Prov 1.33 | qui autem me audierit absque terrore requiescet et abundantia perfruetur malorum timore sublato |
Prov 2.1 | fili mi si susceperis sermones meos et mandata mea absconderis penes te |
Prov 2.2 | ut audiat sapientiam auris tua inclina cor tuum ad noscendam prudentiam |
Prov 2.3 | si enim sapientiam invocaveris et inclinaveris cor tuum prudentiae |
Prov 2.4 | si quaesieris eam quasi pecuniam et sicut thesauros effoderis illam |
Prov 2.5 | tunc intelleges timorem Domini et scientiam Dei invenies |
Prov 2.6 | quia Dominus dat sapientiam et ex ore eius scientia et prudentia |
Prov 2.7 | custodiet rectorum salutem et proteget gradientes simpliciter |
Prov 2.8 | servans semitas iustitiae et vias sanctorum custodiens |
Prov 2.9 | tunc intelleges iustitiam et iudicium et aequitatem et omnem semitam bonam |
Prov 2.10 | si intraverit sapientia cor tuum et scientia animae tuae placuerit |
Prov 2.11 | consilium custodiet te prudentia servabit te |
Prov 2.12 | ut eruaris de via mala ab homine qui perversa loquitur |
Prov 2.13 | qui relinquunt iter rectum et ambulant per vias tenebrosas |
Prov 2.14 | qui laetantur cum malefecerint et exultant in rebus pessimis |
Prov 2.15 | quorum viae perversae et infames gressus eorum |
Prov 2.16 | ut eruaris a muliere aliena et ab extranea quae mollit sermones suos |
Prov 2.17 | et relinquit ducem pubertatis suae |
Prov 2.18 | et pacti Dei sui oblita est inclinata est enim ad mortem domus eius et ad impios semitae ipsius |
Prov 2.19 | omnes qui ingrediuntur ad eam non revertentur nec adprehendent semitas vitae |
Prov 2.20 | ut ambules in via bona et calles iustorum custodias |
Prov 2.21 | qui enim recti sunt habitabunt in terra et simplices permanebunt in ea |
Prov 2.22 | impii vero de terra perdentur et qui inique agunt auferentur ex ea |
Prov 3.1 | fili mi ne obliviscaris legis meae et praecepta mea custodiat cor tuum |
Prov 3.2 | longitudinem enim dierum et annos vitae et pacem adponent tibi |
Prov 3.3 | misericordia et veritas non te deserant circumda eas gutturi tuo et describe in tabulis cordis tui |
Prov 3.4 | et invenies gratiam et disciplinam bonam coram Deo et hominibus |
Prov 3.5 | habe fiduciam in Domino ex toto corde tuo et ne innitaris prudentiae tuae |
Prov 3.6 | in omnibus viis tuis cogita illum et ipse diriget gressus tuos |
Prov 3.7 | ne sis sapiens apud temet ipsum time Dominum et recede a malo |
Prov 3.8 | sanitas quippe erit umbilico tuo et inrigatio ossuum tuorum |
Prov 3.9 | honora Dominum de tua substantia et de primitiis omnium frugum tuarum |
Prov 3.10 | et implebuntur horrea tua saturitate et vino torcularia redundabunt |
Prov 3.11 | disciplinam Domini fili mi ne abicias nec deficias cum ab eo corriperis |
Prov 3.12 | quem enim diligit Dominus corripit et quasi pater in filio conplacet sibi |
Prov 3.13 | beatus homo qui invenit sapientiam et qui affluit prudentia |
Prov 3.14 | melior est adquisitio eius negotiatione argenti et auro primo fructus eius |
Prov 3.15 | pretiosior est cunctis opibus et omnia quae desiderantur huic non valent conparari |
Prov 3.16 | longitudo dierum in dextera eius in sinistra illius divitiae et gloria |
Prov 3.17 | viae eius viae pulchrae et omnes semitae illius pacificae |
Prov 3.18 | lignum vitae est his qui adprehenderint eam et qui tenuerit eam beatus |
Prov 3.19 | Dominus sapientia fundavit terram stabilivit caelos prudentia |
Prov 3.20 | sapientia illius eruperunt abyssi et nubes rore concrescunt |
Prov 3.21 | fili mi ne effluant haec ab oculis tuis custodi legem atque consilium |
Prov 3.22 | et erit vita animae tuae et gratia faucibus tuis |
Prov 3.23 | tunc ambulabis fiducialiter in via tua et pes tuus non inpinget |
Prov 3.24 | si dormieris non timebis quiesces et suavis erit somnus tuus |
Prov 3.25 | ne paveas repentino terrore et inruentes tibi potentias impiorum |
Prov 3.26 | Dominus enim erit in latere tuo et custodiet pedem tuum ne capiaris |
Prov 3.27 | noli prohibere benefacere eum qui potest si vales et ipse benefac |
Prov 3.28 | ne dicas amico tuo vade et revertere et cras dabo tibi cum statim possis dare |
Prov 3.29 | ne moliaris amico tuo malum cum ille in te habeat fiduciam |
Prov 3.30 | ne contendas adversus hominem frustra cum ipse tibi nihil mali fecerit |
Prov 3.31 | ne aemuleris hominem iniustum nec imiteris vias eius |
Prov 3.32 | quia abominatio Domini est omnis inlusor et cum simplicibus sermocinatio eius |
Prov 3.33 | egestas a Domino in domo impii habitacula autem iustorum benedicentur |
Prov 3.34 | inlusores ipse deludet et mansuetis dabit gratiam |
Prov 3.35 | gloriam sapientes possidebunt stultorum exaltatio ignominia |
Prov 4.1 | audite filii disciplinam patris et adtendite ut sciatis prudentiam |
Prov 4.2 | donum bonum tribuam vobis legem meam ne derelinquatis |
Prov 4.3 | nam et ego filius fui patris mei tenellus et unigenitus coram matre mea |
Prov 4.4 | et docebat me atque dicebat suscipiat verba mea cor tuum custodi praecepta mea et vives |
Prov 4.5 | posside sapientiam posside prudentiam ne obliviscaris neque declines a verbis oris mei |
Prov 4.6 | ne dimittas eam et custodiet te dilige eam et servabit te |
Prov 4.7 | principium sapientiae posside sapientiam et in omni possessione tua adquire prudentiam |
Prov 4.8 | arripe illam et exaltabit te glorificaberis ab ea cum eam fueris amplexatus |
Prov 4.9 | dabit capiti tuo augmenta gratiarum et corona inclita proteget te |
Prov 4.10 | audi fili mi et suscipe verba mea ut multiplicentur tibi anni vitae |
Prov 4.11 | viam sapientiae monstravi tibi duxi te per semitas aequitatis |
Prov 4.12 | quas cum ingressus fueris non artabuntur gressus tui et currens non habebis offendiculum |
Prov 4.13 | tene disciplinam ne dimittas eam custodi illam quia ipsa est vita tua |
Prov 4.14 | ne delecteris semitis impiorum nec tibi placeat malorum via |
Prov 4.15 | fuge ab ea ne transeas per illam declina et desere eam |
Prov 4.16 | non enim dormiunt nisi malefecerint et rapitur somnus ab eis nisi subplantaverint |
Prov 4.17 | comedunt panem impietatis et vinum iniquitatis bibunt |
Prov 4.18 | iustorum autem semita quasi lux splendens procedit et crescit usque ad perfectam diem |
Prov 4.19 | via impiorum tenebrosa nesciunt ubi corruant |
Prov 4.20 | fili mi ausculta sermones meos et ad eloquia mea inclina aurem tuam |
Prov 4.21 | ne recedant ab oculis tuis custodi ea in medio cordis tui |
Prov 4.22 | vita enim sunt invenientibus ea et universae carni sanitas |
Prov 4.23 | omni custodia serva cor tuum quia ex ipso vita procedit |
Prov 4.24 | remove a te os pravum et detrahentia labia sint procul a te |
Prov 4.25 | oculi tui recta videant et palpebrae tuae praecedant gressus tuos |
Prov 4.26 | dirige semitam pedibus tuis et omnes viae tuae stabilientur |
Prov 4.27 | ne declines ad dexteram et ad sinistram averte pedem tuum a malo |
Prov 5.1 | fili mi adtende sapientiam meam et prudentiae meae inclina aurem tuam |
Prov 5.2 | ut custodias cogitationes et disciplinam labia tua conservent |
Prov 5.3 | favus enim stillans labia meretricis et nitidius oleo guttur eius |
Prov 5.4 | novissima autem illius amara quasi absinthium et acuta quasi gladius biceps |
Prov 5.5 | pedes eius descendunt in mortem et ad inferos gressus illius penetrant |
Prov 5.6 | per semitam vitae non ambulat vagi sunt gressus eius et investigabiles |
Prov 5.7 | nunc ergo fili audi me et ne recedas a verbis oris mei |
Prov 5.8 | longe fac ab ea viam tuam et ne adpropinques foribus domus eius |
Prov 5.9 | ne des alienis honorem tuum et annos tuos crudeli |
Prov 5.10 | ne forte impleantur extranei viribus tuis et labores tui sint in domo aliena |
Prov 5.11 | et gemas in novissimis quando consumpseris carnes et corpus tuum et dicas |
Prov 5.12 | cur detestatus sum disciplinam et increpationibus non adquievit cor meum |
Prov 5.13 | nec audivi vocem docentium me et magistris non inclinavi aurem meam |
Prov 5.14 | paene fui in omni malo in medio ecclesiae et synagogae |
Prov 5.15 | bibe aquam de cisterna tua et fluenta putei tui |
Prov 5.16 | deriventur fontes tui foras et in plateis aquas tuas divide |
Prov 5.17 | habeto eas solus nec sint alieni participes tui |
Prov 5.18 | sit vena tua benedicta et laetare cum muliere adulescentiae tuae |
Prov 5.19 | cerva carissima et gratissimus hinulus ubera eius inebrient te omni tempore in amore illius delectare iugiter |
Prov 5.20 | quare seduceris fili mi ab aliena et foveris sinu alterius |
