Isa 2.4 | et iudicabit gentes et arguet populos multos et conflabunt gladios suos in vomeres et lanceas suas in falces non levabit gens contra gentem gladium nec exercebuntur ultra ad proelium |
Isa 2.5 | domus Iacob venite et ambulemus in lumine Domini |
Isa 2.6 | proiecisti enim populum tuum domum Iacob quia repleti sunt ut olim et augures habuerunt ut Philisthim et pueris alienis adheserunt |
Isa 2.7 | repleta est terra argento et auro et non est finis thesaurorum eius |
Isa 2.8 | et repleta est terra eius equis et innumerabiles quadrigae eius et repleta est terra eius idolis opus manuum suarum adoraverunt quod fecerunt digiti eorum |
Isa 2.9 | et incurvavit se homo et humiliatus est vir ne ergo dimittas eis |
Isa 2.10 | ingredere in petram abscondere fossa humo a facie timoris Domini et a gloria maiestatis eius |
Isa 2.11 | oculi sublimis hominis humiliati sunt et incurvabitur altitudo virorum exaltabitur autem Dominus solus in die illa |
Isa 2.12 | quia dies Domini exercituum super omnem superbum et excelsum et super omnem arrogantem et humiliabitur |
Isa 2.13 | et super omnes cedros Libani sublimes et erectas et super omnes quercus Basan |
Isa 2.14 | et super omnes montes excelsos et super omnes colles elevatos |
Isa 2.15 | et super omnem turrem excelsam et super omnem murum munitum |
Isa 2.16 | et super omnes naves Tharsis et super omne quod visu pulchrum est |
Isa 2.17 | et incurvabitur sublimitas hominum et humiliabitur altitudo virorum et elevabitur Dominus solus in die illa |
Isa 2.18 | et idola penitus conterentur |
Isa 2.19 | et introibunt in speluncas petrarum et in voragines terrae a facie formidinis Domini et a gloria maiestatis eius cum surrexerit percutere terram |
Isa 2.20 | in die illa proiciet homo idola argenti sui et simulacra auri sui quae fecerat sibi ut adoraret talpas et vespertiliones |
Isa 2.21 | et ingredietur fissuras petrarum et cavernas saxorum a facie formidinis Domini et a gloria maiestatis eius cum surrexerit percutere terram |
Isa 2.22 | quiescite ergo ab homine cuius spiritus in naribus eius quia excelsus reputatus est ipse |
Isa 3.1 | ecce enim Dominator Deus exercituum auferet ab Hierusalem et ab Iuda validum et fortem omne robur panis et omne robur aquae |
Isa 3.2 | fortem et virum bellatorem iudicem et prophetam et ariolum et senem |
Isa 3.3 | principem super quinquaginta et honorabilem vultu et consiliarium sapientem de architectis et prudentem eloquii mystici |
Isa 3.4 | et dabo pueros principes eorum et effeminati dominabuntur eis |
Isa 3.5 | et inruet populus vir ad virum unusquisque ad proximum suum tumultuabitur puer contra senem et ignobilis contra nobilem |
Isa 3.6 | adprehendet enim vir fratrem suum domesticum patris sui vestimentum tibi est princeps esto noster ruina autem haec sub manu tua |
Isa 3.7 | respondebit in die illa dicens non sum medicus et in domo mea non est panis neque vestimentum nolite constituere me principem populi |
Isa 3.8 | ruit enim Hierusalem et Iudas concidit quia lingua eorum et adinventiones eorum contra Dominum ut provocarent oculos maiestatis eius |
Isa 3.9 | agnitio vultus eorum respondit eis et peccatum suum quasi Sodomae praedicaverunt nec absconderunt vae animae eorum quoniam reddita sunt eis mala |
Isa 3.10 | dicite iusto quoniam bene quoniam fructum adinventionum suarum comedet |
Isa 3.11 | vae impio in malum retributio enim manuum eius fiet ei |
Isa 3.12 | populum meum exactores sui spoliaverunt et mulieres dominatae sunt eius popule meus qui beatum te dicunt ipsi te decipiunt et viam gressuum tuorum dissipant |
Isa 3.13 | stat ad iudicandum Dominus et stat ad iudicandos populos |
Isa 3.14 | Dominus ad iudicium veniet cum senibus populi sui et principibus eius vos enim depasti estis vineam meam et rapina pauperis in domo vestra |
Isa 3.15 | quare adteritis populum meum et facies pauperum commolitis dicit Dominus Deus exercituum |
Isa 3.16 | et dixit Dominus pro eo quod elevatae sunt filiae Sion et ambulaverunt extento collo et nutibus oculorum ibant et plaudebant ambulabant et in pedibus suis conposito gradu incedebant |
Isa 3.17 | decalvabit Dominus verticem filiarum Sion et Dominus crinem earum nudabit |
Isa 3.18 | in die illa auferet Dominus ornatum calciamentorum et lunulas |
Isa 3.19 | et torques et monilia et armillas et mitras discriminalia et periscelidas et murenulas et olfactoriola et inaures |
Isa 3.20 | et anulos et gemmas in fronte pendentes et mutatoria et pallia et linteamina et acus |
Isa 3.21 | et specula et sindones et vittas et theristra et erit pro suavi odore fetor et pro zona funiculus et pro crispanti crine calvitium et pro fascia pectorali cilicium |
Isa 3.22 | pulcherrimi quoque viri tui gladio cadent et fortes tui in proelio |
Isa 3.23 | et maerebunt atque lugebunt portae eius et desolata in terra sedebit |
Isa 4.1 | et adprehendent septem mulieres virum unum in die illa dicentes panem nostrum comedemus et vestimentis nostris operiemur tantummodo vocetur nomen tuum super nos aufer obprobrium nostrum |
Isa 4.2 | in die illa erit germen Domini in magnificentia et in gloria et fructus terrae sublimis et exultatio his qui salvati fuerint de Israhel |
Isa 4.3 | et erit omnis qui relictus fuerit in Sion et residuus in Hierusalem sanctus vocabitur omnis qui scriptus est in vita in Hierusalem |
Isa 4.4 | si abluerit Dominus sordem filiarum Sion et sanguinem Hierusalem laverit de medio eius spiritu iudicii et spiritu ardoris |
Isa 4.5 | et creabit Dominus super omnem locum montis Sion et ubi invocatus est nubem per diem et fumum et splendorem ignis flammantis in nocte super omnem enim gloriam protectio |
Isa 4.6 | et tabernaculum erit in umbraculum diei ab aestu et in securitatem et absconsionem a turbine et a pluvia |
Isa 5.1 | cantabo dilecto meo canticum patruelis mei vineae suae vinea facta est dilecto meo in cornu filio olei |
Isa 5.2 | et sepivit eam et lapides elegit ex illa et plantavit eam electam et aedificavit turrem in medio eius et torcular extruxit in ea et expectavit ut faceret uvas et fecit labruscas |
Isa 5.3 | nunc ergo habitator Hierusalem et vir Iuda iudicate inter me et inter vineam meam |
Isa 5.4 | quid est quod debui ultra facere vineae meae et non feci ei an quod expectavi ut faceret uvas et fecit labruscas |
Isa 5.5 | et nunc ostendam vobis quid ego faciam vineae meae auferam sepem eius et erit in direptionem diruam maceriam eius et erit in conculcationem |
Isa 5.6 | et ponam eam desertam non putabitur et non fodietur et ascendent vepres et spinae et nubibus mandabo ne pluant super eam imbrem |
Isa 5.7 | vinea enim Domini exercituum domus Israhel et vir Iuda germen delectabile eius et expectavi ut faceret iudicium et ecce iniquitas et iustitiam et ecce clamor |
Isa 5.8 | vae qui coniungitis domum ad domum et agrum agro copulatis usque ad terminum loci numquid habitabitis soli vos in medio terrae |
Isa 5.9 | in auribus meis sunt haec Domini exercituum nisi domus multae desertae fuerint grandes et pulchrae absque habitatore |
Isa 5.10 | decem enim iuga vinearum facient lagunculam unam et triginta modii sementis facient modios tres |
Isa 5.11 | vae qui consurgitis mane ad ebrietatem sectandam et potandum usque ad vesperam ut vino aestuetis |
Isa 5.12 | cithara et lyra et tympanum et tibia et vinum in conviviis vestris et opus Domini non respicitis nec opera manuum eius consideratis |
Isa 5.13 | propterea captivus ductus est populus meus quia non habuit scientiam et nobiles eius interierunt fame et multitudo eius siti exaruit |
Isa 5.14 | propterea dilatavit infernus animam suam et aperuit os suum absque ullo termino et descendent fortes eius et populus eius et sublimes gloriosique eius ad eum |
Isa 5.15 | et incurvabitur homo et humiliabitur vir et oculi sublimium deprimentur |
Isa 5.16 | et exaltabitur Dominus exercituum in iudicio et Deus sanctus sanctificabitur in iustitia |
Isa 5.17 | et pascentur agni iuxta ordinem suum et deserta in ubertatem versa advenae comedent |
Isa 5.18 | vae qui trahitis iniquitatem in funiculis vanitatis et quasi vinculum plaustri peccatum |
Isa 5.19 | qui dicitis festinet et cito veniat opus eius ut videamus et adpropiet et veniat consilium Sancti Israhel et sciemus illud |
Isa 5.20 | vae qui dicitis malum bonum et bonum malum ponentes tenebras lucem et lucem tenebras ponentes amarum in dulce et dulce in amarum |
Isa 5.21 | vae qui sapientes estis in oculis vestris et coram vobismet ipsis prudentes |
Isa 5.22 | vae qui potentes estis ad bibendum vinum et viri fortes ad miscendam ebrietatem |
Isa 5.23 | qui iustificatis impium pro muneribus et iustitiam iusti aufertis ab eo |
Isa 5.24 | propter hoc sicut devorat stipulam lingua ignis et calor flammae exurit sic radix eorum quasi favilla erit et germen eorum ut pulvis ascendet abiecerunt enim legem Domini exercituum et eloquium Sancti Israhel blasphemaverunt |
Isa 5.25 | ideo iratus est furor Domini in populo suo et extendit manum suam super eum et percussit eum et conturbati sunt montes et facta sunt morticina eorum quasi stercus in medio platearum in omnibus his non est aversus furor eius sed adhuc manus eius extenta |
Isa 5.26 | et levabit signum nationibus procul et sibilabit ad eum de finibus terrae et ecce festinus velociter veniet |
Isa 5.27 | non est deficiens neque laborans in eo non dormitabit neque dormiet neque solvetur cingulum renum eius nec rumpetur corrigia calciamenti eius |
Isa 5.28 | sagittae eius acutae et omnes arcus eius extenti ungulae equorum eius ut silex et rotae eius quasi impetus tempestatis |
Isa 5.29 | rugitus eius ut leonis rugiet ut catuli leonum et frendet et tenebit praedam et amplexabitur et non erit qui eruat |
Isa 5.30 | et sonabit super eum in die illa sicut sonitus maris aspiciemus in terram et ecce tenebrae tribulationis et lux obtenebrata est in caligine eius |
Isa 6.1 | in anno quo mortuus est rex Ozias vidi Dominum sedentem super solium excelsum et elevatum et ea quae sub eo erant implebant templum |
Isa 7.15 | butyrum et mel comedet ut sciat reprobare malum et eligere bonum |
Isa 7.16 | quia antequam sciat puer reprobare malum et eligere bonum derelinquetur terra quam tu detestaris a facie duum regum suorum |
Isa 7.17 | adducet Dominus super te et super populum tuum et super domum patris tui dies qui non venerunt a diebus separationis Ephraim a Iuda cum rege Assyriorum |
Isa 7.18 | et erit in die illa sibilabit Dominus muscae quae est in extremo fluminum Aegypti et api quae est in terra Assur |
Isa 7.19 | et venient et requiescent omnes in torrentibus vallium et cavernis petrarum et in omnibus frutectis et in universis foraminibus |
Isa 7.20 | in die illa radet Dominus in novacula conducta in his qui trans Flumen sunt in rege Assyriorum caput et pilos pedum et barbam universam |
Isa 7.21 | et erit in die illa nutriet homo vaccam boum et duas oves |
Isa 7.22 | et prae ubertate lactis comedet butyrum butyrum enim et mel manducabit omnis qui relictus fuerit in medio terrae |
Isa 7.23 | et erit in die illa omnis locus ubi fuerint mille vites mille argenteis et in spinas et in vepres erunt |
Isa 7.24 | cum sagittis et arcu ingredientur illuc vepres enim et spinae erunt in universa terra |
Isa 7.25 | et omnes montes qui in sarculo sarientur non veniet illuc terror spinarum et veprium et erit in pascua bovis et in conculcationem pecoris |
Isa 8.1 | et dixit Dominus ad me sume tibi librum grandem et scribe in eo stilo hominis Velociter spolia detrahe Cito praedare |
Isa 8.2 | et adhibui mihi testes fideles Uriam sacerdotem et Zacchariam filium Barachiae |
Isa 8.3 | et accessi ad prophetissam et concepit et peperit filium et dixit Dominus ad me voca nomen eius Adcelera spolia detrahere Festina praedari |
Isa 8.4 | quia antequam sciat puer vocare patrem suum et matrem suam auferetur fortitudo Damasci et spolia Samariae coram rege Assyriorum |
Isa 8.5 | et adiecit Dominus loqui ad me adhuc dicens |
Isa 8.6 | pro eo quod abiecit populus iste aquas Siloae quae vadunt cum silentio et adsumpsit magis Rasin et filium Romeliae |
Isa 8.7 | propter hoc ecce Dominus adducet super eos aquas Fluminis fortes et multas regem Assyriorum et omnem gloriam eius et ascendet super omnes rivos eius et fluet super universas ripas eius |
Isa 8.8 | et ibit per Iudam inundans et transiens usque ad collum veniet et erit extensio alarum eius implens latitudinem terrae tuae o Emmanuhel |
