Ac 3.7 | et adprehensa ei manu dextera adlevavit eum et protinus consolidatae sunt bases eius et plantae |
Ac 3.8 | et exiliens stetit et ambulabat et intravit cum illis in templum ambulans et exiliens et laudans Dominum |
Ac 3.9 | et vidit omnis populus eum ambulantem et laudantem Deum |
Ac 3.10 | cognoscebant autem illum quoniam ipse erat qui ad elemosynam sedebat ad Speciosam portam templi et impleti sunt stupore et extasi in eo quod contigerat illi |
Ac 3.11 | cum teneret autem Petrum et Iohannem concurrit omnis populus ad eos ad porticum qui appellatur Salomonis stupentes |
Ac 3.12 | videns autem Petrus respondit ad populum viri israhelitae quid miramini in hoc aut nos quid intuemini quasi nostra virtute aut pietate fecerimus hunc ambulare |
Ac 3.13 | Deus Abraham et Deus Isaac et Deus Iacob Deus patrum nostrorum glorificavit Filium suum Iesum quem vos quidem tradidistis et negastis ante faciem Pilati iudicante illo dimitti |
Ac 3.14 | vos autem sanctum et iustum negastis et petistis virum homicidam donari vobis |
Ac 3.15 | auctorem vero vitae interfecistis quem Deus suscitavit a mortuis cuius nos testes sumus |
Ac 3.16 | et in fide nominis eius hunc quem videtis et nostis confirmavit nomen eius et fides quae per eum est dedit integram sanitatem istam in conspectu omnium vestrum |
Ac 3.17 | et nunc fratres scio quia per ignorantiam fecistis sicut et principes vestri |
Ac 3.18 | Deus autem quae praenuntiavit per os omnium prophetarum pati Christum suum implevit sic |
Ac 3.19 | paenitemini igitur et convertimini ut deleantur vestra peccata |
Ac 3.20 | ut cum venerint tempora refrigerii a conspectu Domini et miserit eum qui praedicatus est vobis Iesum Christum |
Ac 3.21 | quem oportet caelum quidem suscipere usque in tempora restitutionis omnium quae locutus est Deus per os sanctorum suorum a saeculo prophetarum |
Ac 3.22 | Moses quidem dixit quia prophetam vobis suscitabit Dominus Deus vester de fratribus vestris tamquam me ipsum audietis iuxta omnia quaecumque locutus fuerit vobis |
Ac 3.23 | erit autem omnis anima quae non audierit prophetam illum exterminabitur de plebe |
Ac 3.24 | et omnes prophetae a Samuhel et deinceps qui locuti sunt et adnuntiaverunt dies istos |
Ac 3.25 | vos estis filii prophetarum et testamenti quod disposuit Deus ad patres vestros dicens ad Abraham et in semine tuo benedicentur omnes familiae terrae |
Ac 3.26 | vobis primum Deus suscitans Filium suum misit eum benedicentem vobis ut convertat se unusquisque a nequitia sua |
Ac 4.1 | loquentibus autem illis ad populum supervenerunt sacerdotes et magistratus templi et Sadducaei |
Ac 4.2 | dolentes quod docerent populum et adnuntiarent in Iesu resurrectionem ex mortuis |
Ac 4.3 | et iniecerunt in eis manus et posuerunt eos in custodiam in crastinum erat enim iam vespera |
Ac 4.4 | multi autem eorum qui audierant verbum crediderunt et factus est numerus virorum quinque milia |
Ac 4.5 | factum est autem in crastinum ut congregarentur principes eorum et seniores et scribae in Hierusalem |
Ac 4.6 | et Annas princeps sacerdotum et Caiphas et Iohannes et Alexander et quotquot erant de genere sacerdotali |
Ac 4.7 | et statuentes eos in medio interrogabant in qua virtute aut in quo nomine fecistis hoc vos |
Ac 4.8 | tunc Petrus repletus Spiritu Sancto dixit ad eos principes populi et seniores |
Ac 4.9 | si nos hodie diiudicamur in benefacto hominis infirmi in quo iste salvus factus est |
Ac 4.10 | notum sit omnibus vobis et omni plebi Israhel quia in nomine Iesu Christi Nazareni quem vos crucifixistis quem Deus suscitavit a mortuis in hoc iste adstat coram vobis sanus |
Ac 4.34 | neque enim quisquam egens erat inter illos quotquot enim possessores agrorum aut domorum erant vendentes adferebant pretia eorum quae vendebant |
Ac 4.35 | et ponebant ante pedes apostolorum dividebantur autem singulis prout cuique opus erat |
Ac 4.36 | Ioseph autem qui cognominatus est Barnabas ab apostolis quod est interpretatum Filius consolationis Levites Cyprius genere |
Ac 4.37 | cum haberet agrum vendidit illum et adtulit pretium et posuit ante pedes apostolorum |
Ac 5.1 | vir autem quidam nomine Ananias cum Saffira uxore sua vendidit agrum |
Ac 5.2 | et fraudavit de pretio agri conscia uxore sua et adferens partem quandam ad pedes apostolorum posuit |
Ac 5.3 | dixit autem Petrus Anania cur temptavit Satanas cor tuum mentiri te Spiritui Sancto et fraudare de pretio agri |
Ac 5.4 | nonne manens tibi manebat et venundatum in tua erat potestate quare posuisti in corde tuo hanc rem non es mentitus hominibus sed Deo |
Ac 5.5 | audiens autem Ananias haec verba cecidit et exspiravit et factus est timor magnus in omnes qui audierant |
Ac 5.6 | surgentes autem iuvenes amoverunt eum et efferentes sepelierunt |
Ac 5.7 | factum est autem quasi horarum trium spatium et uxor ipsius nesciens quod factum fuerat introiit |
Ac 5.8 | respondit autem ei Petrus dic mihi si tanti agrum vendidistis at illa dixit etiam tanti |
Ac 5.9 | Petrus autem ad eam quid utique convenit vobis temptare Spiritum Domini ecce pedes eorum qui sepelierunt virum tuum ad ostium et efferent te |
Ac 5.10 | confestim cecidit ante pedes eius et exspiravit intrantes autem iuvenes invenerunt illam mortuam et extulerunt et sepelierunt ad virum suum |
Ac 5.11 | et factus est timor magnus in universa ecclesia et in omnes qui audierunt haec |
Ac 5.12 | per manus autem apostolorum fiebant signa et prodigia multa in plebe et erant unianimiter omnes in porticu Salomonis |
Ac 5.13 | ceterorum autem nemo audebat coniungere se illis sed magnificabat eos populus |
Ac 5.14 | magis autem augebatur credentium in Domino multitudo virorum ac mulierum |
Ac 5.15 | ita ut in plateas eicerent infirmos et ponerent in lectulis et grabattis ut veniente Petro saltim umbra illius obumbraret quemquam eorum |
Ac 5.16 | concurrebat autem et multitudo vicinarum civitatum Hierusalem adferentes aegros et vexatos ab spiritibus inmundis qui curabantur omnes |
Ac 5.17 | exsurgens autem princeps sacerdotum et omnes qui cum illo erant quae est heresis Sadducaeorum repleti sunt zelo |
Ac 5.18 | et iniecerunt manus in apostolos et posuerunt illos in custodia publica |
Ac 5.19 | angelus autem Domini per noctem aperiens ianuas carceris et educens eos dixit |
Ac 5.20 | ite et stantes loquimini in templo plebi omnia verba vitae huius |
Ac 5.21 | qui cum audissent intraverunt diluculo in templum et docebant adveniens autem princeps sacerdotum et qui cum eo erant convocaverunt concilium et omnes seniores filiorum Israhel et miserunt in carcerem ut adducerentur |
Ac 5.22 | cum venissent autem ministri et aperto carcere non invenissent illos reversi nuntiaverunt |
Ac 5.23 | dicentes carcerem quidem invenimus clausum cum omni diligentia et custodes stantes ad ianuas aperientes autem neminem intus invenimus |
Ac 5.24 | ut audierunt autem hos sermones magistratus templi et principes sacerdotum ambigebant de illis quidnam fieret |
Ac 5.25 | adveniens autem quidam nuntiavit eis quia ecce viri quos posuistis in carcere sunt in templo stantes et docentes populum |
Ac 5.26 | tunc abiit magistratus cum ministris et adduxit illos sine vi timebant enim populum ne lapidarentur |
Ac 5.27 | et cum adduxissent illos statuerunt in concilio et interrogavit eos princeps sacerdotum |
Ac 5.28 | dicens praecipiendo praecepimus vobis ne doceretis in nomine isto et ecce replestis Hierusalem doctrina vestra et vultis inducere super nos sanguinem hominis istius |
Ac 5.29 | respondens autem Petrus et apostoli dixerunt oboedire oportet Deo magis quam hominibus |
Ac 5.30 | Deus patrum nostrorum suscitavit Iesum quem vos interemistis suspendentes in ligno |