Prov 5.21 | respicit Dominus vias hominis et omnes gressus illius considerat |
Prov 5.22 | iniquitates suae capiunt impium et funibus peccatorum suorum constringitur |
Prov 5.23 | ipse morietur quia non habuit disciplinam et multitudine stultitiae suae decipietur |
Prov 6.1 | fili mi si spoponderis pro amico tuo defixisti apud extraneum manum tuam |
Prov 6.2 | inlaqueatus es verbis oris tui et captus propriis sermonibus |
Prov 6.3 | fac ergo quod dico fili mi et temet ipsum libera quia incidisti in manu proximi tui discurre festina suscita amicum tuum |
Prov 6.4 | ne dederis somnum oculis tuis nec dormitent palpebrae tuae |
Prov 6.5 | eruere quasi dammula de manu et quasi avis de insidiis aucupis |
Prov 6.6 | vade ad formicam o piger et considera vias eius et disce sapientiam |
Prov 6.7 | quae cum non habeat ducem nec praeceptorem nec principem |
Prov 6.8 | parat aestate cibum sibi et congregat in messe quod comedat |
Prov 6.9 | usquequo piger dormis quando consurges ex somno tuo |
Prov 6.10 | paululum dormies paululum dormitabis paululum conseres manus ut dormias |
Prov 6.11 | et veniet tibi quasi viator egestas et pauperies quasi vir armatus |
Prov 6.12 | homo apostata vir inutilis graditur ore perverso |
Prov 6.13 | annuit oculis terit pede digito loquitur |
Prov 6.14 | pravo corde machinatur malum et in omni tempore iurgia seminat |
Prov 6.15 | huic extemplo veniet perditio sua et subito conteretur nec habebit ultra medicinam |
Prov 6.16 | sex sunt quae odit Dominus et septimum detestatur anima eius |
Prov 6.17 | oculos sublimes linguam mendacem manus effundentes innoxium sanguinem |
Prov 6.18 | cor machinans cogitationes pessimas pedes veloces ad currendum in malum |
Prov 6.19 | proferentem mendacia testem fallacem et eum qui seminat inter fratres discordias |
Prov 6.20 | conserva fili mi praecepta patris tui et ne dimittas legem matris tuae |
Prov 6.21 | liga ea in corde tuo iugiter et circumda gutturi tuo |
Prov 6.22 | cum ambulaveris gradiantur tecum cum dormieris custodiant te et evigilans loquere cum eis |
Prov 6.23 | quia mandatum lucerna est et lex lux et via vitae increpatio disciplinae |
Prov 6.24 | ut custodiant te a muliere mala et a blanda lingua extraneae |
Prov 6.25 | non concupiscat pulchritudinem eius cor tuum nec capiaris nutibus illius |
Prov 6.26 | pretium enim scorti vix unius est panis mulier autem viri pretiosam animam capit |
Prov 6.27 | numquid abscondere potest homo ignem in sinu suo ut vestimenta illius non ardeant |
Prov 6.28 | aut ambulare super prunas et non conburentur plantae eius |
Prov 6.29 | sic qui ingreditur ad mulierem proximi sui non erit mundus cum tetigerit eam |
Prov 6.30 | non grandis est culpae cum quis furatus fuerit furatur enim ut esurientem impleat animam |
Prov 6.31 | deprehensus quoque reddet septuplum et omnem substantiam domus suae tradet |
Prov 6.32 | qui autem adulter est propter cordis inopiam perdet animam suam |
Prov 6.33 | turpitudinem et ignominiam congregat sibi et obprobrium illius non delebitur |
Prov 6.34 | quia zelus et furor viri non parcet in die vindictae |
Prov 6.35 | nec adquiescet cuiusquam precibus nec suscipiet pro redemptione dona plurima |
Prov 7.1 | fili mi custodi sermones meos et praecepta mea reconde tibi |
Prov 7.2 | serva mandata mea et vives et legem meam quasi pupillam oculi tui |
Prov 7.3 | liga eam in digitis tuis scribe illam in tabulis cordis tui |
Prov 7.4 | dic sapientiae soror mea es et prudentiam voca amicam tuam |
Prov 7.5 | ut custodiat te a muliere extranea et ab aliena quae verba sua dulcia facit |
Prov 7.6 | de fenestra enim domus meae per cancellos prospexi |
Prov 7.7 | et video parvulos considero vecordem iuvenem |
Prov 7.8 | qui transit in platea iuxta angulum et propter viam domus illius graditur |
Prov 7.9 | in obscuro advesperascente die in noctis tenebris et caligine |
Prov 7.10 | et ecce mulier occurrit illi ornatu meretricio praeparata ad capiendas animas garrula et vaga |
Prov 7.11 | quietis inpatiens nec valens in domo consistere pedibus suis |
Prov 7.12 | nunc foris nunc in plateis nunc iuxta angulos insidians |
Prov 7.13 | adprehensumque deosculatur iuvenem et procaci vultu blanditur dicens |
Prov 7.14 | victimas pro salute debui hodie reddidi vota mea |
Prov 7.15 | idcirco egressa sum in occursum tuum desiderans te videre et repperi |
Prov 7.16 | intexui funibus lectum meum stravi tapetibus pictis ex Aegypto |
Prov 7.17 | aspersi cubile meum murra et aloe et cinnamomo |
Prov 7.18 | veni inebriemur uberibus donec inlucescat dies et fruamur cupitis amplexibus |
Prov 7.19 | non est enim vir in domo sua abiit via longissima |
Prov 7.20 | sacculum pecuniae secum tulit in die plenae lunae reversurus est domum suam |
Prov 7.21 | inretivit eum multis sermonibus et blanditiis labiorum protraxit illum |
Prov 7.22 | statim eam sequitur quasi bos ductus ad victimam et quasi agnus lasciviens et ignorans quod ad vincula stultus trahatur |
Prov 7.23 | donec transfigat sagitta iecur eius velut si avis festinet ad laqueum et nescit quia de periculo animae illius agitur |
Prov 7.24 | nunc ergo fili audi me et adtende verba oris mei |
Prov 7.25 | ne abstrahatur in viis illius mens tua neque decipiaris semitis eius |
Prov 7.26 | multos enim vulneratos deiecit et fortissimi quique interfecti sunt ab ea |
Prov 7.27 | viae inferi domus eius penetrantes interiora mortis |
Prov 8.1 | numquid non sapientia clamitat et prudentia dat vocem suam |
Prov 8.2 | in summis excelsisque verticibus super viam in mediis semitis stans |
Prov 8.3 | iuxta portas civitatis in ipsis foribus loquitur dicens |
Prov 8.4 | o viri ad vos clamito et vox mea ad filios hominum |
Prov 9.11 | per me enim multiplicabuntur dies tui et addentur tibi anni vitae |
Prov 9.12 | si sapiens fueris tibimet ipsi eris si inlusor solus portabis malum |
Prov 9.13 | mulier stulta et clamosa plenaque inlecebris et nihil omnino sciens |
Prov 9.14 | sedit in foribus domus suae super sellam in excelso urbis loco |
Prov 9.15 | ut vocaret transeuntes viam et pergentes itinere suo |
Prov 9.16 | quis est parvulus declinet ad me et vecordi locuta est |
Prov 9.17 | aquae furtivae dulciores sunt et panis absconditus suavior |
Prov 9.18 | et ignoravit quod gigantes ibi sint et in profundis inferni convivae eius |
Prov 10.1 | parabolae Salomonis filius sapiens laetificat patrem filius vero stultus maestitia est matris suae |
Prov 10.2 | non proderunt thesauri impietatis iustitia vero liberabit a morte |
Prov 10.3 | non adfliget Dominus fame animam iusti et insidias impiorum subvertet |
Prov 10.4 | egestatem operata est manus remissa manus autem fortium divitias parat |
Prov 10.5 | qui congregat in messe filius sapiens est qui autem stertit aestate filius confusionis |
Prov 10.6 | benedictio super caput iusti os autem impiorum operit iniquitatem |
Prov 10.7 | memoria iusti cum laudibus et nomen impiorum putrescet |
Prov 10.8 | sapiens corde praecepta suscipiet stultus caeditur labiis |
Prov 10.9 | qui ambulat simpliciter ambulat confidenter qui autem depravat vias suas manifestus erit |
Prov 10.10 | qui annuit oculo dabit dolorem stultus labiis verberabitur |
Prov 10.11 | vena vitae os iusti et os impiorum operiet iniquitatem |
Prov 10.12 | odium suscitat rixas et universa delicta operit caritas |
Prov 10.13 | in labiis sapientis invenietur sapientia et virga in dorso eius qui indiget corde |
Prov 10.14 | sapientes abscondunt scientiam os autem stulti confusioni proximum est |
Prov 10.15 | substantia divitis urbs fortitudinis eius pavor pauperum egestas eorum |
Prov 10.16 | opus iusti ad vitam fructus impii ad peccatum |
Prov 10.17 | via vitae custodienti disciplinam qui autem increpationes relinquit errat |
Prov 10.18 | abscondunt odium labia mendacia qui profert contumeliam insipiens est |
Prov 10.19 | in multiloquio peccatum non deerit qui autem moderatur labia sua prudentissimus est |
Prov 10.20 | argentum electum lingua iusti cor impiorum pro nihilo |
Prov 10.21 | labia iusti erudiunt plurimos qui autem indocti sunt in cordis egestate morientur |
Prov 10.22 | benedictio Domini divites facit nec sociabitur ei adflictio |
Prov 10.23 | quasi per risum stultus operatur scelus sapientia autem est viro prudentia |
Prov 10.24 | quod timet impius veniet super eum desiderium suum iustis dabitur |
Prov 10.25 | quasi tempestas transiens non erit impius iustus autem quasi fundamentum sempiternum |
