Global Chant Database Global Chant Database

Search by Bible verses

... back to Bible search ...

Est 1.1 in diebus Asueri qui regnavit ab India usque Aethiopiam super centum viginti septem provincias
Est 1.2 quando sedit in solio regni sui Susa civitas regni eius exordium fuit
Est 1.3 tertio igitur anno imperii sui fecit grande convivium cunctis principibus et pueris suis fortissimis Persarum et Medorum inclitis et praefectis provinciarum coram se
Est 1.4 ut ostenderet divitias gloriae regni sui ac magnitudinem atque iactantiam potentiae suae multo tempore centum videlicet et octoginta diebus
Est 1.5 cumque implerentur dies convivii invitavit omnem populum qui inventus est Susis a maximo usque ad minimum et septem diebus iussit convivium praeparari in vestibulo horti et nemoris quod regio cultu et manu consitum erat
Est 1.6 et pendebant ex omni parte tentoria aerii coloris et carpasini et hyacinthini sustentata funibus byssinis atque purpureis qui eburneis circulis inserti erant et columnis marmoreis fulciebantur lectuli quoque aurei et argentei super pavimentum zmaragdino e
Est 1.7 bibebant autem qui invitati erant aureis poculis et aliis atque aliis vasis cibi inferebantur vinum quoque ut magnificentia regia dignum erat abundans et praecipuum ponebatur
Est 1.8 nec erat qui nolentes cogeret ad bibendum sed sic rex statuerat praeponens mensis singulos de principibus suis ut sumeret unusquisque quod vellet
Est 1.9 Vasthi quoque regina fecit convivium feminarum in palatio ubi rex Asuerus manere consueverat
Est 1.10 itaque die septimo cum rex esset hilarior et post nimiam potionem incaluisset mero praecepit Mauman et Bazatha et Arbona et Bagatha et Abgatha et Zarath et Charchas septem eunuchis qui in conspectu eius ministrabant
Est 1.11 ut introducerent reginam Vasthi coram rege posito super caput eius diademate et ostenderet cunctis populis et principibus illius pulchritudinem erat enim pulchra valde
Est 1.12 quae rennuit et ad regis imperium quod per eunuchos mandaverat venire contempsit unde iratus rex et nimio furore succensus
Est 1.13 interrogavit sapientes qui ex more regio semper ei aderant et illorum faciebat cuncta consilio scientium leges ac iura maiorum
Est 1.14 erant autem primi et proximi Charsena et Sethar et Admatha et Tharsis et Mares et Marsana et Mamucha septem duces Persarum atque Medorum qui videbant faciem regis et primi post eum residere soliti erant
Est 1.15 cui sententiae Vasthi regina subiaceret quae Asueri regis imperium quod per eunuchos mandaverat facere noluisset
Est 1.16 responditque Mamuchan audiente rege atque principibus non solum regem laesit regina Vasthi sed omnes principes et populos qui sunt in cunctis provinciis regis Asueri
Est 1.17 egredietur enim sermo reginae ad omnes mulieres ut contemnant viros suos et dicant rex Asuerus iussit ut regina Vasthi intraret ad eum et illa noluit
Est 1.18 atque hoc exemplo omnes principum coniuges Persarum atque Medorum parvipendent imperia maritorum unde regis iusta est indignatio
Est 1.19 et si tibi placet egrediatur edictum a facie tua et scribatur iuxta legem Persarum atque Medorum quam praeteriri inlicitum est ut nequaquam ultra Vasthi ingrediatur ad regem sed regnum illius altera quae melior illa est accipiat
Est 1.20 et hoc in omne quod latissimum est provinciarum tuarum divulgetur imperium et cunctae uxores tam maiorum quam minorum deferant maritis suis
Est 1.21 placuit consilium eius regi et principibus fecitque rex iuxta consultum Mamuchan
Est 1.22 et misit epistulas ad universas provincias regni sui ut quaeque gens audire et legere poterat diversis linguis et litteris esse viros principes ac maiores in domibus suis et hoc per cunctos populos divulgari
Est 2.1 his itaque gestis postquam regis Asueri deferbuerat indignatio recordatus est Vasthi et quae fecisset vel quae passa esset
Est 2.2 dixeruntque pueri regis ac ministri eius quaerantur regi puellae virgines ac speciosae
Est 2.3 et mittantur qui considerent per universas provincias puellas speciosas et virgines et adducant eas ad civitatem Susan et tradant in domum feminarum sub manu Aegaei eunuchi qui est praepositus et custos mulierum regiarum et accipiant mundum muliebrem et c
Est 2.4 et quaecumque inter omnes oculis regis placuerit ipsa regnet pro Vasthi placuit sermo regi et ita ut suggesserant iussit fieri
Est 2.5 erat vir iudaeus in Susis civitate vocabulo Mardocheus filius Iair filii Semei filii Cis de stirpe Iemini
Est 2.6 qui translatus fuerat de Hierusalem eo tempore quo Iechoniam regem Iuda Nabuchodonosor rex Babylonis transtulerat
Est 2.7 qui fuit nutricius filiae fratris sui Edessae quae altero nomine Hester vocabatur et utrumque parentem amiserat pulchra nimis et decora facie mortuisque patre eius ac matre Mardocheus sibi eam adoptavit in filiam
Est 2.8 cumque percrebuisset regis imperium et iuxta mandata illius multae virgines pulchrae adducerentur Susan et Aegaeo traderentur eunucho Hester quoque inter ceteras puellas ei tradita est ut servaretur in numero feminarum