Ac 5.31 | hunc Deus principem et salvatorem exaltavit dextera sua ad dandam paenitentiam Israhel et remissionem peccatorum |
Ac 5.32 | et nos sumus testes horum verborum et Spiritus Sanctus quem dedit Deus omnibus oboedientibus sibi |
Ac 6.13 | et statuerunt testes falsos dicentes homo iste non cessat loqui verba adversus locum sanctum et legem |
Ac 6.14 | audivimus enim eum dicentem quoniam Iesus Nazarenus hic destruet locum istum et mutabit traditiones quas tradidit nobis Moses |
Ac 6.15 | et intuentes eum omnes qui sedebant in concilio viderunt faciem eius tamquam faciem angeli |
Ac 7.1 | dixit autem princeps sacerdotum si haec ita se habent |
Ac 7.2 | qui ait viri fratres et patres audite Deus gloriae apparuit patri nostro Abraham cum esset in Mesopotamiam priusquam moraretur in Charram |
Ac 7.3 | et dixit ad illum exi de terra tua et de cognatione tua et veni in terram quam tibi monstravero |
Ac 7.4 | tunc exiit de terra Chaldeorum et habitavit in Charram et inde postquam mortuus est pater eius transtulit illum in terram istam in qua nunc vos habitatis |
Ac 7.5 | et non dedit illi hereditatem in ea nec passum pedis et repromisit dare illi eam in possessionem et semini eius post ipsum cum non haberet filium |
Ac 7.6 | locutus est autem Deus quia erit semen eius accola in terra aliena et servituti eos subicient et male tractabunt eos annis quadringentis |
Ac 7.7 | et gentem cui servierint iudicabo ego dixit Deus et post haec exibunt et deservient mihi in loco isto |
Ac 7.8 | et dedit illi testamentum circumcisionis et sic genuit Isaac et circumcidit eum die octava et Isaac Iacob et Iacob duodecim patriarchas |
Ac 7.9 | et patriarchae aemulantes Ioseph vendiderunt in Aegyptum et erat Deus cum eo |
Ac 7.10 | et eripuit eum ex omnibus tribulationibus eius et dedit ei gratiam et sapientiam in conspectu Pharaonis regis Aegypti et constituit eum praepositum super Aegyptum et super omnem domum suam |
Ac 7.11 | venit autem fames in universam Aegyptum et Chanaan et tribulatio magna et non inveniebant cibos patres nostri |
Ac 7.12 | cum audisset autem Iacob esse frumentum in Aegypto misit patres nostros primum |
Ac 7.13 | et in secundo cognitus est Ioseph a fratribus suis et manifestatum est Pharaoni genus eius |
Ac 7.14 | mittens autem Ioseph accersivit Iacob patrem suum et omnem cognationem in animabus septuaginta quinque |
Ac 7.15 | et descendit Iacob in Aegyptum et defunctus est ipse et patres nostri |
Ac 7.16 | et translati sunt in Sychem et positi sunt in sepulchro quod emit Abraham pretio argenti a filiis Emmor filii Sychem |
Ac 7.17 | cum adpropinquaret autem tempus repromissionis quam confessus erat Deus Abrahae crevit populus et multiplicatus est in Aegypto |
Ac 7.18 | quoadusque surrexit rex alius in Aegypto qui non sciebat Ioseph |
Ac 7.19 | hic circumveniens genus nostrum adflixit patres ut exponerent infantes suos ne vivificarentur |
Ac 7.20 | eodem tempore natus est Moses et fuit gratus Deo qui nutritus est tribus mensibus in domo patris sui |
Ac 7.21 | exposito autem illo sustulit eum filia Pharaonis et enutrivit eum sibi in filium |
Ac 7.22 | et eruditus est Moses omni sapientia Aegyptiorum et erat potens in verbis et in operibus suis |
Ac 7.23 | cum autem impleretur ei quadraginta annorum tempus ascendit in cor eius ut visitaret fratres suos filios Israhel |
Ac 7.24 | et cum vidisset quendam iniuriam patientem vindicavit illum et fecit ultionem ei qui iniuriam sustinebat percusso Aegyptio |
Ac 7.25 | existimabat autem intellegere fratres quoniam Deus per manum ipsius daret salutem illis at illi non intellexerunt |
Ac 7.26 | sequenti vero die apparuit illis litigantibus et reconciliabat eos in pacem dicens viri fratres estis ut quid nocetis alterutrum |
Ac 7.27 | qui autem iniuriam faciebat proximo reppulit eum dicens quis te constituit principem et iudicem super nos |
Ac 7.28 | numquid interficere me tu vis quemadmodum interfecisti heri Aegyptium |
Ac 7.29 | fugit autem Moses in verbo isto et factus est advena in terra Madiam ubi generavit filios duos |
Ac 7.30 | et expletis annis quadraginta apparuit illi in deserto montis Sina angelus in igne flammae rubi |
Ac 7.31 | Moses autem videns admiratus est visum et accedente illo ut consideraret facta est vox Domini |
Ac 7.32 | ego Deus patrum tuorum Deus Abraham et Deus Isaac et Deus Iacob tremefactus autem Moses non audebat considerare |
Ac 7.33 | dixit autem illi Dominus solve calciamentum pedum tuorum locus enim in quo stas terra sancta est |
Ac 7.34 | videns vidi adflictionem populi mei qui est in Aegypto et gemitum eorum audivi et descendi liberare eos et nunc veni et mittam te in Aegyptum |
Ac 7.35 | hunc Mosen quem negaverunt dicentes quis te constituit principem et iudicem hunc Deus principem et redemptorem misit cum manu angeli qui apparuit illi in rubo |
Ac 7.36 | hic eduxit illos faciens prodigia et signa in terra Aegypti et in Rubro mari et in deserto annis quadraginta |
Ac 7.37 | hic est Moses qui dixit filiis Israhel prophetam vobis suscitabit Deus de fratribus vestris tamquam me |
Ac 7.38 | hic est qui fuit in ecclesia in solitudine cum angelo qui loquebatur ei in monte Sina et cum patribus nostris qui accepit verba vitae dare nobis |
Ac 7.39 | cui noluerunt oboedire patres nostri sed reppulerunt et aversi sunt cordibus suis in Aegyptum |
Ac 7.40 | dicentes ad Aaron fac nobis deos qui praecedant nos Moses enim hic qui eduxit nos de terra Aegypti nescimus quid factum sit ei |
Ac 7.41 | et vitulum fecerunt in illis diebus et obtulerunt hostiam simulacro et laetabantur in operibus manuum suarum |
Ac 7.42 | convertit autem Deus et tradidit eos servire militiae caeli sicut scriptum est in libro Prophetarum numquid victimas aut hostias obtulistis mihi annis quadraginta in deserto domus Israhel |
Ac 7.43 | et suscepistis tabernaculum Moloch et sidus dei vestri Rempham figuras quas fecistis adorare eas et transferam vos trans Babylonem |
Ac 7.44 | tabernaculum testimonii fuit patribus nostris in deserto sicut disposuit loquens ad Mosen ut faceret illud secundum formam quam viderat |
Ac 7.45 | quod et induxerunt suscipientes patres nostri cum Iesu in possessionem gentium quas expulit Deus a facie patrum nostrorum usque in diebus David |
Ac 7.46 | qui invenit gratiam ante Deum et petiit ut inveniret tabernaculum Deo Iacob |
Ac 7.47 | Salomon autem aedificavit illi domum |
Ac 7.48 | sed non Excelsus in manufactis habitat sicut propheta dicit |
Ac 7.49 | caelum mihi sedis est terra autem scabillum pedum meorum quam domum aedificabitis mihi dicit Dominus aut quis locus requietionis meae est |
Ac 7.50 | nonne manus mea fecit haec omnia |
Ac 7.51 | dura cervice et incircumcisi cordibus et auribus vos semper Spiritui Sancto resistitis sicut patres vestri et vos |
Ac 7.52 | quem prophetarum non sunt persecuti patres vestri et occiderunt eos qui praenuntiabant de adventu Iusti cuius vos nunc proditores et homicidae fuistis |
Ac 7.53 | qui accepistis legem in dispositionem angelorum et non custodistis |
Ac 7.54 | audientes autem haec dissecabantur cordibus suis et stridebant dentibus in eum |
Ac 7.55 | cum autem esset plenus Spiritu Sancto intendens in caelum vidit gloriam Dei et Iesum stantem a dextris Dei et ait ecce video caelos apertos et Filium hominis a dextris stantem Dei |
Ac 9.40 | eiectis autem omnibus foras Petrus ponens genua oravit et conversus ad corpus dixit Tabita surge at illa aperuit oculos suos et viso Petro resedit |
Ac 9.41 | dans autem illi manum erexit eam et cum vocasset sanctos et viduas adsignavit eam vivam |
Ac 9.42 | notum autem factum est per universam Ioppen et crediderunt multi in Domino |