Prov 10.26 | sicut acetum dentibus et fumus oculis sic piger his qui miserunt eum |
Prov 10.27 | timor Domini adponet dies et anni impiorum breviabuntur |
Prov 10.28 | expectatio iustorum laetitia spes autem impiorum peribit |
Prov 10.29 | fortitudo simplicis via Domini et pavor his qui operantur malum |
Prov 10.30 | iustus in aeternum non commovebitur impii autem non habitabunt in terram |
Prov 10.31 | os iusti parturiet sapientiam lingua pravorum peribit |
Prov 10.32 | labia iusti considerant placita et os impiorum perversa |
Prov 11.1 | statera dolosa abominatio apud Dominum et pondus aequum voluntas eius |
Prov 11.2 | ubi fuerit superbia ibi erit et contumelia ubi autem humilitas ibi et sapientia |
Prov 11.3 | simplicitas iustorum diriget eos et subplantatio perversorum vastabit illos |
Prov 11.4 | non proderunt divitiae in die ultionis iustitia autem liberabit a morte |
Prov 11.5 | iustitia simplicis diriget viam eius et in impietate sua corruet impius |
Prov 11.6 | iustitia rectorum liberabit eos et in insidiis suis capientur iniqui |
Prov 11.7 | mortuo homine impio nulla erit ultra spes et expectatio sollicitorum peribit |
Prov 11.8 | iustus de angustia liberatus est et tradetur impius pro eo |
Prov 11.9 | simulator ore decipit amicum suum iusti autem liberabuntur scientia |
Prov 11.10 | in bonis iustorum exultabit civitas et in perditione impiorum erit laudatio |
Prov 11.11 | benedictione iustorum exaltabitur civitas et ore impiorum subvertetur |
Prov 11.12 | qui despicit amicum suum indigens corde est vir autem prudens tacebit |
Prov 11.13 | qui ambulat fraudulenter revelat arcana qui autem fidelis est animi celat commissum |
Prov 11.14 | ubi non est gubernator populus corruet salus autem ubi multa consilia |
Prov 11.15 | adfligetur malo qui fidem facit pro extraneo qui autem cavet laqueos securus erit |
Prov 11.16 | mulier gratiosa inveniet gloriam et robusti habebunt divitias |
Prov 11.17 | benefacit animae suae vir misericors qui autem crudelis est et propinquos abicit |
Prov 11.18 | impius facit opus instabile seminanti autem iustitiam merces fidelis |
Prov 11.19 | clementia praeparat vitam et sectatio malorum mortem |
Prov 11.20 | abominabile Domino pravum cor et voluntas eius in his qui simpliciter ambulant |
Prov 11.21 | manus in manu non erit innocens malus semen autem iustorum salvabitur |
Prov 11.22 | circulus aureus in naribus suis mulier pulchra et fatua |
Prov 11.23 | desiderium iustorum omne bonum est praestolatio impiorum furor |
Prov 11.24 | alii dividunt propria et ditiores fiunt alii rapiunt non sua et semper in egestate sunt |
Prov 11.25 | anima quae benedicit inpinguabitur et qui inebriat ipse quoque inebriabitur |
Prov 11.26 | qui abscondit frumenta maledicetur in populis benedictio autem super caput vendentium |
Prov 11.27 | bene consurgit diluculo qui quaerit bona qui autem investigator malorum est opprimetur ab eis |
Prov 11.28 | qui confidet in divitiis suis corruet iusti autem quasi virens folium germinabunt |
Prov 11.29 | qui conturbat domum suam possidebit ventos et qui stultus est serviet sapienti |
Prov 11.30 | fructus iusti lignum vitae et qui suscipit animas sapiens est |
Prov 11.31 | si iustus in terra recipit quanto magis impius et peccator |
Prov 12.1 | qui diligit disciplinam diligit scientiam qui autem odit increpationes insipiens est |
Prov 12.2 | qui bonus est hauriet a Domino gratiam qui autem confidit cogitationibus suis impie agit |
Prov 12.3 | non roborabitur homo ex impietate et radix iustorum non commovebitur |
Prov 12.4 | mulier diligens corona viro suo et putredo in ossibus eius quae confusione res dignas gerit |
Prov 12.5 | cogitationes iustorum iudicia et consilia impiorum fraudulentia |
Prov 12.6 | verba impiorum insidiantur sanguini os iustorum liberabit eos |
Prov 12.7 | verte impios et non erunt domus autem iustorum permanebit |
Prov 12.8 | doctrina sua noscetur vir qui autem vanus et excors est patebit contemptui |
Prov 12.9 | melior est pauper et sufficiens sibi quam gloriosus et indigens pane |
Prov 12.10 | novit iustus animas iumentorum suorum viscera autem impiorum crudelia |
Prov 12.11 | qui operatur terram suam saturabitur panibus qui autem sectatur otium stultissimus est |
Prov 12.12 | desiderium impii munimentum est pessimorum radix autem iustorum proficiet |
Prov 12.13 | propter peccata labiorum ruina proximat malo effugiet autem iustus de angustia |
Prov 12.14 | de fructu oris sui unusquisque replebitur bonis et iuxta opera manuum suarum retribuetur ei |
Prov 12.15 | via stulti recta in oculis eius qui autem sapiens est audit consilia |
Prov 12.16 | fatuus statim indicat iram suam qui autem dissimulat iniuriam callidus est |
Prov 12.17 | qui quod novit loquitur index iustitiae est qui autem mentitur testis est fraudulentus |
Prov 12.18 | est qui promittit et quasi gladio pungitur conscientiae lingua autem sapientium sanitas est |
Prov 12.19 | labium veritatis firmum erit in perpetuum qui autem testis est repentinus concinnat linguam mendacii |
Prov 12.20 | dolus in corde cogitantium mala qui autem ineunt pacis consilia sequitur eos gaudium |
Prov 12.21 | non contristabit iustum quicquid ei acciderit impii autem replebuntur malo |
Prov 12.22 | abominatio Domino labia mendacia qui autem fideliter agunt placent ei |
Prov 12.23 | homo versutus celat scientiam et cor insipientium provocabit stultitiam |
Prov 12.24 | manus fortium dominabitur quae autem remissa est tributis serviet |
Prov 12.25 | maeror in corde viri humiliabit illud et sermone bono laetificabitur |
Prov 12.26 | qui neglegit damnum propter amicum iustus est iter autem impiorum decipiet eos |
Prov 12.27 | non inveniet fraudulentus lucrum et substantia hominis erit auri pretium |
Prov 12.28 | in semita iustitiae vita iter autem devium ducit ad mortem |
Prov 13.1 | filius sapiens doctrina patris qui autem inlusor est non audit cum arguitur |
Prov 13.2 | de fructu oris homo saturabitur bonis anima autem praevaricatorum iniqua |
Prov 13.3 | qui custodit os suum custodit animam suam qui autem inconsideratus est ad loquendum sentiet mala |
Prov 13.4 | vult et non vult piger anima autem operantium inpinguabitur |
Prov 13.5 | verbum mendax iustus detestabitur impius confundit et confundetur |
Prov 13.6 | iustitia custodit innocentis viam impietas vero peccato subplantat |
Prov 13.7 | est quasi dives cum nihil habeat et est quasi pauper cum in multis divitiis sit |
Prov 13.8 | redemptio animae viri divitiae suae qui autem pauper est increpationem non sustinet |
Prov 13.9 | lux iustorum laetificat lucerna autem impiorum extinguetur |
Prov 13.10 | inter superbos semper iurgia sunt qui autem agunt cuncta consilio reguntur sapientia |
Prov 13.11 | substantia festinata minuetur quae autem paulatim colligitur manu multiplicabitur |
Prov 13.12 | spes quae differtur adfligit animam lignum vitae desiderium veniens |
Prov 13.13 | qui detrahit alicui rei ipse se in futurum obligat qui autem timet praeceptum in pace versabitur |
Prov 13.14 | lex sapientis fons vitae ut declinet a ruina mortis |
Prov 13.15 | doctrina bona dabit gratiam in itinere contemptorum vorago |
Prov 13.16 | astutus omnia agit cum consilio qui autem fatuus est aperit stultitiam |
Prov 13.17 | nuntius impii cadet in malum legatus fidelis sanitas |
Prov 13.18 | egestas et ignominia ei qui deserit disciplinam qui autem adquiescit arguenti glorificabitur |
Prov 13.19 | desiderium si conpleatur delectat animam detestantur stulti eos qui fugiunt mala |
Prov 13.20 | qui cum sapientibus graditur sapiens erit amicus stultorum efficietur similis |
Prov 13.21 | peccatores persequetur malum et iustis retribuentur bona |
Prov 13.22 | bonus relinquet heredes filios et nepotes et custoditur iusto substantia peccatoris |
Prov 13.23 | multi cibi in novalibus patrum et alii congregantur absque iudicio |
Prov 13.24 | qui parcit virgae suae odit filium suum qui autem diligit illum instanter erudit |
Prov 13.25 | iustus comedit et replet animam suam venter autem impiorum insaturabilis |
Prov 14.1 | sapiens mulier aedificavit domum suam insipiens instructam quoque destruet manibus |
Prov 14.2 | ambulans recto itinere et timens Deum despicitur ab eo qui infami graditur via |
Prov 14.3 | in ore stulti virga superbiae labia sapientium custodiunt eos |
Prov 14.4 | ubi non sunt boves praesepe vacuum est ubi autem plurimae segetes ibi manifesta fortitudo bovis |
Prov 14.5 | testis fidelis non mentietur profert mendacium testis dolosus |
