Ro 1.9 | testis enim mihi est Deus cui servio in spiritu meo in evangelio Filii eius quod sine intermissione memoriam vestri facio |
Ro 1.10 | semper in orationibus meis obsecrans si quo modo tandem aliquando prosperum iter habeam in voluntate Dei veniendi ad vos |
Ro 1.11 | desidero enim videre vos ut aliquid inpertiar gratiae vobis spiritalis ad confirmandos vos |
Ro 1.12 | id est simul consolari in vobis per eam quae invicem est fidem vestram atque meam |
Ro 1.13 | nolo autem vos ignorare fratres quia saepe proposui venire ad vos et prohibitus sum usque adhuc ut aliquem fructum habeam et in vobis sicut et in ceteris gentibus |
Ro 1.14 | Graecis ac barbaris sapientibus et insipientibus debitor sum |
Ro 1.15 | ita quod in me promptum est et vobis qui Romae estis evangelizare |
Ro 1.16 | non enim erubesco evangelium virtus enim Dei est in salutem omni credenti Iudaeo primum et Graeco |
Ro 1.17 | iustitia enim Dei in eo revelatur ex fide in fidem sicut scriptum est iustus autem ex fide vivit |
Ro 1.18 | revelatur enim ira Dei de caelo super omnem impietatem et iniustitiam hominum eorum qui veritatem in iniustitiam detinent |
Ro 1.19 | quia quod notum est Dei manifestum est in illis Deus enim illis manifestavit |
Ro 1.20 | invisibilia enim ipsius a creatura mundi per ea quae facta sunt intellecta conspiciuntur sempiterna quoque eius virtus et divinitas ut sint inexcusabiles |
Ro 1.21 | quia cum cognovissent Deum non sicut Deum glorificaverunt aut gratias egerunt sed evanuerunt in cogitationibus suis et obscuratum est insipiens cor eorum |
Ro 1.22 | dicentes enim se esse sapientes stulti facti sunt |
Ro 1.23 | et mutaverunt gloriam incorruptibilis Dei in similitudinem imaginis corruptibilis hominis et volucrum et quadrupedum et serpentium |
Ro 1.24 | propter quod tradidit illos Deus in desideria cordis eorum in inmunditiam ut contumeliis adficiant corpora sua in semet ipsis |
Ro 1.25 | qui commutaverunt veritatem Dei in mendacio et coluerunt et servierunt creaturae potius quam creatori qui est benedictus in saecula amen |
Ro 1.26 | propterea tradidit illos Deus in passiones ignominiae nam feminae eorum inmutaverunt naturalem usum in eum usum qui est contra naturam |
Ro 1.27 | similiter autem et masculi relicto naturali usu feminae exarserunt in desideriis suis in invicem masculi in masculos turpitudinem operantes et mercedem quam oportuit erroris sui in semet ipsis recipientes |
Ro 1.28 | et sicut non probaverunt Deum habere in notitia tradidit eos Deus in reprobum sensum ut faciant quae non conveniunt |
Ro 1.29 | repletos omni iniquitate malitia fornicatione avaritia nequitia plenos invidia homicidio contentione dolo malignitate susurrones |
Ro 1.30 | detractores Deo odibiles contumeliosos superbos elatos inventores malorum parentibus non oboedientes |
Ro 1.31 | insipientes inconpositos sine affectione absque foedere sine misericordia |
Ro 1.32 | qui cum iustitiam Dei cognovissent non intellexerunt quoniam qui talia agunt digni sunt morte non solum ea faciunt sed et consentiunt facientibus |
Ro 2.1 | propter quod inexcusabilis es o homo omnis qui iudicas in quo enim iudicas alterum te ipsum condemnas eadem enim agis qui iudicas |
Ro 2.2 | scimus enim quoniam iudicium Dei est secundum veritatem in eos qui talia agunt |
Ro 2.3 | existimas autem hoc o homo qui iudicas eos qui talia agunt et facis ea quia tu effugies iudicium Dei |
Ro 2.4 | an divitias bonitatis eius et patientiae et longanimitatis contemnis ignorans quoniam benignitas Dei ad paenitentiam te adducit |
Ro 2.5 | secundum duritiam autem tuam et inpaenitens cor thesaurizas tibi iram in die irae et revelationis iusti iudicii Dei |
Ro 2.6 | qui reddet unicuique secundum opera eius |
Ro 2.7 | his quidem qui secundum patientiam boni operis gloriam et honorem et incorruptionem quaerentibus vitam aeternam |
Ro 2.8 | his autem qui ex contentione et qui non adquiescunt veritati credunt autem iniquitati ira et indignatio |
Ro 2.9 | tribulatio et angustia in omnem animam hominis operantis malum Iudaei primum et Graeci |
Ro 2.10 | gloria autem et honor et pax omni operanti bonum Iudaeo primum et Graeco |
Ro 2.11 | non est enim personarum acceptio apud Deum |
Ro 2.12 | quicumque enim sine lege peccaverunt sine lege et peribunt et quicumque in lege peccaverunt per legem iudicabuntur |
Ro 2.13 | non enim auditores legis iusti sunt apud Deum sed factores legis iustificabuntur |
