Col 1.1 | Paulus apostolus Christi Iesu per voluntatem Dei et Timotheus frater |
Col 1.2 | his qui sunt Colossis sanctis et fidelibus fratribus in Christo Iesu gratia vobis et pax a Deo Patre nostro |
Col 1.3 | gratias agimus Deo et Patri Domini nostri Iesu Christi semper pro vobis orantes |
Col 1.4 | audientes fidem vestram in Christo Iesu et dilectionem quam habetis in sanctos omnes |
Col 1.5 | propter spem quae reposita est vobis in caelis quam audistis in verbo veritatis evangelii |
Col 1.6 | quod pervenit ad vos sicut et in universo mundo est et fructificat et crescit sicut in vobis ex ea die qua audistis et cognovistis gratiam Dei in veritate |
Col 1.7 | sicut didicistis ab Epaphra carissimo conservo nostro qui est fidelis pro vobis minister Christi Iesu |
Col 1.8 | qui etiam manifestavit nobis dilectionem vestram in Spiritu |
Col 1.9 | ideo et nos ex qua die audivimus non cessamus pro vobis orantes et postulantes ut impleamini agnitione voluntatis eius in omni sapientia et intellectu spiritali |
Col 1.10 | ut ambuletis digne Deo per omnia placentes in omni opere bono fructificantes et crescentes in scientia Dei |
Col 1.11 | in omni virtute confortati secundum potentiam claritatis eius in omni patientia et longanimitate cum gaudio |
Col 1.12 | gratias agentes Patri qui dignos nos fecit in partem sortis sanctorum in lumine |
Col 1.13 | qui eripuit nos de potestate tenebrarum et transtulit in regnum Filii dilectionis suae |
Col 1.14 | in quo habemus redemptionem remissionem peccatorum |
Col 1.15 | qui est imago Dei invisibilis primogenitus omnis creaturae |
Col 1.16 | quia in ipso condita sunt universa in caelis et in terra visibilia et invisibilia sive throni sive dominationes sive principatus sive potestates omnia per ipsum et in ipso creata sunt |
Col 1.17 | et ipse est ante omnes et omnia in ipso constant |
Col 1.18 | et ipse est caput corporis ecclesiae qui est principium primogenitus ex mortuis ut sit in omnibus ipse primatum tenens |
Col 1.19 | quia in ipso conplacuit omnem plenitudinem habitare |
Col 1.20 | et per eum reconciliare omnia in ipsum pacificans per sanguinem crucis eius sive quae in terris sive quae in caelis sunt |
Col 1.21 | et vos cum essetis aliquando alienati et inimici sensu in operibus malis |
Col 1.22 | nunc autem reconciliavit in corpore carnis eius per mortem exhibere vos sanctos et inmaculatos et inreprehensibiles coram ipso |
Col 1.23 | si tamen permanetis in fide fundati et stabiles et inmobiles ab spe evangelii quod audistis quod praedicatum est in universa creatura quae sub caelo est cuius factus sum ego Paulus minister |
Col 1.24 | qui nunc gaudeo in passionibus pro vobis et adimpleo ea quae desunt passionum Christi in carne mea pro corpore eius quod est ecclesia |
Col 1.25 | cuius factus sum ego minister secundum dispensationem Dei quae data est mihi in vos ut impleam verbum Dei |
Col 1.26 | mysterium quod absconditum fuit a saeculis et generationibus nunc autem manifestatum est sanctis eius |
Col 1.27 | quibus voluit Deus notas facere divitias gloriae sacramenti huius in gentibus quod est Christus in vobis spes gloriae |
Col 1.28 | quem nos adnuntiamus corripientes omnem hominem et docentes omnem hominem in omni sapientia ut exhibeamus omnem hominem perfectum in Christo Iesu |
Col 1.29 | in quo et laboro certando secundum operationem eius quam operatur in me in virtute |
Col 2.1 | volo enim vos scire qualem sollicitudinem habeam pro vobis et pro his qui sunt Laodiciae et quicumque non viderunt faciem meam in carne |