Prov 14.6 | quaerit derisor sapientiam et non inveniet doctrina prudentium facilis |
Prov 14.7 | vade contra virum stultum et nescito labia prudentiae |
Prov 14.8 | sapientia callidi est intellegere viam suam et inprudentia stultorum errans |
Prov 14.9 | stultis inludet peccatum inter iustos morabitur gratia |
Prov 14.10 | cor quod novit amaritudinem animae suae in gaudio eius non miscebitur extraneus |
Prov 14.11 | domus impiorum delebitur tabernacula iustorum germinabunt |
Prov 14.12 | est via quae videtur homini iusta novissima autem eius deducunt ad mortem |
Prov 14.13 | risus dolore miscebitur et extrema gaudii luctus occupat |
Prov 14.14 | viis suis replebitur stultus et super eum erit vir bonus |
Prov 14.15 | innocens credit omni verbo astutus considerat gressus suos |
Prov 14.16 | sapiens timet et declinat malum stultus transilit et confidit |
Prov 14.17 | inpatiens operabitur stultitiam et vir versutus odiosus est |
Prov 14.18 | possidebunt parvuli stultitiam et astuti expectabunt scientiam |
Prov 14.19 | iacebunt mali ante bonos et impii ante portas iustorum |
Prov 14.20 | etiam proximo suo pauper odiosus erit amici vero divitum multi |
Prov 14.21 | qui despicit proximum suum peccat qui autem miseretur pauperi beatus erit |
Prov 14.22 | errant qui operantur malum misericordia et veritas praeparant bona |
Prov 14.23 | in omni opere erit abundantia ubi autem verba sunt plurima frequenter egestas |
Prov 14.24 | corona sapientium divitiae eorum fatuitas stultorum inprudentia |
Prov 14.25 | liberat animas testis fidelis et profert mendacia versipellis |
Prov 14.26 | in timore Domini fiducia fortitudinis et filiis eius erit spes |
Prov 14.27 | timor Domini fons vitae ut declinet a ruina mortis |
Prov 14.28 | in multitudine populi dignitas regis et in paucitate plebis ignominia principis |
Prov 14.29 | qui patiens est multa gubernatur prudentia qui autem inpatiens exaltat stultitiam suam |
Prov 14.30 | vita carnium sanitas cordis putredo ossuum invidia |
Prov 14.31 | qui calumniatur egentem exprobrat factori eius honorat autem eum qui miseretur pauperis |
Prov 14.32 | in malitia sua expelletur impius sperat autem iustus in morte sua |
Prov 14.33 | in corde prudentis requiescit sapientia et indoctos quoque erudiet |
Prov 14.34 | iustitia elevat gentem miseros facit populos peccatum |
Prov 14.35 | acceptus est regi minister intellegens iracundiam eius inutilis sustinebit |
Prov 15.1 | responsio mollis frangit iram sermo durus suscitat furorem |
Prov 15.2 | lingua sapientium ornat scientiam os fatuorum ebullit stultitiam |
Prov 15.3 | in omni loco oculi Domini contemplantur malos et bonos |
Prov 15.4 | lingua placabilis lignum vitae quae inmoderata est conteret spiritum |
Prov 15.5 | stultus inridet disciplinam patris sui qui autem custodit increpationes astutior fiet |
Prov 15.6 | domus iusti plurima fortitudo et in fructibus impii conturbatur |
Prov 15.7 | labia sapientium disseminabunt scientiam cor stultorum dissimile erit |
Prov 15.8 | victimae impiorum abominabiles Domino vota iustorum placabilia |
Prov 15.9 | abominatio est Domino via impii qui sequitur iustitiam diligetur ab eo |
Prov 15.10 | doctrina mala deserenti viam qui increpationes odit morietur |
Prov 15.11 | infernus et perditio coram Domino quanto magis corda filiorum hominum |
Prov 15.12 | non amat pestilens eum qui se corripit nec ad sapientes graditur |
Prov 15.13 | cor gaudens exhilarat faciem in maerore animi deicitur spiritus |
Prov 15.14 | cor sapientis quaerit doctrinam et os stultorum pascetur inperitia |
Prov 15.15 | omnes dies pauperis mali secura mens quasi iuge convivium |
Prov 15.16 | melius est parum cum timore Domini quam thesauri magni et insatiabiles |
Prov 15.17 | melius est vocare ad holera cum caritate quam ad vitulum saginatum cum odio |
Prov 15.18 | vir iracundus provocat rixas qui patiens est mitigat suscitatas |
Prov 15.19 | iter pigrorum quasi sepes spinarum via iustorum absque offendiculo |
Prov 15.20 | filius sapiens laetificat patrem et stultus homo despicit matrem suam |
Prov 15.21 | stultitia gaudium stulto et vir prudens dirigit gressus |
Prov 15.22 | dissipantur cogitationes ubi non est consilium ubi vero plures sunt consiliarii confirmantur |
Prov 15.23 | laetatur homo in sententia oris sui et sermo oportunus est optimus |
Prov 15.24 | semita vitae super eruditum ut declinet de inferno novissimo |
Prov 15.25 | domum superborum demolietur Dominus et firmos facit terminos viduae |
Prov 15.26 | abominatio Domini cogitationes malae et purus sermo pulcherrimus |
Prov 15.27 | conturbat domum suam qui sectatur avaritiam qui autem odit munera vivet |
Prov 15.28 | mens iusti meditatur oboedientiam os impiorum redundat malis |
Prov 15.29 | longe est Dominus ab impiis et orationes iustorum exaudiet |
Prov 15.30 | lux oculorum laetificat animam fama bona inpinguat ossa |
Prov 15.31 | auris quae audit increpationes vitae in medio sapientium commorabitur |
Prov 15.32 | qui abicit disciplinam despicit animam suam qui adquiescit increpationibus possessor est cordis |
Prov 15.33 | timor Domini disciplina sapientiae et gloriam praecedit humilitas |
Prov 16.1 | hominis est animum praeparare et Dei gubernare linguam |
Prov 16.2 | omnes viae hominum patent oculis eius spirituum ponderator est Dominus |
Prov 16.3 | revela Domino opera tua et dirigentur cogitationes tuae |
Prov 16.4 | universa propter semet ipsum operatus est Dominus impium quoque ad diem malum |
Prov 16.5 | abominatio Domini omnis arrogans etiam si manus ad manum fuerit non erit innocens |
Prov 16.6 | misericordia et veritate redimitur iniquitas et in timore Domini declinatur a malo |
Prov 16.7 | cum placuerint Domino viae hominis inimicos quoque eius convertet ad pacem |
Prov 16.8 | melius est parum cum iustitia quam multi fructus cum iniquitate |
Prov 16.9 | cor hominis disponet viam suam sed Domini est dirigere gressus eius |
Prov 16.10 | divinatio in labiis regis in iudicio non errabit os eius |
Prov 16.11 | pondus et statera iudicia Domini sunt et opera eius omnes lapides sacculi |
Prov 16.12 | abominabiles regi qui agunt impie quoniam iustitia firmatur solium |
Prov 16.13 | voluntas regum labia iusta qui recta loquitur diligetur |
Prov 16.14 | indignatio regis nuntii mortis et vir sapiens placabit eam |
Prov 16.15 | in hilaritate vultus regis vita et clementia eius quasi imber serotinus |
Prov 16.16 | posside sapientiam quia auro melior est et adquire prudentiam quia pretiosior est argento |
Prov 16.17 | semita iustorum declinat mala custos animae suae servat viam suam |
Prov 16.18 | contritionem praecedit superbia et ante ruinam exaltatur spiritus |
Prov 16.19 | melius est humiliari cum mitibus quam dividere spolia cum superbis |
Prov 16.20 | eruditus in verbo repperiet bona et qui in Domino sperat beatus est |
Prov 16.21 | qui sapiens corde est appellabitur prudens et qui dulcis eloquio maiora percipiet |
Prov 16.22 | fons vitae eruditio possidentis doctrina stultorum fatuitas |
Prov 16.23 | cor sapientis erudiet os eius et labiis illius addet gratiam |
Prov 16.24 | favus mellis verba conposita dulcedo animae et sanitas ossuum |
Prov 16.25 | est via quae videtur homini recta et novissimum eius ducit ad mortem |
Prov 16.26 | anima laborantis laborat sibi quia conpulit eum os suum |
Prov 16.27 | vir impius fodit malum et in labiis eius ignis ardescit |
Prov 16.28 | homo perversus suscitat lites et verbosus separat principes |
Prov 16.29 | vir iniquus lactat amicum suum et ducit eum per viam non bonam |
Prov 16.30 | qui adtonitis oculis cogitat prava mordens labia sua perficit malum |
Prov 16.31 | corona dignitatis senectus in viis iustitiae repperietur |
Prov 16.32 | melior est patiens viro forte et qui dominatur animo suo expugnatore urbium |
Prov 16.33 | sortes mittuntur in sinu sed a Domino temperantur |
Prov 17.1 | melior est buccella sicca cum gaudio quam domus plena victimis cum iurgio |
Prov 17.2 | servus sapiens dominabitur filiis stultis et inter fratres hereditatem dividet |
Prov 17.3 | sicut igne probatur argentum et aurum camino ita corda probat Dominus |
Prov 17.4 | malus oboedit linguae iniquae et fallax obtemperat labiis mendacibus |
Prov 17.5 | qui despicit pauperem exprobrat factori eius et qui in ruina laetatur alterius non erit inpunitus |
Prov 17.6 | corona senum filii filiorum et gloria filiorum patres sui |