Est 2.9 quae placuit ei et invenit gratiam in conspectu illius ut adceleraret mundum muliebrem et traderet ei partes suas et septem puellas speciosissimas de domo regis et tam ipsam quam pedisequas eius ornaret atque excoleret
Est 2.10 quae noluit indicare ei populum et patriam suam Mardocheus enim praeceperat ut de hac re omnino reticeret
Est 2.11 qui deambulabat cotidie ante vestibulum domus in qua electae virgines servabantur curam agens salutis Hester et scire volens quid ei accideret
Est 2.12 cum autem venisset tempus singularum per ordinem puellarum ut intrarent ad regem expletis omnibus quae ad cultum muliebrem pertinebant mensis duodecimus vertebatur ita dumtaxat ut sex menses oleo unguerentur myrtino et aliis sex quibusdam pigmentis et aro
Est 2.13 ingredientesque ad regem quicquid postulassent ad ornatum pertinens accipiebant et ut eis placuerat conpositae de triclinio feminarum ad regis cubiculum transiebant
Est 2.14 et quae intraverat vespere egrediebatur mane atque inde in secundas aedes deducebatur quae sub manu Sasagazi eunuchi erant qui concubinis regis praesidebat nec habebat potestatem ad regem ultra redeundi nisi voluisset rex et eam venire iussisset ex nomine
Est 2.15 evoluto autem tempore per ordinem instabat dies quo Hester filia Abiahil fratris Mardochei quam sibi adoptaverat in filiam intrare deberet ad regem quae non quaesivit muliebrem cultum sed quaecumque voluit Aegaeus eunuchus custos virginum haec ei ad ornat
Est 2.16 ducta est itaque ad cubiculum regis Asueri mense decimo qui vocatur tebeth septimo anno regni eius
Est 2.17 et amavit eam rex plus quam omnes mulieres habuitque gratiam et misericordiam coram eo super omnes mulieres et posuit diadema regni in capite eius fecitque eam regnare in loco Vasthi
Est 2.18 et iussit convivium praeparari permagnificum cunctis principibus et servis suis pro coniunctione et nuptiis Hester et dedit requiem in universis provinciis ac dona largitus est iuxta magnificentiam principalem
Est 2.19 cumque et secundo quaererentur virgines et congregarentur Mardocheus manebat ad regis ianuam
Est 2.20 necdumque prodiderat Hester patriam et populum suum iuxta mandatum eius quicquid enim ille praecipiebat observabat Hester et ita cuncta faciebat ut eo tempore solita erat quo eam parvulam nutriebat
Est 2.21 eo igitur tempore quo Mardocheus ad regis ianuam morabatur irati sunt Bagathan et Thares duo eunuchi regis qui ianitores erant et in primo palatii limine praesidebant volueruntque insurgere in regem et occidere eum
Est 2.22 quod Mardocheum non latuit statimque nuntiavit reginae Hester et illa regi ex nomine Mardochei qui ad se rem detulerat
Est 2.23 quaesitum est et inventum et adpensus uterque eorum in patibulo mandatumque historiis et annalibus traditum coram rege
Est 3.1 post haec rex Asuerus exaltavit Aman filium Amadathi qui erat de stirpe Agag et posuit solium eius super omnes principes quos habebat
Est 3.2 cunctique servi regis qui in foribus palatii versabantur flectebant genu et adorabant Aman sic enim eis praeceperat imperator solus Mardocheus non flectebat genu neque adorabat eum
Est 3.3 cui dixerunt regis pueri qui ad fores palatii praesidebant cur praeter ceteros non observas mandata regis
Est 3.4 cumque hoc crebrius dicerent et ille nollet audire nuntiaverunt Aman scire cupientes utrum perseveraret in sententia dixerat enim eis se esse Iudaeum
Est 3.5 quod cum audisset Aman et experimento probasset quod Mardocheus non sibi flecteret genu nec se adoraret iratus est valde
Est 3.6 et pro nihilo duxit in unum Mardocheum mittere manus suas audierat enim quod esset gentis iudaeae magisque voluit omnem Iudaeorum qui erant in regno Asueri perdere nationem
Est 3.7 mense primo cuius vocabulum est nisan anno duodecimo regni Asueri missa est sors in urnam quae hebraice dicitur phur coram Aman quo die et quo mense gens Iudaeorum deberet interfici et exivit mensis duodecimus qui vocatur adar
Est 3.8 dixitque Aman regi Asuero est populus per omnes provincias regni tui dispersus et a se mutuo separatus novis utens legibus et caerimoniis insuper et regis scita contemnens et optime nosti quod non expediat regno tuo ut insolescat per licentiam
Est 3.9 si tibi placet decerne ut pereat et decem milia talentorum adpendam arcariis gazae tuae
Est 3.10 tulit ergo rex anulum quo utebatur de manu sua et dedit eum Aman filio Amadathi de progenie Agag hosti Iudaeorum
Est 3.11 dixitque ad eum argentum quod polliceris tuum sit de populo age quod tibi placet
Est 3.12 vocatique sunt scribae regis mense primo nisan tertiadecima die eius et scriptum est ut iusserat Aman ad omnes satrapas regis et iudices provinciarum diversarumque gentium ut quaeque gens legere poterat et audire pro varietate linguarum ex nomine regis As
Est 3.13 missae sunt per cursores regis ad universas provincias ut occiderent atque delerent omnes Iudaeos a puero usque ad senem parvulos et mulieres uno die hoc est tertiodecimo mensis duodecimi qui vocatur adar et bona eorum diriperent
Est 3.14 summa autem epistularum haec fuit ut omnes provinciae scirent et pararent se ad praedictam diem