Ac 9.43 | factum est autem ut dies multos moraretur in Ioppe apud quendam Simonem coriarium |
Ac 10.1 | vir autem quidam erat in Caesarea nomine Cornelius centurio cohortis quae dicitur Italica |
Ac 10.2 | religiosus et timens Deum cum omni domo sua faciens elemosynas multas plebi et deprecans Deum semper |
Ac 10.3 | vidit in visu manifeste quasi hora nona diei angelum Dei introeuntem ad se et dicentem sibi Corneli |
Ac 10.4 | at ille intuens eum timore correptus dixit quid est domine dixit autem illi orationes tuae et elemosynae tuae ascenderunt in memoriam in conspectu Dei |
Ac 10.5 | et nunc mitte viros in Ioppen et accersi Simonem quendam qui cognominatur Petrus |
Ac 10.6 | hic hospitatur apud Simonem quendam coriarium cuius est domus iuxta mare |
Ac 10.7 | et cum discessisset angelus qui loquebatur illi vocavit duos domesticos suos et militem metuentem Dominum ex his qui illi parebant |
Ac 10.8 | quibus cum narrasset omnia misit illos in Ioppen |
Ac 10.9 | postera autem die iter illis facientibus et adpropinquantibus civitati ascendit Petrus in superiora ut oraret circa horam sextam |
Ac 10.10 | et cum esuriret voluit gustare parantibus autem eis cecidit super eum mentis excessus |
Ac 10.11 | et videt caelum apertum et descendens vas quoddam velut linteum magnum quattuor initiis submitti de caelo in terram |
Ac 10.12 | in quo erant omnia quadrupedia et serpentia terrae et volatilia caeli |
Ac 10.13 | et facta est vox ad eum surge Petre et occide et manduca |
Ac 10.14 | ait autem Petrus absit Domine quia numquam manducavi omne commune et inmundum |
Ac 10.15 | et vox iterum secundo ad eum quae Deus purificavit ne tu commune dixeris |
Ac 10.16 | hoc autem factum est per ter et statim receptum est vas in caelum |
Ac 10.17 | et dum intra se haesitaret Petrus quidnam esset visio quam vidisset ecce viri qui missi erant a Cornelio inquirentes domum Simonis adstiterunt ad ianuam |
Ac 10.18 | et cum vocassent interrogabant si Simon qui cognominatur Petrus illic haberet hospitium |
Ac 10.19 | Petro autem cogitante de visione dixit Spiritus ei ecce viri tres quaerunt te |
Ac 10.20 | surge itaque et descende et vade cum eis nihil dubitans quia ego misi illos |
Ac 10.21 | descendens autem Petrus ad viros dixit ecce ego sum quem quaeritis quae causa est propter quam venistis |
Ac 10.22 | qui dixerunt Cornelius centurio vir iustus et timens Deum et testimonium habens ab universa gente Iudaeorum responsum accepit ab angelo sancto accersire te in domum suam et audire verba abs te |
Ac 10.23 | introducens igitur eos recepit hospitio sequenti autem die surgens profectus est cum eis et quidam ex fratribus ab Ioppe comitati sunt eum |
Ac 10.24 | altera autem die introivit Caesaream Cornelius vero expectabat illos convocatis cognatis suis et necessariis amicis |
Ac 10.25 | et factum est cum introisset Petrus obvius ei Cornelius et procidens ad pedes adoravit |
Ac 10.26 | Petrus vero levavit eum dicens surge et ego ipse homo sum |
Ac 10.27 | et loquens cum illo intravit et invenit multos qui convenerant |
Ac 10.28 | dixitque ad illos vos scitis quomodo abominatum sit viro iudaeo coniungi aut accedere ad alienigenam et mihi ostendit Deus neminem communem aut inmundum dicere hominem |
Ac 10.29 | propter quod sine dubitatione veni accersitus interrogo ergo quam ob causam accersistis me |
Ac 10.30 | et Cornelius ait a nudius quartana die usque in hanc horam orans eram hora nona in domo mea et ecce vir stetit ante me in veste candida et ait |
Ac 10.31 | Corneli exaudita est oratio tua et elemosynae tuae commemoratae sunt in conspectu Dei |
Ac 10.32 | mitte ergo in Ioppen et accersi Simonem qui cognominatur Petrus hic hospitatur in domo Simonis coriarii iuxta mare |
Ac 10.33 | confestim igitur misi ad te et tu bene fecisti veniendo nunc ergo omnes nos in conspectu tuo adsumus audire omnia quaecumque tibi praecepta sunt a Domino |
Ac 10.34 | aperiens autem Petrus os dixit in veritate conperi quoniam non est personarum acceptor Deus |
Ac 10.35 | sed in omni gente qui timet eum et operatur iustitiam acceptus est illi |
Ac 10.36 | verbum misit filiis Israhel adnuntians pacem per Iesum Christum hic est omnium Dominus |
Ac 10.37 | vos scitis quod factum est verbum per universam Iudaeam incipiens enim a Galilaea post baptismum quod praedicavit Iohannes |
Ac 10.38 | Iesum a Nazareth quomodo unxit eum Deus Spiritu Sancto et virtute qui pertransivit benefaciendo et sanando omnes oppressos a diabolo quoniam Deus erat cum illo |
Ac 10.39 | et nos testes sumus omnium quae fecit in regione Iudaeorum et Hierusalem quem et occiderunt suspendentes in ligno |
Ac 10.40 | hunc Deus suscitavit tertia die et dedit eum manifestum fieri |
Ac 10.41 | non omni populo sed testibus praeordinatis a Deo nobis qui manducavimus et bibimus cum illo postquam resurrexit a mortuis |
Ac 13.3 | tunc ieiunantes et orantes inponentesque eis manus dimiserunt illos |
Ac 13.4 | et ipsi quidem missi ab Spiritu Sancto abierunt Seleuciam et inde navigaverunt Cyprum |
Ac 13.5 | et cum venissent Salamina praedicabant verbum Dei in synagogis Iudaeorum habebant autem et Iohannem in ministerio |
Ac 13.6 | et cum perambulassent universam insulam usque Paphum invenerunt quendam virum magum pseudoprophetam Iudaeum cui nomen erat Bariesu |
Ac 13.7 | qui erat cum proconsule Sergio Paulo viro prudente hic accitis Barnaba et Saulo desiderabat audire verbum Dei |
Ac 13.8 | resistebat autem illis Elymas magus sic enim interpretatur nomen eius quaerens avertere proconsulem a fide |
Ac 13.9 | Saulus autem qui et Paulus repletus Spiritu Sancto intuens in eum |
Ac 13.10 | dixit o plene omni dolo et omni fallacia fili diaboli inimice omnis iustitiae non desinis subvertere vias Domini rectas |
Ac 13.11 | et nunc ecce manus Domini super te et eris caecus non videns solem usque ad tempus et confestim cecidit in eum caligo et tenebrae et circumiens quaerebat qui ei manum daret |
Ac 13.12 | tunc proconsul cum vidisset factum credidit admirans super doctrinam Domini |
Ac 13.13 | et cum a Papho navigassent Paulus et qui cum eo venerunt Pergen Pamphiliae Iohannes autem discedens ab eis reversus est Hierosolymam |
Ac 13.14 | illi vero pertranseuntes Pergen venerunt Antiochiam Pisidiae et ingressi synagogam die sabbatorum sederunt |
Ac 13.15 | post lectionem autem legis et prophetarum miserunt principes synagogae ad eos dicentes viri fratres si quis est in vobis sermo exhortationis ad plebem dicite |
Ac 13.16 | surgens autem Paulus et manu silentium indicens ait viri israhelitae et qui timetis Deum audite |
Ac 13.17 | Deus plebis Israhel elegit patres nostros et plebem exaltavit cum essent incolae in terra Aegypti et in brachio excelso eduxit eos ex ea |
Ac 13.18 | et per quadraginta annorum tempus mores eorum sustinuit in deserto |
Ac 13.19 | et destruens gentes septem in terra Chanaan sorte distribuit eis terram eorum |
Ac 13.20 | quasi post quadringentos et quinquaginta annos et post haec dedit iudices usque ad Samuhel prophetam |
Ac 13.21 | et exinde postulaverunt regem et dedit illis Deus Saul filium Cis virum de tribu Beniamin annis quadraginta |
Ac 13.22 | et amoto illo suscitavit illis David regem cui et testimonium perhibens dixit inveni David filium Iesse virum secundum cor meum qui faciet omnes voluntates meas |
Ac 13.23 | huius Deus ex semine secundum promissionem eduxit Israhel salvatorem Iesum |
Ac 13.24 | praedicante Iohanne ante faciem adventus eius baptismum paenitentiae omni populo Israhel |
Ac 13.25 | cum impleret autem Iohannes cursum suum dicebat quem me arbitramini esse non sum ego sed ecce venit post me cuius non sum dignus calciamenta pedum solvere |