Ro 2.14 | cum enim gentes quae legem non habent naturaliter quae legis sunt faciunt eiusmodi legem non habentes ipsi sibi sunt lex |
Ro 2.15 | qui ostendunt opus legis scriptum in cordibus suis testimonium reddente illis conscientia ipsorum et inter se invicem cogitationum accusantium aut etiam defendentium |
Ro 2.16 | in die cum iudicabit Deus occulta hominum secundum evangelium meum per Iesum Christum |
Ro 2.17 | si autem tu Iudaeus cognominaris et requiescis in lege et gloriaris in Deo |
Ro 2.18 | et nosti voluntatem et probas utiliora instructus per legem |
Ro 2.19 | confidis te ipsum ducem esse caecorum lumen eorum qui in tenebris sunt |
Ro 2.20 | eruditorem insipientium magistrum infantium habentem formam scientiae et veritatis in lege |
Ro 2.21 | qui ergo alium doces te ipsum non doces qui praedicas non furandum furaris |
Ro 2.22 | qui dicis non moechandum moecharis qui abominaris idola sacrilegium facis |
Ro 2.23 | qui in lege gloriaris per praevaricationem legis Deum inhonoras |
Ro 2.24 | nomen enim Dei per vos blasphematur inter gentes sicut scriptum est |
Ro 2.25 | circumcisio quidem prodest si legem observes si autem praevaricator legis sis circumcisio tua praeputium facta est |
Ro 2.26 | si igitur praeputium iustitias legis custodiat nonne praeputium illius in circumcisionem reputabitur |
Ro 2.27 | et iudicabit quod ex natura est praeputium legem consummans te qui per litteram et circumcisionem praevaricator legis es |
Ro 2.28 | non enim qui in manifesto Iudaeus est neque quae in manifesto in carne circumcisio |
Ro 2.29 | sed qui in abscondito Iudaeus et circumcisio cordis in spiritu non littera cuius laus non ex hominibus sed ex Deo est |
Ro 3.1 | quid ergo amplius est Iudaeo aut quae utilitas circumcisionis |
Ro 3.2 | multum per omnem modum primum quidem quia credita sunt illis eloquia Dei |
Ro 3.3 | quid enim si quidam illorum non crediderunt numquid incredulitas illorum fidem Dei evacuabit absit |
Ro 3.4 | est autem Deus verax omnis autem homo mendax sicut scriptum est ut iustificeris in sermonibus tuis et vincas cum iudicaris |
Ro 3.5 | si autem iniquitas nostra iustitiam Dei commendat quid dicemus numquid iniquus Deus qui infert iram secundum hominem dico |
Ro 3.6 | absit alioquin quomodo iudicabit Deus mundum |
Ro 3.7 | si enim veritas Dei in meo mendacio abundavit in gloriam ipsius quid adhuc et ego tamquam peccator iudicor |
Ro 3.8 | et non sicut blasphemamur et sicut aiunt nos quidam dicere faciamus mala ut veniant bona quorum damnatio iusta est |
Ro 3.9 | quid igitur praecellimus eos nequaquam causati enim sumus Iudaeos et Graecos omnes sub peccato esse |
Ro 3.10 | sicut scriptum est quia non est iustus quisquam |
Ro 3.11 | non est intellegens non est requirens Deum |
Ro 3.12 | omnes declinaverunt simul inutiles facti sunt non est qui faciat bonum non est usque ad unum |
Ro 3.13 | sepulchrum patens est guttur eorum linguis suis dolose agebant venenum aspidum sub labiis eorum |
Ro 3.14 | quorum os maledictione et amaritudine plenum est |
Ro 3.15 | veloces pedes eorum ad effundendum sanguinem |
Ro 3.16 | contritio et infelicitas in viis eorum |
Ro 3.17 | et viam pacis non cognoverunt |
Ro 3.18 | non est timor Dei ante oculos eorum |
Ro 3.19 | scimus autem quoniam quaecumque lex loquitur his qui in lege sunt loquitur ut omne os obstruatur et subditus fiat omnis mundus Deo |
Ro 3.20 | quia ex operibus legis non iustificabitur omnis caro coram illo per legem enim cognitio peccati |
Ro 3.21 | nunc autem sine lege iustitia Dei manifestata est testificata a lege et prophetis |
Ro 3.22 | iustitia autem Dei per fidem Iesu Christi super omnes qui credunt non enim est distinctio |
Ro 3.23 | omnes enim peccaverunt et egent gloriam Dei |
Ro 3.24 | iustificati gratis per gratiam ipsius per redemptionem quae est in Christo Iesu |
Ro 6.10 | quod enim mortuus est peccato mortuus est semel quod autem vivit vivit Deo |
Ro 6.11 | ita et vos existimate vos mortuos quidem esse peccato viventes autem Deo in Christo Iesu |
Ro 6.12 | non ergo regnet peccatum in vestro mortali corpore ut oboediatis concupiscentiis eius |
Ro 6.13 | sed neque exhibeatis membra vestra arma iniquitatis peccato sed exhibete vos Deo tamquam ex mortuis viventes et membra vestra arma iustitiae Deo |
Ro 6.14 | peccatum enim vobis non dominabitur non enim sub lege estis sed sub gratia |
Ro 6.15 | quid ergo peccavimus quoniam non sumus sub lege sed sub gratia absit |