Col 2.2 | ut consolentur corda ipsorum instructi in caritate et in omnes divitias plenitudinis intellectus in agnitionem mysterii Dei Patris Christi Iesu |
Col 2.3 | in quo sunt omnes thesauri sapientiae et scientiae absconditi |
Col 2.4 | hoc autem dico ut nemo vos decipiat in subtilitate sermonum |
Col 2.5 | nam et si corpore absens sum sed spiritu vobiscum sum gaudens et videns ordinem vestrum et firmamentum eius quae in Christo est fidei vestrae |
Col 2.6 | sicut ergo accepistis Christum Iesum Dominum in ipso ambulate |
Col 2.7 | radicati et superaedificati in ipso et confirmati fide sicut et didicistis abundantes in gratiarum actione |
Col 2.8 | videte ne quis vos decipiat per philosophiam et inanem fallaciam secundum traditionem hominum secundum elementa mundi et non secundum Christum |
Col 2.9 | quia in ipso inhabitat omnis plenitudo divinitatis corporaliter |
Col 2.10 | et estis in illo repleti qui est caput omnis principatus et potestatis |
Col 2.11 | in quo et circumcisi estis circumcisione non manufacta in expoliatione corporis carnis in circumcisione Christi |
Col 2.12 | consepulti ei in baptismo in quo et resurrexistis per fidem operationis Dei qui suscitavit illum a mortuis |
Col 2.13 | et vos cum mortui essetis in delictis et praeputio carnis vestrae convivificavit cum illo donans vobis omnia delicta |
Col 2.14 | delens quod adversum nos erat chirografum decretis quod erat contrarium nobis et ipsum tulit de medio adfigens illud cruci |
Col 2.15 | expolians principatus et potestates traduxit palam triumphans illos in semet ipso |
Col 2.16 | nemo ergo vos iudicet in cibo aut in potu aut in parte diei festi aut neomeniae aut sabbatorum |
Col 2.17 | quae sunt umbra futurorum corpus autem Christi |
Col 2.18 | nemo vos seducat volens in humilitate et religione angelorum quae non vidit ambulans frustra inflatus sensu carnis suae |
Col 2.19 | et non tenens caput ex quo totum corpus per nexus et coniunctiones subministratum et constructum crescit in augmentum Dei |
Col 2.20 | si mortui estis cum Christo ab elementis mundi quid adhuc tamquam viventes in mundo decernitis |
Col 2.21 | ne tetigeris neque gustaveris neque contrectaveris |
Col 2.22 | quae sunt omnia in interitu ipso usu secundum praecepta et doctrinas hominum |
Col 2.23 | quae sunt rationem quidem habentia sapientiae in superstitione et humilitate et ad non parcendum corpori non in honore aliquo ad saturitatem carnis |
Col 3.1 | igitur si conresurrexistis Christo quae sursum sunt quaerite ubi Christus est in dextera Dei sedens |
Col 3.2 | quae sursum sunt sapite non quae supra terram |
Col 3.3 | mortui enim estis et vita vestra abscondita est cum Christo in Deo |
Col 3.4 | cum Christus apparuerit vita vestra tunc et vos apparebitis cum ipso in gloria |
Col 3.5 | mortificate ergo membra vestra quae sunt super terram fornicationem inmunditiam libidinem concupiscentiam malam et avaritiam quae est simulacrorum servitus |
Col 3.6 | propter quae venit ira Dei super filios incredulitatis |
Col 3.7 | in quibus et vos ambulastis aliquando cum viveretis in illis |
Col 3.8 | nunc autem deponite et vos omnia iram indignationem malitiam blasphemiam turpem sermonem de ore vestro |
Col 3.9 | nolite mentiri invicem expoliantes vos veterem hominem cum actibus eius |
Col 3.10 | et induentes novum eum qui renovatur in agnitionem secundum imaginem eius qui creavit eum |
Col 3.11 | ubi non est gentilis et Iudaeus circumcisio et praeputium barbarus et Scytha servus et liber sed omnia et in omnibus Christus |