Ac 13.26 | viri fratres filii generis Abraham et qui in vobis timent Deum vobis verbum salutis huius missum est |
Ac 13.27 | qui enim habitabant Hierusalem et principes eius hunc ignorantes et voces prophetarum quae per omne sabbatum leguntur iudicantes impleverunt |
Ac 13.28 | et nullam causam mortis invenientes in eum petierunt a Pilato ut interficerent eum |
Ac 13.29 | cumque consummassent omnia quae de eo scripta erant deponentes eum de ligno posuerunt in monumento |
Ac 13.30 | Deus vero suscitavit eum a mortuis qui visus est per dies multos his |
Ac 13.31 | qui simul ascenderant cum eo de Galilaea in Hierusalem qui usque nunc sunt testes eius ad plebem |
Ac 13.32 | et nos vobis adnuntiamus ea quae ad patres nostros repromissio facta est |
Ac 13.33 | quoniam hanc Deus adimplevit filiis nostris resuscitans Iesum sicut et in psalmo secundo scriptum est Filius meus es tu ego hodie genui te |
Ac 13.34 | quod autem suscitaverit eum a mortuis amplius iam non reversurum in corruptionem ita dixit quia dabo vobis sancta David fidelia |
Ac 13.35 | ideoque et alias dicit non dabis Sanctum tuum videre corruptionem |
Ac 13.36 | David enim sua generatione cum administrasset voluntati Dei dormivit et adpositus est ad patres suos et vidit corruptionem |
Ac 13.37 | quem vero Deus suscitavit non vidit corruptionem |
Ac 13.38 | notum igitur sit vobis viri fratres quia per hunc vobis remissio peccatorum adnuntiatur ab omnibus quibus non potuistis in lege Mosi iustificari |
Ac 13.39 | in hoc omnis qui credit iustificatur |
Ac 13.40 | videte ergo ne superveniat quod dictum est in prophetis |
Ac 13.41 | videte contemptores et admiramini et disperdimini quia opus operor ego in diebus vestris opus quod non credetis si quis enarraverit vobis |
Ac 13.42 | exeuntibus autem illis rogabant ut sequenti sabbato loquerentur sibi verba haec |
Ac 13.43 | cumque dimissa esset synagoga secuti sunt multi Iudaeorum et colentium advenarum Paulum et Barnaban qui loquentes suadebant eis ut permanerent in gratia Dei |
Ac 13.44 | sequenti vero sabbato paene universa civitas convenit audire verbum Domini |
Ac 13.45 | videntes autem turbas Iudaei repleti sunt zelo et contradicebant his quae a Paulo dicebantur blasphemantes |
Ac 13.46 | tunc constanter Paulus et Barnabas dixerunt vobis oportebat primum loqui verbum Dei sed quoniam repellitis illud et indignos vos iudicastis aeternae vitae ecce convertimur ad gentes |
Ac 13.47 | sic enim praecepit nobis Dominus posui te in lumen gentibus ut sis in salutem usque ad extremum terrae |
Ac 13.48 | audientes autem gentes gavisae sunt et glorificabant verbum Domini et crediderunt quotquot erant praeordinati ad vitam aeternam |
Ac 13.49 | disseminabatur autem verbum Domini per universam regionem |
Ac 13.50 | Iudaei autem concitaverunt religiosas mulieres et honestas et primos civitatis et excitaverunt persecutionem in Paulum et Barnaban et eiecerunt eos de finibus suis |
Ac 13.51 | at illi excusso pulvere pedum in eos venerunt Iconium |
Ac 13.52 | discipuli quoque replebantur gaudio et Spiritu Sancto |
Ac 14.1 | factum est autem Iconii ut simul introirent synagogam Iudaeorum et loquerentur ita ut crederet Iudaeorum et Graecorum copiosa multitudo |
Ac 14.2 | qui vero increduli fuerunt Iudaei suscitaverunt et ad iracundiam concitaverunt animas gentium adversus fratres |
Ac 14.3 | multo igitur tempore demorati sunt fiducialiter agentes in Domino testimonium perhibente verbo gratiae suae dante signa et prodigia fieri per manus eorum |
Ac 14.4 | divisa est autem multitudo civitatis et quidam quidem erant cum Iudaeis quidam vero cum apostolis |
Ac 14.5 | cum autem factus esset impetus gentilium et Iudaeorum cum principibus suis ut contumeliis adficerent et lapidarent eos |
Ac 14.6 | intellegentes confugerunt ad civitates Lycaoniae Lystram et Derben et universam in circuitu regionem et ibi evangelizantes erant |
Ac 14.7 | et quidam vir in Lystris infirmus pedibus sedebat claudus ex utero matris suae qui numquam ambulaverat |
Ac 14.8 | hic audivit Paulum loquentem qui intuitus eum et videns quia haberet fidem ut salvus fieret |
Ac 14.9 | dixit magna voce surge super pedes tuos rectus et exilivit et ambulabat |
Ac 14.10 | turbae autem cum vidissent quod fecerat Paulus levaverunt vocem suam lycaonice dicentes dii similes facti hominibus descenderunt ad nos |
Ac 14.11 | et vocabant Barnaban Iovem Paulum vero Mercurium quoniam ipse erat dux verbi |
Ac 14.12 | sacerdos quoque Iovis qui erat ante civitatem tauros et coronas ante ianuas adferens cum populis volebat sacrificare |
Ac 14.13 | quod ubi audierunt apostoli Barnabas et Paulus conscissis tunicis suis exilierunt in turbas clamantes |
Ac 14.14 | et dicentes viri quid haec facitis et nos mortales sumus similes vobis homines adnuntiantes vobis ab his vanis converti ad Deum vivum qui fecit caelum et terram et mare et omnia quae in eis sunt |
Ac 14.15 | qui in praeteritis generationibus dimisit omnes gentes ingredi in vias suas |
Ac 14.16 | et quidem non sine testimonio semet ipsum reliquit benefaciens de caelo dans pluvias et tempora fructifera implens cibo et laetitia corda vestra |
Ac 14.17 | et haec dicentes vix sedaverunt turbas ne sibi immolarent |
Ac 14.18 | supervenerunt autem quidam ab Antiochia et Iconio Iudaei et persuasis turbis lapidantesque Paulum traxerunt extra civitatem aestimantes eum mortuum esse |
Ac 14.19 | circumdantibus autem eum discipulis surgens intravit civitatem et postera die profectus est cum Barnaba in Derben |
Ac 14.20 | cumque evangelizassent civitati illi et docuissent multos reversi sunt Lystram et Iconium et Antiochiam |
Ac 14.21 | confirmantes animas discipulorum exhortantes ut permanerent in fide et quoniam per multas tribulationes oportet nos intrare in regnum Dei |
Ac 14.22 | et cum constituissent illis per singulas ecclesias presbyteros et orassent cum ieiunationibus commendaverunt eos Domino in quem crediderunt |
Ac 14.23 | transeuntesque Pisidiam venerunt Pamphiliam |
Ac 14.24 | et loquentes in Pergen verbum Domini descenderunt in Attaliam |
Ac 14.25 | et inde navigaverunt Antiochiam unde erant traditi gratiae Dei in opus quod conpleverunt |
Ac 14.26 | cum autem venissent et congregassent ecclesiam rettulerunt quanta fecisset Deus cum illis quia aperuisset gentibus ostium fidei |
Ac 14.27 | morati sunt autem tempus non modicum cum discipulis |
Ac 15.1 | et quidam descendentes de Iudaea docebant fratres quia nisi circumcidamini secundum morem Mosi non potestis salvi fieri |
Ac 15.2 | facta ergo seditione non minima Paulo et Barnabae adversum illos statuerunt ut ascenderent Paulus et Barnabas et quidam alii ex illis ad apostolos et presbyteros in Hierusalem super hac quaestione |
Ac 15.3 | illi igitur deducti ab ecclesia pertransiebant Foenicen et Samariam narrantes conversionem gentium et faciebant gaudium magnum omnibus fratribus |
Ac 15.4 | cum autem venissent Hierosolymam suscepti sunt ab ecclesia et ab apostolis et senioribus adnuntiantes quanta Deus fecisset cum illis |
Ac 15.5 | surrexerunt autem quidam de heresi Pharisaeorum qui crediderant dicentes quia oportet circumcidi eos praecipere quoque servare legem Mosi |
Ac 15.6 | conveneruntque apostoli et seniores videre de verbo hoc |
Ac 15.7 | cum autem magna conquisitio fieret surgens Petrus dixit ad eos viri fratres vos scitis quoniam ab antiquis diebus in nobis elegit Deus per os meum audire gentes verbum evangelii et credere |
Ac 15.8 | et qui novit corda Deus testimonium perhibuit dans illis Spiritum Sanctum sicut et nobis |
Ac 15.9 | et nihil discrevit inter nos et illos fide purificans corda eorum |