Isa 8.9 | congregamini populi et vincimini et audite universae procul terrae confortamini et vincimini accingite vos et vincimini |
Isa 8.10 | inite consilium et dissipabitur loquimini verbum et non fiet quia nobiscum Deus |
Isa 8.11 | haec enim ait Dominus ad me sicut in forti manu erudivit me ne irem in via populi huius dicens |
Isa 8.12 | non dicatis coniuratio omnia enim quae loquitur populus iste coniuratio est et timorem eius ne timeatis neque paveatis |
Isa 8.13 | Dominum exercituum ipsum sanctificate ipse pavor vester et ipse terror vester |
Isa 8.14 | et erit vobis in sanctificationem in lapidem autem offensionis et in petram scandali duabus domibus Israhel in laqueum et in ruinam habitantibus Hierusalem |
Isa 8.15 | et offendent ex eis plurimi et cadent et conterentur et inretientur et capientur |
Isa 8.16 | liga testimonium signa legem in discipulis meis |
Isa 8.17 | et expectabo Dominum qui abscondit faciem suam a domo Iacob et praestolabor eum |
Isa 8.18 | ecce ego et pueri quos mihi dedit Dominus in signum et in portentum Israhelis a Domino exercituum qui habitat in monte Sion |
Isa 8.19 | et cum dixerint ad vos quaerite a pythonibus et a divinis qui stridunt in incantationibus suis numquid non populus a Deo suo requirit pro vivis a mortuis |
Isa 8.20 | ad legem magis et ad testimonium quod si non dixerint iuxta verbum hoc non erit eis matutina lux |
Isa 8.21 | et transibit per eam corruet et esuriet et cum esurierit irascetur et maledicet regi suo et Deo suo et suspiciet sursum |
Isa 8.22 | et ad terram intuebitur et ecce tribulatio et tenebrae dissolutio angustia et caligo persequens et non poterit avolare de angustia sua |
Isa 9.1 | primo tempore adleviata est terra Zabulon et terra Nepthalim et novissimo adgravata est via maris trans Iordanem Galileae gentium |
Isa 9.2 | populus qui ambulabat in tenebris vidit lucem magnam habitantibus in regione umbrae mortis lux orta est eis |
Isa 9.3 | multiplicasti gentem non magnificasti laetitiam laetabuntur coram te sicut laetantur in messe sicut exultant quando dividunt spolia |
Isa 9.4 | iugum enim oneris eius et virgam umeri eius et sceptrum exactoris eius superasti sicut in die Madian |
Isa 9.5 | quia omnis violenta praedatio cum tumultu et vestimentum mixtum sanguine erit in conbustionem et cibus ignis |
Isa 9.6 | parvulus enim natus est nobis filius datus est nobis et factus est principatus super umerum eius et vocabitur nomen eius Admirabilis consiliarius Deus fortis Pater futuri saeculi Princeps pacis |
Isa 9.20 | et declinabit ad dexteram et esuriet et comedet ad sinistram et non saturabitur unusquisque carnem brachii sui vorabit Manasses Ephraim et Ephraim Manassen simul ipsi contra Iudam |
Isa 9.21 | in omnibus his non est aversus furor eius sed adhuc manus eius extenta |
Isa 10.1 | vae qui condunt leges iniquas et scribentes iniustitiam scripserunt |
Isa 10.2 | ut opprimerent in iudicio pauperes et vim facerent causae humilium populi mei ut essent viduae praeda eorum et pupillos diriperent |
Isa 10.3 | quid facietis in die visitationis et calamitatis de longe venientis ad cuius fugietis auxilium et ubi derelinquetis gloriam vestram |
Isa 10.4 | ne incurvemini sub vinculo et cum interfectis cadatis super omnibus his non est aversus furor eius sed adhuc manus eius extenta |
Isa 10.5 | vae Assur virga furoris mei et baculus ipse in manu eorum indignatio mea |
Isa 10.6 | ad gentem fallacem mittam eum et contra populum furoris mei mandabo illi ut auferat spolia et diripiat praedam et ponat illum in conculcationem quasi lutum platearum |
Isa 10.7 | ipse autem non sic arbitrabitur et cor eius non ita aestimabit sed ad conterendum erit cor eius et ad internicionem gentium non paucarum |
Isa 10.8 | dicet enim |
Isa 10.9 | numquid non principes mei simul reges sunt numquid non ut Charchamis sic Chalanno et ut Arfad sic Emath numquid non ut Damascus sic Samaria |
Isa 10.10 | quomodo invenit manus mea regna idoli sic et simulacra eorum de Hierusalem et de Samaria |
Isa 10.11 | numquid non sicut feci Samariae et idolis eius sic faciam Hierusalem et simulacris eius |
Isa 10.12 | et erit cum impleverit Dominus cuncta opera sua in monte Sion et in Hierusalem visitabo super fructum magnifici cordis regis Assur et super gloriam altitudinis oculorum eius |
Isa 10.13 | dixit enim in fortitudine manus meae feci et in sapientia mea intellexi et abstuli terminos populorum et principes eorum depraedatus sum et detraxi quasi potens in sublime residentes |
Isa 10.14 | et invenit quasi nidum manus mea fortitudinem populorum et sicut colliguntur ova quae derelicta sunt sic universam terram ego congregavi et non fuit qui moveret pinnam et aperiret os et ganniret |
Isa 10.15 | numquid gloriabitur securis contra eum qui secat in ea aut exaltabitur serra contra eum a quo trahitur quomodo si elevetur virga contra levantem se et exaltetur baculus qui utique lignum est |
Isa 10.16 | propter hoc mittet Dominator Deus exercituum in pinguibus eius tenuitatem et subtus gloriam eius succensa ardebit quasi conbustio ignis |
Isa 10.17 | et erit lumen Israhel in igne et Sanctus eius in flamma et succendetur et devorabitur spina eius et vepres in die una |
Isa 10.18 | et gloria saltus eius et Carmeli eius ab anima usque ad carnem consumetur et erit terrore profugus |
Isa 10.19 | et reliquiae ligni saltus eius pro paucitate numerabuntur et puer scribet eos |
Isa 10.20 | et erit in die illa non adiciet residuum Israhel et hii qui fugerint de domo Iacob inniti super eo qui percutit eos sed innitetur super Dominum Sanctum Israhel in veritate |
Isa 10.21 | reliquiae convertentur reliquiae inquam Iacob ad Deum fortem |
Isa 10.22 | si enim fuerit populus tuus Israhel quasi harena maris reliquiae convertentur ex eo consummatio adbreviata inundabit iustitiam |
Isa 10.23 | consummationem enim et adbreviationem Dominus Deus exercituum faciet in medio omnis terrae |
Isa 10.24 | propter hoc haec dicit Dominus Deus exercituum noli timere populus meus habitator Sion ab Assur in virga percutiet te et baculum suum levabit super te in via Aegypti |
Isa 10.25 | adhuc enim paululum modicumque et consummabitur indignatio et furor meus super scelus eorum |
Isa 10.26 | et suscitabit super eum Dominus exercituum flagellum iuxta plagam Madian in petra Oreb et virgam suam super mare et levabit eam in via Aegypti |
Isa 10.27 | et erit in die illa auferetur onus eius de umero tuo et iugum eius de collo tuo et conputrescet iugum a facie olei |
Isa 10.28 | veniet in Aiath transibit in Magron apud Machmas commendabit vasa sua |
Isa 10.29 | transierunt cursim Gabee sedes nostra obstipuit Rama Gabaath Saulis fugit |
Isa 10.30 | hinni voce tua filia Gallim adtende Laisa paupercula Anathoth |
Isa 10.31 | migravit Medemena habitatores Gebim confortamini |
Isa 10.32 | adhuc dies est ut in Nob stetur agitabit manum suam super montem filiae Sion collem Hierusalem |
Isa 10.33 | ecce Dominator Dominus exercituum confringet lagunculam in terrore et excelsi statura succidentur et sublimes humiliabuntur |
Isa 14.2 | et tenebunt eos populi et adducent eos in locum suum et possidebit eos domus Israhel super terram Domini in servos et ancillas et erunt capientes eos qui se ceperant et subicient exactores suos |
Isa 14.3 | et erit in die illa cum requiem dederit tibi Deus a labore tuo et a concussione tua et a servitute dura qua ante servisti |
Isa 14.4 | sumes parabolam istam contra regem Babylonis et dices quomodo cessavit exactor quievit tributum |
Isa 14.5 | contrivit Dominus baculum impiorum virgam dominantium |
Isa 14.6 | caedentem populos in indignatione plaga insanabili subicientem in furore gentes persequentem crudeliter |
Isa 14.7 | conquievit et siluit omnis terra gavisa est et exultavit |
Isa 14.8 | abietes quoque laetatae sunt super te et cedri Libani ex quo dormisti non ascendit qui succidat nos |
Isa 14.9 | infernus subter conturbatus est in occursum adventus tui suscitavit tibi gigantas omnes principes terrae surrexerunt de soliis suis omnes principes nationum |
Isa 14.10 | universi respondebunt et dicent tibi et tu vulneratus es sicut nos nostri similis effectus es |
Isa 14.11 | detracta est ad inferos superbia tua concidit cadaver tuum subter te sternetur tinea et operimentum tuum erunt vermes |
Isa 14.12 | quomodo cecidisti de caelo lucifer qui mane oriebaris corruisti in terram qui vulnerabas gentes |
Isa 14.13 | qui dicebas in corde tuo in caelum conscendam super astra Dei exaltabo solium meum sedebo in monte testamenti in lateribus aquilonis |
Isa 14.14 | ascendam super altitudinem nubium ero similis Altissimo |
Isa 14.15 | verumtamen ad infernum detraheris in profundum laci |
Isa 14.16 | qui te viderint ad te inclinabuntur teque prospicient numquid iste est vir qui conturbavit terram qui concussit regna |
Isa 14.17 | qui posuit orbem desertum et urbes eius destruxit vinctis eius non aperuit carcerem |
Isa 14.18 | omnes reges gentium universi dormierunt in gloria vir in domo sua |
Isa 14.19 | tu autem proiectus es de sepulchro tuo quasi stirps inutilis pollutus et obvolutus qui interfecti sunt gladio et descenderunt ad fundamenta laci quasi cadaver putridum |
Isa 14.20 | non habebis consortium neque cum eis in sepultura tu enim terram disperdisti tu populum occidisti non vocabitur in aeternum semen pessimorum |
Isa 14.21 | praeparate filios eius occisioni in iniquitate patrum eorum non consurgent nec hereditabunt terram neque implebunt faciem orbis civitatum |
Isa 14.22 | et consurgam super eos dicit Dominus exercituum et perdam Babylonis nomen et reliquias et germen et progeniem ait Dominus |
Isa 14.23 | et ponam eam in possessionem ericii et in paludes aquarum et scopabo eam in scopa terens dicit Dominus exercituum |
Isa 14.24 | iuravit Dominus exercituum dicens si non ut putavi ita erit et quomodo mente tractavi |
Isa 14.25 | sic eveniet ut conteram Assyrium in terra mea et in montibus meis conculcem eum et auferetur ab eis iugum eius et onus illius ab umero eorum tolletur |
Isa 14.26 | hoc consilium quod cogitavi super omnem terram et haec est manus extenta super universas gentes |
Isa 14.27 | Dominus enim exercituum decrevit et quis poterit infirmare et manus eius extenta et quis avertet eam |
Isa 14.28 | in anno quo mortuus est rex Ahaz factum est onus istud |
Isa 14.29 | ne laeteris Philisthea omnis tu quoniam comminuta est virga percussoris tui de radice enim colubri egredietur regulus et semen eius absorbens volucrem |
Isa 14.30 | et pascentur primogeniti pauperum et pauperes fiducialiter requiescent et interire faciam in fame radicem tuam et reliquias tuas interficiam |
Isa 14.31 | ulula porta clama civitas prostrata est Philisthea omnis ab aquilone enim fumus venit et non est qui effugiat agmen eius |
Isa 14.32 | et quid respondebitur nuntiis gentis quia Dominus fundavit Sion et in ipsa sperabunt pauperes populi eius |
Isa 15.1 | onus Moab quia nocte vastata est Ar Moab conticuit quia nocte vastatus est murus Moab conticuit |
Isa 15.2 | ascendit domus et Dibon ad excelsa in planctum super Nabo et super Medaba Moab ululabit in cunctis capitibus eius calvitium omnis barba radetur |
Isa 15.3 | in triviis eius accincti sunt sacco super tecta eius et in plateis eius omnis ululat descendit in fletum |
Isa 15.4 | clamavit Esebon et Eleale usque Iasa audita est vox eorum super hoc expediti Moab ululabunt anima eius ululabit sibi |
Isa 15.5 | cor meum ad Moab clamabit vectes eius usque ad Segor vitulam conternantem per ascensum enim Luith flens ascendet et in via Oronaim clamorem contritionis levabunt |
Isa 15.6 | aquae enim Nemrim desertae erunt quia aruit herba defecit germen viror omnis interiit |
Isa 15.7 | secundum magnitudinem operis et visitatio eorum ad torrentem salicum ducent eos |
Isa 15.8 | quoniam circumiit clamor terminum Moab usque ad Gallim ululatus eius et usque ad puteum Helim clamor eius |
Isa 15.9 | quia aquae Dibon repletae sunt sanguine ponam enim super Dibon additamenta his qui fugerint de Moab leonem et reliquiis terrae |
Isa 16.1 | emitte agnum dominatorem terrae de Petra deserti ad montem filiae Sion |
Isa 16.2 | et erit sicut avis fugiens et pulli de nido avolantes sic erunt filiae Moab in transcensu Arnon |
Isa 16.3 | ini consilium coge concilium pone quasi noctem umbram tuam in meridie absconde fugientes et vagos ne prodas |
Isa 16.4 | habitabunt apud te profugi mei Moab esto latibulum eorum a facie vastatoris finitus est enim pulvis consummatus est miser defecit qui conculcabat terram |