Ro 6.16 | nescitis quoniam cui exhibetis vos servos ad oboediendum servi estis eius cui oboeditis sive peccati sive oboeditionis ad iustitiam |
Ro 6.17 | gratias autem Deo quod fuistis servi peccati oboedistis autem ex corde in eam formam doctrinae in qua traditi estis |
Ro 6.18 | liberati autem a peccato servi facti estis iustitiae |
Ro 6.19 | humanum dico propter infirmitatem carnis vestrae sicut enim exhibuistis membra vestra servire inmunditiae et iniquitati ad iniquitatem ita nunc exhibete membra vestra servire iustitiae in sanctificationem |
Ro 6.20 | cum enim servi essetis peccati liberi fuistis iustitiae |
Ro 6.21 | quem ergo fructum habuistis tunc in quibus nunc erubescitis nam finis illorum mors est |
Ro 6.22 | nunc vero liberati a peccato servi autem facti Deo habetis fructum vestrum in sanctificationem finem vero vitam aeternam |
Ro 6.23 | stipendia enim peccati mors gratia autem Dei vita aeterna in Christo Iesu Domino nostro |
Ro 7.1 | an ignoratis fratres scientibus enim legem loquor quia lex in homine dominatur quanto tempore vivit |
Ro 7.2 | nam quae sub viro est mulier vivente viro alligata est legi si autem mortuus fuerit vir soluta est a lege viri |
Ro 7.3 | igitur vivente viro vocabitur adultera si fuerit cum alio viro si autem mortuus fuerit vir eius liberata est a lege ut non sit adultera si fuerit cum alio viro |
Ro 7.4 | itaque fratres mei et vos mortificati estis legi per corpus Christi ut sitis alterius qui ex mortuis resurrexit ut fructificaremus Deo |
Ro 7.5 | cum enim essemus in carne passiones peccatorum quae per legem erant operabantur in membris nostris ut fructificarent morti |
Ro 7.6 | nunc autem soluti sumus a lege morientes in quo detinebamur ita ut serviamus in novitate spiritus et non in vetustate litterae |
Ro 7.7 | quid ergo dicemus lex peccatum est absit sed peccatum non cognovi nisi per legem nam concupiscentiam nesciebam nisi lex diceret non concupisces |
Ro 7.8 | occasione autem accepta peccatum per mandatum operatum est in me omnem concupiscentiam sine lege enim peccatum mortuum erat |
Ro 7.9 | ego autem vivebam sine lege aliquando sed cum venisset mandatum peccatum revixit |
Ro 7.10 | ego autem mortuus sum et inventum est mihi mandatum quod erat ad vitam hoc esse ad mortem |
Ro 7.11 | nam peccatum occasione accepta per mandatum seduxit me et per illud occidit |
Ro 7.12 | itaque lex quidem sancta et mandatum sanctum et iustum et bonum |
Ro 7.13 | quod ergo bonum est mihi factum est mors absit sed peccatum ut appareat peccatum per bonum mihi operatum est mortem ut fiat supra modum peccans peccatum per mandatum |
Ro 7.14 | scimus enim quod lex spiritalis est ego autem carnalis sum venundatus sub peccato |
Ro 7.15 | quod enim operor non intellego non enim quod volo hoc ago sed quod odi illud facio |
Ro 7.16 | si autem quod nolo illud facio consentio legi quoniam bona |
Ro 7.17 | nunc autem iam non ego operor illud sed quod habitat in me peccatum |
Ro 7.18 | scio enim quia non habitat in me hoc est in carne mea bonum nam velle adiacet mihi perficere autem bonum non invenio |
Ro 7.19 | non enim quod volo bonum hoc facio sed quod nolo malum hoc ago |
Ro 7.20 | si autem quod nolo illud facio non ego operor illud sed quod habitat in me peccatum |
Ro 7.21 | invenio igitur legem volenti mihi facere bonum quoniam mihi malum adiacet |
Ro 7.22 | condelector enim legi Dei secundum interiorem hominem |
Ro 7.23 | video autem aliam legem in membris meis repugnantem legi mentis meae et captivantem me in lege peccati quae est in membris meis |
Ro 7.24 | infelix ego homo quis me liberabit de corpore mortis huius |
Ro 7.25 | gratia Dei per Iesum Christum Dominum nostrum igitur ego ipse mente servio legi Dei carne autem legi peccati |
Ro 8.1 | nihil ergo nunc damnationis est his qui sunt in Christo Iesu qui non secundum carnem ambulant |
Ro 8.2 | lex enim Spiritus vitae in Christo Iesu liberavit me a lege peccati et mortis |
Ro 8.3 | nam quod inpossibile erat legis in quo infirmabatur per carnem Deus Filium suum mittens in similitudinem carnis peccati et de peccato damnavit peccatum in carne |
Ro 8.4 | ut iustificatio legis impleretur in nobis qui non secundum carnem ambulamus sed secundum Spiritum |
Ro 8.5 | qui enim secundum carnem sunt quae carnis sunt sapiunt qui vero secundum Spiritum quae sunt Spiritus sentiunt |
Ro 8.6 | nam prudentia carnis mors prudentia autem Spiritus vita et pax |