Ac 15.10 | nunc ergo quid temptatis Deum inponere iugum super cervicem discipulorum quod neque patres nostri neque nos portare potuimus |
Ac 15.11 | sed per gratiam Domini Iesu credimus salvari quemadmodum et illi |
Ac 15.12 | tacuit autem omnis multitudo et audiebant Barnaban et Paulum narrantes quanta fecisset Deus signa et prodigia in gentibus per eos |
Ac 15.13 | et postquam tacuerunt respondit Iacobus dicens viri fratres audite me |
Ac 15.14 | Simeon narravit quemadmodum primum Deus visitavit sumere ex gentibus populum nomini suo |
Ac 15.15 | et huic concordant verba prophetarum sicut scriptum est |
Ac 15.16 | post haec revertar et aedificabo tabernaculum David quod decidit et diruta eius reaedificabo et erigam illud |
Ac 15.17 | ut requirant ceteri hominum Dominum et omnes gentes super quas invocatum est nomen meum dicit Dominus faciens haec |
Ac 15.18 | notum a saeculo est Domino opus suum |
Ac 15.19 | propter quod ego iudico non inquietari eos qui ex gentibus convertuntur ad Deum |
Ac 15.20 | sed scribere ad eos ut abstineant se a contaminationibus simulacrorum et fornicatione et suffocatis et sanguine |
Ac 15.21 | Moses enim a temporibus antiquis habet in singulis civitatibus qui eum praedicent in synagogis ubi per omne sabbatum legitur |
Ac 15.22 | tunc placuit apostolis et senioribus cum omni ecclesia eligere viros ex eis et mittere Antiochiam cum Paulo et Barnaba Iudam qui cognominatur Barsabban et Silam viros primos in fratribus |
Ac 15.23 | scribentes per manus eorum apostoli et seniores fratres his qui sunt Antiochiae et Syriae et Ciliciae fratribus ex gentibus salutem |
Ac 15.24 | quoniam audivimus quia quidam ex nobis exeuntes turbaverunt vos verbis evertentes animas vestras quibus non mandavimus |
Ac 15.25 | placuit nobis collectis in unum eligere viros et mittere ad vos cum carissimis nostris Barnaba et Paulo |
Ac 15.26 | hominibus qui tradiderunt animas suas pro nomine Domini nostri Iesu Christi |
Ac 15.27 | misimus ergo Iudam et Silam qui et ipsi vobis verbis referent eadem |
Ac 15.28 | visum est enim Spiritui Sancto et nobis nihil ultra inponere vobis oneris quam haec necessario |
Ac 15.29 | ut abstineatis vos ab immolatis simulacrorum et sanguine suffocato et fornicatione a quibus custodientes vos bene agetis valete |
Ac 15.30 | illi igitur dimissi descenderunt Antiochiam et congregata multitudine tradiderunt epistulam |
Ac 15.31 | quam cum legissent gavisi sunt super consolatione |
Ac 15.32 | Iudas autem et Silas et ipsi cum essent prophetae verbo plurimo consolati sunt fratres et confirmaverunt |
Ac 15.33 | facto autem ibi tempore dimissi sunt cum pace a fratribus ad eos qui miserant illos |
Ac 15.34 | |
Ac 15.35 | Paulus autem et Barnabas demorabantur Antiochiae docentes et evangelizantes cum aliis pluribus verbum Domini |
Ac 15.36 | post aliquot autem dies dixit ad Barnaban Paulus revertentes visitemus fratres per universas civitates in quibus praedicavimus verbum Domini quomodo se habeant |
Ac 15.37 | Barnabas autem volebat secum adsumere et Iohannem qui cognominatur Marcus |
Ac 15.38 | Paulus autem rogabat eum qui discessisset ab eis a Pamphilia et non isset cum eis in opus non debere recipi eum |
Ac 15.39 | facta est autem dissensio ita ut discederent ab invicem et Barnabas adsumpto Marco navigaret Cyprum |
Ac 15.40 | Paulus vero electo Sila profectus est traditus gratiae Domini a fratribus |
Ac 15.41 | perambulabat autem Syriam et Ciliciam confirmans ecclesias |
Ac 16.1 | pervenit autem in Derben et Lystram et ecce discipulus quidam erat ibi nomine Timotheus filius mulieris iudaeae fidelis patre gentili |
Ac 16.2 | huic testimonium reddebant qui in Lystris erant et Iconii fratres |
Ac 16.3 | hunc voluit Paulus secum proficisci et adsumens circumcidit eum propter Iudaeos qui erant in illis locis sciebant enim omnes quod pater eius gentilis esset |
Ac 16.4 | cum autem pertransirent civitates tradebant eis custodire dogmata quae erant decreta ab apostolis et senioribus qui essent Hierosolymis |
Ac 16.5 | et ecclesiae quidem confirmabantur fide et abundabant numero cotidie |
Ac 16.6 | transeuntes autem Frygiam et Galatiae regionem vetati sunt a Sancto Spiritu loqui verbum in Asia |
Ac 16.7 | cum venissent autem in Mysiam temptabant ire Bithyniam et non permisit eos Spiritus Iesu |
Ac 16.8 | cum autem pertransissent Mysiam descenderunt Troadem |
Ac 16.9 | et visio per noctem Paulo ostensa est vir macedo quidam erat stans et deprecans eum et dicens transiens in Macedoniam adiuva nos |
Ac 16.10 | ut autem visum vidit statim quaesivimus proficisci in Macedoniam certi facti quia vocasset nos Deus evangelizare eis |
Ac 16.11 | navigantes autem a Troade recto cursu venimus Samothraciam et sequenti die Neapolim |
Ac 16.12 | et inde Philippis quae est prima partis Macedoniae civitas colonia eramus autem in hac urbe diebus aliquot conferentes |
Ac 16.13 | die autem sabbatorum egressi sumus foras portam iuxta flumen ubi videbatur oratio esse et sedentes loquebamur mulieribus quae convenerant |
Ac 16.14 | et quaedam mulier nomine Lydia purpuraria civitatis Thyatirenorum colens Deum audivit cuius Dominus aperuit cor intendere his quae dicebantur a Paulo |
Ac 16.15 | cum autem baptizata esset et domus eius deprecata est dicens si iudicastis me fidelem Domino esse introite in domum meam et manete et coegit nos |
Ac 16.16 | factum est autem euntibus nobis ad orationem puellam quandam habentem spiritum pythonem obviare nobis quae quaestum magnum praestabat dominis suis divinando |
Ac 16.17 | haec subsecuta Paulum et nos clamabat dicens isti homines servi Dei excelsi sunt qui adnuntiant vobis viam salutis |
Ac 16.18 | hoc autem faciebat multis diebus dolens autem Paulus et conversus spiritui dixit praecipio tibi in nomine Iesu Christi exire ab ea et exiit eadem hora |
Ac 16.19 | videntes autem domini eius quia exivit spes quaestus eorum adprehendentes Paulum et Silam perduxerunt in forum ad principes |
Ac 16.20 | et offerentes eos magistratibus dixerunt hii homines conturbant civitatem nostram cum sint Iudaei |
Ac 16.21 | et adnuntiant morem quem non licet nobis suscipere neque facere cum simus Romani |
Ac 16.22 | et concurrit plebs adversus eos et magistratus scissis tunicis eorum iusserunt virgis caedi |
Ac 16.23 | et cum multas plagas eis inposuissent miserunt eos in carcerem praecipientes custodi ut diligenter custodiret eos |
Ac 16.24 | qui cum tale praeceptum accepisset misit eos in interiorem carcerem et pedes eorum strinxit in ligno |
Ac 16.25 | media autem nocte Paulus et Silas adorantes laudabant Deum et audiebant eos qui in custodia erant |
Ac 16.26 | subito vero terraemotus factus est magnus ita ut moverentur fundamenta carceris et aperta sunt statim ostia omnia et universorum vincula soluta sunt |
Ac 16.27 | expergefactus autem custos carceris et videns apertas ianuas carceris evaginato gladio volebat se interficere aestimans fugisse vinctos |
Ac 16.28 | clamavit autem Paulus magna voce dicens nihil feceris tibi mali universi enim hic sumus |
Ac 16.29 | petitoque lumine introgressus est et tremefactus procidit Paulo et Silae |
Ac 16.30 | et producens eos foras ait domini quid me oportet facere ut salvus fiam |
Ac 16.31 | at illi dixerunt crede in Domino Iesu et salvus eris tu et domus tua |
Ac 16.32 | et locuti sunt ei verbum Domini cum omnibus qui erant in domo eius |
Ac 16.33 | et tollens eos in illa hora noctis lavit plagas eorum et baptizatus est ipse et omnes eius continuo |
Ac 16.34 | cumque perduxisset eos in domum suam adposuit eis mensam et laetatus est cum omni domo sua credens Deo |