Isa 16.5 | et praeparabitur in misericordia solium et sedebit super eum in veritate in tabernaculo David iudicans et quaerens iudicium et velociter reddens quod iustum est |
Isa 16.6 | audivimus superbiam Moab superbus est valde superbia eius et arrogantia eius et indignatio eius plus quam fortitudo eius |
Isa 16.7 | idcirco ululabit Moab ad Moab universus ululabit his qui laetantur super muro cocti lateris loquimini plagas suas |
Isa 16.8 | quoniam suburbana Esebon deserta sunt et vinea Sabama domini gentium exciderunt flagella eius usque ad Iazer pervenerunt erraverunt in deserto propagines eius relictae sunt transierunt mare |
Isa 16.9 | super hoc plorabo in fletu Iazer vineam Sabama inebriabo te lacrima mea Esebon et Eleale quoniam super vindemiam tuam et super messem tuam vox calcantium inruit |
Isa 16.10 | et auferetur laetitia et exultatio de Carmelo et in vineis non exultabit neque iubilabit vinum in torculari non calcabit qui calcare consueverat vocem calcantium abstuli |
Isa 16.11 | super hoc venter meus ad Moab quasi cithara sonabit et viscera mea ad murum cocti lateris |
Isa 16.12 | et erit cum apparuerit quod laboravit Moab super excelsis suis ingredietur ad sancta sua ut obsecret et non valebit |
Isa 16.13 | hoc verbum quod locutus est Dominus ad Moab ex tunc |
Isa 16.14 | et nunc locutus est Dominus dicens in tribus annis quasi anni mercennarii auferetur gloria Moab super omni populo multo et relinquetur parvus et modicus nequaquam multus |
Isa 17.1 | onus Damasci ecce Damascus desinet esse civitas et erit sicut acervus lapidum in ruina |
Isa 17.2 | derelictae civitates Aroer gregibus erunt et requiescent ibi et non erit qui exterreat |
Isa 17.3 | et cessabit adiutorium ab Ephraim et regnum a Damasco et reliquiae Syriae sicut gloria filiorum Israhel erunt dicit Dominus exercituum |
Isa 17.4 | et erit in die illa adtenuabitur gloria Iacob et pingue carnis eius marcescet |
Isa 17.5 | et erit sicut congregans in messe quod restiterit et brachium eius spicas leget et erit sicut quaerens spicas in valle Rafaim |
Isa 17.6 | et relinquetur in eo sicut racemus et sicut excussio oleae duarum aut trium olivarum in summitate rami sive quattuor aut quinque in cacuminibus eius fructus eius dicit Dominus Deus Israhel |
Isa 17.7 | in die illa inclinabitur homo ad factorem suum et oculi eius ad Sanctum Israhel respicient |
Isa 17.8 | et non inclinabitur ad altaria quae fecerunt manus eius et quae operati sunt digiti eius non respiciet lucos et delubra |
Isa 17.9 | in die illa erunt civitates fortitudinis eius derelictae sicut aratra et segetes quae derelictae sunt a facie filiorum Israhel et erit deserta |
Isa 17.10 | quia oblita es Dei salvatoris tui et Fortis adiutoris tui non es recordata propterea plantabis plantationem fidelem et germen alienum seminabis |
Isa 17.11 | in die plantationis tuae labrusca et mane semen tuum florebit ablata est messis in die hereditatis et dolebit graviter |
Isa 17.12 | vae multitudo populorum multorum ut multitudo maris sonantis et tumultus turbarum sicut sonitus aquarum multarum |
Isa 17.13 | sonabunt populi sicut sonitus aquarum inundantium et increpabit eum et fugiet procul et rapietur sicut pulvis montium a facie venti et sicut turbo coram tempestate |
Isa 17.14 | in tempore vespere et ecce turbatio in matutino et non subsistet haec est pars eorum qui vastaverunt nos et sors diripientium nos |
Isa 18.1 | vae terrae cymbalo alarum quae est trans flumina Aethiopiae |
Isa 18.2 | qui mittit in mari legatos et in vasis papyri super aquas ite angeli veloces ad gentem convulsam et dilaceratam ad populum terribilem post quem non est alius gentem expectantem expectantem et conculcatam cuius diripuerunt flumina terram eius |
Isa 18.3 | omnes habitatores orbis qui moramini in terra cum elevatum fuerit signum in montibus videbitis et clangorem tubae audietis |
Isa 18.4 | quia haec dicit Dominus ad me quiescam et considerabo in loco meo sicut meridiana lux clara est et sicut nubes roris in die messis |
Isa 18.5 | ante messem enim totus effloruit et inmatura perfectio germinabit et praecidentur ramusculi eius falcibus et quae derelicta fuerint abscidentur excutientur |
Isa 18.6 | et relinquentur simul avibus montium et bestiis terrae |
Isa 18.7 | et aestate perpetua erunt super eum volucres et omnes bestiae terrae super illum hiemabunt |
Isa 18.8 | in tempore illo deferetur munus Domino exercituum a populo divulso et dilacerato a populo terribili post quem non fuit alius a gente expectante expectante et conculcata cuius diripuerunt flumina terram eius ad locum nominis Domini exercituum montem Sion |
Isa 19.1 | onus Aegypti ecce Dominus ascendet super nubem levem et ingredietur Aegyptum et movebuntur simulacra Aegypti a facie eius et cor Aegypti tabescet in medio eius |
Isa 19.2 | et concurrere faciam Aegyptios adversum Aegyptios et pugnabit vir contra fratrem suum et vir contra amicum suum civitas adversus civitatem regnum adversus regnum |
Isa 19.3 | et disrumpetur spiritus Aegypti in visceribus eius et consilium eius praecipitabo et interrogabunt simulacra sua et divinos suos et pythones et ariolos |
Isa 19.4 | et tradam Aegyptum in manu dominorum crudelium et rex fortis dominabitur eorum ait Dominus Deus exercituum |
Isa 19.5 | et arescet aqua de mari et fluvius desolabitur atque siccabitur |
Isa 19.6 | et deficient flumina adtenuabuntur et siccabuntur rivi aggerum calamus et iuncus marcescet |
Isa 19.7 | nudabitur alveus rivi a fonte suo et omnis sementis inrigua siccabitur arescet et non erit |
Isa 19.8 | et maerebunt piscatores et lugebunt omnes mittentes in flumen hamum et expandentes rete super faciem aquae marcescent |
Isa 19.9 | confundentur qui operabantur linum pectentes et texentes subtilia |
Isa 19.10 | et erunt inrigua eius flaccentia omnes qui faciebant lacunas ad capiendos pisces |
Isa 19.11 | stulti principes Taneos sapientes consiliarii Pharao dederunt consilium insipiens quomodo dicetis Pharaoni filius sapientium ego filius regum antiquorum |
Isa 19.12 | ubi sunt nunc sapientes tui adnuntient tibi et indicent quid cogitaverit Dominus exercituum super Aegyptum |
Isa 19.13 | stulti facti sunt principes Taneos emarcuerunt principes Mempheos deceperunt Aegyptum angulum populorum eius |
Isa 19.14 | Dominus miscuit in medio eius spiritum vertiginis et errare fecerunt Aegyptum in omni opere suo sicut errat ebrius et vomens |
Isa 19.15 | et non erit Aegypto opus quod faciat caput et caudam incurvantem et refrenantem |
Isa 19.16 | in die illa erit Aegyptus quasi mulieres et stupebunt et timebunt a facie commotionis manus Domini exercituum quam ipse movebit super eam |
Isa 19.17 | et erit terra Iuda Aegypto in festivitatem omnis qui illius fuerit recordatus pavebit a facie consilii Domini exercituum quod ipse cogitavit super eam |
Isa 19.18 | in die illa erunt quinque civitates in terra Aegypti loquentes lingua Chanaan et iurantes per Dominum exercituum civitas Solis vocabitur una |
Isa 19.19 | in die illa erit altare Domini in medio terrae Aegypti et titulus iuxta terminum eius Domini |
Isa 19.20 | et erit in signum et in testimonium Domino exercituum in terra Aegypti clamabunt enim ad Dominum a facie tribulantis et mittet eis salvatorem et propugnatorem qui liberet eos |
Isa 19.21 | et cognoscetur Dominus ab Aegypto et cognoscent Aegyptii Dominum in die illa et colent eum in hostiis et muneribus et vota vovebunt Domino et solvent |
Isa 19.22 | et percutiet Dominus Aegyptum plaga et sanabit eam et revertentur ad Dominum et placabitur eis et sanabit eos |
Isa 19.23 | in die illa erit via de Aegypto in Assyrios et intrabit Assyrius Aegyptum et Aegyptius in Assyrios et servient Aegyptii Assur |
Isa 19.24 | in die illa erit Israhel tertius Aegyptio et Assyrio benedictio in medio terrae |
Isa 19.25 | cui benedixit Dominus exercituum dicens benedictus populus meus Aegypti et opus manuum mearum Assyrio hereditas autem mea Israhel |
Isa 20.1 | in anno quo ingressus est Tharthan in Azotum cum misisset eum Sargon rex Assyriorum et pugnasset contra Azotum et cepisset eam |
Isa 20.2 | in tempore illo locutus est Dominus in manu Isaiae filii Amos dicens vade et solve saccum de lumbis tuis et calciamenta tua tolle de pedibus tuis et fecit sic vadens nudus et disculciatus |
Isa 20.3 | et dixit Dominus sicut ambulavit servus meus Isaias nudus et disculciatus trium annorum signum et portentum erit super Aegyptum et super Aethiopiam |
Isa 20.4 | sic minabit rex Assyriorum captivitatem Aegypti et transmigrationem Aethiopiae iuvenum et senum nudam et disculciatam discopertis natibus ignominiam Aegypti |
Isa 20.5 | et timebunt et confundentur ab Aethiopia spe sua et ab Aegypto gloria sua |
Isa 20.6 | et dicet habitator insulae huius in die illa ecce haec erat spes nostra ad quos confugimus in auxilium ut liberaret nos a facie regis Assyriorum et quomodo effugere poterimus nos |
Isa 21.1 | onus deserti maris sicut turbines ab africo veniunt de deserto venit de terra horribili |
Isa 21.2 | visio dura nuntiata est mihi qui incredulus est infideliter agit et qui depopulator est vastat ascende Aelam obside Mede omnem gemitum eius cessare feci |
Isa 21.3 | propterea repleti sunt lumbi mei dolore angustia possedit me sicut angustia parientis corrui cum audirem conturbatus sum cum viderem |
Isa 21.4 | emarcuit cor meum tenebrae stupefecerunt me Babylon dilecta mea posita est mihi in miraculum |
Isa 21.5 | pone mensam contemplare in specula comedentes bibentes surgite principes arripite clypeum |
Isa 21.6 | haec enim dixit mihi Dominus vade et pone speculatorem et quodcumque viderit adnuntiet |
Isa 21.7 | et vidit currum duorum equitum ascensorem asini et ascensorem cameli et contemplatus est diligenter multo intuitu |
Isa 21.8 | et clamavit leo super specula Domini ego sum stans iugiter per diem et super custodiam meam ego sum stans totis noctibus |
Isa 21.9 | ecce iste venit ascensor vir bigae equitum et respondit et dixit cecidit cecidit Babylon et omnia sculptilia deorum eius contrita sunt in terram |
Isa 21.10 | tritura mea et fili areae meae quae audivi a Domino exercituum Deo Israhel adnuntiavi vobis |
Isa 21.11 | onus Duma ad me clamat ex Seir custos quid de nocte custos quid de nocte |
Isa 21.12 | dixit custos venit mane et nox si quaeritis quaerite convertimini venite |
Isa 21.13 | onus in Arabia in saltu ad vesperam dormietis in semitis Dodanim |
Isa 21.14 | occurrentes sitienti ferte aquam qui habitatis terram austri cum panibus occurrite fugienti |
Isa 21.15 | a facie enim gladiorum fugerunt a facie gladii inminentis a facie arcus extenti a facie gravis proelii |
Isa 21.16 | quoniam haec dicit Dominus ad me adhuc in uno anno quasi in anno mercennarii et auferetur omnis gloria Cedar |
Isa 21.17 | et reliquiae numeri sagittariorum fortium de filiis Cedar inminuentur Dominus enim Deus Israhel locutus est |
Isa 22.1 | onus vallis Visionis quidnam tibi quoque est quia ascendisti et tu omnis in tecta |
Isa 22.2 | clamoris plena urbs frequens civitas exultans interfecti tui non interfecti gladio nec mortui in bello |
Isa 22.3 | cuncti principes tui fugerunt simul dureque ligati sunt omnes qui inventi sunt vincti sunt pariter procul fugerunt |
Isa 22.4 | propterea dixi recedite a me amare flebo nolite incumbere ut consolemini me super vastitate filiae populi mei |
Isa 22.5 | dies enim interfectionis et conculcationis et fletuum Domino Deo exercituum in valle Visionis scrutans murum et magnificus super montem |
Isa 22.6 | et Aelam sumpsit faretram currum hominis equitis et parietem nudavit clypeus |
Isa 22.7 | et erunt electae valles tuae plenae quadrigarum et equites ponent sedes suas in porta |
Isa 22.8 | et revelabitur operimentum Iudae et videbis in die illa armamentarium domus saltus |
Isa 22.9 | et scissuras civitatis David videbitis quia multiplicatae sunt et congregastis aquas piscinae inferioris |
Isa 22.10 | et domos Hierusalem numerastis et destruxistis domos ad muniendum murum |
Isa 22.11 | et lacum fecistis inter duos muros et aquam piscinae veteris et non suspexistis ad eum qui fecerat eam et operatorem eius de longe non vidistis |
Isa 22.12 | et vocavit Dominus Deus exercituum in die illa ad fletum et ad planctum ad calvitium et ad cingulum sacci |
Isa 22.13 | et ecce gaudium et laetitia occidere vitulos et iugulare arietes comedere carnes et bibere vinum comedamus et bibamus cras enim moriemur |