Ro 8.7 | quoniam sapientia carnis inimicitia est in Deum legi enim Dei non subicitur nec enim potest |
Ro 8.8 | qui autem in carne sunt Deo placere non possunt |
Ro 8.9 | vos autem in carne non estis sed in Spiritu si tamen Spiritus Dei habitat in vobis si quis autem Spiritum Christi non habet hic non est eius |
Ro 8.10 | si autem Christus in vobis est corpus quidem mortuum est propter peccatum spiritus vero vita propter iustificationem |
Ro 8.11 | quod si Spiritus eius qui suscitavit Iesum a mortuis habitat in vobis qui suscitavit Iesum Christum a mortuis vivificabit et mortalia corpora vestra propter inhabitantem Spiritum eius in vobis |
Ro 8.12 | ergo fratres debitores sumus non carni ut secundum carnem vivamus |
Ro 8.13 | si enim secundum carnem vixeritis moriemini si autem Spiritu facta carnis mortificatis vivetis |
Ro 8.14 | quicumque enim Spiritu Dei aguntur hii filii sunt Dei |
Ro 8.15 | non enim accepistis spiritum servitutis iterum in timore sed accepistis Spiritum adoptionis filiorum in quo clamamus Abba Pater |
Ro 8.16 | ipse Spiritus testimonium reddit spiritui nostro quod sumus filii Dei |
Ro 8.17 | si autem filii et heredes heredes quidem Dei coheredes autem Christi si tamen conpatimur ut et conglorificemur |
Ro 9.4 | qui sunt Israhelitae quorum adoptio est filiorum et gloria et testamenta et legislatio et obsequium et promissa |
Ro 9.5 | quorum patres et ex quibus Christus secundum carnem qui est super omnia Deus benedictus in saecula amen |
Ro 9.6 | non autem quod exciderit verbum Dei non enim omnes qui ex Israhel hii sunt Israhel |
Ro 9.7 | neque quia semen sunt Abrahae omnes filii sed in Isaac vocabitur tibi semen |
Ro 9.8 | id est non qui filii carnis hii filii Dei sed qui filii sunt promissionis aestimantur in semine |
Ro 9.9 | promissionis enim verbum hoc est secundum hoc tempus veniam et erit Sarrae filius |
Ro 9.10 | non solum autem sed et Rebecca ex uno concubitum habens Isaac patre nostro |
Ro 9.11 | cum enim nondum nati fuissent aut aliquid egissent bonum aut malum ut secundum electionem propositum Dei maneret |
Ro 9.12 | non ex operibus sed ex vocante dictum est ei quia maior serviet minori |
Ro 9.13 | sicut scriptum est Iacob dilexi Esau autem odio habui |
Ro 9.14 | quid ergo dicemus numquid iniquitas apud Deum absit |
Ro 9.15 | Mosi enim dicit miserebor cuius misereor et misericordiam praestabo cuius miserebor |
Ro 9.16 | igitur non volentis neque currentis sed miserentis Dei |
Ro 9.17 | dicit enim scriptura Pharaoni quia in hoc ipsum excitavi te ut ostendam in te virtutem meam et ut adnuntietur nomen meum in universa terra |
Ro 9.18 | ergo cuius vult miseretur et quem vult indurat |
Ro 9.19 | dicis itaque mihi quid adhuc queritur voluntati enim eius quis resistit |
Ro 9.20 | o homo tu quis es qui respondeas Deo numquid dicit figmentum ei qui se finxit quid me fecisti sic |
Ro 9.21 | an non habet potestatem figulus luti ex eadem massa facere aliud quidem vas in honorem aliud vero in contumeliam |
Ro 9.22 | quod si volens Deus ostendere iram et notam facere potentiam suam sustinuit in multa patientia vasa irae aptata in interitum |
Ro 9.23 | ut ostenderet divitias gloriae suae in vasa misericordiae quae praeparavit in gloriam |
Ro 9.24 | quos et vocavit nos non solum ex Iudaeis sed etiam ex gentibus |
Ro 9.25 | sicut in Osee dicit vocabo non plebem meam plebem meam et non misericordiam consecutam misericordiam consecutam |
Ro 9.26 | et erit in loco ubi dictum est eis non plebs mea vos ibi vocabuntur filii Dei vivi |
Ro 9.27 | Esaias autem clamat pro Israhel si fuerit numerus filiorum Israhel tamquam harena maris reliquiae salvae fient |
Ro 9.28 | verbum enim consummans et brevians in aequitate quia verbum breviatum faciet Dominus super terram |
Ro 9.29 | et sicut praedixit Esaias nisi Dominus Sabaoth reliquisset nobis semen sicut Sodoma facti essemus et sicut Gomorra similes fuissemus |
Ro 9.30 | quid ergo dicemus quod gentes quae non sectabantur iustitiam adprehenderunt iustitiam iustitiam autem quae ex fide est |
Ro 9.31 | Israhel vero sectans legem iustitiae in legem iustitiae non pervenit |
Ro 9.32 | quare quia non ex fide sed quasi ex operibus offenderunt in lapidem offensionis |
Ro 9.33 | sicut scriptum est ecce pono in Sion lapidem offensionis et petram scandali et omnis qui credit in eum non confundetur |