Ac 16.35 | et cum dies factus esset miserunt magistratus lictores dicentes dimitte homines illos |
Ac 16.36 | nuntiavit autem custos carceris verba haec Paulo quia miserunt magistratus ut dimittamini nunc igitur exeuntes ite in pace |
Ac 16.37 | Paulus autem dixit eis caesos nos publice indemnatos homines romanos miserunt in carcerem et nunc occulte nos eiciunt non ita sed veniant |
Ac 16.38 | et ipsi nos eiciant nuntiaverunt autem magistratibus lictores verba haec timueruntque audito quod Romani essent |
Ac 16.39 | et venientes deprecati sunt eos et educentes rogabant ut egrederentur urbem |
Ac 16.40 | exeuntes autem de carcere introierunt ad Lydiam et visis fratribus consolati sunt eos et profecti sunt |
Ac 17.1 | cum autem perambulassent Amphipolim et Apolloniam venerunt Thessalonicam ubi erat synagoga Iudaeorum |
Ac 17.2 | secundum consuetudinem autem Paulus introivit ad eos et per sabbata tria disserebat eis de scripturis |
Ac 17.3 | adaperiens et insinuans quia Christum oportuit pati et resurgere a mortuis et quia hic est Christus Iesus quem ego adnuntio vobis |
Ac 17.4 | et quidam ex eis crediderunt et adiuncti sunt Paulo et Silae et de colentibus gentilibusque multitudo magna et mulieres nobiles non paucae |
Ac 17.5 | zelantes autem Iudaei adsumentesque de vulgo viros quosdam malos et turba facta concitaverunt civitatem et adsistentes domui Iasonis quaerebant eos producere in populum |
Ac 17.6 | et cum non invenissent eos trahebant Iasonem et quosdam fratres ad principes civitatis clamantes quoniam hii qui orbem concitant et huc venerunt |
Ac 17.7 | quos suscepit Iason et hii omnes contra decreta Caesaris faciunt regem alium dicentes esse Iesum |
Ac 17.8 | concitaverunt autem plebem et principes civitatis audientes haec |
Ac 17.9 | et accepto satis ab Iasone et a ceteris dimiserunt eos |
Ac 17.10 | fratres vero confestim per noctem dimiserunt Paulum et Silam in Beroeam qui cum advenissent in synagogam Iudaeorum introierunt |
Ac 17.11 | hii autem erant nobiliores eorum qui sunt Thessalonicae qui susceperunt verbum cum omni aviditate cotidie scrutantes scripturas si haec ita se haberent |
Ac 17.12 | et multi quidem crediderunt ex eis et gentilium mulierum honestarum et viri non pauci |
Ac 17.13 | cum autem cognovissent in Thessalonica Iudaei quia et Beroeae praedicatum est a Paulo verbum Dei venerunt et illuc commoventes et turbantes multitudinem |
Ac 17.14 | statimque tunc Paulum dimiserunt fratres ut iret usque ad mare Silas autem et Timotheus remanserunt ibi |
Ac 17.15 | qui autem deducebant Paulum perduxerunt usque Athenas et accepto mandato ab eo ad Silam et Timotheum ut quam celeriter venirent ad illum profecti sunt |
Ac 17.16 | Paulus autem cum Athenis eos expectaret incitabatur spiritus eius in ipso videns idolatriae deditam civitatem |
Ac 17.17 | disputabat igitur in synagoga cum Iudaeis et colentibus et in foro per omnes dies ad eos qui aderant |
Ac 17.18 | quidam autem epicurei et stoici philosophi disserebant cum eo et quidam dicebant quid vult seminiverbius hic dicere alii vero novorum daemoniorum videtur adnuntiator esse quia Iesum et resurrectionem adnuntiabat eis |
Ac 17.19 | et adprehensum eum ad Ariopagum duxerunt dicentes possumus scire quae est haec nova quae a te dicitur doctrina |
Ac 17.20 | nova enim quaedam infers auribus nostris volumus ergo scire quidnam velint haec esse |
Ac 17.21 | Athenienses autem omnes et advenae hospites ad nihil aliud vacabant nisi aut dicere aut audire aliquid novi |
Ac 17.22 | stans autem Paulus in medio Ariopagi ait viri athenienses per omnia quasi superstitiosiores vos video |
Ac 17.23 | praeteriens enim et videns simulacra vestra inveni et aram in qua scriptum erat ignoto deo quod ergo ignorantes colitis hoc ego adnuntio vobis |
Ac 17.24 | Deus qui fecit mundum et omnia quae in eo sunt hic caeli et terrae cum sit Dominus non in manufactis templis inhabitat |
Ac 17.25 | nec manibus humanis colitur indigens aliquo cum ipse det omnibus vitam et inspirationem et omnia |
Ac 17.26 | fecitque ex uno omne genus hominum inhabitare super universam faciem terrae definiens statuta tempora et terminos habitationis eorum |
Ac 17.27 | quaerere Deum si forte adtractent eum aut inveniant quamvis non longe sit ab unoquoque nostrum |
Ac 17.28 | in ipso enim vivimus et movemur et sumus sicut et quidam vestrum poetarum dixerunt ipsius enim et genus sumus |
Ac 17.29 | genus ergo cum simus Dei non debemus aestimare auro aut argento aut lapidi sculpturae artis et cogitationis hominis divinum esse simile |
Ac 17.30 | et tempora quidem huius ignorantiae despiciens Deus nunc adnuntiat hominibus ut omnes ubique paenitentiam agant |
Ac 17.31 | eo quod statuit diem in qua iudicaturus est orbem in aequitate in viro in quo statuit fidem praebens omnibus suscitans eum a mortuis |
Ac 17.32 | cum audissent autem resurrectionem mortuorum quidam quidem inridebant quidam vero dixerunt audiemus te de hoc iterum |
Ac 17.33 | sic Paulus exivit de medio eorum |
Ac 17.34 | quidam vero viri adherentes ei crediderunt in quibus et Dionisius Ariopagita et mulier nomine Damaris et alii cum eis |
Ac 18.1 | post haec egressus ab Athenis venit Corinthum |
Ac 18.2 | et inveniens quendam Iudaeum nomine Aquilam Ponticum genere qui nuper venerat ab Italia et Priscillam uxorem eius eo quod praecepisset Claudius discedere omnes Iudaeos a Roma accessit ad eos |
Ac 18.3 | et quia eiusdem erat artis manebat apud eos et operabatur erat autem scenofactoriae artis |
Ac 18.4 | |
Ac 18.5 | cum venissent autem de Macedonia Silas et Timotheus instabat verbo Paulus testificans Iudaeis esse Christum Iesum |
Ac 18.6 | contradicentibus autem eis et blasphemantibus excutiens vestimenta dixit ad eos sanguis vester super caput vestrum mundus ego ex hoc ad gentes vadam |
Ac 18.7 | et migrans inde intravit in domum cuiusdam nomine Titi Iusti colentis Deum cuius domus erat coniuncta synagogae |
Ac 18.8 | Crispus autem archisynagogus credidit Domino cum omni domo sua et multi Corinthiorum audientes credebant et baptizabantur |
Ac 18.9 | dixit autem Dominus nocte per visionem Paulo noli timere sed loquere et ne taceas |
Ac 18.10 | propter quod ego sum tecum et nemo adponetur tibi ut noceat te quoniam populus est mihi multus in hac civitate |
Ac 18.11 | sedit autem annum et sex menses docens apud eos verbum Dei |
Ac 18.12 | Gallione autem proconsule Achaiae insurrexerunt uno animo Iudaei in Paulum et adduxerunt eum ad tribunal |
Ac 18.13 | dicentes quia contra legem hic persuadet hominibus colere Deum |
Ac 18.14 | incipiente autem Paulo aperire os dixit Gallio ad Iudaeos si quidem esset iniquum aliquid aut facinus pessimum o viri iudaei recte vos sustinerem |
Ac 18.15 | si vero quaestiones sunt de verbo et nominibus et legis vestrae vos ipsi videritis iudex ego horum nolo esse |
Ac 18.16 | et minavit eos a tribunali |
Ac 18.17 | adprehendentes autem omnes Sosthenen principem synagogae percutiebant ante tribunal et nihil eorum Gallioni curae erat |
Ac 18.18 | Paulus vero cum adhuc sustinuisset dies multos fratribus valefaciens navigavit Syriam et cum eo Priscilla et Aquila qui sibi totonderat in Cencris caput habebat enim votum |
Ac 18.19 | devenitque Ephesum et illos ibi reliquit ipse vero ingressus synagogam disputavit cum Iudaeis |
Ac 18.20 | rogantibus autem eis ut ampliori tempore maneret non consensit |
Ac 18.21 | sed valefaciens et dicens iterum revertar ad vos Deo volente profectus est ab Epheso |
Ac 18.22 | et descendens Caesaream ascendit et salutavit ecclesiam et descendit Antiochiam |
Ac 18.23 | et facto ibi aliquanto tempore profectus est perambulans ex ordine galaticam regionem et Frygiam confirmans omnes discipulos |