Isa 22.14 | et revelata est in auribus meis Domini exercituum si dimittetur iniquitas haec vobis donec moriamini dicit Dominus Deus exercituum |
Isa 22.15 | haec dicit Dominus Deus exercituum vade ingredere ad eum qui habitat in tabernaculo ad Sobnam praepositum templi |
Isa 22.16 | quid tu hic aut quasi quis hic quia excidisti tibi hic sepulchrum excidisti in excelso memoriam diligenter in petra tabernaculum tibi |
Isa 22.17 | ecce Dominus asportari te faciet sicut asportatur gallus gallinacius et quasi amictum sic sublevabit te |
Isa 22.18 | coronans coronabit te tribulatione quasi pilam mittet te in terram latam et spatiosam ibi morieris et ibi erit currus gloriae tuae ignominia domus Domini tui |
Isa 22.19 | et expellam te de statione tua et de ministerio tuo deponam te |
Isa 22.20 | et erit in die illa vocabo servum meum Eliachim filium Helciae |
Isa 22.21 | et induam illum tunicam tuam et cingulo tuo confortabo eum et potestatem tuam dabo in manu eius et erit quasi pater habitantibus Hierusalem et domui Iuda |
Isa 22.22 | et dabo clavem domus David super umerum eius et aperiet et non erit qui claudat et claudet et non erit qui aperiat |
Isa 22.23 | et figam illum paxillum in loco fideli et erit in solium gloriae domui patris sui |
Isa 22.24 | et suspendent super eum omnem gloriam domus patris eius vasorum diversa genera omne vas parvulum a vasis craterarum usque ad omne vas musicorum |
Isa 22.25 | in die illo dicit Dominus exercituum auferetur paxillus qui fixus fuerat in loco fideli et frangetur et cadet et peribit quod pependerat in eo quia Dominus locutus est |
Isa 23.1 | onus Tyri ululate naves maris quia vastata est domus unde venire consueverant de terra Cetthim revelatum est eis |
Isa 23.2 | tacete qui habitatis in insula negotiatio Sidonis transfretantes mare repleverunt te |
Isa 23.3 | in aquis multis semen Nili messis fluminis fruges eius et facta est negotiatio gentium |
Isa 23.4 | erubesce Sidon ait enim mare fortitudo maris dicens non parturivi et non peperi et non enutrivi iuvenes nec ad incrementum perduxi virgines |
Isa 23.5 | cum auditum fuerit in Aegypto dolebunt cum audierint de Tyro |
Isa 23.6 | transite maria ululate qui habitatis in insula |
Isa 23.7 | numquid non haec vestra est quae gloriabatur a diebus pristinis in antiquitate sua ducent eam pedes sui longe ad peregrinandum |
Isa 23.8 | quis cogitavit hoc super Tyrum quondam coronatam cuius negotiatores principes institores eius incliti terrae |
Isa 23.9 | Dominus exercituum cogitavit hoc ut detraheret superbiam omnis gloriae et ad ignominiam deduceret universos inclitos terrae |
Isa 23.10 | transi terram tuam quasi flumen filia maris non est cingulum ultra tibi |
Isa 23.11 | manum suam extendit super mare conturbavit regna Dominus mandavit adversum Chanaan ut contereret fortes eius |
Isa 23.12 | et dixit non adicies ultra ut glorieris calumniam sustinens virgo filia Sidonis in Cetthim consurgens transfreta ibi quoque non erit requies tibi |
Isa 23.13 | ecce terra Chaldeorum talis populus non fuit Assur fundavit eam in captivitatem transduxerunt robustos eius suffoderunt domos eius posuerunt eam in ruinam |
Isa 23.14 | ululate naves maris quia devastata est fortitudo vestra |
Isa 23.15 | et erit in die illa in oblivione eris o Tyre septuaginta annis sicut dies regis unius post septuaginta autem annos erit Tyro quasi canticum meretricis |
Isa 23.16 | sume citharam circui civitatem meretrix oblivioni tradita bene cane frequenta canticum ut memoria tui sit |
Isa 23.17 | et erit post septuaginta annos visitabit Dominus Tyrum et reducet eam ad mercedes suas et rursum fornicabitur cum universis regnis terrae super faciem terrae |
Isa 23.18 | et erunt negotiatio eius et mercedes eius sanctificatae Domino non condentur neque reponentur quia his qui habitaverint coram Domino erit negotiatio eius ut manducent in saturitatem et vestiantur usque ad vetustatem |
Isa 24.1 | ecce Dominus dissipabit terram et nudabit eam et adfliget faciem eius et disperget habitatores eius |
Isa 24.2 | et erit sicut populus sic sacerdos et sicut servus sic dominus eius sicut ancilla sic domina eius sicut emens sic ille qui vendit sicut fenerator sic is qui mutuum accipit sicut qui repetit sic qui debet |
Isa 24.3 | dissipatione dissipabitur terra et direptione praedabitur Dominus enim locutus est verbum hoc |
Isa 24.4 | luxit et defluxit terra et infirmata est defluxit orbis infirmata est altitudo populi terrae |
Isa 24.5 | et terra interfecta est ab habitatoribus suis quia transgressi sunt leges mutaverunt ius dissipaverunt foedus sempiternum |
Isa 24.6 | propter hoc maledictio vorabit terram et peccabunt habitatores eius ideoque insanient cultores eius et relinquentur homines pauci |
Isa 24.7 | luxit vindemia infirmata est vitis ingemuerunt omnes qui laetabantur corde |
Isa 24.8 | cessavit gaudium tympanorum quievit sonitus laetantium conticuit dulcedo citharae |
Isa 24.9 | cum cantico non bibent vinum amara erit potio bibentibus illam |
Isa 24.10 | adtrita est civitas vanitatis clausa est omnis domus nullo introeunte |
Isa 24.11 | clamor erit super vino in plateis deserta est omnis laetitia translatum est gaudium terrae |
Isa 24.12 | relicta est in urbe solitudo et calamitas opprimet portas |
Isa 24.13 | quia haec erunt in medio terrae in medio populorum quomodo si paucae olivae quae remanserunt excutiantur ex olea et racemi cum fuerit finita vindemia |
Isa 24.14 | hii levabunt vocem suam atque laudabunt cum glorificatus fuerit Dominus hinnient de mari |
Isa 24.15 | propter hoc in doctrinis glorificate Dominum in insulis maris nomen Domini Dei Israhel |
Isa 24.16 | a finibus terrae laudes audivimus gloriam iusti et dixi secretum meum mihi secretum meum mihi vae mihi praevaricantes praevaricati sunt et praevaricatione transgressorum praevaricati sunt |
Isa 26.2 | aperite portas et ingrediatur gens iusta custodiens veritatem |
Isa 26.3 | vetus error abiit servabis pacem pacem quia in te speravimus |
Isa 26.4 | sperastis in Domino in saeculis aeternis in Domino Deo forti in perpetuum |
Isa 26.5 | quia incurvabit habitantes in excelso civitatem sublimem humiliabit humiliabit eam usque ad terram detrahet eam usque ad pulverem |
Isa 26.6 | conculcabit eam pes pedes pauperis gressus egenorum |
Isa 26.7 | semita iusti recta est rectus callis iusti ad ambulandum |
Isa 26.8 | et in semita iudiciorum tuorum Domine sustinuimus te nomen tuum et memoriale tuum in desiderio animae |
Isa 26.9 | anima mea desideravit te in nocte sed et spiritu meo in praecordiis meis de mane vigilabo ad te cum feceris iudicia tua in terra iustitiam discent habitatores orbis |
Isa 26.10 | misereamur impio et non discet iustitiam in terra sanctorum inique gessit et non videbit gloriam Domini |
Isa 26.11 | Domine exaltetur manus tua et non videant videant et confundantur zelantes populi et ignis hostes tuos devoret |
Isa 26.12 | Domine dabis pacem nobis omnia enim opera nostra operatus es nobis |
Isa 26.13 | Domine Deus noster possederunt nos domini absque te tantum in te recordemur nominis tui |
Isa 26.14 | morientes non vivant gigantes non resurgant propterea visitasti et contrivisti eos et perdidisti omnem memoriam eorum |
Isa 26.15 | indulsisti genti Domine indulsisti genti numquid glorificatus es elongasti omnes terminos terrae |
Isa 26.16 | Domine in angustia requisierunt te in tribulatione murmuris doctrina tua eis |
Isa 26.17 | sicut quae concipit cum adpropinquaverit ad partum dolens clamat in doloribus suis sic facti sumus a facie tua Domine |
Isa 26.18 | concepimus et quasi parturivimus et peperimus spiritum salutes non fecimus in terra ideo non ceciderunt habitatores terrae |
Isa 26.19 | vivent mortui tui interfecti mei resurgent expergiscimini et laudate qui habitatis in pulvere quia ros lucis ros tuus et terram gigantum detrahes in ruinam |
Isa 26.20 | vade populus meus intra in cubicula tua claude ostia tua super te abscondere modicum ad momentum donec pertranseat indignatio |
Isa 26.21 | ecce enim Dominus egreditur de loco suo ut visitet iniquitatem habitatoris terrae contra eum et revelabit terra sanguinem suum et non operiet ultra interfectos suos |
Isa 27.1 | in die illo visitabit Dominus in gladio suo duro et grandi et forti super Leviathan serpentem vectem et super Leviathan serpentem tortuosum et occidet cetum qui in mari est |
Isa 27.2 | in die illa vinea meri cantabit ei |
Isa 27.3 | ego Dominus qui servo eam repente propinabo ei ne forte visitetur contra eam nocte et die servo eam |
Isa 27.4 | indignatio non est mihi quis dabit me spinam et veprem in proelio gradiar super eam succendam eam pariter |
Isa 27.5 | an potius tenebit fortitudinem meam faciet pacem mihi pacem faciet mihi |
Isa 27.6 | qui egrediuntur impetu ad Iacob florebit et germinabit Israhel et implebunt faciem orbis semine |
Isa 27.7 | numquid iuxta plagam percutientis se percussit eum aut sicut occidit interfectos eius sic occisus est |
Isa 27.8 | in mensura contra mensuram cum abiecta fuerit iudicabis eam meditata est in spiritu suo duro per diem aestus |
Isa 27.9 | idcirco super hoc dimittetur iniquitas domui Iacob et iste omnis fructus ut auferatur peccatum eius cum posuerit omnes lapides altaris sicut lapides cineris adlisos non stabunt luci et delubra |
Isa 27.10 | civitas enim munita desolata erit speciosa relinquetur et dimittetur quasi desertum ibi pascetur vitulus et ibi accubabit et consumet summitates eius |
Isa 27.11 | in siccitate messis illius conterentur mulieres venientes et docentes eam non est enim populus sapiens propterea non miserebitur eius qui fecit eum et qui formavit eum non parcet ei |
Isa 27.12 | et erit in die illa percutiet Dominus ab alveo Fluminis usque ad torrentem Aegypti et vos congregabimini unus et unus filii Israhel |
Isa 27.13 | et erit in die illa clangetur in tuba magna et venient qui perditi fuerant de terra Assyriorum et qui eiecti erant in terra Aegypti et adorabunt Dominum in monte sancto in Hierusalem |
Isa 28.1 | vae coronae superbiae ebriis Ephraim et flori decidenti gloriae exultationis eius qui erant in vertice vallis pinguissimae errantes a vino |
Isa 28.2 | ecce validus et fortis Domini sicut impetus grandinis turbo confringens sicut impetus aquarum multarum inundantium et emissarum super terram spatiosam |
Isa 28.3 | pedibus conculcabitur corona superbiae ebriorum Ephraim |
Isa 28.4 | et erit flos decidens gloriae exultationis eius qui est super verticem vallis pinguium quasi temporaneum ante maturitatem autumni quod cum aspexerit videns statim ut manu tenuerit devorabit illud |
Isa 28.5 | in die illa erit Dominus exercituum corona gloriae et sertum exultationis residuo populi sui |
Isa 28.6 | et spiritus iudicii sedenti super iudicium et fortitudo revertentibus de bello ad portam |
Isa 28.7 | verum hii quoque prae vino nescierunt et prae ebrietate erraverunt sacerdos et propheta nescierunt prae ebrietate absorti sunt a vino erraverunt in ebrietate nescierunt videntem ignoraverunt iudicium |
Isa 28.8 | omnes enim mensae repletae sunt vomitu sordiumque ita ut non esset ultra locus |
Isa 28.9 | quem docebit scientiam et quem intellegere faciet auditum ablactatos a lacte apulsos ab uberibus |
Isa 28.10 | quia manda remanda manda remanda expecta reexpecta expecta reexpecta modicum ibi modicum ibi |
Isa 28.11 | in loquella enim labii et lingua altera loquetur ad populum istum |
Isa 28.12 | cui dixit haec requies reficite lassum et hoc est meum refrigerium et noluerunt audire |
Isa 28.13 | et erit eis verbum Domini manda remanda manda remanda expecta reexpecta expecta reexpecta modicum ibi modicum ibi ut vadant et cadant retrorsum et conterantur et inlaqueentur et capiantur |
Isa 28.14 | propter hoc audite verbum Domini viri inlusores qui dominamini super populum meum qui est in Hierusalem |
Isa 28.15 | dixistis enim percussimus foedus cum morte et cum inferno fecimus pactum flagellum inundans cum transierit non veniet super nos quia posuimus mendacium spem nostram et mendacio protecti sumus |
Isa 28.16 | idcirco haec dicit Dominus Deus ecce ego mittam in fundamentis Sion lapidem lapidem probatum angularem pretiosum in fundamento fundatum qui crediderit non festinet |
Isa 28.17 | et ponam iudicium in pondere et iustitiam in mensura et subvertet grando spem mendacii et protectionem aquae inundabunt |
Isa 28.18 | et delebitur foedus vestrum cum morte et pactum vestrum cum inferno non stabit flagellum inundans cum transierit eritis ei in conculcationem |