Est 3.15 festinabant cursores qui missi erant explere regis imperium statimque in Susis pependit edictum rege et Aman celebrante convivium et cunctis qui in urbe erant flentibus
Est 4.1 quae cum audisset Mardocheus scidit vestimenta sua et indutus est sacco spargens cinerem capiti et in platea mediae civitatis voce magna clamabat ostendens amaritudinem animi sui
Est 4.2 et hoc heiulatu usque ad fores palatii gradiens non enim erat licitum indutum sacco aulam regis intrare
Est 4.3 in omnibus quoque provinciis oppidis ac locis ad quae crudele regis dogma pervenerat planctus ingens erat apud Iudaeos ieiunium ululatus et fletus sacco et cinere multis pro strato utentibus
Est 4.4 ingressae sunt autem puellae Hester et eunuchi nuntiaveruntque ei quod audiens consternata est et misit vestem ut ablato sacco induerent eum quam accipere noluit
Est 4.5 accitoque Athac eunucho quem rex ministrum ei dederat praecepit ut iret ad Mardocheum et disceret ab eo cur hoc faceret
Est 4.6 egressusque Athac ivit ad Mardocheum stantem in platea civitatis ante ostium palatii
Est 4.7 qui indicavit ei omnia quae acciderant quomodo Aman promisisset ut in thesauros regis pro Iudaeorum nece inferret argentum
Est 4.8 exemplarque edicti quod pendebat in Susis dedit ei ut reginae ostenderet et moneret eam ut intraret ad regem et deprecaretur eum pro populo suo
Est 4.9 regressus Athac nuntiavit Hester omnia quae Mardocheus dixerat
Est 4.10 quae respondit ei et iussit ut diceret Mardocheo
Est 4.11 omnes servi regis et cunctae quae sub dicione eius sunt norunt provinciae quod sive vir sive mulier invocatus interius atrium regis intraverit absque ulla cunctatione statim interficiatur nisi forte rex auream virgam ad eum tetenderit pro signo clementiae
Est 4.12 quod cum audisset Mardocheus
Est 4.13 rursum mandavit Hester dicens ne putes quod animam tuam tantum liberes quia in domo regis es prae cunctis Iudaeis
Est 4.14 si enim nunc silueris per aliam occasionem liberabuntur Iudaei et tu et domus patris tui peribitis et quis novit utrum idcirco ad regnum veneris ut in tali tempore parareris
Est 4.15 rursumque Hester haec Mardocheo verba mandavit
Est 4.16 vade et congrega omnes Iudaeos quos in Susis reppereris et orate pro me non comedatis et non bibatis tribus diebus ac noctibus et ego cum ancillulis meis similiter ieiunabo et tunc ingrediar ad regem contra legem faciens invocata tradensque me morti et pe
Est 4.17 ivit itaque Mardocheus et fecit omnia quae ei Hester praeceperat
Est 5.1 die autem tertio induta est Hester regalibus vestimentis et stetit in atrio domus regiae quod erat interius contra basilicam regis at ille sedebat super solium in consistorio palatii contra ostium domus
Est 5.2 cumque vidisset Hester reginam stantem placuit oculis eius et extendit contra eam virgam auream quam tenebat manu quae accedens osculata est summitatem virgae eius
Est 5.3 dixitque ad eam rex quid vis Hester regina quae est petitio tua etiam si dimidiam regni partem petieris dabitur tibi
Est 5.4 at illa respondit si regi placet obsecro ut venias ad me hodie et Aman tecum ad convivium quod paravi
Est 5.5 statimque rex vocate inquit cito Aman ut Hester oboediat voluntati venerunt itaque rex et Aman ad convivium quod eis regina paraverat
Est 5.6 dixitque ei rex postquam vinum biberat abundanter quid petis ut detur tibi et pro qua re postulas etiam si dimidiam partem regni mei petieris inpetrabis
Est 5.7 cui respondit Hester petitio mea et preces istae sunt
Est 5.8 si inveni gratiam in conspectu regis et si regi placet ut det mihi quod postulo et meam impleat petitionem veniat rex et Aman ad convivium quod paravi eis et cras regi aperiam voluntatem meam
Est 5.9 egressus est itaque illo die Aman laetus et alacer cumque vidisset Mardocheum sedentem ante fores palatii et non solum non adsurrexisse sibi sed nec motum quidem de loco sessionis suae indignatus est valde
Est 5.10 et dissimulata ira reversus in domum suam convocavit ad se amicos et Zares uxorem suam
Est 5.11 et exposuit illis magnitudinem divitiarum suarum filiorumque turbam et quanta eum gloria super omnes principes et servos suos rex elevasset
Est 5.12 et post haec ait regina quoque Hester nullum alium vocavit cum rege ad convivium praeter me apud quam etiam cras cum rege pransurus sum
Est 5.13 et cum haec omnia habeam nihil me habere puto quamdiu videro Mardocheum Iudaeum sedentem ante fores regias
Est 5.14 responderuntque ei Zares uxor eius et ceteri amici iube parari excelsam trabem habentem altitudinem quinquaginta cubitos et dic mane regi ut adpendatur super eam Mardocheus et sic ibis cum rege laetus ad convivium placuit ei consilium et iussit excelsam p
Est 6.1 noctem illam rex duxit insomnem iussitque adferri sibi historias et annales priorum temporum qui cum illo praesente legerentur
Est 6.2 ventum est ad eum locum ubi scriptum erat quomodo nuntiasset Mardocheus insidias Bagathan et Thares eunuchorum regem Asuerum iugulare cupientium
Est 6.3 quod cum rex audisset ait quid pro hac fide honoris ac praemii Mardocheus consecutus est dixeruntque ei servi illius ac ministri nihil omnino mercedis accepit