Prov 17.7 | non decent stultum verba conposita nec principem labium mentiens |
Prov 17.8 | gemma gratissima expectatio praestolantis quocumque se verterit prudenter intellegit |
Prov 17.9 | qui celat delictum quaerit amicitias qui altero sermone repetit separat foederatos |
Prov 17.10 | plus proficit correptio apud prudentem quam centum plagae apud stultum |
Prov 17.11 | semper iurgia quaerit malus angelus autem crudelis mittetur contra eum |
Prov 17.12 | expedit magis ursae occurrere raptis fetibus quam fatuo confidenti sibi in stultitia sua |
Prov 17.13 | qui reddit mala pro bonis non recedet malum de domo eius |
Prov 17.14 | qui dimittit aquam caput est iurgiorum et antequam patiatur contumeliam iudicium deserit |
Prov 17.15 | et qui iustificat impium et qui condemnat iustum abominabilis est uterque apud Dominum |
Prov 17.16 | quid prodest habere divitias stultum cum sapientiam emere non possit |
Prov 17.17 | omni tempore diligit qui amicus est et frater in angustiis conprobatur |
Prov 17.18 | homo stultus plaudet manibus cum spoponderit pro amico suo |
Prov 17.19 | qui meditatur discordiam diligit rixas et qui exaltat ostium quaerit ruinam |
Prov 17.20 | qui perversi cordis est non inveniet bonum et qui vertit linguam incidet in malum |
Prov 17.21 | natus est stultus in ignominiam suam sed nec pater in fatuo laetabitur |
Prov 17.22 | animus gaudens aetatem floridam facit spiritus tristis exsiccat ossa |
Prov 17.23 | munera de sinu impius accipit ut pervertat semitas iudicii |
Prov 17.24 | in facie prudentis lucet sapientia oculi stultorum in finibus terrae |
Prov 17.25 | ira patris filius stultus et dolor matris quae genuit eum |
Prov 17.26 | non est bonum damnum inferre iusto nec percutere principem qui recta iudicat |
Prov 17.27 | qui moderatur sermones suos doctus et prudens est et pretiosi spiritus vir eruditus |
Prov 17.28 | stultus quoque si tacuerit sapiens putabitur et si conpresserit labia sua intellegens |
Prov 18.1 | occasiones quaerit qui vult recedere ab amico omni tempore erit exprobrabilis |
Prov 18.2 | non recipit stultus verba prudentiae nisi ea dixeris quae versantur in corde eius |
Prov 18.3 | impius cum in profundum venerit peccatorum contemnit sed sequitur eum ignominia et obprobrium |
Prov 18.4 | aqua profunda verba ex ore viri et torrens redundans fons sapientiae |
Prov 18.5 | accipere personam impii non est bonum ut declines a veritate iudicii |
Prov 18.6 | labia stulti inmiscunt se rixis et os eius iurgia provocat |
Prov 18.7 | os stulti contritio eius et labia illius ruina animae eius |
Prov 18.8 | verba bilinguis quasi simplicia et ipsa perveniunt usque ad interiora ventris |
Prov 18.9 | qui mollis et dissolutus est in opere suo frater est sua opera dissipantis |
Prov 18.10 | turris fortissima nomen Domini ad ipsum currit iustus et exaltabitur |
Prov 18.11 | substantia divitis urbs roboris eius et quasi murus validus circumdans eum |
Prov 18.12 | antequam conteratur exaltatur cor hominis et antequam glorificetur humiliatur |
Prov 18.13 | qui prius respondit quam audiat stultum se esse demonstrat et confusione dignum |
Prov 18.14 | spiritus viri sustentat inbecillitatem suam spiritum vero ad irascendum facilem quis poterit sustinere |
Prov 18.15 | cor prudens possidebit scientiam et auris sapientium quaerit doctrinam |
Prov 18.16 | donum hominis dilatat viam eius et ante principes spatium ei facit |
Prov 18.17 | iustus prior est accusator sui venit amicus eius et investigavit eum |
Prov 18.18 | contradictiones conprimit sors et inter potentes quoque diiudicat |
Prov 18.19 | frater qui adiuvatur a fratre quasi civitas firma et iudicia quasi vectes urbium |
Prov 18.20 | de fructu oris viri replebitur venter eius et genimina labiorum illius saturabunt eum |
Prov 18.21 | mors et vita in manu linguae qui diligunt eam comedent fructus eius |
Prov 18.22 | qui invenit mulierem invenit bonum et hauriet iucunditatem a Domino |
Prov 18.23 | cum obsecrationibus loquetur pauper et dives effabitur rigide |
Prov 18.24 | vir amicalis ad societatem magis amicus erit quam frater |
Prov 19.1 | melior est pauper qui ambulat in simplicitate sua quam torquens labia insipiens |
Prov 19.2 | ubi non est scientia animae non est bonum et qui festinus est pedibus offendit |
Prov 19.3 | stultitia hominis subplantat gressus eius et contra Deum fervet animo suo |
Prov 19.4 | divitiae addunt amicos plurimos a paupere autem et hii quos habuit separantur |
Prov 19.5 | testis falsus non erit inpunitus et qui mendacia loquitur non effugiet |
Prov 19.6 | multi colunt personam potentis et amici sunt dona tribuenti |
Prov 19.7 | fratres hominis pauperis oderunt eum insuper et amici procul recesserunt ab eo qui tantum verba sectatur nihil habebit |
Prov 19.8 | qui autem possessor est mentis diligit animam suam et custos prudentiae inveniet bona |
Prov 19.9 | testis falsus non erit inpunitus et qui loquitur mendacia peribit |
Prov 19.10 | non decent stultum deliciae nec servum dominari principibus |
Prov 19.11 | doctrina viri per patientiam noscitur et gloria eius est iniqua praetergredi |
Prov 19.12 | sicut fremitus leonis ita et regis ira et sicut ros super herbam ita hilaritas eius |
Prov 19.13 | dolor patris filius stultus et tecta iugiter perstillantia litigiosa mulier |
Prov 19.14 | domus et divitiae dantur a patribus a Domino autem proprie uxor prudens |
Prov 19.15 | pigredo inmittit soporem et anima dissoluta esuriet |
Prov 19.16 | qui custodit mandatum custodit animam suam qui autem neglegit vias suas mortificabitur |
Prov 19.17 | feneratur Domino qui miseretur pauperis et vicissitudinem suam reddet ei |
Prov 19.18 | erudi filium tuum ne desperes ad interfectionem autem eius ne ponas animam tuam |
Prov 19.19 | qui inpatiens est sustinebit damnum et cum rapuerit aliud adponet |
Prov 19.20 | audi consilium et suscipe disciplinam ut sis sapiens in novissimis tuis |
Prov 19.21 | multae cogitationes in corde viri voluntas autem Domini permanebit |
Prov 19.22 | homo indigens misericors est et melior pauper quam vir mendax |
Prov 19.23 | timor Domini ad vitam et in plenitudine commorabitur absque visitatione pessimi |
Prov 19.24 | abscondit piger manum suam sub ascella nec ad os suum adplicat eam |
Prov 19.25 | pestilente flagellato stultus sapientior erit sin autem corripueris sapientem intelleget disciplinam |
Prov 19.26 | qui adfligit patrem et fugat matrem ignominiosus est et infelix |
Prov 19.27 | non cesses fili audire doctrinam nec ignores sermones scientiae |
Prov 19.28 | testis iniquus deridet iudicium et os impiorum devorat iniquitatem |
Prov 19.29 | parata sunt derisoribus iudicia et mallei percutientes stultorum corporibus |
Prov 20.1 | luxuriosa res vinum et tumultuosa ebrietas quicumque his delectatur non erit sapiens |
Prov 20.2 | sicut rugitus leonis ita terror regis qui provocat eum peccat in animam suam |
Prov 20.3 | honor est homini qui separat se a contentionibus omnes autem stulti miscentur contumeliis |
Prov 20.4 | propter frigus piger arare noluit mendicabit ergo aestate et non dabitur ei |
Prov 20.5 | sicut aqua profunda sic consilium in corde viri sed homo sapiens exhauriet illud |
Prov 20.6 | multi homines misericordes vocantur virum autem fidelem quis inveniet |
Prov 20.7 | iustus qui ambulat in simplicitate sua beatos post se filios derelinquet |
Prov 20.8 | rex qui sedet in solio iudicii dissipat omne malum intuitu suo |
Prov 20.9 | quis potest dicere mundum est cor meum purus sum a peccato |
Prov 20.10 | pondus et pondus mensura et mensura utrumque abominabile est apud Deum |
Prov 20.11 | ex studiis suis intellegitur puer si munda et si recta sint opera eius |
Prov 20.12 | aurem audientem et oculum videntem Dominus fecit utrumque |
Prov 20.13 | noli diligere somnum ne te egestas opprimat aperi oculos tuos et saturare panibus |
Prov 20.14 | malum est malum est dicit omnis emptor et cum recesserit tunc gloriabitur |
Prov 20.15 | est aurum et multitudo gemmarum vas autem pretiosum labia scientiae |
Prov 20.16 | tolle vestimentum eius qui fideiussor extitit alieni et pro extraneis aufer pignus ab eo |
Prov 20.17 | suavis est homini panis mendacii et postea implebitur os eius calculo |
Prov 20.18 | cogitationes consiliis roborantur et gubernaculis tractanda sunt bella |
Prov 20.19 | ei qui revelat mysteria et ambulat fraudulenter et dilatat labia sua ne commiscearis |
Prov 20.20 | qui maledicit patri suo et matri extinguetur lucerna eius in mediis tenebris |