Isa 28.19 | quandocumque pertransierit tollet vos quoniam mane diluculo pertransibit in die et in nocte et tantummodo sola vexatio intellectum dabit auditui |
Isa 28.20 | coangustatum est enim stratum ita ut alter decidat et pallium breve utrumque operire non potest |
Isa 28.21 | sicut enim in monte Divisionum stabit Dominus sicut in valle quae est in Gabao irascetur ut faciat opus suum alienum opus eius ut operetur opus suum peregrinum est opus ab eo |
Isa 28.22 | et nunc nolite inludere ne forte constringantur vincula vestra consummationem enim et adbreviationem audivi a Domino Deo exercituum super universam terram |
Isa 28.23 | auribus percipite et audite vocem meam adtendite et audite eloquium meum |
Isa 28.24 | numquid tota die arabit arans ut serat proscindet et sariet humum suam |
Isa 28.25 | nonne cum adaequaverit faciem eius seret gith et cyminum sparget et ponet triticum per ordinem et hordeum et milium et viciam in finibus suis |
Isa 28.26 | et erudiet eum illud in iudicio Deus suus docebit eum illud |
Isa 28.27 | non enim in serris triturabitur gith nec rota plaustri super cyminum circumiet sed in virga excutietur gith et cyminum in baculo |
Isa 28.28 | panis autem comminuetur verum non in perpetuum triturans triturabit illum neque vexabit eum rota plaustri nec in ungulis suis comminuet eum |
Isa 28.29 | et hoc a Domino Deo exercituum exivit ut mirabile faceret consilium et magnificaret iustitiam |
Isa 29.1 | vae Arihel Arihel civitas quam circumdedit David additus est annus ad annum sollemnitates evolutae sunt |
Isa 29.2 | et circumvallabo Arihel et erit tristis et maerens et erit mihi quasi Arihel |
Isa 29.3 | et circumdabo quasi spheram in circuitu tuo et iaciam contra te aggerem et munimenta ponam in obsidionem tuam |
Isa 29.4 | humiliaberis de terra loqueris et de humo audietur eloquium tuum et erit quasi pythonis de terra vox tua et de humo eloquium tuum mussitabit |
Isa 29.5 | et erit sicut pulvis tenuis multitudo ventilantium te et sicut favilla pertransiens multitudo eorum qui contra te praevaluerunt |
Isa 29.6 | eritque repente confestim a Domino exercituum visitabitur in tonitru et commotione terrae et voce magna turbinis et tempestatis et flammae ignis devorantis |
Isa 29.7 | et erit sicut somnium visionis nocturnae multitudo omnium gentium quae dimicaverunt contra Arihel et omnes qui militaverunt et obsederunt et praevaluerunt adversus eam |
Isa 29.8 | et sicuti somniat esuriens et comedit cum autem fuerit expertus vacua est anima eius et sicut somniat sitiens et bibit et postquam fuerit expergefactus lassus adhuc sitit et anima eius vacua est sic erit multitudo omnium gentium quae dimicaverunt contra m |
Isa 29.9 | obstupescite et admiramini fluctuate et vacillate inebriamini et non a vino movemini et non ebrietate |
Isa 29.10 | quoniam miscuit vobis Dominus spiritum soporis claudet oculos vestros prophetas et principes vestros qui vident visiones operiet |
Isa 29.11 | et erit vobis visio omnium sicut verba libri signati quem cum dederint scienti litteras dicent lege istum et respondebit non possum signatus est enim |
Isa 29.12 | et dabitur liber nescienti litteras diceturque ei lege et respondebit nescio litteras |
Isa 29.13 | et dixit Dominus eo quod adpropinquat populus iste ore suo et labiis suis glorificat me cor autem eius longe est a me et timuerunt me mandato hominum et doctrinis |
Isa 29.14 | ideo ecce ego addam ut admirationem faciam populo huic miraculo grandi et stupendo peribit enim sapientia a sapientibus eius et intellectus prudentium eius abscondetur |
Isa 29.15 | vae qui profundi estis corde ut a Domino abscondatis consilium quorum sunt in tenebris opera et dicunt quis videt nos et quis novit nos |
Isa 29.16 | perversa est haec vestra cogitatio quasi lutum contra figulum cogitet et dicat opus factori suo non fecisti me et figmentum dicat fictori suo non intellegis |
Isa 29.17 | nonne adhuc in modico et in brevi convertetur Libanus in Chermel et Chermel in saltum reputabitur |
Isa 29.18 | et audient in die illa surdi verba libri et de tenebris et caligine oculi caecorum videbunt |
Isa 29.19 | et addent mites in Domino laetitiam et pauperes homines in Sancto Israhel exultabunt |
Isa 29.20 | quoniam defecit qui praevalebat consummatus est inlusor et succisi sunt omnes qui vigilabant super iniquitatem |
Isa 29.21 | qui peccare faciebant homines in verbo et arguentem in porta subplantabant et declinaverunt frustra a iusto |
Isa 29.22 | propter hoc haec dicit Dominus ad domum Iacob qui redemit Abraham non modo confundetur Iacob nec modo vultus eius erubescet |
Isa 29.23 | sed cum viderit filios suos opera manuum mearum in medio sui sanctificantes nomen meum et sanctificabunt Sanctum Iacob et Deum Israhel praedicabunt |
Isa 29.24 | et scient errantes spiritu intellectum et mussitatores discent legem |
Isa 30.1 | vae filii desertores dicit Dominus ut faceretis consilium et non ex me et ordiremini telam et non per spiritum meum ut adderetur peccatum super peccatum |
Isa 30.2 | qui ambulatis ut descendatis in Aegyptum et os meum non interrogastis sperantes auxilium in fortitudine Pharao et habentes fiduciam in umbra Aegypti |
Isa 30.3 | et erit vobis fortitudo Pharaonis in confusionem et fiducia umbrae Aegypti in ignominiam |
Isa 30.4 | erant enim in Tanis principes tui et nuntii tui usque ad Anes pervenerunt |
Isa 30.5 | omnes confusi sunt super populo qui eis prodesse non potuit non fuerunt in auxilium et in aliquam utilitatem sed in confusionem et obprobrium |
Isa 30.6 | onus iumentorum austri in terra tribulationis et angustiae leaena et leo ex eis vipera et regulus volans portantes super umeros iumentorum divitias suas et super gibbum camelorum thesauros suos ad populum qui eis prodesse non poterit |
Isa 30.7 | Aegyptus enim frustra et vane auxiliabitur ideo clamavi super hoc superbia tantum est quiesce |
Isa 30.8 | nunc ingressus scribe eis super buxum et in libro diligenter exara illud et erit in die novissimo in testimonium usque ad aeternum |
Isa 30.9 | populus enim ad iracundiam provocans est et filii mendaces filii nolentes audire legem Domini |
Isa 30.10 | qui dicunt videntibus nolite videre et aspicientibus nolite aspicere nobis ea quae recta sunt loquimini nobis placentia videte nobis errores |
Isa 30.11 | auferte a me viam declinate a me semitam cesset a facie nostra Sanctus Israhel |
Isa 30.12 | propterea haec dicit Sanctus Israhel pro eo quod reprobastis verbum hoc et sperastis in calumniam et tumultum et innixi estis super eo |
Isa 30.13 | propterea erit vobis iniquitas haec sicut interruptio cadens et requisita in muro excelso quoniam subito dum non speratur veniet contritio eius |
Isa 30.14 | et comminuetur sicut conteritur lagoena figuli contritione pervalida et non invenietur de fragmentis eius testa in qua portetur igniculus de incendio aut hauriatur parum aquae de fovea |
Isa 30.15 | quia haec dicit Dominus Deus Sanctus Israhel si revertamini et quiescatis salvi eritis in silentio et in spe erit fortitudo vestra et noluistis |
Isa 30.16 | et dixistis nequaquam sed ad equos fugiemus ideo fugietis et super veloces ascendemus ideo veloces erunt qui persequentur vos |
Isa 30.17 | mille homines a facie terroris unius et a facie terroris quinque fugietis donec relinquamini quasi malus navis in vertice montis et quasi signum super collem |
Isa 30.18 | propterea expectat Dominus ut misereatur vestri et ideo exaltabitur parcens vobis quia Deus iudicii Dominus beati omnes qui expectant eum |
Isa 30.19 | populus enim Sion habitabit in Hierusalem plorans nequaquam plorabis miserans miserebitur tui ad vocem clamoris tui statim ut audierit respondebit tibi |
Isa 30.20 | et dabit vobis Dominus panem artum et aquam brevem et non faciet avolare a te ultra doctorem tuum et erunt oculi tui videntes praeceptorem tuum |
Isa 30.21 | et aures tuae audient verbum post tergum monentis haec via ambulate in ea neque ad dexteram neque ad sinistram |
Isa 30.22 | et contaminabis lamminas sculptilium argenti tui et vestimentum conflatilis auri tui et disperges ea sicut inmunditiam menstruatae egredere dices ei |
Isa 30.23 | et dabitur pluvia semini tuo ubicumque seminaveris in terra et panis frugum terrae erit uberrimus et pinguis pascetur in possessione tua in die illo agnus spatiose |
Isa 30.24 | et tauri tui et pulli asinorum qui operantur terram commixtum migma comedent sic in area ut ventilatum est |
Isa 30.25 | et erunt super omnem montem excelsum et super omnem collem elevatum rivi currentium aquarum in die interfectionis multorum cum ceciderint turres |
Isa 30.26 | et erit lux lunae sicut lux solis et lux solis erit septempliciter sicut lux septem dierum in die qua alligaverit Dominus vulnus populi sui et percussuram plagae eius sanaverit |
Isa 30.27 | ecce nomen Domini venit de longinquo ardens furor eius et gravis ad portandum labia eius repleta sunt indignatione et lingua eius quasi ignis devorans |
Isa 30.28 | spiritus eius velut torrens inundans usque ad medium colli ad perdendas gentes in nihilum et frenum erroris quod erat in maxillis populorum |
Isa 30.29 | canticum erit vobis sicut nox sanctificatae sollemnitatis et laetitia cordis sicut qui pergit cum tibia ut intret in montem Domini ad Fortem Israhel |
Isa 30.30 | et auditam faciet Dominus gloriam vocis suae et terrorem brachii sui ostendet in comminatione furoris et flamma ignis devorantis adlidet in turbine et in lapide grandinis |
Isa 30.31 | a voce enim Domini pavebit Assur virga percussus |
Isa 30.32 | et erit transitus virgae fundatus quam requiescere faciet Dominus super eum in tympanis et in citharis et in bellis praecipuis expugnabit eos |
Isa 30.33 | praeparata est enim ab heri Thofeth a rege praeparata profunda et dilatata nutrimenta eius ignis et ligna multa flatus Domini sicut torrens sulphuris succendens eam |
Isa 31.1 | vae qui descendunt in Aegyptum ad auxilium in equis sperantes et habentes fiduciam super quadrigis quia multae sunt et super equitibus quia praevalidi nimis et non sunt confisi super Sanctum Israhel et Dominum non requisierunt |
Isa 31.2 | ipse autem sapiens adduxit malum et verba sua non abstulit et consurget contra domum pessimorum et contra auxilium operantium iniquitatem |
Isa 31.3 | Aegyptus homo et non deus et equi eorum caro et non spiritus et Dominus inclinabit manum suam et corruet auxiliator et cadet cui praestatur auxilium simulque omnes consumentur |
Isa 31.4 | quia haec dicit Dominus ad me quomodo si rugiat leo et catulus leonis super praedam suam cum occurrerit ei multitudo pastorum a voce eorum non formidabit et a multitudine eorum non pavebit sic descendet Dominus exercituum ut proelietur super montem Sion e |
Isa 31.5 | sicut aves volantes sic proteget Dominus exercituum Hierusalem protegens et liberans transiens et salvans |
Isa 31.6 | convertimini sicut in profundum recesseratis filii Israhel |
Isa 31.7 | in die enim illa abiciet vir idola argenti sui et idola auri sui quae fecerunt vobis manus vestrae in peccatum |
Isa 31.8 | et cadet Assur in gladio non viri et gladius non hominis vorabit eum et fugiet non a facie gladii et iuvenes eius vectigales erunt |
Isa 31.9 | et fortitudo eius a terrore transibit et pavebunt fugientes principes eius dixit Dominus cuius ignis est in Sion et caminus eius in Hierusalem |
Isa 32.1 | ecce in iustitia regnabit rex et principes in iudicio praeerunt |
Isa 32.2 | et erit vir sicut qui absconditur a vento et celat se a tempestate sicut rivi aquarum in siti et umbra petrae prominentis in terra deserta |
Isa 32.3 | non caligabunt oculi videntium et aures audientium diligenter auscultabunt |
Isa 32.4 | et cor stultorum intelleget scientiam et lingua balborum velociter loquetur et plane |
Isa 32.5 | non vocabitur ultra is qui insipiens est princeps neque fraudulentus appellabitur maior |
Isa 32.6 | stultus enim fatua loquetur et cor eius faciet iniquitatem ut perficiat simulationem et loquatur ad Dominum fraudulenter et vacuefaciat animam esurientis et potum sitienti auferat |
Isa 32.7 | fraudulenti vasa pessima sunt ipse enim cogitationes concinnavit ad perdendos mites in sermone mendacii cum loqueretur pauper iudicium |
Isa 32.8 | princeps vero ea quae digna sunt principe cogitavit et ipse super duces stabit |
Isa 32.9 | mulieres opulentae surgite et audite vocem meam filiae confidentes percipite auribus eloquium meum |
Isa 32.10 | post dies et annum et vos conturbabimini confidentes consummata est enim vindemia collectio ultra non veniet |