Est 6.4 statimque rex quis est inquit in atrio Aman quippe interius atrium domus regiae intraverat ut suggereret regi et iuberet Mardocheum adfigi patibulo quod ei fuerat praeparatum
Est 6.5 responderunt pueri Aman stat in atrio dixitque rex ingrediatur
Est 6.6 cumque esset ingressus ait illi quid debet fieri viro quem rex honorare desiderat cogitans Aman in corde suo et reputans quod nullum alium rex nisi se vellet honorare
Est 6.7 respondit homo quem rex honorare cupit
Est 6.8 debet indui vestibus regiis et inponi super equum qui de sella regis est et accipere regium diadema super caput suum
Est 6.9 et primus de regis principibus ac tyrannis teneat equum eius et per plateam civitatis incedens clamet ac dicat sic honorabitur quemcumque rex voluerit honorare
Est 6.10 dixitque ei rex festina et sumpta stola et equo fac ita ut locutus es Mardocheo Iudaeo qui sedet ante fores palatii cave ne quicquam de his quae locutus es praetermittas
Est 6.11 tulit itaque Aman stolam et equum indutumque Mardocheum in platea civitatis et inpositum equo praecedebat atque clamabat hoc honore condignus est quemcumque rex voluerit honorare
Est 6.12 reversus est Mardocheus ad ianuam palatii et Aman festinavit ire in domum suam lugens et operto capite
Est 6.13 narravitque Zares uxori suae et amicis omnia quae evenissent sibi cui responderunt sapientes quos habebat in consilio et uxor eius si de semine Iudaeorum est Mardocheus ante quem cadere coepisti non poteris ei resistere sed cades in conspectu eius
Est 6.14 adhuc illis loquentibus venerunt eunuchi regis et cito eum ad convivium quod regina paraverat pergere conpulerunt
Est 7.1 intravit itaque rex et Aman ut biberent cum regina
Est 7.2 dixitque ei rex etiam in secundo die postquam vino incaluerat quae est petitio tua Hester ut detur tibi et quid vis fieri etiam si dimidiam regni mei partem petieris inpetrabis
Est 7.3 ad quem illa respondit si inveni gratiam in oculis tuis o rex et si tibi placet dona mihi animam meam pro qua rogo et populum meum pro quo obsecro
Est 7.4 traditi enim sumus ego et populus meus ut conteramur iugulemur et pereamus atque utinam in servos et famulas venderemur esset tolerabile malum et gemens tacerem nunc autem hostis noster est cuius crudelitas redundat in regem
Est 7.5 respondensque rex Asuerus ait quis est iste et cuius potentiae ut haec audeat facere
Est 7.6 dixit Hester hostis et inimicus noster pessimus iste est Aman quod ille audiens ilico obstipuit vultum regis ac reginae ferre non sustinens
Est 7.7 rex autem surrexit iratus et de loco convivii intravit in hortum arboribus consitum Aman quoque surrexit ut rogaret Hester reginam pro anima sua intellexit enim a rege sibi paratum malum
Est 7.8 qui cum reversus esset de horto nemoribus consito et intrasset convivii locum repperit Aman super lectulum corruisse in quo iacebat Hester et ait etiam reginam vult opprimere me praesente in domo mea necdum verbum de ore regis exierat et statim operuerunt
Est 7.9 dixitque Arbona unus de eunuchis qui stabant in ministerio regis en lignum quod paraverat Mardocheo qui locutus est pro rege stat in domo Aman habens altitudinis quinquaginta cubitos cui dixit rex adpendite eum in eo
Est 7.10 suspensus est itaque Aman in patibulo quod paraverat Mardocheo et regis ira quievit
Est 8.1 die illo dedit rex Asuerus Hester reginae domum Aman adversarii Iudaeorum et Mardocheus ingressus est ante faciem regis confessa est enim ei Hester quod esset patruus suus
Est 8.2 tulitque rex anulum quem ab Aman recipi iusserat et tradidit Mardocheo Hester autem constituit Mardocheum super domum suam
Est 8.3 nec his contenta procidit ad pedes regis flevitque et locuta ad eum oravit ut malitiam Aman Agagitae et machinationes eius pessimas quas excogitaverat contra Iudaeos iuberet irritas fieri
Est 8.4 at ille ex more sceptrum aureum protendit manu quo signum clementiae monstrabatur illaque consurgens stetit ante eum
Est 8.5 et ait si placet regi et inveni gratiam coram oculis eius et deprecatio mea non ei videtur esse contraria obsecro ut novis epistulis veteres Aman litterae insidiatoris et hostis Iudaeorum quibus eos in cunctis regis provinciis perire praeceperat corrigant
Est 8.6 quomodo enim potero sustinere necem et interfectionem populi mei
Est 8.7 responditque rex Asuerus Hester reginae et Mardocheo Iudaeo domum Aman concessi Hester et ipsum iussi adfigi cruci qui ausus est manum in Iudaeos mittere
Est 8.8 scribite ergo Iudaeis sicut vobis placet ex regis nomine signantes litteras anulo meo haec enim consuetudo erat ut epistulis quae ex regis nomine mittebantur et illius anulo signatae erant nemo auderet contradicere
Est 8.9 accitisque scribis et librariis regis erat autem tempus tertii mensis qui appellatur siban vicesima et tertia illius die scriptae sunt epistulae ut Mardocheus voluerat ad Iudaeos et ad principes procuratoresque et iudices qui centum viginti septem provinc
Est 8.10 ipsaeque epistulae quae ex regis nomine mittebantur anulo illius obsignatae sunt et missae per veredarios qui per omnes provincias discurrentes veteres litteras novis nuntiis praevenirent