Ac 18.24 | Iudaeus autem quidam Apollo nomine Alexandrinus natione vir eloquens devenit Ephesum potens in scripturis |
Ac 18.25 | hic erat edoctus viam Domini et fervens spiritu loquebatur et docebat diligenter ea quae sunt Iesu sciens tantum baptisma Iohannis |
Ac 18.26 | hic ergo coepit fiducialiter agere in synagoga quem cum audissent Priscilla et Aquila adsumpserunt eum et diligentius exposuerunt ei viam Dei |
Ac 18.27 | cum autem vellet ire Achaiam exhortati fratres scripserunt discipulis ut susciperent eum qui cum venisset contulit multum his qui crediderant |
Ac 18.28 | vehementer enim Iudaeos revincebat publice ostendens per scripturas esse Christum Iesum |
Ac 19.1 | factum est autem cum Apollo esset Corinthi ut Paulus peragratis superioribus partibus veniret Ephesum et inveniret quosdam discipulos |
Ac 19.2 | dixitque ad eos si Spiritum Sanctum accepistis credentes at illi ad eum sed neque si Spiritus Sanctus est audivimus |
Ac 19.7 | erant autem omnes viri fere duodecim |
Ac 19.8 | introgressus autem synagogam cum fiducia loquebatur per tres menses disputans et suadens de regno Dei |
Ac 19.9 | cum autem quidam indurarentur et non crederent maledicentes viam coram multitudine discedens ab eis segregavit discipulos cotidie disputans in scola Tyranni |
Ac 19.10 | hoc autem factum est per biennium ita ut omnes qui habitabant in Asia audirent verbum Domini Iudaei atque gentiles |
Ac 19.11 | virtutesque non quaslibet Deus faciebat per manus Pauli |
Ac 19.12 | ita ut etiam super languidos deferrentur a corpore eius sudaria vel semicintia et recedebant ab eis languores et spiritus nequam egrediebantur |
Ac 19.13 | temptaverunt autem quidam et de circumeuntibus iudaeis exorcistis invocare super eos qui habebant spiritus malos nomen Domini Iesu dicentes adiuro vos per Iesum quem Paulus praedicat |
Ac 19.14 | erant autem quidam Scevae Iudaei principis sacerdotum septem filii qui hoc faciebant |
Ac 19.15 | respondens autem spiritus nequam dixit eis Iesum novi et Paulum scio vos autem qui estis |
Ac 19.16 | et insiliens homo in eos in quo erat daemonium pessimum et dominatus amborum invaluit contra eos ita ut nudi et vulnerati effugerent de domo illa |
Ac 19.17 | hoc autem notum factum est omnibus Iudaeis atque gentilibus qui habitabant Ephesi et cecidit timor super omnes illos et magnificabatur nomen Domini Iesu |
Ac 19.18 | multique credentium veniebant confitentes et adnuntiantes actus suos |
Ac 19.19 | multi autem ex his qui fuerant curiosa sectati contulerunt libros et conbuserunt coram omnibus et conputatis pretiis illorum invenerunt pecuniam denariorum quinquaginta milium |
Ac 19.20 | ita fortiter verbum Dei crescebat et confirmabatur |
Ac 19.21 | his autem expletis posuit Paulus in Spiritu transita Macedonia et Achaia ire Hierosolymam dicens quoniam postquam fuero ibi oportet me et Romam videre |
Ac 19.22 | mittens autem in Macedoniam duos ex ministrantibus sibi Timotheum et Erastum ipse remansit ad tempus in Asia |
Ac 19.23 | facta est autem in illo tempore turbatio non minima de via |
Ac 19.24 | Demetrius enim quidam nomine argentarius faciens aedes argenteas Dianae praestabat artificibus non modicum quaestum |
Ac 19.25 | quos convocans et eos qui eiusmodi erant opifices dixit viri scitis quia de hoc artificio adquisitio est nobis |
Ac 19.26 | et videtis et auditis quia non solum Ephesi sed paene totius Asiae Paulus hic suadens avertit multam turbam dicens quoniam non sunt dii qui manibus fiunt |
Ac 19.27 | non solum autem haec periclitabitur nobis pars in redargutionem venire sed et magnae deae Dianae templum in nihilum reputabitur sed et destrui incipiet maiestas eius quam tota Asia et orbis colit |
Ac 19.28 | his auditis repleti sunt ira et exclamaverunt dicentes magna Diana Ephesiorum |
Ac 19.29 | et impleta est civitas confusione et impetum fecerunt uno animo in theatrum rapto Gaio et Aristarcho Macedonibus comitibus Pauli |
Ac 19.30 | Paulo autem volente intrare in populum non permiserunt discipuli |
Ac 19.31 | quidam autem et de Asiae principibus qui erant amici eius miserunt ad eum rogantes ne se daret in theatrum |
Ac 19.32 | alii autem aliud clamabant erat enim ecclesia confusa et plures nesciebant qua ex causa convenissent |
Ac 19.33 | de turba autem detraxerunt Alexandrum propellentibus eum Iudaeis Alexander ergo manu silentio postulato volebat rationem reddere populo |
Ac 19.34 | quem ut cognoverunt Iudaeum esse vox facta est una omnium quasi per horas duas clamantium magna Diana Ephesiorum |
Ac 19.35 | et cum sedasset scriba turbas dixit viri ephesii quis enim est hominum qui nesciat Ephesiorum civitatem cultricem esse magnae Dianae Iovisque prolis |
Ac 19.36 | cum ergo his contradici non possit oportet vos sedatos esse et nihil temere agere |
Ac 19.37 | adduxistis enim homines istos neque sacrilegos neque blasphemantes deam vestram |
Ac 19.38 | quod si Demetrius et qui cum eo sunt artifices habent adversus aliquem causam conventus forenses aguntur et pro consulibus sunt accusent invicem |
Ac 19.39 | si quid autem alterius rei quaeritis in legitima ecclesia poterit absolvi |
Ac 19.40 | nam et periclitamur argui seditionis hodiernae cum nullus obnoxius sit de quo non possimus reddere rationem concursus istius et cum haec dixisset dimisit ecclesiam |
Ac 20.1 | postquam autem cessavit tumultus vocatis Paulus discipulis et exhortatus eos valedixit et profectus est ut iret in Macedoniam |
Ac 20.2 | cum autem perambulasset partes illas et exhortatus eos fuisset multo sermone venit ad Graeciam |
Ac 20.3 | ubi cum fecisset menses tres factae sunt illi insidiae a Iudaeis navigaturo in Syriam habuitque consilium ut reverteretur per Macedoniam |
Ac 20.4 | comitatus est autem eum Sopater Pyrri Beroensis Thessalonicensium vero Aristarchus et Secundus et Gaius Derbeus et Timotheus Asiani vero Tychicus et Trophimus |
Ac 20.5 | hii cum praecessissent sustinebant nos Troade |
Ac 20.6 | nos vero navigavimus post dies azymorum a Philippis et venimus ad eos Troadem in diebus quinque ubi demorati sumus diebus septem |
Ac 20.7 | in una autem sabbati cum convenissemus ad frangendum panem Paulus disputabat eis profecturus in crastinum protraxitque sermonem usque in mediam noctem |
Ac 20.8 | erant autem lampades copiosae in cenaculo ubi eramus congregati |
Ac 20.9 | sedens autem quidam adulescens nomine Eutychus super fenestram cum mergeretur somno gravi disputante diu Paulo eductus somno cecidit de tertio cenaculo deorsum et sublatus est mortuus |
Ac 20.10 | ad quem cum descendisset Paulus incubuit super eum et conplexus dixit nolite turbari anima enim ipsius in eo est |
Ac 20.11 | ascendens autem frangensque panem et gustans satisque adlocutus usque in lucem sic profectus est |
Ac 20.12 | adduxerunt autem puerum viventem et consolati sunt non minime |
Ac 20.13 | nos autem ascendentes navem enavigavimus in Asson inde suscepturi Paulum sic enim disposuerat ipse per terram iter facturus |
Ac 20.14 | cum autem convenisset nos in Asson adsumpto eo venimus Mytilenen |
Ac 20.15 | et inde navigantes sequenti die venimus contra Chium et alia adplicuimus Samum et sequenti venimus Miletum |
Ac 20.16 | proposuerat enim Paulus transnavigare Ephesum ne qua mora illi fieret in Asia festinabat enim si possibile sibi esset ut diem pentecosten faceret Hierosolymis |
Ac 20.17 | a Mileto autem mittens Ephesum vocavit maiores natu ecclesiae |
Ac 20.18 | qui cum venissent ad eum et simul essent dixit eis vos scitis a prima die qua ingressus sum in Asiam qualiter vobiscum per omne tempus fuerim |