Col 3.12 | induite vos ergo sicut electi Dei sancti et dilecti viscera misericordiae benignitatem humilitatem modestiam patientiam |
Col 3.13 | subportantes invicem et donantes vobis ipsis si quis adversus aliquem habet querellam sicut et Dominus donavit vobis ita et vos |
Col 3.14 | super omnia autem haec caritatem quod est vinculum perfectionis |
Col 3.15 | et pax Christi exultet in cordibus vestris in qua et vocati estis in uno corpore et grati estote |
Col 3.16 | verbum Christi habitet in vobis abundanter in omni sapientia docentes et commonentes vosmet ipsos psalmis hymnis canticis spiritalibus in gratia cantantes in cordibus vestris Deo |
Col 3.17 | omne quodcumque facitis in verbo aut in opere omnia in nomine Domini Iesu gratias agentes Deo et Patri per ipsum |
Col 3.18 | mulieres subditae estote viris sicut oportet in Domino |
Col 3.19 | viri diligite uxores et nolite amari esse ad illas |
Col 3.20 | filii oboedite parentibus per omnia hoc enim placitum est in Domino |
Col 3.21 | patres nolite ad indignationem provocare filios vestros ut non pusillo animo fiant |
Col 3.22 | servi oboedite per omnia dominis carnalibus non ad oculum servientes quasi hominibus placentes sed in simplicitate cordis timentes Dominum |
Col 3.23 | quodcumque facitis ex animo operamini sicut Domino et non hominibus |
Col 3.24 | scientes quod a Domino accipietis retributionem hereditatis Domino Christo servite |
Col 3.25 | qui enim iniuriam facit recipiet id quod inique gessit et non est personarum acceptio |
Col 4.1 | domini quod iustum est et aequum servis praestate scientes quoniam et vos Dominum habetis in caelo |
Col 4.2 | orationi instate vigilantes in ea in gratiarum actione |
Col 4.3 | orantes simul et pro nobis ut Deus aperiat nobis ostium sermonis ad loquendum mysterium Christi propter quod etiam vinctus sum |
Col 4.4 | ut manifestem illud ita ut oportet me loqui |
Col 4.5 | in sapientia ambulate ad eos qui foris sunt tempus redimentes |
Col 4.6 | sermo vester semper in gratia sale sit conditus ut sciatis quomodo oporteat vos unicuique respondere |
Col 4.7 | quae circa me sunt omnia vobis nota faciet Tychicus carissimus frater et fidelis minister et conservus in Domino |
Col 4.8 | quem misi ad vos ad hoc ipsum ut cognoscat quae circa vos sunt et consoletur corda vestra |
Col 4.9 | cum Onesimo carissimo et fideli fratre qui est ex vobis omnia quae hic aguntur nota facient vobis |
Col 4.10 | salutat vos Aristarchus concaptivus meus et Marcus consobrinus Barnabae de quo accepistis mandata si venerit ad vos excipite illum |
Col 4.11 | et Iesus qui dicitur Iustus qui sunt ex circumcisione hii soli sunt adiutores in regno Dei qui mihi fuerunt solacio |
Col 4.12 | salutat vos Epaphras qui ex vobis est servus Christi Iesu semper sollicitus pro vobis in orationibus ut stetis perfecti et pleni in omni voluntate Dei |
Col 4.13 | testimonium enim illi perhibeo quod habet multum laborem pro vobis et pro his qui sunt Laodiciae et qui Hierapoli |
Col 4.14 | salutat vos Lucas medicus carissimus et Demas |
Col 4.15 | salutate fratres qui sunt Laodiciae et Nympham et quae in domo eius est ecclesiam |
Col 4.16 | et cum lecta fuerit apud vos epistula facite ut et in Laodicensium ecclesia legatur et eam quae Laodicensium est vos legatis |
Col 4.17 | et dicite Archippo vide ministerium quod accepisti in Domino ut illud impleas |
Col 4.18 | salutatio mea manu Pauli memores estote vinculorum meorum gratia vobiscum amen |