Prov 20.21 | hereditas ad quam festinatur in principio in novissimo benedictione carebit |
Prov 20.22 | ne dicas reddam malum expecta Dominum et liberabit te |
Prov 20.23 | abominatio est apud Deum pondus et pondus statera dolosa non est bona |
Prov 20.24 | a Domino diriguntur gressus viri quis autem hominum intellegere potest viam suam |
Prov 20.25 | ruina est hominis devorare sanctos et post vota tractare |
Prov 20.26 | dissipat impios rex sapiens et curvat super eos fornicem |
Prov 20.27 | lucerna Domini spiraculum hominis quae investigat omnia secreta ventris |
Prov 20.28 | misericordia et veritas custodiunt regem et roboratur clementia thronus eius |
Prov 20.29 | exultatio iuvenum fortitudo eorum et dignitas senum canities |
Prov 20.30 | livor vulneris absterget mala et plagae in secretioribus ventris |
Prov 21.1 | sicut divisiones aquarum ita cor regis in manu Domini quocumque voluerit inclinabit illud |
Prov 21.2 | omnis via viri recta sibi videtur adpendit autem corda Dominus |
Prov 21.3 | facere misericordiam et iudicium magis placent Domino quam victimae |
Prov 21.4 | exaltatio oculorum et dilatatio cordis lucerna impiorum peccatum |
Prov 21.5 | cogitationes robusti semper in abundantia omnis autem piger semper in egestate |
Prov 21.6 | qui congregat thesauros lingua mendacii vanus est et inpingetur ad laqueos mortis |
Prov 21.7 | rapinae impiorum detrahent eos quia noluerunt facere iudicium |
Prov 21.8 | perversa via viri aliena est qui autem mundus est rectum opus eius |
Prov 21.9 | melius est sedere in angulo domatis quam cum muliere litigiosa et in domo communi |
Prov 21.10 | anima impii desiderat malum non miserebitur proximo suo |
Prov 21.11 | multato pestilente sapientior erit parvulus et si sectetur sapientem sumet scientiam |
Prov 21.12 | excogitat iustus de domo impii ut detrahat impios in malum |
Prov 21.13 | qui obturat aurem suam ad clamorem pauperis et ipse clamabit et non exaudietur |
Prov 21.14 | munus absconditum extinguet iras et donum in sinu indignationem maximam |
Prov 21.15 | gaudium iusto est facere iudicium et pavor operantibus iniquitatem |
Prov 21.16 | vir qui erraverit a via doctrinae in coetu gigantum commorabitur |
Prov 21.17 | qui diligit epulas in egestate erit qui amat vinum et pinguia non ditabitur |
Prov 21.18 | pro iusto datur impius et pro rectis iniquus |
Prov 21.19 | melius est habitare in terra deserta quam cum muliere rixosa et iracunda |
Prov 21.20 | thesaurus desiderabilis et oleum in habitaculo iusti et inprudens homo dissipabit illud |
Prov 21.21 | qui sequitur iustitiam et misericordiam inveniet vitam et iustitiam et gloriam |
Prov 21.22 | civitatem fortium ascendit sapiens et destruxit robur fiduciae eius |
Prov 21.23 | qui custodit os suum et linguam suam custodit ab angustiis animam suam |
Prov 21.24 | superbus et arrogans vocatur indoctus qui in ira operatur superbiam |
Prov 21.25 | desideria occidunt pigrum noluerunt enim quicquam manus eius operari |
Prov 21.26 | tota die concupiscit et desiderat qui autem iustus est tribuet et non cessabit |
Prov 21.27 | hostiae impiorum abominabiles quia offeruntur ex scelere |
Prov 21.28 | testis mendax peribit vir oboediens loquitur victoriam |
Prov 21.29 | vir impius procaciter obfirmat vultum suum qui autem rectus est corrigit viam suam |
Prov 21.30 | non est sapientia non est prudentia non est consilium contra Dominum |
Prov 21.31 | equus paratur ad diem belli Dominus autem salutem tribuet |
Prov 22.1 | melius est nomen bonum quam divitiae multae super argentum et aurum gratia bona |
Prov 22.2 | dives et pauper obviaverunt sibi utriusque operator est Dominus |
Prov 22.3 | callidus vidit malum et abscondit se innocens pertransiit et adflictus est damno |
Prov 22.4 | finis modestiae timor Domini divitiae et gloria et vita |
Prov 22.5 | arma et gladii in via perversi custos animae suae longe recedit ab eis |
Prov 22.6 | proverbium est adulescens iuxta viam suam etiam cum senuerit non recedet ab ea |
Prov 22.7 | dives pauperibus imperat et qui accipit mutuum servus est fenerantis |
Prov 22.8 | qui seminat iniquitatem metet mala et virga irae suae consummabitur |
Prov 22.9 | qui pronus est ad misericordiam benedicetur de panibus enim suis dedit pauperi |
Prov 22.10 | eice derisorem et exibit cum eo iurgium cessabuntque causae et contumeliae |
Prov 22.11 | qui diligit cordis munditiam propter gratiam labiorum suorum habebit amicum regem |
Prov 22.12 | oculi Domini custodiunt scientiam et subplantantur verba iniqui |
Prov 22.13 | dicit piger leo foris in medio platearum occidendus sum |
Prov 22.14 | fovea profunda os alienae cui iratus est Dominus incidet in eam |
Prov 22.15 | stultitia conligata est in corde pueri et virga disciplinae fugabit eam |
Prov 22.16 | qui calumniatur pauperem ut augeat divitias suas dabit ipse ditiori et egebit |
Prov 22.17 | inclina aurem tuam et audi verba sapientium adpone autem cor ad doctrinam meam |
Prov 22.18 | quae pulchra erit tibi cum servaveris eam in ventre tuo et redundabit in labiis tuis |
Prov 22.19 | ut sit in Domino fiducia tua unde et ostendi eam tibi hodie |
Prov 22.20 | ecce descripsi eam tibi tripliciter in cogitationibus et scientia |
Prov 22.21 | ut ostenderem tibi firmitatem et eloquia veritatis respondere ex his illi qui misit te |
Prov 22.22 | non facias violentiam pauperi quia pauper est neque conteras egenum in porta |
Prov 22.23 | quia Dominus iudicabit causam eius et configet eos qui confixerint animam eius |
Prov 22.24 | noli esse amicus homini iracundo neque ambules cum viro furioso |
Prov 22.25 | ne forte discas semitas eius et sumas scandalum animae tuae |
Prov 22.26 | noli esse cum his qui defigunt manus suas et qui vades se offerunt pro debitis |
Prov 22.27 | si enim non habes unde restituas quid causae est ut tollat operimentum de cubili tuo |
Prov 22.28 | ne transgrediaris terminos antiquos quos posuerunt patres tui |
Prov 22.29 | vidisti virum velocem in opere suo coram regibus stabit nec erit ante ignobiles |
Prov 23.1 | quando sederis ut comedas cum principe diligenter adtende quae posita sunt ante faciem tuam |
Prov 23.2 | et statue cultrum in gutture tuo si tamen habes in potestate animam tuam |
Prov 23.3 | ne desideres de cibis eius in quo est panis mendacii |
Prov 23.4 | noli laborare ut diteris sed prudentiae tuae pone modum |
Prov 23.5 | ne erigas oculos tuos ad opes quas habere non potes quia facient sibi pinnas quasi aquilae et avolabunt in caelum |
Prov 23.6 | ne comedas cum homine invido et ne desideres cibos eius |
Prov 23.7 | quoniam in similitudinem arioli et coniectoris aestimat quod ignorat comede et bibe dicet tibi et mens eius non est tecum |
Prov 23.8 | cibos quos comederas evomes et perdes pulchros sermones tuos |
Prov 23.9 | in auribus insipientium ne loquaris quia despicient doctrinam eloquii tui |
Prov 23.10 | ne adtingas terminos parvulorum et agrum pupillorum ne introeas |
Prov 23.11 | propinquus enim eorum Fortis est et ipse iudicabit contra te causam illorum |
Prov 23.12 | ingrediatur ad doctrinam cor tuum et aures tuae ad verba scientiae |
Prov 23.13 | noli subtrahere a puero disciplinam si enim percusseris eum virga non morietur |
Prov 23.14 | tu virga percuties eum et animam eius de inferno liberabis |
Prov 23.15 | fili mi si sapiens fuerit animus tuus gaudebit tecum cor meum |
Prov 23.16 | et exultabunt renes mei cum locuta fuerint rectum labia tua |
Prov 23.17 | non aemuletur cor tuum peccatores sed in timore Domini esto tota die |
Prov 23.18 | quia habebis spem in novissimo et praestolatio tua non auferetur |
Prov 23.19 | audi fili mi et esto sapiens et dirige in via animum tuum |
Prov 23.20 | noli esse in conviviis potatorum nec in comesationibus eorum qui carnes ad vescendum conferunt |
Prov 23.21 | quia vacantes potibus et dantes symbola consumentur et vestietur pannis dormitatio |
Prov 23.22 | audi patrem tuum qui genuit te et ne contemnas cum senuerit mater tua |
Prov 23.23 | veritatem eme et noli vendere sapientiam et doctrinam et intellegentiam |
Prov 23.24 | exultat gaudio pater iusti qui sapientem genuit laetabitur in eo |
Prov 23.25 | gaudeat pater tuus et mater tua et exultet quae genuit te |
Prov 23.26 | praebe fili mi cor tuum mihi et oculi tui vias meas custodiant |
Prov 23.27 | fovea enim profunda est meretrix et puteus angustus aliena |
Prov 23.28 | insidiatur in via quasi latro et quos incautos viderit interficit |