Est 8.11 quibus imperavit rex ut convenirent Iudaeos per singulas civitates et in unum praeciperent congregari ut starent pro animabus suis et omnes inimicos suos cum coniugibus ac liberis et universis domibus interficerent atque delerent
Est 8.12 et constituta est per omnes provincias una ultionis dies id est tertiadecima mensis duodecimi adar
Est 8.13 summaque epistulae fuit ut in omnibus terris ac populis qui regis Asueri imperio subiacebant notum fieret paratos esse Iudaeos ad capiendam vindictam de hostibus suis
Est 8.14 egressique sunt veredarii celeres nuntios perferentes et edictum regis pependit in Susis
Est 8.15 Mardocheus autem de palatio et de conspectu regis egrediens fulgebat vestibus regiis hyacinthinis videlicet et aerinis coronam auream portans capite et amictus pallio serico atque purpureo omnisque civitas exultavit atque laetata est
Est 8.16 Iudaeis autem nova lux oriri visa est gaudium honor et tripudium
Est 8.17 apud omnes populos urbes atque provincias quocumque regis iussa veniebant mira exultatio epulae atque convivia et festus dies in tantum ut plures alterius gentis et sectae eorum religioni et caerimoniis iungerentur grandis enim cunctos iudaici nominis ter
Est 9.1 igitur duodecimi mensis quem adar vocari ante iam diximus tertiadecima die quando cunctis Iudaeis interfectio parabatur et hostes eorum inhiabant sanguini versa vice Iudaei superiores esse coeperunt et se de adversariis vindicare
Est 9.2 congregatique sunt per singulas civitates oppida et loca ut extenderent manum contra inimicos et persecutores suos nullusque ausus est resistere eo quod omnes populos magnitudinis eorum formido penetrarat
Est 9.3 nam et provinciarum iudices duces et procuratores omnisque dignitas quae singulis locis et operibus praeerat extollebant Iudaeos timore Mardochei
Est 9.4 quem principem esse palatii et plurimum posse cognoverant fama quoque nominis eius crescebat cotidie et per cunctorum ora volitabat
Est 9.5 itaque percusserunt Iudaei inimicos suos plaga magna et occiderunt eos reddentes eis quod sibi paraverant facere
Est 9.6 in tantum ut etiam in Susis quingentos viros interficerent et decem extra filios Aman Agagitae hostis Iudaeorum quorum ista sunt nomina
Est 9.7 Pharsandatha et Delphon et Esphata
Est 9.8 et Phorata et Adalia et Aridatha
Est 9.9 et Ephermesta et Arisai et Aridai et Vaizatha
Est 9.10 quos cum occidissent praedas de substantiis eorum agere noluerunt
Est 9.11 statimque numerus eorum qui occisi erant in Susis ad regem relatus est
Est 9.12 qui dixit reginae in urbe Susis interfecere Iudaei quingentos viros et alios decem filios Aman quantam putas eos exercere caedem in universis provinciis quid ultra postulas et quid vis ut fieri iubeam
Est 9.13 cui illa respondit si regi placet detur potestas Iudaeis ut sicut hodie fecerunt in Susis sic et cras faciant et decem filii Aman in patibulis suspendantur
Est 9.14 praecepitque rex ut ita fieret statimque in Susis pependit edictum et decem Aman filii suspensi sunt
Est 9.15 congregatis Iudaeis quartadecima adar mensis die interfecti sunt in Susis trecenti viri nec eorum ab illis direpta substantia est
Est 9.16 sed et per omnes provincias quae dicioni regis subiacebant pro animabus suis stetere Iudaei interfectis hostibus ac persecutoribus suis in tantum ut septuaginta quinque milia occisorum implerentur et nullus de substantiis eorum quicquam contingeret
Est 9.17 dies autem tertiusdecimus mensis adar unus apud omnes interfectionis fuit et quartodecimo die caedere desierunt quem constituerunt esse sollemnem ut in eo omni deinceps tempore vacarent epulis gaudio atque conviviis
Est 9.18 at hii qui in urbe Susis caedem exercuerant tertiodecimo et quartodecimo eiusdem mensis die in caede versati sunt quintodecimo autem die percutere desierunt et idcirco eandem diem constituere sollemnem epularum atque laetitiae
Est 9.19 hii vero Iudaei qui in oppidis non muratis ac villis morabantur quartumdecimum diem mensis adar conviviorum et gaudii decreverunt ita ut exultent in eo et mittant sibi mutuo partes epularum et ciborum
Est 9.20 scripsit itaque Mardocheus omnia haec et litteris conprehensa misit ad Iudaeos qui in omnibus regis provinciis morabantur tam in vicino positis quam procul
Est 9.21 ut quartamdecimam et quintamdecimam diem mensis adar pro festis susciperent et revertente semper anno sollemni honore celebrarent
Est 9.22 quia in ipsis diebus se ulti sunt Iudaei de inimicis suis et luctus atque tristitia in hilaritatem gaudiumque conversa sint essentque istae dies epularum atque laetitiae et mitterent sibi invicem ciborum partes et pauperibus munuscula largirentur
Est 9.23 susceperuntque Iudaei in sollemnem ritum cuncta quae eo tempore facere coeperant et quae Mardocheus litteris facienda mandaverat
Est 9.24 Aman enim filius Amadathi stirpis Agag hostis et adversarius Iudaeorum cogitavit contra eos malum ut occideret illos atque deleret et misit phur quod nostra lingua vertitur in sortem