Isa 32.11 | obstupescite opulentae conturbamini confidentes exuite vos et confundimini accingite lumbos vestros |
Isa 32.12 | super ubera plangite super regione desiderabili super vinea fertili |
Isa 32.13 | super humum populi mei spina et vepres ascendent quanto magis super omnes domos gaudii civitatis exultantis |
Isa 32.14 | domus enim dimissa est multitudo urbis relicta est tenebrae et palpatio factae sunt super speluncas usque in aeternum gaudium onagrorum pascua gregum |
Isa 36.1 | et factum est in quartodecimo anno regis Ezechiae ascendit Sennacherib rex Assyriorum super omnes civitates Iuda munitas et cepit eas |
Isa 36.2 | et misit rex Assyriorum Rabsacen de Lachis in Hierusalem ad regem Ezechiam in manu gravi et stetit in aquaeductu piscinae superioris in via agri Fullonis |
Isa 36.3 | et egressus est ad eum Eliachim filius Helciae qui erat super domum et Sobna scriba et Ioae filius Asaph a commentariis |
Isa 36.4 | et dixit ad eos Rabsaces dicite Ezechiae haec dicit rex magnus rex Assyriorum quae est ista fiducia qua confidis |
Isa 36.5 | aut quo consilio vel fortitudine rebellare disponis super quem habes fiduciam quia recessisti a me |
Isa 36.6 | ecce confidis super baculum harundineum confractum istum super Aegyptum cui si innisus fuerit homo intrabit in manu eius et perforabit eam sic Pharao rex Aegypti omnibus qui confidunt in eo |
Isa 36.7 | quod si responderis mihi in Domino Deo nostro confidimus nonne ipse est cuius abstulit Ezechias excelsa et altaria et dixit Iudae et Hierusalem coram altari isto adorabitis |
Isa 36.8 | et nunc trade te domino meo regi Assyriorum et dabo tibi duo milia equorum nec poteris ex te praebere ascensores eorum |
Isa 36.9 | et quomodo sustinebis faciem iudicis unius loci ex servis domini mei minoribus quod si confidis in Aegypto in quadriga et in equitibus |
Isa 36.10 | et nunc numquid sine Domino ascendi ad terram istam ut disperderem eam Dominus dixit ad me ascende super terram istam et disperde eam |
Isa 36.11 | et dixit Eliachim et Sobna et Ioae ad Rabsacen loquere ad servos tuos syra lingua intellegimus enim ne loquaris ad nos iudaice in auribus populi qui est super murum |
Isa 36.12 | et dixit ad eos Rabsaces numquid ad dominum tuum et ad te misit me dominus meus ut loquerer omnia verba ista et non potius ad viros qui sedent in muro ut comedant stercora sua et bibant urinam pedum suorum vobiscum |
Isa 36.13 | et stetit Rabsaces et clamavit voce magna iudaice et dixit audite verba regis magni regis Assyriorum |
Isa 36.14 | haec dicit rex non seducat vos Ezechias quia non poterit eruere vos |
Isa 36.15 | et non vobis tribuat fiduciam Ezechias super Domino dicens eruens liberabit nos Dominus non dabitur civitas ista in manu regis Assyriorum |
Isa 36.16 | nolite audire Ezechiam haec enim dicit rex Assyriorum facite mecum benedictionem et egredimini ad me et comedite unusquisque vineam suam et unusquisque ficum suam et bibite unusquisque aquam cisternae suae |
Isa 36.17 | donec veniam et tollam vos ad terram quae est ut terra vestra terram frumenti et vini terram panum et vinearum |
Isa 36.18 | ne conturbet vos Ezechias dicens Dominus liberabit nos numquid liberaverunt dii gentium unusquisque terram suam de manu regis Assyriorum |
Isa 36.19 | ubi est deus Emath et Arfad ubi est deus Seffarvaim numquid liberaverunt Samariam de manu mea |
Isa 36.20 | quis est ex omnibus diis terrarum istarum qui eruerit terram suam de manu mea ut eruat Dominus Hierusalem de manu mea |
Isa 36.21 | et siluerunt et non responderunt ei verbum mandaverat enim rex dicens ne respondeatis ei |
Isa 36.22 | et ingressus est Eliachim filius Helciae qui erat super domum et Sobna scriba et Ioae filius Asaph a commentariis ad Ezechiam scissis vestibus et nuntiaverunt ei verba Rabsacis |
Isa 37.1 | et factum est cum audisset rex Ezechias scidit vestimenta sua et obvolutus est sacco et intravit in domum Domini |
Isa 37.2 | et misit Eliachim qui erat super domum et Sobnam scribam et seniores de sacerdotibus opertos saccis ad Isaiam filium Amos prophetam |
Isa 37.3 | et dixerunt ad eum haec dicit Ezechias dies tribulationis et correptionis et blasphemiae dies haec quia venerunt filii usque ad partum et virtus non est parienti |
Isa 37.4 | si quo modo audiat Dominus Deus tuus verba Rabsaces quem misit rex Assyriorum dominus suus ad blasphemandum Deum viventem et obprobrandum sermonibus quos audivit Dominus Deus tuus leva ergo orationem pro reliquiis quae reppertae sunt |
Isa 37.5 | et venerunt servi regis Ezechiae ad Isaiam |
Isa 37.6 | et dixit ad eos Isaias haec dicetis domino vestro haec dicit Dominus ne timeas a facie verborum quae audisti quibus blasphemaverunt pueri regis Assyriorum me |
Isa 37.7 | ecce ego dabo ei spiritum et audiet nuntium et revertetur ad terram suam et corruere eum faciam gladio in terra sua |
Isa 37.8 | reversus est autem Rabsaces et invenit regem Assyriorum proeliantem adversus Lobna audierat enim quia profectus esset de Lachis |
Isa 37.9 | et audivit de Tharaca rege Aethiopiae dicentes egressus est ut pugnet contra te quod cum audisset misit nuntios ad Ezechiam dicens |
Isa 37.10 | haec dicetis Ezechiae regi Iudae loquentes non te decipiat Deus tuus in quo tu confidis dicens non dabitur Hierusalem in manu regis Assyriorum |
Isa 37.11 | ecce tu audisti omnia quae fecerunt reges Assyriorum omnibus terris quas subverterunt et tu poteris liberari |
Isa 37.12 | numquid eruerunt eos dii gentium quos subverterunt patres mei Gozan et Aran et Reseph et filios Eden qui erant in Thalassar |
Isa 37.13 | ubi est rex Emath et rex Arfad et rex urbis Seffarvaim Anahe et Ava |
Isa 37.14 | et tulit Ezechias libros de manu nuntiorum et legit eos et ascendit in domum Domini et expandit eos Ezechias coram Domino |
Isa 37.15 | et oravit Ezechias ad Dominum dicens |
Isa 37.16 | Domine exercituum Deus Israhel qui sedes super cherubin tu es Deus solus omnium regnorum terrae tu fecisti caelum et terram |
Isa 37.17 | inclina Domine aurem tuam et audi aperi Domine oculos tuos et vide et audi omnia verba Sennacherib quae misit ad blasphemandum Deum viventem |
Isa 37.18 | vere enim Domine desertas fecerunt reges Assyriorum terras et regiones earum |
Isa 37.19 | et dederunt deos earum igni non enim erant dii sed opera manuum hominum lignum et lapis et comminuerunt eos |
Isa 37.20 | et nunc Domine Deus noster salva nos de manu eius et cognoscant omnia regna terrae quia tu es Dominus solus |
Isa 37.21 | et misit Isaias filius Amos ad Ezechiam dicens haec dicit Dominus Deus Israhel pro quibus rogasti me de Sennacherib rege Assyriorum |
Isa 37.22 | hoc est verbum quod locutus est Dominus super eum despexit te subsannavit te virgo filia Sion post te caput movit filia Hierusalem |
Isa 37.23 | cui exprobrasti et quem blasphemasti et super quem exaltasti vocem et levasti altitudinem oculorum tuorum ad Sanctum Israhel |
Isa 37.24 | in manu servorum tuorum exprobrasti Domino et dixisti in multitudine quadrigarum mearum ego ascendi altitudinem montium iuga Libani et succidam excelsa cedrorum eius electas abietes illius et introibo altitudinem summitatis eius saltum Carmeli eius |
Isa 37.25 | ego fodi et bibi aquam et exsiccavi vestigio pedis mei omnes rivos aggerum |
Isa 37.26 | numquid non audisti quae olim fecerim ei ex diebus antiquis ego plasmavi illud et nunc adduxi et factum est in eradicationem collium conpugnantium et civitatum munitarum |
Isa 37.27 | habitatores earum breviata manu contremuerunt et confusi sunt facti sunt sicut faenum agri et gramen pascuae et herba tectorum quae exaruit antequam maturesceret |
Isa 37.28 | habitationem tuam et egressum tuum et introitum tuum cognovi et insaniam tuam contra me |
Isa 37.29 | cum fureres adversum me superbia tua ascendit in aures meas ponam ergo circulum in naribus tuis et frenum in labiis tuis et reducam te in viam per quam venisti |
Isa 37.30 | tibi autem hoc erit signum comede hoc anno quae sponte nascuntur et in anno secundo pomis vescere in anno autem tertio seminate et metite et plantate vineas et comedite fructum earum |
Isa 37.31 | et mittet id quod salvatum fuerit de domo Iuda et quod reliquum est radicem deorsum et faciet fructum sursum |
Isa 37.32 | quia de Hierusalem exibunt reliquiae et salvatio de monte Sion zelus Domini exercituum faciet istud |
Isa 37.33 | propterea haec dicit Dominus de rege Assyriorum non introibit civitatem hanc et non iaciet ibi sagittam et non occupabit eam clypeus et non mittet in circuitu eius aggerem |
Isa 37.34 | in via qua venit per eam revertetur et civitatem hanc non ingredietur dicit Dominus |
Isa 37.35 | et protegam civitatem istam ut salvem eam propter me et propter David servum meum |
Isa 37.36 | egressus est autem angelus Domini et percussit in castris Assyriorum centum octoginta quinque milia et surrexerunt mane et ecce omnes cadavera mortuorum |
Isa 37.37 | et egressus est et abiit et reversus est Sennacherib rex Assyriorum et habitavit in Nineve |
Isa 37.38 | et factum est cum adoraret in templo Nesrach deum suum Adramelech et Sarasar filii eius percusserunt eum gladio fugeruntque in terram Ararat et regnavit Asoraddon filius eius pro eo |
Isa 38.1 | in diebus illis aegrotavit Ezechias usque ad mortem et introivit ad eum Isaias filius Amos propheta et dixit ei haec dicit Dominus dispone domui tuae quia morieris tu et non vives |
Isa 38.2 | et convertit Ezechias faciem suam ad parietem et oravit ad Dominum |
Isa 38.3 | et dixit obsecro Domine memento quaeso quomodo ambulaverim coram te in veritate et in corde perfecto et quod bonum est in oculis tuis fecerim et flevit Ezechias fletu magno |
Isa 40.11 | sicut pastor gregem suum pascet in brachio suo congregabit agnos et in sinu suo levabit fetas ipse portabit |
Isa 40.12 | quis mensus est pugillo aquas et caelos palmo ponderavit quis adpendit tribus digitis molem terrae et libravit in pondere montes et colles in statera |
Isa 40.13 | quis adiuvit spiritum Domini aut quis consiliarius eius fuit et ostendit illi |
Isa 40.14 | cum quo iniit consilium et instruxit eum et docuit eum semitam iustitiae et erudivit eum scientiam et viam prudentiae ostendit illi |
Isa 40.15 | ecce gentes quasi stilla situlae et quasi momentum staterae reputatae sunt ecce insulae quasi pulvis exiguus |
Isa 40.16 | et Libanus non sufficiet ad succendendum et animalia eius non sufficient ad holocaustum |
Isa 40.17 | omnes gentes quasi non sint sic sunt coram eo et quasi nihilum et inane reputatae sunt ei |
Isa 40.18 | cui ergo similem fecistis Deum aut quam imaginem ponetis ei |
Isa 40.19 | numquid sculptile conflavit faber aut aurifex auro figuravit illud et lamminis argenteis argentarius |
Isa 40.20 | forte lignum et inputribile elegit artifex sapiens quaerit quomodo statuat simulacrum quod non moveatur |
Isa 40.21 | numquid non scietis numquid non audietis numquid non adnuntiatum est ab initio vobis numquid non intellexistis fundamenta terrae |
Isa 40.22 | qui sedet super gyrum terrae et habitatores eius sunt quasi lucustae qui extendit velut nihilum caelos et expandit eos sicut tabernaculum ad inhabitandum |
Isa 40.23 | qui dat secretorum scrutatores quasi non sint iudices terrae velut inane fecit |
Isa 40.24 | et quidem neque plantatos neque satos neque radicato in terra trunco eorum repente flavit in eos et aruerunt et turbo quasi stipulam auferet eos |
Isa 40.25 | et cui adsimilastis me et adaequastis dicit Sanctus |
Isa 40.26 | levate in excelsum oculos vestros et videte quis creavit haec qui educit in numero militiam eorum et omnes ex nomine vocat prae multitudine fortitudinis et roboris virtutisque eius neque unum reliquum fuit |
Isa 40.27 | quare dicis Iacob et loqueris Israhel abscondita est via mea a Domino et a Deo meo iudicium meum transibit |
Isa 40.28 | numquid nescis aut non audisti Deus sempiternus Dominus qui creavit terminos terrae non deficiet neque laborabit nec est investigatio sapientiae eius |
Isa 40.29 | qui dat lasso virtutem et his qui non sunt fortitudinem et robur multiplicat |
Isa 40.30 | deficient pueri et laborabunt et iuvenes in infirmitate cadent |
Isa 40.31 | qui autem sperant in Domino mutabunt fortitudinem adsument pinnas sicut aquilae current et non laborabunt ambulabunt et non deficient |
Isa 41.1 | taceant ad me insulae et gentes mutent fortitudinem accedant et tunc loquantur simul ad iudicium propinquemus |