Ro 10.1 | fratres voluntas quidem cordis mei et obsecratio ad Deum fit pro illis in salutem |
Ro 10.2 | testimonium enim perhibeo illis quod aemulationem Dei habent sed non secundum scientiam |
Ro 10.3 | ignorantes enim Dei iustitiam et suam quaerentes statuere iustitiae Dei non sunt subiecti |
Ro 10.4 | finis enim legis Christus ad iustitiam omni credenti |
Ro 10.5 | Moses enim scripsit quoniam iustitiam quae ex lege est qui fecerit homo vivet in ea |
Ro 10.6 | quae autem ex fide est iustitia sic dicit ne dixeris in corde tuo quis ascendit in caelum id est Christum deducere |
Ro 10.19 | sed dico numquid Israhel non cognovit primus Moses dicit ego ad aemulationem vos adducam in non gentem in gentem insipientem in iram vos mittam |
Ro 10.20 | Esaias autem audet et dicit inventus sum non quaerentibus me palam apparui his qui me non interrogabant |
Ro 10.21 | ad Israhel autem dicit tota die expandi manus meas ad populum non credentem et contradicentem |
Ro 11.1 | dico ergo numquid reppulit Deus populum suum absit nam et ego Israhelita sum ex semine Abraham tribu Beniamin |
Ro 11.2 | non reppulit Deus plebem suam quam praesciit an nescitis in Helia quid dicit scriptura quemadmodum interpellat Deum adversus Israhel |
Ro 11.3 | Domine prophetas tuos occiderunt altaria tua suffoderunt et ego relictus sum solus et quaerunt animam meam |
Ro 11.4 | sed quid dicit illi responsum divinum reliqui mihi septem milia virorum qui non curvaverunt genu Baal |
Ro 11.5 | sic ergo et in hoc tempore reliquiae secundum electionem gratiae factae sunt |
Ro 11.6 | si autem gratia non ex operibus alioquin gratia iam non est gratia |
Ro 11.7 | quid ergo quod quaerebat Israhel hoc non est consecutus electio autem consecuta est ceteri vero excaecati sunt |
Ro 11.8 | sicut scriptum est dedit illis Deus spiritum conpunctionis oculos ut non videant et aures ut non audiant usque in hodiernum diem |
Ro 11.9 | et David dicit fiat mensa eorum in laqueum et in captionem et in scandalum et in retributionem illis |
Ro 11.10 | obscurentur oculi eorum ne videant et dorsum illorum semper incurva |
Ro 11.11 | dico ergo numquid sic offenderunt ut caderent absit sed illorum delicto salus gentibus ut illos aemulentur |
Ro 11.12 | quod si delictum illorum divitiae sunt mundi et deminutio eorum divitiae gentium quanto magis plenitudo eorum |
Ro 11.13 | vobis enim dico gentibus quamdiu quidem ego sum gentium apostolus ministerium meum honorificabo |
Ro 11.14 | si quo modo ad aemulandum provocem carnem meam et salvos faciam aliquos ex illis |
Ro 11.15 | si enim amissio eorum reconciliatio est mundi quae adsumptio nisi vita ex mortuis |
Ro 11.16 | quod si delibatio sancta est et massa et si radix sancta et rami |
Ro 11.17 | quod si aliqui ex ramis fracti sunt tu autem cum oleaster esses insertus es in illis et socius radicis et pinguidinis olivae factus es |
Ro 11.18 | noli gloriari adversus ramos quod si gloriaris non tu radicem portas sed radix te |
Ro 11.19 | dices ergo fracti sunt rami ut ego inserar |
Ro 11.20 | bene propter incredulitatem fracti sunt tu autem fide stas noli altum sapere sed time |
Ro 11.21 | si enim Deus naturalibus ramis non pepercit ne forte nec tibi parcat |
Ro 11.22 | vide ergo bonitatem et severitatem Dei in eos quidem qui ceciderunt severitatem in te autem bonitatem Dei si permanseris in bonitate alioquin et tu excideris |
Ro 11.23 | sed et illi si non permanserint in incredulitate inserentur potens est enim Deus iterum inserere illos |
Ro 11.24 | nam si tu ex naturali excisus es oleastro et contra naturam insertus es in bonam olivam quanto magis hii secundum naturam inserentur suae olivae |
Ro 11.25 | nolo enim vos ignorare fratres mysterium hoc ut non sitis vobis ipsis sapientes quia caecitas ex parte contigit in Israhel donec plenitudo gentium intraret |
Ro 11.26 | et sic omnis Israhel salvus fieret sicut scriptum est veniet ex Sion qui eripiat avertet impietates ab Iacob |
Ro 11.27 | et hoc illis a me testamentum cum abstulero peccata eorum |
Ro 11.28 | secundum evangelium quidem inimici propter vos secundum electionem autem carissimi propter patres |
Ro 11.29 | sine paenitentia enim sunt dona et vocatio Dei |
Ro 11.30 | sicut enim aliquando et vos non credidistis Deo nunc autem misericordiam consecuti estis propter illorum incredulitatem |
Ro 11.31 | ita et isti nunc non crediderunt in vestram misericordiam ut et ipsi misericordiam consequantur |