Est 9.25 et postea ingressa est Hester ad regem obsecrans ut conatus eius litteris regis irriti fierent et malum quod contra Iudaeos cogitaverat reverteretur in caput eius denique et ipsum et filios eius adfixerunt cruci
Est 9.26 atque ex illo tempore dies isti appellati sunt Phurim id est Sortium eo quod phur id est sors in urnam missa fuerit et cuncta quae gesta sunt epistulae id est libri huius volumine continentur
Est 9.27 quaeque sustinuerint et quae deinceps inmutata sint suscepere Iudaei super se et semen suum et super cunctos qui religioni eorum voluerint copulari ut nulli liceat duos hos dies absque sollemnitate transigere quam scriptura testatur et certa expetunt temp
Est 9.28 isti sunt dies quos nulla umquam delebit oblivio et per singulas generationes cunctae in toto orbe provinciae celebrabunt nec est ulla civitas in qua dies Phurim id est Sortium non observentur a Iudaeis et ab eorum progenie quae his caerimoniis obligata e
Est 9.29 scripseruntque Hester regina filia Abiahil et Mardocheus Iudaeus etiam secundam epistulam ut omni studio dies ista sollemnis sanciretur in posterum
Est 9.30 et miserunt ad omnes Iudaeos qui in centum viginti septem regis Asueri provinciis versabantur ut haberent pacem et susciperent veritatem
Est 9.31 observantes dies Sortium et suo tempore cum gaudio celebrarent sicut constituerat Mardocheus et Hester et illi observanda susceperant a se et a semine suo ieiunia atque clamores et Sortium dies
Est 9.32 et omnia quae libri huius qui vocatur Hester historia continentur
Est 10.1 rex vero Asuerus omnem terram et cunctas maris insulas fecit tributarias
Est 10.2 cuius fortitudo et imperium et dignitas atque sublimitas qua exaltavit Mardocheum scripta sunt in libris Medorum atque Persarum
Est 10.3 et quomodo Mardocheus iudaici generis secundus a rege Asuero fuerit et magnus inter Iudaeos et acceptabilis plebi fratrum suorum quaerens bona populo suo et loquens ea quae ad pacem sui seminis pertinerent
Est 10.3 dixitque Mardocheus a Deo facta sunt ista
Est 10.4 recordatus sum somnii quod videram haec eadem significantis nec eorum quicquam irritum fuit
Est 10.5 parvus fons qui crevit in fluvium et in lucem solemque conversus est et in aquas plurimas redundavit Hester est quam rex accepit uxorem et voluit esse reginam
Est 10.6 duo autem dracones ego sum et Aman
Est 10.7 gentes quae convenerant hii sunt qui delere nomen conati sunt Iudaeorum
Est 10.8 gens autem mea Israhel est qui clamavit ad Deum et salvum fecit Dominus populum suum liberavitque nos de omnibus malis et fecit signa magna atque portenta inter gentes
Est 10.9 et duas sortes esse praecepit unam populo Dei et alteram cunctarum gentium
Est 10.10 venitque utraque sors in statutum ex illo iam tempore diem coram Deo universis gentibus
Est 10.11 et recordatus est Dominus populi sui ac misertus hereditati suae
Est 10.12 et observabuntur dies isti in mense adar quartadecima et quintadecima die eiusdem mensis cum omni studio et gaudio in unum coetum populi congregati in cunctas deinceps generationes populi Israhel
Est 11.1 anno quarto regnantibus Ptolomeo et Cleopatra adtulerunt Dositheus qui se sacerdotem et levitici generis ferebat et Ptolomeus filius eius hanc epistulam Phurim quam dixerunt interpretatum esse Lysimachum Ptolomei filium in Hierusalem
Est 11.1 anno secundo regnante Artarxerse maximo prima die mensis nisan vidit somnium Mardocheus filius Iahiri filii Semei filii Cis de tribu Beniamin
Est 11.2 homo iudaeus qui habitabat in urbe Susis vir magnus et inter primos aulae regiae
Est 11.3 erat autem de eo numero captivorum quos transtulerat Nabuchodonosor rex Babylonis de Hierusalem cum Iechonia rege Iudaeae
Est 11.4 et hoc eius somnium fuit apparuerunt voces et tumultus et tonitrua et terraemotus et conturbatio super terram
Est 11.5 et ecce duo dracones magni paratique contra se in proelium
Est 11.6 ad quorum clamorem cunctae concitatae sunt nationes ut pugnarent contra gentem iustorum
Est 11.7 fuitque dies illa tenebrarum et discriminis tribulationis et angustiae et ingens formido super terram
Est 11.8 conturbataque est gens iustorum timentium mala sua et praeparata ad mortem
Est 11.9 clamaveruntque ad Deum et illis vociferantibus fons parvus crevit in fluvium maximum et in aquas plurimas redundavit
Est 11.10 lux et sol ortus est et humiles exaltati sunt et devoraverunt inclitos
Est 11.11 quod cum vidisset Mardocheus et surrexisset de stratu cogitabat quid Deus facere vellet et fixum habebat in animo scire cupiens quid significaret somnium
Est 12.1 morabatur autem eo tempore in aula regis cum Gabatha et Thara eunuchis regis qui ianitores erant palatii
Est 12.2 cumque intellexisset cogitationes eorum et curas diligentius pervidisset didicit quod conarentur in regem Artarxersen manus mittere et nuntiavit super eo regi
Est 12.3 qui de utroque habita quaestione confessos duci iussit ad mortem
Est 12.4 rex autem quod gestum erat scripsit in commentariis sed et Mardocheus rei memoriam litteris tradidit
Est 12.5 praecepitque ei rex ut in aula palatii moraretur datis ei pro delatione muneribus