Isa 41.2 | quis suscitavit ab oriente iustum vocavit eum ut sequeretur se dabit in conspectu eius gentes et reges obtinebit dabit quasi pulverem gladio eius sicut stipulam vento raptam arcui eius |
Isa 41.3 | persequetur eos transibit in pace semita in pedibus eius non apparebit |
Isa 41.4 | quis haec operatus est et fecit vocans generationes ab exordio ego Dominus primus et novissimus ego sum |
Isa 41.5 | viderunt insulae et timuerunt extrema terrae obstipuerunt adpropinquaverunt et accesserunt |
Isa 41.6 | unusquisque proximo suo auxiliatur et fratri suo dicit confortare |
Isa 41.7 | confortabit faber aerarius percutiens malleo eum qui cudebat tunc temporis dicens glutino bonum est et confortavit eum in clavis ut non moveatur |
Isa 41.8 | et tu Israhel serve meus Iacob quem elegi semen Abraham amici mei |
Isa 41.9 | in quo adprehendi te ab extremis terrae et a longinquis eius vocavi te et dixi tibi servus meus es tu elegi te et non abieci te |
Isa 41.10 | ne timeas quia tecum sum ego ne declines quia ego Deus tuus confortavi te et auxiliatus sum tui et suscepi te dextera iusti mei |
Isa 41.11 | ecce confundentur et erubescent omnes qui pugnant adversum te erunt quasi non sint et peribunt viri qui contradicunt tibi |
Isa 41.12 | quaeres eos et non invenies viros rebelles tuos erunt quasi non sint et veluti consumptio homines bellantes adversum te |
Isa 41.13 | quia ego Dominus Deus tuus adprehendens manum tuam dicensque tibi ne timeas ego adiuvi te |
Isa 41.14 | noli timere vermis Iacob qui mortui estis ex Israhel ego auxiliatus sum tui dicit Dominus et redemptor tuus Sanctus Israhel |
Isa 41.15 | ego posui te quasi plaustrum triturans novum habens rostra serrantia triturabis montes et comminues et colles quasi pulverem pones |
Isa 41.16 | ventilabis eos et ventus tollet et turbo disperget eos et tu exultabis in Domino in Sancto Israhel laetaberis |
Isa 41.17 | egeni et pauperes quaerunt aquas et non sunt lingua eorum siti aruit ego Dominus exaudiam eos Deus Israhel non derelinquam eos |
Isa 41.18 | aperiam in supinis collibus flumina et in medio camporum fontes ponam desertum in stagna aquarum et terram inviam in rivos aquarum |
Isa 41.19 | dabo in solitudine cedrum et spinam et myrtum et lignum olivae ponam in deserto abietem ulmum et buxum simul |
Isa 41.20 | ut videant et sciant et recogitent et intellegant pariter quia manus Domini fecit hoc et Sanctus Israhel creavit illud |
Isa 41.21 | prope facite iudicium vestrum dicit Dominus adferte si quid forte habetis dixit Rex Iacob |
Isa 41.22 | accedant et nuntient nobis quaecumque ventura sunt priora quae fuerint nuntiate et ponemus cor nostrum et sciemus novissima eorum et quae ventura sunt indicate nobis |
Isa 41.23 | adnuntiate quae ventura sunt in futurum et sciemus quia dii estis vos bene quoque aut male si potestis facite et loquamur et videamus simul |
Isa 41.24 | ecce vos estis ex nihilo et opus vestrum ex eo quod non est abominatio est qui elegit vos |
Isa 41.25 | suscitavi ab aquilone et venit ab ortu solis vocabit nomen meum et adducet magistratus quasi lutum et velut plastes conculcans humum |
Isa 41.26 | quis adnuntiavit ab exordio ut sciamus et a principio ut dicamus iustus es non est neque adnuntians neque praedicens neque audiens sermones vestros |
Isa 41.27 | primus ad Sion dicet ecce adsunt et Hierusalem evangelistam dabo |
Isa 41.28 | et vidi et non erat neque ex istis quisquam qui iniret consilium et interrogatus responderet verbum |
Isa 41.29 | ecce omnes iniusti et vana opera eorum ventus et inane simulacra eorum |
Isa 42.1 | ecce servus meus suscipiam eum electus meus conplacuit sibi in illo anima mea dedi spiritum meum super eum iudicium gentibus proferet |
Isa 43.10 | vos testes mei dicit Dominus et servus meus quem elegi ut sciatis et credatis mihi et intellegatis quia ego ipse sum ante me non est formatus deus et post me non erit |
Isa 43.11 | ego sum ego sum Dominus et non est absque me salvator |
Isa 43.12 | ego adnuntiavi et salvavi auditum feci et non fuit in vobis alienus vos testes mei dicit Dominus et ego Deus |
Isa 43.13 | et ab initio ego ipse et non est qui de manu mea eruat operabor et quis avertet illud |
Isa 43.14 | haec dicit Dominus redemptor vester Sanctus Israhel propter vos emisi Babylonem et detraxi vectes universos et Chaldeos in navibus suis gloriantes |
Isa 43.15 | ego Dominus Sanctus vester creans Israhel Rex vester |
Isa 43.16 | haec dicit Dominus qui dedit in mari viam et in aquis torrentibus semitam |
Isa 43.17 | qui eduxit quadrigam et equum agmen et robustum simul obdormierunt nec resurgent contriti sunt quasi linum et extincti sunt |
Isa 43.18 | ne memineritis priorum et antiqua ne intueamini |
Isa 43.19 | ecce ego facio nova et nunc orientur utique cognoscetis ea ponam in deserto viam et in invio flumina |
Isa 43.20 | glorificabit me bestia agri dracones et strutiones quia dedi in deserto aquas flumina in invio ut darem potum populo meo electo meo |
Isa 43.21 | populum istum formavi mihi laudem meam narrabit |
Isa 43.22 | non me invocasti Iacob nec laborasti in me Israhel |
Isa 43.23 | non obtulisti mihi arietem holocausti tui et victimis tuis non glorificasti me non te servire feci in oblatione nec laborem tibi praebui in ture |
Isa 43.24 | non emisti mihi argento calamum et adipe victimarum tuarum non inebriasti me verumtamen servire me fecisti in peccatis tuis praebuisti mihi laborem in iniquitatibus tuis |
Isa 43.25 | ego sum ego sum ipse qui deleo iniquitates tuas propter me et peccatorum tuorum non recordabor |
Isa 43.26 | reduc me in memoriam et iudicemur simul narra si quid habes ut iustificeris |
Isa 43.27 | pater tuus primus peccavit et interpretes tui praevaricati sunt in me |
Isa 43.28 | et contaminavi principes sanctos dedi ad internicionem Iacob et Israhel in blasphemiam |
Isa 44.1 | et nunc audi Iacob serve meus et Israhel quem elegi |
Isa 44.2 | haec dicit Dominus faciens et formans te ab utero auxiliator tuus noli timere serve meus Iacob et Rectissime quem elegi |
Isa 44.3 | effundam enim aquas super sitientem et fluenta super aridam effundam spiritum meum super semen tuum et benedictionem meam super stirpem tuam |
Isa 44.4 | et germinabunt inter herbas quasi salices iuxta praeterfluentes aquas |
Isa 44.5 | iste dicet Domini ego sum et ille vocabit in nomine Iacob et hic scribet manu sua Domino et in nomine Israhel adsimilabitur |
Isa 44.6 | haec dicit Dominus rex Israhel et redemptor eius Dominus exercituum ego primus et ego novissimus et absque me non est deus |
Isa 44.7 | quis similis mei vocet et adnuntiet et ordinem exponat mihi ex quo constitui populum antiquum ventura et quae futura sunt adnuntient eis |
Isa 44.8 | nolite timere neque conturbemini ex tunc audire te feci et adnuntiavi vos estis testes mei numquid est deus absque me et formator quem ego non noverim |
Isa 44.9 | plastae idoli omnes nihil sunt et amantissima eorum non proderunt eis ipsi sunt testes eorum quia non vident neque intellegunt ut confundantur |
Isa 44.10 | quis formavit deum et sculptile conflavit ad nihil utile |
Isa 44.11 | ecce omnes participes eius confundentur fabri enim sunt ex hominibus convenient omnes stabunt et pavebunt et confundentur simul |
Isa 44.12 | faber ferrarius lima operatus est in prunis et in malleis formavit illud et operatus est in brachio fortitudinis suae esuriet et deficiet non bibet aquam et lassescet |
Isa 44.13 | artifex lignarius extendit normam formavit illud in runcina fecit illud in angularibus et in circino tornavit illud et fecit imaginem viri quasi speciosum hominem habitantem in domo |
Isa 44.14 | succidit cedros tulit ilicem et quercum quae steterat inter ligna saltus plantavit pinum quam pluvia nutrivit |
Isa 44.15 | et facta est hominibus in focum sumpsit ex eis et calefactus est et succendit et coxit panes de reliquo autem operatus est deum et adoravit fecit sculptile et curvatus est ante illud |
Isa 44.16 | medium eius conbusit igni et de medio eius carnes comedit coxit pulmentum et saturatus est et calefactus est et dixit va calefactus sum vidi focum |
Isa 44.17 | reliquum autem eius deum fecit sculptile sibi curvatur ante illud et adorat illud et obsecrat dicens libera me quia deus meus es tu |
Isa 44.18 | nescierunt neque intellexerunt lutati enim sunt ne videant oculi eorum et ne intellegant corde suo |
Isa 44.19 | non recogitant in mente sua neque cognoscunt neque sentiunt ut dicant medietatem eius conbusi igne et coxi super carbones eius panes coxi carnes et comedi et de reliquo eius idolum faciam ante truncum ligni procidam |
Isa 44.20 | pars eius cinis est cor insipiens adoravit illud et non liberabit animam suam neque dicet forte mendacium est in dextera mea |
Isa 44.21 | memento horum Iacob et Israhel quoniam servus meus es tu formavi te servus meus es tu Israhel non oblivisceris mei |
Isa 44.22 | delevi ut nubem iniquitates tuas et quasi nebulam peccata tua revertere ad me quoniam redemi te |
Isa 44.23 | laudate caeli quoniam fecit Dominus iubilate extrema terrae resonate montes laudationem saltus et omne lignum eius quoniam redemit Dominus Iacob et Israhel gloriabitur |
Isa 44.24 | haec dicit Dominus redemptor tuus et formator tuus ex utero ego sum Dominus faciens omnia extendens caelos solus stabiliens terram et nullus mecum |
Isa 44.25 | irrita faciens signa divinorum et ariolos in furorem vertens convertens sapientes retrorsum et scientiam eorum stultam faciens |
Isa 44.26 | suscitans verbum servi sui et consilium nuntiorum suorum conplens qui dico Hierusalem habitaberis et civitatibus Iuda aedificabimini et deserta eius suscitabo |
Isa 44.27 | qui dico profundo desolare et flumina tua arefaciam |
Isa 44.28 | qui dico Cyro pastor meus es et omnem voluntatem meam conplebis qui dico Hierusalem aedificaberis et templo fundaberis |
Isa 45.1 | haec dicit Dominus christo meo Cyro cuius adprehendi dexteram ut subiciam ante faciem eius gentes et dorsa regum vertam et aperiam coram eo ianuas et portae non cludentur |
Isa 45.2 | ego ante te ibo et gloriosos terrae humiliabo portas aereas conteram et vectes ferreos confringam |
Isa 45.3 | et dabo tibi thesauros absconditos et arcana secretorum ut scias quia ego Dominus qui voco nomen tuum Deus Israhel |
Isa 45.4 | propter servum meum Iacob et Israhel electum meum et vocavi te in nomine tuo adsimilavi te et non cognovisti me |
Isa 45.5 | ego Dominus et non est amplius extra me non est deus accinxi te et non cognovisti me |
Isa 45.6 | ut sciant hii qui ab ortu solis et qui ab occidente quoniam absque me non est ego Dominus et non est alter |
Isa 45.7 | formans lucem et creans tenebras faciens pacem et creans malum ego Dominus faciens omnia haec |
Isa 45.8 | rorate caeli desuper et nubes pluant iustum aperiatur terra et germinet salvatorem et iustitia oriatur simul ego Dominus creavi eum |
Isa 45.9 | vae qui contradicit fictori suo testa de samiis terrae numquid dicet lutum figulo suo quid facis et opus tuum absque manibus est |
Isa 45.10 | vae qui dicit patri quid generas et mulieri quid parturis |
Isa 45.11 | haec dicit Dominus Sanctus Israhel plastes eius ventura interrogate me super filios meos et super opus manuum mearum mandastis mihi |
Isa 45.12 | ego feci terram et hominem super eam creavi ego manus meae tetenderunt caelos et omni militiae eorum mandavi |
Isa 45.13 | ego suscitavi eum ad iustitiam et omnes vias eius dirigam ipse aedificabit civitatem meam et captivitatem meam dimittet non in pretio neque in muneribus dicit Dominus Deus exercituum |
Isa 45.14 | haec dicit Dominus labor Aegypti et negotiatio Aethiopiae et Sabaim viri sublimes ad te transibunt et tui erunt post te ambulabunt vincti manicis pergent et te adorabunt teque deprecabuntur tantum in te est Deus et non est absque te deus |
Isa 45.15 | vere tu es Deus absconditus Deus Israhel salvator |
Isa 45.16 | confusi sunt et erubuerunt omnes simul abierunt in confusione fabricatores errorum |
Isa 45.17 | Israhel salvatus est in Domino salute aeterna non confundemini et non erubescetis usque in saeculum saeculi |
Isa 45.18 | quia haec dicit Dominus creans caelos ipse Deus formans terram et faciens eam ipse plastes eius non in vanum creavit eam ut habitetur formavit eam ego Dominus et non est alius |
Isa 45.19 | non in abscondito locutus sum in loco terrae tenebroso non dixi semini Iacob frustra quaerite me ego Dominus loquens iustitiam adnuntians recta |