Ro 11.32 | conclusit enim Deus omnia in incredulitatem ut omnium misereatur |
Ro 11.33 | o altitudo divitiarum sapientiae et scientiae Dei quam inconprehensibilia sunt iudicia eius et investigabiles viae eius |
Ro 11.34 | quis enim cognovit sensum Domini aut quis consiliarius eius fuit |
Ro 11.35 | aut quis prior dedit illi et retribuetur ei |
Ro 11.36 | quoniam ex ipso et per ipsum et in ipso omnia ipsi gloria in saecula amen |
Ro 12.1 | obsecro itaque vos fratres per misericordiam Dei ut exhibeatis corpora vestra hostiam viventem sanctam Deo placentem rationabile obsequium vestrum |
Ro 12.2 | et nolite conformari huic saeculo sed reformamini in novitate sensus vestri ut probetis quae sit voluntas Dei bona et placens et perfecta |
Ro 12.3 | dico enim per gratiam quae data est mihi omnibus qui sunt inter vos non plus sapere quam oportet sapere sed sapere ad sobrietatem unicuique sicut Deus divisit mensuram fidei |
Ro 12.4 | sicut enim in uno corpore multa membra habemus omnia autem membra non eundem actum habent |
Ro 12.5 | ita multi unum corpus sumus in Christo singuli autem alter alterius membra |
Ro 12.6 | habentes autem donationes secundum gratiam quae data est nobis differentes sive prophetiam secundum rationem fidei |
Ro 12.7 | sive ministerium in ministrando sive qui docet in doctrina |
Ro 12.8 | qui exhortatur in exhortando qui tribuit in simplicitate qui praeest in sollicitudine qui miseretur in hilaritate |
Ro 12.9 | dilectio sine simulatione odientes malum adherentes bono |
Ro 12.10 | caritatem fraternitatis invicem diligentes honore invicem praevenientes |
Ro 12.11 | sollicitudine non pigri spiritu ferventes Domino servientes |
Ro 12.12 | spe gaudentes in tribulatione patientes orationi instantes |
Ro 12.13 | necessitatibus sanctorum communicantes hospitalitatem sectantes |
Ro 12.14 | benedicite persequentibus benedicite et nolite maledicere |
Ro 12.15 | gaudere cum gaudentibus flere cum flentibus |
Ro 12.16 | id ipsum invicem sentientes non alta sapientes sed humilibus consentientes nolite esse prudentes apud vosmet ipsos |
Ro 12.17 | nulli malum pro malo reddentes providentes bona non tantum coram Deo sed etiam coram omnibus hominibus |
Ro 12.18 | si fieri potest quod ex vobis est cum omnibus hominibus pacem habentes |
Ro 12.19 | non vosmet ipsos defendentes carissimi sed date locum irae scriptum est enim mihi vindictam ego retribuam dicit Dominus |
Ro 12.20 | sed si esurierit inimicus tuus ciba illum si sitit potum da illi hoc enim faciens carbones ignis congeres super caput eius |
Ro 12.21 | noli vinci a malo sed vince in bono malum |
Ro 13.1 | omnis anima potestatibus sublimioribus subdita sit non est enim potestas nisi a Deo quae autem sunt a Deo ordinatae sunt |
Ro 13.2 | itaque qui resistit potestati Dei ordinationi resistit qui autem resistunt ipsi sibi damnationem adquirunt |
Ro 13.3 | nam principes non sunt timori boni operis sed mali vis autem non timere potestatem bonum fac et habebis laudem ex illa |
Ro 13.4 | Dei enim minister est tibi in bonum si autem male feceris time non enim sine causa gladium portat Dei enim minister est vindex in iram ei qui malum agit |
Ro 13.5 | ideo necessitate subditi estote non solum propter iram sed et propter conscientiam |
Ro 13.6 | ideo enim et tributa praestatis ministri enim Dei sunt in hoc ipsum servientes |
Ro 13.7 | reddite omnibus debita cui tributum tributum cui vectigal vectigal cui timorem timorem cui honorem honorem |
Ro 13.8 | nemini quicquam debeatis nisi ut invicem diligatis qui enim diligit proximum legem implevit |
Ro 13.9 | nam non adulterabis non occides non furaberis non concupisces et si quod est aliud mandatum in hoc verbo instauratur diliges proximum tuum tamquam te ipsum |
Ro 13.10 | dilectio proximo malum non operatur plenitudo ergo legis est dilectio |
Ro 13.11 | et hoc scientes tempus quia hora est iam nos de somno surgere nunc enim propior est nostra salus quam cum credidimus |
Ro 13.12 | nox praecessit dies autem adpropiavit abiciamus ergo opera tenebrarum et induamur arma lucis |
Ro 13.13 | sicut in die honeste ambulemus non in comesationibus et ebrietatibus non in cubilibus et inpudicitiis non in contentione et aemulatione |
Ro 13.14 | sed induite Dominum Iesum Christum et carnis curam ne feceritis in desideriis |
Ro 14.1 | infirmum autem in fide adsumite non in disceptationibus cogitationum |
Ro 14.2 | alius enim credit manducare omnia qui autem infirmus est holus manducat |