Est 12.6 Aman vero filius Amadathi Bugeus erat gloriosissimus coram rege et voluit nocere Mardocheo et populo eius pro duobus regis eunuchis qui fuerant interfecti
Est 12.6 et diripuerunt bona vel substantias eorum
Est 12.6 epistulae autem hoc exemplar fuit
Est 12.6 rex maximus Artarxerses ab India usque Aethiopiam centum viginti septem provinciarum principibus et ducibus qui eius imperio subiecti sunt salutem dicit
Est 12.7 cum plurimis gentibus imperarem et universum orbem meae dicioni subiugassem volui nequaquam abuti potentiae magnitudine sed clementia et lenitate gubernare subiectos ut absque ullo terrore vitam silentio transigentes optata cunctis mortalibus pace frueren
Est 12.8 quaerente autem me a consiliariis meis quomodo hoc posset impleri unus qui sapientia et fide ceteros praecellebat et erat post regem secundus Aman nomine
Est 12.9 indicavit mihi in toto orbe terrarum populum esse dispersum qui novis uteretur legibus et contra omnium gentium faciens consuetudinem regum iussa contemneret et universarum concordiam nationum sua dissensione violaret
Est 12.10 quod cum didicissemus videntes unam gentem rebellem adversum omne hominum genus perversis uti legibus nostrisque iussionibus contraire et turbare subiectarum nobis provinciarum pacem atque concordiam
Est 12.11 iussimus ut quoscumque Aman qui omnibus provinciis praepositus est et secundus a rege et quem patris loco colimus monstraverit cum coniugibus ac liberis deleantur ab inimicis suis nullusque eorum misereatur quartadecima die duodecimi mensis adar anni prae
Est 12.12 ut nefarii homines uno die ad inferos descendentes reddant imperio nostro pacem quam turbaverunt
Est 12.12 pergensque Mardocheus fecit omnia quae ei mandaverat Hester
Est 12.12 Mardocheus autem deprecatus est Dominum memor omnium operum eius
Est 12.13 et dixit Domine Domine rex omnipotens in dicione enim tua cuncta sunt posita et non est qui possit tuae resistere voluntati si decreveris salvare Israhel
Chant detailsDomine rex omnipotens creator----------an6GB 160V
Chant detailsDomine rex omnipotens in ditione----------an1 2AM 587 AR 549 LU 993 *LA 294 *WA 176
Chant detailsDomine rex omnipotens in ditione tua cuncta sunt posita et n...----------------------------an1Cantus Index cao2377
Est 12.14 #N?ZEV?
Est 12.15 % Dominus omnium es nec est qui resistat maiestati tuae
Est 12.16 = cuncta nosti et scis = quia non pro superbia et contumelia et aliqua gloriae cupiditate fecerim hoc % ut non adorarem Aman superbissimum
Est 12.17 % libenter enim pro salute Israhel % etiam vestigia pedum eius deosculari paratus essem
Est 12.18 % sed timui ne honorem Dei mei transferrem ad hominem % et ne quemquam adorarem excepto Domino meo
Est 12.19 % et nunc Domine rex Deus Abraham miserere populi tui % quia volunt nos inimici perdere = et hereditatem tuam delere
Chant detailsDomine rex deus Abraham dona----------an2WA 231
Est 12.20 % ne despicias partem tuam quam redemisti tibi de Aegypto
Est 12.21 = exaudi deprecationem meam et propitius esto sorti et funiculo tuo % et converte luctum nostrum in gaudium % ut viventes laudemus nomen tuum Domine % et non claudas ora te canentium
Est 12.22 % omnis quoque Israhel pari mente et obsecratione clamavit ad Dominum = eo quod eis certa mors inpenderet
Est 13.1 % Hester quoque regina confugit ad Dominum = pavens periculum quod inminebat
Est 13.2 = cumque deposuisset vestes regias = fletibus et luctui apta indumenta suscepit = et pro unguentis variis cinere et stercore implevit caput = et corpus suum humiliavit ieiuniis % omniaque loca in quibus laetari ante consueverat = crinium laceratione conpl
Est 13.3 % et deprecabatur Dominum Deum Israhel dicens % Domine mi qui rex noster es solus adiuva me solitariam % et cuius praeter te nullus auxiliator est alius
Est 13.4 #N?ZEV?
Est 13.5 = audivi a patre meo % quod tu Domine tulisses Israhel de cunctis gentibus = et patres nostros ex omnibus retro maioribus suis = ut possideres hereditatem sempiternam = fecistique eis sicut locutus es
Est 13.6 = peccavimus in conspectu tuo % et idcirco tradidisti nos in manibus inimicorum nostrorum
Est 13.7 = coluimus enim deos eorum % iustus es Domine
Est 13.8 #N?ZEV?
Est 13.9 = volunt tua mutare promissa = et delere hereditatem tuam % et claudere ora te laudantium = atque extinguere gloriam templi et altaris tui
Est 13.10 #N?ZEV?
Est 13.11 % ne tradas Domine sceptrum tuum his qui non sunt = ne rideant ad ruinam nostram = sed converte consilium eorum super eos % et eum qui in nos coepit saevire disperde
Est 13.12 % memento Domine = et ostende te nobis in tempore tribulationis nostrae % et mihi da fiduciam rex deorum et universae Domine potestatis
Est 13.13 = tribue sermonem conpositum in ore meo in conspectu leonis = et transfer cor illius in odium hostis nostri % ut et ipse pereat et ceteri qui ei consentiunt
Est 13.14 = nos autem libera manu tua et adiuva me % nullum alium habentem auxilium nisi te Domine % habes omnium scientiam
Est 13.15 % et nosti quia oderim gloriam iniquorum = et detester cubile incircumcisorum et omnis alienigenae
Est 13.16 #N?ZEV?