Isa 45.20 | congregamini et venite et accedite simul qui salvati estis ex gentibus nescierunt qui levant lignum sculpturae suae et rogant deum non salvantem |
Isa 45.21 | adnuntiate et venite et consiliamini simul quis auditum fecit hoc ab initio ex tunc praedixit illud numquid non ego Dominus et non est ultra Deus absque me Deus iustus et salvans non est praeter me |
Isa 45.22 | convertimini ad me et salvi eritis omnes fines terrae quia ego Deus et non est alius |
Isa 45.23 | in memet ipso iuravi egredietur de ore meo iustitiae verbum et non revertetur quia mihi curvabunt omnia genu et iurabit omnis lingua |
Isa 45.24 | ergo in Domino dicet meae sunt iustitiae et imperium ad eum venient et confundentur omnes qui repugnant ei |
Isa 45.25 | in Domino iustificabitur et laudabitur omne semen Israhel |
Isa 46.1 | conflatus est Bel contritus est Nabo facta sunt simulacra eorum bestiis et iumentis onera vestra gravi pondere usque ad lassitudinem |
Isa 46.2 | contabuerunt et contrita sunt simul non potuerunt salvare portantem et anima eorum in captivitatem ibit |
Isa 46.3 | audite me domus Iacob et omne residuum domus Israhel qui portamini a meo utero qui gestamini a mea vulva |
Isa 46.4 | usque ad senectam ego ipse et usque ad canos ego portabo ego feci et ego feram et ego portabo et salvabo |
Isa 46.5 | cui adsimilastis me et adaequastis et conparastis me et fecistis similem |
Isa 46.6 | qui confertis aurum de sacculo et argentum statera ponderatis conducentes aurificem ut faciat deum et procidunt et adorant |
Isa 46.7 | portant illud in umeris gestantes et ponentes in loco suo et stabit ac de loco suo non movebitur sed et cum clamaverint ad eum non audiet de tribulatione non salvabit eos |
Isa 46.8 | mementote istud et fundamini redite praevaricatores ad cor |
Isa 46.9 | recordamini prioris saeculi quoniam ego sum Deus et non est ultra Deus nec est similis mei |
Isa 46.10 | adnuntians ab exordio novissimum et ab initio quae necdum facta sunt dicens consilium meum stabit et omnis voluntas mea fiet |
Isa 46.11 | vocans ab oriente avem et de terra longinqua virum voluntatis meae et locutus sum et adducam illud creavi et faciam illud |
Isa 46.12 | audite me duro corde qui longe estis a iustitia |
Isa 46.13 | prope feci iustitiam meam non elongabitur et salus mea non morabitur dabo in Sion salutem et Israheli gloriam meam |
Isa 47.1 | descende sede in pulverem virgo filia Babylon sede in terra non est solium filiae Chaldeorum quia ultra non vocaberis mollis et tenera |
Isa 47.2 | tolle molam et mole farinam denuda turpitudinem tuam discoperi umerum revela crus transi flumina |
Isa 47.3 | revelabitur ignominia tua et videbitur obprobrium tuum ultionem capiam et non resistet mihi homo |
Isa 47.4 | redemptor noster Dominus exercituum nomen illius Sanctus Israhel |
Isa 47.5 | sede tace et intra in tenebras filia Chaldeorum quia non vocaberis ultra domina regnorum |
Isa 47.6 | iratus sum super populum meum contaminavi hereditatem meam et dedi eos in manu tua non posuisti eis misericordias super senem adgravasti iugum tuum valde |
Isa 47.7 | et dixisti in sempiternum ero domina non posuisti haec super cor tuum neque recordata es novissimi tui |
Isa 47.8 | et nunc audi haec delicata et habitans confidenter quae dicis in corde tuo ego sum et non est praeter me amplius non sedebo vidua et ignorabo sterilitatem |
Isa 47.9 | venient tibi duo haec subito in die una sterilitas et viduitas universa venerunt super te propter multitudinem maleficiorum tuorum et propter duritiam incantatorum tuorum vehementem |
Isa 47.10 | et fiduciam habuisti in malitia tua et dixisti non est qui videat me sapientia tua et scientia tua haec decepit te et dixisti in corde tuo ego sum et praeter me non est altera |
Isa 47.11 | veniet super te malum et nescies ortum eius et inruet super te calamitas quam non poteris expiare veniet super te repente miseria quam nescies |
Isa 47.12 | sta cum incantatoribus tuis et cum multitudine maleficiorum tuorum in quibus laborasti ab adulescentia tua si forte quid prosit tibi aut si possis fieri fortior |
Isa 47.13 | defecisti in multitudine consiliorum tuorum stent et salvent te augures caeli qui contemplabantur sidera et supputabant menses ut ex eis adnuntiarent ventura tibi |
Isa 47.14 | ecce facti sunt quasi stipula ignis conbusit eos non liberabunt animam suam de manu flammae non sunt prunae quibus calefiant nec focus ut sedeant ad eum |
Isa 47.15 | sic facta sunt tibi in quibuscumque laboraveras negotiatores tui ab adulescentia tua unusquisque in via sua erraverunt non est qui salvet te |
Isa 48.1 | audite hoc domus Iacob qui vocamini nomine Israhel et de aquis Iuda existis qui iuratis in nomine Domini et Dei Israhel recordamini non in veritate neque in iustitia |
Isa 48.2 | de civitate enim sancta vocati sunt et super Deum Israhel constabiliti sunt Dominus exercituum nomen eius |
Isa 48.3 | priora ex tunc adnuntiavi et ex ore meo exierunt et audita feci ea repente operatus sum et venerunt |
Isa 48.4 | scivi enim quia durus es tu et nervus ferreus cervix tua et frons tua aerea |
Isa 48.5 | praedixi tibi ex tunc antequam venirent indicavi tibi ne forte diceres idola mea fecerunt haec et sculptilia mea et conflatilia mandaverunt ista |
Isa 48.6 | quae audisti vide omnia vos autem non adnuntiastis audita feci tibi nova ex nunc et conservata quae nescis |
Isa 48.7 | nunc creata sunt et non ex tunc et ante diem et non audisti ea ne forte dicas ecce cognovi ea |
Isa 48.8 | neque audisti neque cognovisti neque ex tunc aperta est auris tua scio enim quia praevaricans praevaricabis et transgressorem ex ventre vocavi te |
Isa 48.9 | propter nomen meum longe faciam furorem meum et laude mea infrenabo te ne intereas |
Isa 48.10 | ecce excoxi te sed non quasi argentum elegi te in camino paupertatis |
Isa 48.11 | propter me propter me faciam ut non blasphemer et gloriam meam alteri non dabo |
Isa 48.12 | audi me Iacob et Israhel quem ego voco ego ipse ego primus et ego novissimus |
Isa 48.13 | manus quoque mea fundavit terram et dextera mea mensa est caelos ego vocabo eos et stabunt simul |
Isa 48.14 | congregamini omnes vos et audite quis de eis adnuntiavit haec Dominus dilexit eum faciet voluntatem suam in Babylone et brachium suum in Chaldeis |
Isa 48.15 | ego ego locutus sum et vocavi eum adduxi eum et directa est via eius |
Isa 48.16 | accedite ad me et audite hoc non a principio in abscondito locutus sum ex tempore antequam fieret ibi eram et nunc Dominus Deus misit me et spiritus eius |
Isa 48.17 | haec dicit Dominus redemptor tuus Sanctus Israhel ego Dominus Deus tuus docens te utilia gubernans te in via qua ambulas |
Isa 48.18 | utinam adtendisses mandata mea facta fuisset sicut flumen pax tua et iustitia tua sicut gurgites maris |
Isa 48.19 | et fuisset quasi harena semen tuum et stirps uteri tui ut lapilli eius non interisset et non fuisset adtritum nomen eius a facie mea |
Isa 48.20 | egredimini de Babylone fugite a Chaldeis in voce exultationis adnuntiate auditum facite hoc efferte illud usque ad extrema terrae dicite redemit Dominus servum suum Iacob |
Isa 48.21 | non sitierunt in deserto cum educeret eos aquam de petra produxit eis et scidit petram et fluxerunt aquae |
Isa 48.22 | non est pax dicit Dominus impiis |
Isa 49.1 | audite insulae et adtendite populi de longe Dominus ab utero vocavit me de ventre matris meae recordatus est nominis mei |
Isa 64.9 | ne irascaris Domine satis et ne ultra memineris iniquitatis ecce respice populus tuus omnes nos |
Isa 64.10 | civitas sancti tui facta est deserta Sion deserta facta est Hierusalem desolata |
Isa 64.11 | domus sanctificationis nostrae et gloriae nostrae |
Isa 64.12 | ubi laudaverunt te patres nostri facta est in exustionem ignis et omnia desiderabilia nostra versa sunt in ruinas |
Isa 64.13 | numquid super his continebis te Domine tacebis et adfliges nos vehementer |
Isa 65.1 | quaesierunt me qui ante non interrogabant invenerunt qui non quaesierunt me dixi ecce ego ecce ego ad gentem quae non vocabat nomen meum |
Isa 65.2 | expandi manus meas tota die ad populum incredulum qui graditur in via non bona post cogitationes suas |
Isa 65.3 | populus qui ad iracundiam provocat me ante faciem meam semper qui immolant in hortis et sacrificant super lateres |
Isa 65.4 | qui habitant in sepulchris et in delubris idolorum dormiunt qui comedunt carnem suillam et ius profanum in vasis eorum |
Isa 65.5 | qui dicunt recede a me non adpropinques mihi quia inmundus es isti fumus erunt in furore meo ignis ardens tota die |
Isa 65.6 | ecce scriptum est coram me non tacebo sed reddam et retribuam in sinu eorum |
Isa 65.7 | iniquitates vestras et iniquitates patrum vestrorum simul dicit Dominus qui sacrificaverunt super montes et super colles exprobraverunt mihi et remetiar opus eorum primum in sinu eorum |
Isa 65.8 | haec dicit Dominus quomodo si inveniatur granum in botro et dicatur ne dissipes illud quoniam benedictio est sic faciam propter servos meos ut non disperdam totum |
Isa 65.9 | et educam de Iacob semen et de Iuda possidentem montes meos et hereditabunt eam electi mei et servi mei habitabunt ibi |
Isa 65.10 | et erunt campestria in caulas gregum et vallis Achor in cubile armentorum populo meo qui requisierunt me |
Isa 65.11 | et vos qui dereliquistis Dominum qui obliti estis montem sanctum meum qui ponitis Fortunae mensam et libatis super eam |
Isa 65.12 | numerabo vos in gladio et omnes in caede corruetis pro eo quod vocavi et non respondistis locutus sum et non audistis et faciebatis malum in oculis meis et quae nolui elegistis |
Isa 65.13 | propter hoc haec dicit Dominus Deus ecce servi mei comedent et vos esurietis ecce servi mei bibent et vos sitietis |
Isa 65.14 | ecce servi mei laetabuntur et vos confundemini ecce servi mei laudabunt prae exultatione cordis et vos clamabitis prae dolore cordis et prae contritione spiritus ululabitis |
Isa 65.15 | et dimittetis nomen vestrum in iuramentum electis meis et interficiet te Dominus Deus et servos suos vocabit nomine alio |
Isa 65.16 | in quo qui benedictus est super terram benedicetur in Deo amen et qui iurat in terra iurabit in Deo amen quia oblivioni traditae sunt angustiae priores et quia absconditae sunt ab oculis nostris |
Isa 65.17 | ecce enim ego creo caelos novos et terram novam et non erunt in memoria priora et non ascendent super cor |
Isa 65.18 | sed gaudebitis et exultabitis usque in sempiternum in his quae ego creo quia ecce ego creo Hierusalem exultationem et populum eius gaudium |
Isa 65.19 | et exultabo in Hierusalem et gaudebo in populo meo et non audietur in eo ultra vox fletus et vox clamoris |
Isa 65.20 | non erit ibi amplius infans dierum et senex qui non impleat dies suos quoniam puer centum annorum morietur et peccator centum annorum maledictus erit |
Isa 65.21 | et aedificabunt domos et habitabunt et plantabunt vineas et comedent fructum earum |
Isa 65.22 | non aedificabunt et alius habitabit non plantabunt et alius comedet secundum dies enim ligni erunt dies populi mei et opera manuum eorum inveterabunt |
Isa 65.23 | electis meis |
Isa 65.24 | non laborabunt frustra neque generabunt in conturbatione quia semen benedictorum Domini est et nepotes eorum cum eis |
Isa 65.25 | eritque antequam clament ego exaudiam adhuc illis loquentibus ego audiam |
Isa 65.26 | lupus et agnus pascentur simul et leo et bos comedent paleas et serpenti pulvis panis eius non nocebunt neque occident in omni monte sancto meo dicit Dominus |
Isa 66.1 | haec dicit Dominus caelum sedis mea et terra scabillum pedum meorum quae ista domus quam aedificabitis mihi et quis iste locus quietis meae |
Isa 66.2 | omnia haec manus mea fecit et facta sunt universa ista dicit Dominus ad quem autem respiciam nisi ad pauperculum et contritum spiritu et trementem sermones meos |
Isa 66.3 | qui immolat bovem quasi qui interficiat virum qui mactat pecus quasi qui excerebret canem qui offert oblationem quasi qui sanguinem suillum offerat qui recordatur turis quasi qui benedicat idolo haec omnia elegerunt in viis suis et in abominationibus suis |
Isa 66.4 | unde et ego eligam inlusiones eorum et quae timebant adducam eis quia vocavi et non erat qui responderet locutus sum et non audierunt feceruntque malum in oculis meis et quae nolui elegerunt |
Isa 66.5 | audite verbum Domini qui tremetis ad verbum eius dixerunt fratres vestri odientes vos et abicientes propter nomen meum glorificetur Dominus et videbimus in laetitia vestra ipsi autem confundentur |