Ro 14.3 | is qui manducat non manducantem non spernat et qui non manducat manducantem non iudicet Deus enim illum adsumpsit |
Ro 14.4 | tu quis es qui iudices alienum servum suo domino stat aut cadit stabit autem potens est enim Deus statuere illum |
Ro 14.5 | nam alius iudicat diem plus inter diem alius iudicat omnem diem unusquisque in suo sensu abundet |
Ro 14.6 | qui sapit diem Domino sapit et qui manducat Domino manducat gratias enim agit Deo et qui non manducat Domino non manducat et gratias agit Deo |
Ro 14.7 | nemo enim nostrum sibi vivit et nemo sibi moritur |
Ro 14.8 | sive enim vivimus Domino vivimus sive morimur Domino morimur sive ergo vivimus sive morimur Domini sumus |
Ro 14.9 | in hoc enim Christus et mortuus est et revixit ut et mortuorum et vivorum dominetur |
Ro 14.10 | tu autem quid iudicas fratrem tuum aut tu quare spernis fratrem tuum omnes enim stabimus ante tribunal Dei |
Ro 14.11 | scriptum est enim vivo ego dicit Dominus quoniam mihi flectet omne genu et omnis lingua confitebitur Deo |
Ro 14.12 | itaque unusquisque nostrum pro se rationem reddet Deo |
Ro 14.13 | non ergo amplius invicem iudicemus sed hoc iudicate magis ne ponatis offendiculum fratri vel scandalum |
Ro 14.14 | scio et confido in Domino Iesu quia nihil commune per ipsum nisi ei qui existimat quid commune esse illi commune est |
Ro 14.15 | si enim propter cibum frater tuus contristatur iam non secundum caritatem ambulas noli cibo tuo illum perdere pro quo Christus mortuus est |
Ro 14.16 | non ergo blasphemetur bonum nostrum |
Ro 14.17 | non est regnum Dei esca et potus sed iustitia et pax et gaudium in Spiritu Sancto |
Ro 14.18 | qui enim in hoc servit Christo placet Deo et probatus est hominibus |
Ro 14.19 | itaque quae pacis sunt sectemur et quae aedificationis sunt in invicem |
Ro 14.20 | noli propter escam destruere opus Dei omnia quidem munda sunt sed malum est homini qui per offendiculum manducat |
Ro 14.21 | bonum est non manducare carnem et non bibere vinum neque in quo frater tuus offendit aut scandalizatur aut infirmatur |
Ro 14.22 | tu fidem habes penes temet ipsum habe coram Deo beatus qui non iudicat semet ipsum in eo quo probat |
Ro 14.23 | qui autem discernit si manducaverit damnatus est quia non ex fide omne autem quod non ex fide peccatum est |
Ro 15.1 | debemus autem nos firmiores inbecillitates infirmorum sustinere et non nobis placere |
Ro 15.2 | unusquisque vestrum proximo suo placeat in bonum ad aedificationem |
Ro 15.3 | etenim Christus non sibi placuit sed sicut scriptum est inproperia inproperantium tibi ceciderunt super me |
Ro 15.4 | quaecumque enim scripta sunt ad nostram doctrinam scripta sunt ut per patientiam et consolationem scripturarum spem habeamus |
Ro 15.5 | Deus autem patientiae et solacii det vobis id ipsum sapere in alterutrum secundum Iesum Christum |
Ro 15.6 | ut unianimes uno ore honorificetis Deum et Patrem Domini nostri Iesu Christi |
Ro 15.7 | propter quod suscipite invicem sicut et Christus suscepit vos in honorem Dei |
Ro 15.8 | dico enim Christum Iesum ministrum fuisse circumcisionis propter veritatem Dei ad confirmandas promissiones patrum |
Ro 15.9 | gentes autem super misericordiam honorare Deum sicut scriptum est propter hoc confitebor tibi in gentibus et nomini tuo cantabo |
Ro 15.10 | et iterum dicit laetamini gentes cum plebe eius |
Ro 15.11 | et iterum laudate omnes gentes Dominum et magnificate eum omnes populi |
Ro 15.12 | et rursus Esaias ait erit radix Iesse et qui exsurget regere gentes in eo gentes sperabunt |
Ro 15.13 | Deus autem spei repleat vos omni gaudio et pace in credendo ut abundetis in spe in virtute Spiritus Sancti |
Ro 15.14 | certus sum autem fratres mei et ego ipse de vobis quoniam et ipsi pleni estis dilectione repleti omni scientia ita ut possitis alterutrum monere |
Ro 15.15 | audacius autem scripsi vobis fratres ex parte tamquam in memoriam vos reducens propter gratiam quae data est mihi a Deo |
Ro 15.16 | ut sim minister Christi Iesu in gentibus sanctificans evangelium Dei ut fiat oblatio gentium accepta sanctificata in Spiritu Sancto |
Ro 15.17 | habeo igitur gloriam in Christo Iesu ad Deum |
Ro 15.18 | non enim audeo aliquid loqui eorum quae per me non effecit Christus in oboedientiam gentium verbo et factis |
Ro 15.19 | in virtute signorum et prodigiorum in virtute Spiritus Sancti ita ut ab Hierusalem per circuitum usque in Illyricum repleverim evangelium Christi |