Prov 23.29 | cui vae cuius patri vae cui rixae cui foveae cui sine causa vulnera cui suffusio oculorum |
Prov 23.30 | nonne his qui morantur in vino et student calicibus epotandis |
Prov 23.31 | ne intuearis vinum quando flavescit cum splenduerit in vitro color eius ingreditur blande |
Prov 23.32 | sed in novissimo mordebit ut coluber et sicut regulus venena diffundet |
Prov 23.33 | oculi tui videbunt extraneas et cor tuum loquetur perversa |
Prov 23.34 | et eris sicut dormiens in medio mari et quasi sopitus gubernator amisso clavo |
Prov 23.35 | et dices verberaverunt me sed non dolui traxerunt me et ego non sensi quando evigilabo et rursum vina repperiam |
Prov 24.1 | ne aemuleris viros malos nec desideres esse cum eis |
Prov 24.2 | quia rapinas meditatur mens eorum et fraudes labia eorum loquuntur |
Prov 24.3 | sapientia aedificabitur domus et prudentia roborabitur |
Prov 24.4 | in doctrina replebuntur cellaria universa substantia pretiosa et pulcherrima |
Prov 24.5 | vir sapiens et fortis est et vir doctus robustus et validus |
Prov 24.6 | quia cum dispositione initur bellum et erit salus ubi multa consilia sunt |
Prov 24.7 | excelsa stulto sapientia in porta non aperiet os suum |
Prov 24.8 | qui cogitat malefacere stultus vocabitur |
Prov 24.9 | cogitatio stulti peccatum est et abominatio hominum detractor |
Prov 24.10 | si desperaveris lassus in die angustiae inminuetur fortitudo tua |
Prov 24.11 | erue eos qui ducuntur ad mortem et qui trahuntur ad interitum liberare ne cesses |
Prov 24.12 | si dixeris vires non suppetunt qui inspector est cordis ipse intellegit et servatorem animae tuae nihil fallit reddetque homini iuxta opera sua |
Prov 24.13 | comede fili mi mel quia bonum est et favum dulcissimum gutturi tuo |
Prov 24.14 | sic et doctrina sapientiae animae tuae quam cum inveneris habebis in novissimis et spes tua non peribit |
Prov 24.15 | ne insidieris et quaeras impietatem in domo iusti neque vastes requiem eius |
Prov 24.16 | septies enim cadet iustus et resurget impii autem corruent in malum |
Prov 24.17 | cum ceciderit inimicus tuus ne gaudeas et in ruina eius ne exultet cor tuum |
Prov 24.18 | ne forte videat Dominus et displiceat ei et auferat ab eo iram suam |
Prov 24.19 | ne contendas cum pessimis nec aemuleris impios |
Prov 24.20 | quoniam non habent futurorum spem mali et lucerna impiorum extinguetur |
Prov 24.21 | time Dominum fili mi et regem et cum detractoribus non commiscearis |
Prov 24.22 | quoniam repente consurget perditio eorum et ruinam utriusque quis novit |
Prov 24.23 | haec quoque sapientibus cognoscere personam in iudicio non est bonum |
Prov 24.24 | qui dicit impio iustus es maledicent ei populi et detestabuntur eum tribus |
Prov 24.25 | qui arguunt laudabuntur et super ipsos veniet benedictio |
Prov 24.26 | labia deosculabitur qui recta verba respondet |
Prov 24.27 | praepara foris opus tuum et diligenter exerce agrum tuum ut postea aedifices domum tuam |
Prov 24.28 | ne sis testis frustra contra proximum tuum nec lactes quemquam labiis tuis |
Prov 24.29 | ne dicas quomodo fecit mihi sic faciam ei reddam unicuique secundum opus suum |
Prov 24.30 | per agrum hominis pigri transivi et per vineam viri stulti |
Prov 24.31 | et ecce totum repleverant urticae operuerant superficiem eius spinae et maceria lapidum destructa erat |
Prov 24.32 | quod cum vidissem posui in corde meo et exemplo didici disciplinam |
Prov 24.33 | parum inquam dormies modicum dormitabis pauxillum manus conseres ut quiescas |
Prov 24.34 | et veniet quasi cursor egestas tua et mendicitas quasi vir armatus |
Prov 25.1 | haec quoque parabolae Salomonis quas transtulerunt viri Ezechiae regis Iuda |
Prov 25.2 | gloria Dei celare verbum et gloria regum investigare sermonem |
Prov 25.3 | caelum sursum et terra deorsum et cor regum inscrutabile |
Prov 25.4 | aufer robiginem de argento et egredietur vas purissimum |
Prov 25.5 | aufer impietatem de vultu regis et firmabitur iustitia thronus eius |
Prov 25.6 | ne gloriosus appareas coram rege et in loco magnorum ne steteris |
Prov 25.7 | melius est enim ut dicatur tibi ascende huc quam ut humilieris coram principe |
Prov 25.8 | quae viderunt oculi tui ne proferas in iurgio cito ne postea emendare non possis cum dehonestaveris amicum tuum |
Prov 25.9 | causam tuam tracta cum amico tuo et secretum extraneo non reveles |
Prov 25.10 | ne forte insultet tibi cum audierit et exprobrare non cesset |
Prov 25.11 | mala aurea in lectis argenteis qui loquitur verbum in tempore suo |
Prov 25.12 | inauris aurea et margaritum fulgens qui arguit sapientem et aurem oboedientem |
Prov 25.13 | sicut frigus nivis in die messis ita legatus fidelis ei qui misit eum animam illius requiescere facit |
Prov 25.14 | nubes et ventus et pluviae non sequentes vir gloriosus et promissa non conplens |
Prov 25.15 | patientia lenietur princeps et lingua mollis confringet duritiam |
Prov 25.16 | mel invenisti comede quod sufficit tibi ne forte saturatus evomas illud |
Prov 25.17 | subtrahe pedem tuum de domo proximi tui nequando satiatus oderit te |
Prov 25.18 | iaculum et gladius et sagitta acuta homo qui loquitur contra proximum suum testimonium falsum |
Prov 25.19 | dens putridus et pes lapsus qui sperat super infideli in die angustiae |
Prov 25.20 | et amittit pallium in die frigoris acetum in nitro et qui cantat carmina cordi pessimo |
Prov 25.21 | si esurierit inimicus tuus ciba illum et si sitierit da ei aquam bibere |
Prov 25.22 | prunam enim congregabis super caput eius et Dominus reddet tibi |
Prov 25.23 | ventus aquilo dissipat pluvias et facies tristis linguam detrahentem |
Prov 25.24 | melius est sedere in angulo domatis quam cum muliere litigiosa et in domo communi |
Prov 25.25 | aqua frigida animae sitienti et nuntius bonus de terra longinqua |
Prov 25.26 | fons turbatus pede et vena corrupta iustus cadens coram impio |
Prov 25.27 | sicut qui mel multum comedit non est ei bonum sic qui scrutator est maiestatis opprimitur gloria |
Prov 25.28 | sicut urbs patens et absque murorum ambitu ita vir qui non potest in loquendo cohibere spiritum suum |
Prov 26.1 | quomodo nix aestate et pluvia in messe sic indecens est stulto gloria |
Prov 26.2 | sicut avis ad alia transvolans et passer quolibet vadens sic maledictum frustra prolatum in quempiam superveniet |
Prov 26.3 | flagellum equo et camus asino et virga dorso inprudentium |
Prov 26.4 | ne respondeas stulto iuxta stultitiam suam ne efficiaris ei similis |
Prov 26.5 | responde stulto iuxta stultitiam suam ne sibi sapiens esse videatur |
Prov 26.6 | claudus pedibus et iniquitatem bibens qui mittit verba per nuntium stultum |
Prov 26.7 | quomodo pulchras frustra habet claudus tibias sic indecens est in ore stultorum parabola |
Prov 26.8 | sicut qui mittit lapidem in acervum Mercurii ita qui tribuit insipienti honorem |
Prov 26.9 | quomodo si spina nascatur in manu temulenti sic parabola in ore stultorum |
Prov 26.10 | iudicium determinat causas et qui inponit stulto silentium iras mitigat |
Prov 26.11 | sicut canis qui revertitur ad vomitum suum sic inprudens qui iterat stultitiam suam |
Prov 26.12 | vidisti hominem sapientem sibi videri magis illo spem habebit stultus |
Prov 26.13 | dicit piger leaena in via leo in itineribus |
Prov 26.14 | sicut ostium vertitur in cardine suo ita piger in lectulo suo |
Prov 26.15 | abscondit piger manus sub ascellas suas et laborat si ad os suum eas converterit |
Prov 26.16 | sapientior sibi piger videtur septem viris loquentibus sententias |
Prov 26.17 | sicut qui adprehendit auribus canem sic qui transit et inpatiens commiscetur rixae alterius |
Prov 26.18 | sicut noxius est qui mittit lanceas et sagittas et mortem |
Prov 26.19 | sic vir qui fraudulenter nocet amico suo et cum fuerit deprehensus dicit ludens feci |
Prov 26.20 | cum defecerint ligna extinguetur ignis et susurrone subtracto iurgia conquiescunt |
Prov 26.21 | sicut carbones ad prunam et ligna ad ignem sic homo iracundus suscitat rixas |
Prov 26.22 | verba susurronis quasi simplicia et ipsa perveniunt ad intima ventris |
Prov 26.23 | quomodo si argento sordido ornare velis vas fictile sic labia tumentia cum pessimo corde sociata |
Prov 26.24 | labiis suis intellegitur inimicus cum in corde tractaverit dolos |
Prov 26.25 | quando submiserit vocem suam ne credideris ei quoniam septem nequitiae sunt in corde illius |
Prov 26.26 | qui operit odium fraudulenter revelabitur malitia eius in concilio |
