de medio fiat |
2Thes 2.8 | et tunc revelabitur ille iniquus quem Dominus Iesus interficiet spiritu oris sui et destruet inlustratione adventus sui |
2Thes 2.9 | eum cuius est adventus secundum operationem Satanae in omni virtute et signis et prodigiis mendacibus |
2Thes 2.10 | et in omni seductione iniquitatis his qui pereunt eo quod caritatem veritatis non receperunt ut salvi fierent |
2Thes 2.11 | ideo mittit illis Deus operationem erroris ut credant mendacio |
2Thes 2.12 | ut iudicentur omnes qui non crediderunt veritati sed consenserunt iniquitati |
2Thes 2.13 | nos autem debemus gratias agere Deo semper pro vobis fratres dilecti a Deo quod elegerit nos Deus primitias in salutem in sanctificatione Spiritus et fide veritatis |
2Thes 2.14 | ad quod et vocavit vos per evangelium nostrum in adquisitionem gloriae Domini nostri Iesu Christi |
2Thes 2.15 | itaque fratres state et tenete traditiones quas didicistis sive per sermonem sive per epistulam nostram |
2Thes 2.16 | ipse autem Dominus noster Iesus Christus et Deus et Pater noster qui dilexit nos et dedit consolationem aeternam et spem bonam in gratia |
2Thes 2.17 | exhortetur corda vestra et confirmet in omni opere et sermone bono |
2Thes 3.1 | de cetero fratres orate pro nobis ut sermo Domini currat et clarificetur sicut et apud vos |
2Thes 3.2 | et ut liberemur ab inportunis et malis hominibus non enim omnium est fides |
2Thes 3.3 | fidelis autem Dominus est qui confirmabit vos et custodiet a malo |
2Thes 3.4 | confidimus autem de vobis in Domino quoniam quae praecipimus et facitis et facietis |
2Thes 3.5 | Dominus autem dirigat corda vestra in caritate Dei et patientia Christi |
2Thes 3.6 | denuntiamus autem vobis fratres in nomine Domini nostri Iesu Christi ut subtrahatis vos ab omni fratre ambulante inordinate et non secundum traditionem quam acceperunt a nobis |
2Thes 3.7 | ipsi enim scitis quemadmodum oporteat imitari nos quoniam non inquieti fuimus inter vos |
2Thes 3.8 | neque gratis panem manducavimus ab aliquo sed in labore et fatigatione nocte et die operantes ne quem vestrum gravaremus |
2Thes 3.9 | non quasi non habuerimus potestatem sed ut nosmet ipsos formam daremus vobis ad imitandum nos |
2Thes 3.10 | nam et cum essemus apud vos hoc denuntiabamus vobis quoniam si quis non vult operari nec manducet |
2Thes 3.11 | audimus enim inter vos quosdam ambulare inquiete nihil operantes sed curiose agentes |
2Thes 3.12 | his autem qui eiusmodi sunt denuntiamus et obsecramus in Domino Iesu Christo ut cum silentio operantes suum panem manducent |
2Thes 3.13 | vos autem fratres nolite deficere benefacientes |
2Thes 3.14 | quod si quis non oboedit verbo nostro per epistulam hunc notate et non commisceamini cum illo ut confundatur |
2Thes 3.15 | et nolite quasi inimicum existimare sed corripite ut fratrem |
2Thes 3.16 | ipse autem Dominus pacis det vobis pacem sempiternam in omni loco Dominus cum omnibus vobis |
2Thes 3.17 | salutatio mea manu Pauli quod est signum in omni epistula ita scribo |
2Thes 3.18 | gratia Domini nostri Iesu Christi cum omnibus vobis amen |