Ro 15.20 | sic autem hoc praedicavi evangelium non ubi nominatus est Christus ne super alienum fundamentum aedificarem |
Ro 15.21 | sed sicut scriptum est quibus non est adnuntiatum de eo videbunt et qui non audierunt intellegent |
Ro 15.22 | propter quod et inpediebar plurimum venire ad vos |
Ro 15.23 | nunc vero ulterius locum non habens in his regionibus cupiditatem autem habens veniendi ad vos ex multis iam annis |
Ro 15.24 | cum in Hispaniam proficisci coepero spero quod praeteriens videam vos et a vobis deducar illuc si vobis primum ex parte fruitus fuero |
Ro 15.25 | nunc igitur proficiscar in Hierusalem ministrare sanctis |
Ro 15.26 | probaverunt enim Macedonia et Achaia conlationem aliquam facere in pauperes sanctorum qui sunt in Hierusalem |
Ro 15.27 | placuit enim eis et debitores sunt eorum nam si spiritalium eorum participes facti sunt gentiles debent et in carnalibus ministrare eis |
Ro 15.28 | hoc igitur cum consummavero et adsignavero eis fructum hunc proficiscar per vos in Hispaniam |
Ro 15.29 | scio autem quoniam veniens ad vos in abundantia benedictionis Christi veniam |
Ro 15.30 | obsecro igitur vos fratres per Dominum nostrum Iesum Christum et per caritatem Spiritus ut adiuvetis me in orationibus pro me ad Deum |
Ro 15.31 | ut liberer ab infidelibus qui sunt in Iudaea et obsequii mei oblatio accepta fiat in Hierosolyma sanctis |
Ro 15.32 | ut veniam ad vos in gaudio per voluntatem Dei et refrigerer vobiscum |
Ro 15.33 | Deus autem pacis sit cum omnibus vobis amen |
Ro 16.1 | commendo autem vobis Phoebem sororem nostram quae est in ministerio ecclesiae quae est Cenchris |
Ro 16.2 | ut eam suscipiatis in Domino digne sanctis et adsistatis ei in quocumque negotio vestri indiguerit etenim ipsa quoque adstitit multis et mihi ipsi |
Ro 16.3 | salutate Priscam et Aquilam adiutores meos in Christo Iesu |
Ro 16.4 | qui pro anima mea suas cervices subposuerunt quibus non solus ego gratias ago sed et cunctae ecclesiae gentium |
Ro 16.5 | et domesticam eorum ecclesiam salutate Ephaenetum dilectum mihi qui est primitivus Asiae in Christo |
Ro 16.6 | salutate Mariam quae multum laboravit in vobis |
Ro 16.7 | salutate Andronicum et Iuniam cognatos et concaptivos meos qui sunt nobiles in apostolis qui et ante me fuerunt in Christo |
Ro 16.8 | salutate Ampliatum dilectissimum mihi in Domino |
Ro 16.9 | salutate Urbanum adiutorem nostrum in Christo et Stachyn dilectum meum |
Ro 16.10 | salutate Apellen probum in Christo |
Ro 16.11 | salutate eos qui sunt ex Aristoboli salutate Herodionem cognatum meum salutate eos qui sunt ex Narcissi qui sunt in Domino |
Ro 16.12 | salutate Tryfenam et Tryfosam quae laborant in Domino salutate Persidam carissimam quae multum laboravit in Domino |
Ro 16.13 | salutate Rufum electum in Domino et matrem eius et meam |
Ro 16.14 | salutate Asyncritum Flegonta Hermen Patrobam Hermam et qui cum eis sunt fratres |
Ro 16.15 | salutate Filologum et Iuliam Nereum et sororem eius et Olympiadem et omnes qui cum eis sunt sanctos |
Ro 16.16 | salutate invicem in osculo sancto salutant vos omnes ecclesiae Christi |
Ro 16.17 | rogo autem vos fratres ut observetis eos qui dissensiones et offendicula praeter doctrinam quam vos didicistis faciunt et declinate ab illis |
Ro 16.18 | huiusmodi enim Christo Domino nostro non serviunt sed suo ventri et per dulces sermones et benedictiones seducunt corda innocentium |
Ro 16.19 | vestra enim oboedientia in omnem locum divulgata est gaudeo igitur in vobis sed volo vos sapientes esse in bono et simplices in malo |
Ro 16.20 | Deus autem pacis conteret Satanan sub pedibus vestris velociter gratia Domini nostri Iesu Christi vobiscum |
Ro 16.21 | salutat vos Timotheus adiutor meus et Lucius et Iason et Sosipater cognati mei |
Ro 16.22 | saluto vos ego Tertius qui scripsi epistulam in Domino |
Ro 16.23 | salutat vos Gaius hospes meus et universae ecclesiae salutat vos Erastus arcarius civitatis et Quartus frater |
Ro 16.25 | ei autem qui potens est vos confirmare iuxta evangelium meum et praedicationem Iesu Christi secundum revelationem mysterii temporibus aeternis taciti |
Ro 16.26 | quod nunc patefactum est per scripturas prophetarum secundum praeceptum aeterni Dei ad oboeditionem fidei in cunctis gentibus cognito |
Ro 16.27 | solo sapienti Deo per Iesum Christum cui honor in saecula saeculorum amen |