Tit 1.1 | Paulus servus Dei apostolus autem Iesu Christi secundum fidem electorum Dei et agnitionem veritatis quae secundum pietatem est |
Tit 1.2 | in spem vitae aeternae quam promisit qui non mentitur Deus ante tempora saecularia |
Tit 1.3 | manifestavit autem temporibus suis verbum suum in praedicatione quae credita est mihi secundum praeceptum salvatoris nostri Dei |
Tit 1.4 | Tito dilecto filio secundum communem fidem gratia et pax a Deo Patre et Christo Iesu salvatore nostro |
Tit 1.5 | huius rei gratia reliqui te Cretae ut ea quae desunt corrigas et constituas per civitates presbyteros sicut ego tibi disposui |
Tit 1.6 | si quis sine crimine est unius uxoris vir filios habens fideles non in accusatione luxuriae aut non subditos |
Tit 1.7 | oportet enim episcopum sine crimine esse sicut Dei dispensatorem non superbum non iracundum non vinolentum non percussorem non turpilucri cupidum |
Tit 1.8 | sed hospitalem benignum sobrium iustum sanctum continentem |
Tit 1.9 | amplectentem eum qui secundum doctrinam est fidelem sermonem ut potens sit et exhortari in doctrina sana et eos qui contradicunt arguere |
Tit 1.10 | sunt enim multi et inoboedientes vaniloqui et seductores maxime qui de circumcisione sunt |
Tit 1.11 | quos oportet redargui qui universas domos subvertunt docentes quae non oportet turpis lucri gratia |
Tit 1.12 | dixit quidam ex illis proprius ipsorum propheta Cretenses semper mendaces malae bestiae ventres pigri |
Tit 1.13 | testimonium hoc verum est quam ob causam increpa illos dure ut sani sint in fide |
Tit 1.14 | non intendentes iudaicis fabulis et mandatis hominum aversantium se a veritate |
Tit 1.15 | omnia munda mundis coinquinatis autem et infidelibus nihil mundum sed inquinatae sunt eorum et mens et conscientia |
Tit 1.16 | confitentur se nosse Deum factis autem negant cum sunt abominati et incredibiles et ad omne opus bonum reprobi |
Tit 2.1 | tu autem loquere quae decet sanam doctrinam |
Tit 2.2 | senes ut sobrii sint pudici prudentes sani fide dilectione patientia |
Tit 2.3 | anus similiter in habitu sancto non criminatrices non vino multo servientes bene docentes |
Tit 2.4 | ut prudentiam doceant adulescentulas ut viros suos ament filios diligant |
Tit 2.5 | prudentes castas domus curam habentes benignas subditas suis viris ut non blasphemetur verbum Dei |
Tit 2.6 | iuvenes similiter hortare ut sobrii sint |
Tit 2.7 | in omnibus te ipsum praebe exemplum bonorum operum in doctrina integritatem gravitatem |
Tit 2.8 | verbum sanum inreprehensibilem ut is qui ex adverso est vereatur nihil habens malum dicere de nobis |
Tit 2.9 | servos dominis suis subditos esse in omnibus placentes non contradicentes |
Tit 2.10 | non fraudantes sed in omnibus fidem bonam ostendentes ut doctrinam salutaris nostri Dei ornent in omnibus |
Tit 2.11 | apparuit enim gratia Dei salutaris omnibus hominibus |
Tit 2.12 | erudiens nos ut abnegantes impietatem et saecularia desideria sobrie et iuste et pie vivamus in hoc saeculo |
Tit 2.13 | expectantes beatam spem et adventum gloriae magni Dei et salvatoris nostri Iesu Christi |
Tit 2.14 | qui dedit semet ipsum pro nobis ut nos redimeret ab omni iniquitate et mundaret sibi populum acceptabilem sectatorem bonorum operum |
Tit 2.15 | haec loquere et exhortare et argue cum omni imperio nemo te contemnat |
Tit 3.1 | admone illos principibus et potestatibus subditos esse dicto oboedire ad omne opus bonum paratos esse |
Tit 3.2 | neminem blasphemare non litigiosos esse modestos omnem ostendentes mansuetudinem ad omnes homines |
Tit 3.3 | eramus enim et nos aliquando insipientes increduli errantes servientes desideriis et voluptatibus variis in malitia et invidia agentes odibiles odientes invicem |
Tit 3.4 | cum autem benignitas et humanitas apparuit salvatoris nostri Dei |
Tit 3.5 | non ex operibus iustitiae quae fecimus nos sed secundum suam misericordiam salvos nos fecit per lavacrum regenerationis et renovationis Spiritus Sancti |
Tit 3.6 | quem effudit in nos abunde per Iesum Christum salvatorem nostrum |
Tit 3.7 | ut iustificati gratia ipsius heredes simus secundum spem vitae aeternae |
Tit 3.8 | fidelis sermo est et de his volo te confirmare ut curent bonis operibus praeesse qui credunt Deo haec sunt bona et utilia hominibus |
Tit 3.9 | stultas autem quaestiones et genealogias et contentiones et pugnas legis devita sunt enim inutiles et vanae |
Tit 3.10 | hereticum hominem post unam et secundam correptionem devita |
Tit 3.11 | sciens quia subversus est qui eiusmodi est et delinquit proprio iudicio condemnatus |
Tit 3.12 | cum misero ad te Arteman aut Tychicum festina ad me venire Nicopolim ibi enim statui hiemare |
Tit 3.13 | Zenan legis peritum et Apollo sollicite praemitte ut nihil illis desit |
Tit 3.14 | discant autem et nostri bonis operibus praeesse ad usus necessarios ut non sint infructuosi |
Tit 3.15 | salutant te qui mecum sunt omnes saluta qui nos amant in fide gratia Dei cum omnibus vobis amen |