Prov 26.27 | qui fodit foveam incidet in eam et qui volvit lapidem revertetur ad eum |
Prov 26.28 | lingua fallax non amat veritatem et os lubricum operatur ruinas |
Prov 27.1 | ne glorieris in crastinum ignorans quid superventura pariat dies |
Prov 27.2 | laudet te alienus et non os tuum extraneus et non labia tua |
Prov 27.3 | grave est saxum et onerosa harena sed ira stulti utroque gravior |
Prov 27.4 | ira non habet misericordiam nec erumpens furor et impetum concitati ferre quis poterit |
Prov 27.5 | melior est manifesta correptio quam amor absconditus |
Prov 27.6 | meliora sunt vulnera diligentis quam fraudulenta odientis oscula |
Prov 27.7 | anima saturata calcabit favum anima esuriens et amarum pro dulce sumet |
Prov 27.8 | sicut avis transmigrans de nido suo sic vir qui relinquit locum suum |
Prov 27.9 | unguento et variis odoribus delectatur cor et bonis amici consiliis anima dulcoratur |
Prov 27.10 | amicum tuum et amicum patris tui ne dimiseris et domum fratris tui ne ingrediaris in die adflictionis tuae melior est vicinus iuxta quam frater procul |
Prov 27.11 | stude sapientiae fili mi et laetifica cor meum ut possim exprobranti respondere sermonem |
Prov 27.12 | astutus videns malum absconditus est parvuli transeuntes sustinuere dispendia |
Prov 27.13 | tolle vestimentum eius qui spopondit pro extraneo et pro alienis auferto pignus |
Prov 27.14 | qui benedicit proximo suo voce grandi de nocte consurgens maledicenti similis erit |
Prov 27.15 | tecta perstillantia in die frigoris et litigiosa mulier conparantur |
Prov 27.16 | qui retinet eam quasi qui ventum teneat et oleum dexterae suae vocabit |
Prov 27.17 | ferrum ferro acuitur et homo exacuit faciem amici sui |
Prov 27.18 | qui servat ficum comedet fructus eius et qui custos est domini sui glorificabitur |
Prov 27.19 | quomodo in aquis resplendent vultus prospicientium sic corda hominum manifesta sunt prudentibus |
Prov 27.20 | infernus et perditio non replentur similiter et oculi hominum insatiabiles |
Prov 27.21 | quomodo probatur in conflatorio argentum et in fornace aurum sic probatur homo ore laudantis |
Prov 27.22 | si contuderis stultum in pila quasi tisanas feriente desuper pilo non auferetur ab eo stultitia eius |
Prov 27.23 | diligenter agnosce vultum pecoris tui tuosque greges considera |
Prov 27.24 | non enim habebis iugiter potestatem sed corona tribuetur in generatione generationum |
Prov 27.25 | aperta sunt prata et apparuerunt herbae virentes et collecta sunt faena de montibus |
Prov 27.26 | agni ad vestimentum tuum et hedi agri pretium |
Prov 27.27 | sufficiat tibi lac caprarum in cibos tuos in necessaria domus tuae et ad victum ancillis tuis |
Prov 28.1 | fugit impius nemine persequente iustus autem quasi leo confidens absque terrore erit |
Prov 28.2 | propter peccata terrae multi principes eius et propter hominis sapientiam et horum scientiam quae dicuntur vita ducis longior erit |
Prov 28.3 | vir pauper calumnians pauperes similis imbri vehementi in quo paratur fames |
Prov 28.4 | qui derelinquunt legem laudant impium qui custodiunt succenduntur contra eum |
Prov 28.5 | viri mali non cogitant iudicium qui autem requirunt Dominum animadvertunt omnia |
Prov 28.6 | melior est pauper ambulans in simplicitate sua quam dives pravis itineribus |
Prov 28.7 | qui custodit legem filius sapiens est qui pascit comesatores confundit patrem suum |
Prov 28.8 | qui coacervat divitias usuris et fenore liberali in pauperes congregat eas |
Prov 28.9 | qui declinat aurem suam ne audiat legem oratio eius erit execrabilis |
Prov 28.10 | qui decipit iustos in via mala in interitu suo corruet et simplices possidebunt bona |
Prov 28.11 | sapiens sibi videtur vir dives pauper autem prudens scrutabitur eum |
Prov 28.12 | in exultatione iustorum multa gloria regnantibus impiis ruinae hominum |
Prov 28.13 | qui abscondit scelera sua non dirigetur qui confessus fuerit et reliquerit ea misericordiam consequetur |
Prov 28.14 | beatus homo qui semper est pavidus qui vero mentis est durae corruet in malum |
Prov 28.15 | leo rugiens et ursus esuriens princeps impius super populum pauperem |
Prov 28.16 | dux indigens prudentia multos opprimet per calumniam qui autem odit avaritiam longi fient dies eius |
Prov 28.17 | hominem qui calumniatur animae sanguinem si usque ad lacum fugerit nemo sustentet |
Prov 28.18 | qui ambulat simpliciter salvus erit qui perversis ingreditur viis concidet semel |
Prov 28.19 | qui operatur terram suam saturabitur panibus qui sectatur otium replebitur egestate |
Prov 28.20 | vir fidelis multum laudabitur qui autem festinat ditari non erit innocens |
Prov 28.21 | qui cognoscit in iudicio faciem non facit bene iste et pro buccella panis deserit veritatem |
Prov 28.22 | vir qui festinat ditari et aliis invidet ignorat quod egestas superveniat ei |
Prov 28.23 | qui corripit hominem gratiam postea inveniet apud eum magis quam ille qui per linguae blandimenta decipit |
Prov 28.24 | qui subtrahit aliquid a patre suo et matre et dicit hoc non est peccatum particeps homicidae est |
Prov 28.25 | qui se iactat et dilatat iurgia concitat qui sperat in Domino saginabitur |
Prov 28.26 | qui confidit in corde suo stultus est qui autem graditur sapienter iste salvabitur |
Prov 28.27 | qui dat pauperi non indigebit qui despicit deprecantem sustinebit penuriam |
Prov 28.28 | cum surrexerint impii abscondentur homines cum illi perierint multiplicabuntur iusti |
Prov 29.1 | viro qui corripientem dura cervice contemnit repentinus superveniet interitus et eum sanitas non sequitur |
Prov 29.2 | in multiplicatione iustorum laetabitur vulgus cum impii sumpserint principatum gemet populus |
Prov 29.3 | vir qui amat sapientiam laetificat patrem suum qui autem nutrit scorta perdet substantiam |
Prov 29.4 | rex iustus erigit terram vir avarus destruet eam |
Prov 29.5 | homo qui blandis fictisque sermonibus loquitur amico suo rete expandit gressibus eius |
Prov 29.6 | peccantem virum iniquum involvet laqueus et iustus laudabit atque gaudebit |
Prov 29.7 | novit iustus causam pauperum impius ignorat scientiam |
Prov 29.8 | homines pestilentes dissipant civitatem sapientes avertunt furorem |
Prov 29.9 | vir sapiens si cum stulto contenderit sive irascatur sive rideat non inveniet requiem |
Prov 29.10 | viri sanguinum oderunt simplicem iusti quaerunt animam eius |
Prov 29.11 | totum spiritum suum profert stultus sapiens differt et reservat in posterum |
Prov 29.12 | princeps qui libenter audit verba mendacii omnes ministros habebit impios |
Prov 29.13 | pauper et creditor obviam fuerunt sibi utriusque inluminator est Dominus |
Prov 29.14 | rex qui iudicat in veritate pauperes thronus eius in aeternum firmabitur |
Prov 29.15 | virga atque correptio tribuet sapientiam puer autem qui dimittitur voluntati suae confundet matrem suam |
Prov 29.16 | in multiplicatione impiorum multiplicabuntur scelera et iusti ruinas eorum videbunt |
Prov 29.17 | erudi filium tuum et refrigerabit te et dabit delicias animae tuae |
Prov 29.18 | cum prophetia defecerit dissipabitur populus qui custodit legem beatus est |
Prov 29.19 | servus verbis non potest erudiri quia quod dicis intellegit et respondere contemnit |
Prov 29.20 | vidisti hominem velocem ad loquendum stulti magis speranda est quam illius correptio |
Prov 29.21 | qui delicate a pueritia nutrit servum suum postea illum sentiet contumacem |
Prov 29.22 | vir iracundus provocat rixas et qui ad indignandum facilis est erit ad peccata proclivior |
Prov 29.23 | superbum sequitur humilitas et humilem spiritu suscipiet gloria |
Prov 29.24 | qui cum fure partitur odit animam suam adiurantem audit et non indicat |
Prov 29.25 | qui timet hominem cito corruet qui sperat in Domino sublevabitur |
Prov 29.26 | multi requirunt faciem principis et a Domino iudicium egreditur singulorum |
Prov 29.27 | abominantur iusti virum impium et abominantur impii eos qui in recta sunt via |
Prov 30.1 | verba Congregantis filii Vomentis visio quam locutus est vir cum quo est Deus et qui Deo secum morante confortatus ait |
Prov 30.2 | stultissimus sum virorum et sapientia hominum non est mecum |
Prov 30.3 | non didici sapientiam et non novi sanctorum scientiam |
Prov 30.4 | quis ascendit in caelum atque descendit quis continuit spiritum manibus suis quis conligavit aquas quasi in vestimento quis suscitavit omnes terminos terrae quod nomen eius et quod nomen filii eius si nosti |