Est 13.17 % et quod non comederim in mensa Aman = nec mihi placuerit convivium regis = et non biberim vinum libaminum
Est 13.18 = et numquam laetata sit ancilla tua = ex quo huc translata sum usque in praesentem diem % nisi in te Domine Deus Abraham
Est 13.19 Deus fortis super omnes = exaudi vocem eorum qui nullam aliam spem habent % et libera nos de manu iniquorum = et erue me a timore meo
Est 13.19 = et mandavit ei % haut dubium quin Hesteri Mardocheus = ut ingrederetur ad regem = et rogaret pro populo suo et pro patria sua
Est 13.20 % memor inquit dierum humilitatis tuae = quomodo nutrita sis in manu mea % quia Aman secundus a rege locutus est contra nos in mortem
Est 13.21 % et tu invoca Dominum et loquere regi pro nobis = et libera nos de morte
Est 13.21 #N?ZEV?
Est 13.22 = cumque regio fulgeret habitu % et invocasset omnium rectorem et salvatorem Deum = adsumpsit duas famulas
Est 13.23 #N?ZEV?
Est 13.24 = altera autem famularum sequebatur dominam % defluentia in humum indumenta sustentans
Est 13.25 % ipsa autem roseo vultu colore perfusa = et gratis ac nitentibus oculis tristem celabat animum et nimio timore contractum
Est 13.26 #N?ZEV?
Est 13.27 = cumque elevasset faciem = et ardentibus oculis furorem pectoris indicasset = regina corruit et in pallorem colore mutato % lassum super ancillulam reclinavit caput
Est 13.28 % convertitque Deus spiritum regis in mansuetudinem % et festinus ac metuens exilivit de solio = et sustentans eam ulnis suis donec rediret ad se = his verbis blandiebatur
Est 13.29 % quid habes Hester ego sum frater tuus % noli metuere
Est 13.30 non morieris = non enim pro te sed pro omnibus haec lex constituta est
Est 13.31 #N?ZEV?
Est 13.32 #N?ZEV?
Est 13.33 % quae respondit vidi te domine quasi angelum Dei = et conturbatum est cor meum prae timore gloriae tuae
Est 13.34 = valde enim mirabilis es domine % et facies tua plena est gratiarum
Est 13.35 #N?ZEV?
Est 13.36 #N?ZEV?
Est 13.36 % rex magnus Artarxerses ab India usque Aethiopiam = centum viginti septem provinciarum ducibus ac principibus % qui nostrae oboediunt iussioni salutem dicit
Est 13.37 #N?ZEV?
Est 13.38 = et non solum subiectos regibus nituntur opprimere % sed datam sibi gloriam non ferentes = in ipsos qui dederunt moliuntur insidias
Est 13.39 = nec contenti sunt gratias non agere beneficiis = et humanitatis in se iura violare % sed Dei quoque cuncta cernentis arbitrantur se fugere posse sententiam
Est 13.40 = et in tantum vesaniae proruperunt = ut eos qui credita sibi officia diligenter observant % et ita cuncta agunt ut omnium laude sint digni % mendaciorum cuniculis conentur subvertere
Est 13.41 #N?ZEV?
Est 13.42 % quae res et ex veteribus probatur historiis = et ex his quae geruntur cotidie = quomodo malis quorundam suggestionibus regum studia depraventur
Est 13.43 #N?ZEV?
Est 13.44 = nec putare debetis si diversa iubeamus = ex animi nostri venire levitate = sed pro qualitate et necessitate temporum % ut reipublicae poscit utilitas ferre sententiam
Est 13.45 = et ut manifestius quod dicimus intellegatis % Aman filius Amadathi et animo et gente Macedo % alienusque a Persarum sanguine = et pietatem nostram sua crudelitate commaculans % peregrinus susceptus a nobis est
Est 13.46 #N?ZEV?
Est 13.47 % qui in tantum arrogantiae tumore sublatus est % ut regno nos privare niteretur et spiritu
Est 13.48 % nam Mardocheum cuius fide et beneficiis vivimus % et consortem regni nostri Hester cum omni gente sua = novis quibusdam atque inauditis machinis expetivit in mortem
Est 13.49 = hoc cogitans ut illis interfectis insidiaretur nostrae solitudini % et regnum Persarum transferret in Macedonas
Est 13.50 % nos autem a pessimo mortalium Iudaeos neci destinatos = in nulla penitus culpa repperimus = sed e contrario iustis utentes legibus
Est 13.51 % et filios altissimi et maximi semperque viventis Dei = cuius beneficio et patribus nostris et nobis regnum est traditum = et usque hodie custoditur
Est 13.52 % unde eas litteras quas sub nomine nostro ille direxerat = sciatis esse irritas
Est 13.53 % pro quo scelere ante portas huius urbis id est Susis = et ipse qui machinatus est et omnis cognatio eius pendet in patibulis % non nobis sed Deo ei reddente quod meruit
Est 13.54 = hoc autem edictum quod nunc mittimus = in cunctis urbibus proponatur % ut liceat Iudaeis uti legibus suis
Est 13.55 = quibus debetis esse adminiculo % ut eos qui se ad necem eorum paraverant possint interficere % tertiadecima die mensis duodecimi qui vocatur adar
Est 13.56 % hanc enim diem omnipotens Deus maeroris et luctus % eis vertit in gaudium
Est 13.57 % unde et vos inter ceteros festos dies hanc habetote diem % et celebrate eam cum omni laetitia = ut et in posterum cognoscatur
Est 13.58 % omnes qui fideliter Persis oboediunt = dignam pro fide recipere mercedem = qui autem insidiantur regno eorum perire pro scelere
Est 13.59 #N?ZEV?

Global Chant Database
Global Chant Database