Ac 20.19 | serviens Domino cum omni humilitate et lacrimis et temptationibus quae mihi acciderunt ex insidiis Iudaeorum |
Ac 20.20 | quomodo nihil subtraxerim utilium quo minus adnuntiarem vobis et docerem vos publice et per domos |
Ac 20.21 | testificans Iudaeis atque gentilibus in Deum paenitentiam et fidem in Dominum nostrum Iesum Christum |
Ac 20.22 | et nunc ecce alligatus ego Spiritu vado in Hierusalem quae in ea eventura sint mihi ignorans |
Ac 20.23 | nisi quod Spiritus Sanctus per omnes civitates protestatur mihi dicens quoniam vincula et tribulationes me manent |
Ac 21.12 | quod cum audissemus rogabamus nos et qui loci illius erant ne ascenderet Hierosolymam |
Ac 21.13 | tunc respondit Paulus et dixit quid facitis flentes et adfligentes cor meum ego enim non solum alligari sed et mori in Hierusalem paratus sum propter nomen Domini Iesu |
Ac 21.14 | et cum ei suadere non possemus quievimus dicentes Domini voluntas fiat |
Ac 21.15 | post dies autem istos praeparati ascendebamus Hierusalem |
Ac 21.16 | venerunt autem et ex discipulis a Caesarea nobiscum adducentes apud quem hospitaremur Mnasonem quendam Cyprium antiquum discipulum |
Ac 21.17 | et cum venissemus Hierosolymam libenter exceperunt nos fratres |
Ac 21.18 | sequenti autem die introibat Paulus nobiscum ad Iacobum omnesque collecti sunt seniores |
Ac 21.19 | quos cum salutasset narrabat per singula quae fecisset Deus in gentibus per ministerium ipsius |
Ac 21.20 | at illi cum audissent magnificabant Deum dixeruntque ei vides frater quot milia sint in Iudaeis qui crediderunt et omnes aemulatores sunt legis |
Ac 21.21 | audierunt autem de te quia discessionem doceas a Mose eorum qui per gentes sunt Iudaeorum dicens non debere circumcidere eos filios suos neque secundum consuetudinem ingredi |
Ac 21.22 | quid ergo est utique oportet convenire multitudinem audient enim te supervenisse |
Ac 21.23 | hoc ergo fac quod tibi dicimus sunt nobis viri quattuor votum habentes super se |
Ac 21.24 | his adsumptis sanctifica te cum illis et inpende in illis ut radant capita et scient omnes quia quae de te audierunt falsa sunt sed ambulas et ipse custodiens legem |
Ac 21.25 | de his autem qui crediderunt ex gentibus nos scripsimus iudicantes ut abstineant se ab idolis immolato et sanguine et suffocato et fornicatione |
Ac 21.26 | tunc Paulus adsumptis viris postera die purificatus cum illis intravit in templum adnuntians expletionem dierum purificationis donec offerretur pro unoquoque eorum oblatio |
Ac 21.27 | dum autem septem dies consummarentur hii qui de Asia erant Iudaei cum vidissent eum in templo concitaverunt omnem populum et iniecerunt ei manus clamantes |
Ac 21.28 | viri israhelitae adiuvate hic est homo qui adversus populum et legem et locum hunc omnes ubique docens insuper et gentiles induxit in templum et violavit sanctum locum istum |
Ac 21.29 | viderant enim Trophimum Ephesium in civitate cum ipso quem aestimaverunt quoniam in templum induxisset Paulus |
Ac 21.30 | commotaque est civitas tota et facta est concursio populi et adprehendentes Paulum trahebant eum extra templum et statim clausae sunt ianuae |
Ac 21.31 | quaerentibus autem eum occidere nuntiatum est tribuno cohortis quia tota confunditur Hierusalem |
Ac 21.32 | qui statim adsumptis militibus et centurionibus decucurrit ad illos qui cum vidissent tribunum et milites cessaverunt percutere Paulum |
Ac 21.33 | tunc accedens tribunus adprehendit eum et iussit alligari catenis duabus et interrogabat quis esset et quid fecisset |
Ac 21.34 | alii autem aliud clamabant in turba et cum non posset certum cognoscere prae tumultu iussit duci eum in castra |
Ac 21.35 | et cum venisset ad gradus contigit ut portaretur a militibus propter vim populi |
Ac 21.36 | sequebatur enim multitudo populi clamans tolle eum |
Ac 21.37 | et cum coepisset induci in castra Paulus dicit tribuno si licet mihi loqui aliquid ad te qui dixit graece nosti |
Ac 21.38 | nonne tu es Aegyptius qui ante hos dies tumultum concitasti et eduxisti in desertum quattuor milia virorum sicariorum |
Ac 21.39 | et dixit ad eum Paulus ego homo sum quidem iudaeus a Tarso Ciliciae non ignotae civitatis municeps rogo autem te permitte mihi loqui ad populum |
Ac 21.40 | et cum ille permisisset Paulus stans in gradibus annuit manu ad plebem et magno silentio facto adlocutus est hebraea lingua dicens |
Ac 22.1 | viri fratres et patres audite quam ad vos nunc reddo rationem |
Ac 22.2 | cum audissent autem quia hebraea lingua loquitur ad illos magis praestiterunt silentium |
Ac 22.3 | et dixit ego sum vir iudaeus natus Tarso Ciliciae nutritus autem in ista civitate secus pedes Gamalihel eruditus iuxta veritatem paternae legis aemulator legis sicut et vos omnes estis hodie |
Ac 22.4 | qui hanc viam persecutus sum usque ad mortem alligans et tradens in custodias viros ac mulieres |
Ac 22.5 | sicut princeps sacerdotum testimonium mihi reddit et omnes maiores natu a quibus et epistulas accipiens ad fratres Damascum pergebam ut adducerem inde vinctos in Hierusalem uti punirentur |
Ac 22.6 | factum est autem eunte me et adpropinquante Damasco media die subito de caelo circumfulsit me lux copiosa |
Ac 22.7 | et decidens in terram audivi vocem dicentem mihi Saule Saule quid me persequeris |
Ac 22.20 | et cum funderetur sanguis Stephani testis tui ego adstabam et consentiebam et custodiebam vestimenta interficientium illum |
Ac 22.21 | et dixit ad me vade quoniam ego in nationes longe mittam te |
Ac 22.22 | audiebant autem eum usque ad hoc verbum et levaverunt vocem suam dicentes tolle de terra eiusmodi non enim fas est eum vivere |
Ac 22.23 | vociferantibus autem eis et proicientibus vestimenta sua et pulverem iactantibus in aerem |
Ac 22.24 | iussit tribunus induci eum in castra et flagellis caedi et torqueri eum ut sciret propter quam causam sic adclamarent ei |
Ac 22.25 | et cum adstrinxissent eum loris dixit adstanti sibi centurioni Paulus si hominem romanum et indemnatum licet vobis flagellare |
Ac 22.26 | quo audito centurio accessit ad tribunum et nuntiavit dicens quid acturus es hic enim homo civis romanus est |
Ac 22.27 | accedens autem tribunus dixit illi dic mihi tu Romanus es at ille dixit etiam |
Ac 22.28 | et respondit tribunus ego multa summa civitatem hanc consecutus sum et Paulus ait ego autem et natus sum |
Ac 22.29 | protinus ergo discesserunt ab illo qui eum torturi erant tribunus quoque timuit postquam rescivit quia civis romanus esset et quia alligasset eum |
Ac 22.30 | postera autem die volens scire diligentius qua ex causa accusaretur a Iudaeis solvit eum et iussit sacerdotes convenire et omne concilium et producens Paulum statuit inter illos |
Ac 23.1 | intendens autem concilium Paulus ait viri fratres ego omni conscientia bona conversatus sum ante Deum usque in hodiernum diem |
Ac 23.2 | princeps autem sacerdotum Ananias praecepit adstantibus sibi percutere os eius |
Ac 23.3 | tunc Paulus ad eum dixit percutiet te Deus paries dealbate et tu sedens iudicas me secundum legem et contra legem iubes me percuti |
Ac 23.4 | et qui adstabant dixerunt summum sacerdotem Dei maledicis |
Ac 23.5 | dixit autem Paulus nesciebam fratres quia princeps est sacerdotum scriptum est enim principem populi tui non maledices |
Ac 23.6 | sciens autem Paulus quia una pars esset Sadducaeorum et altera Pharisaeorum exclamavit in concilio viri fratres ego Pharisaeus sum filius Pharisaeorum de spe et resurrectione mortuorum ego iudicor |
Ac 23.7 | et cum haec dixisset facta est dissensio inter Pharisaeos et Sadducaeos et soluta est multitudo |
Ac 23.8 | Sadducaei enim dicunt non esse resurrectionem neque angelum neque spiritum Pharisaei autem utrumque confitentur |
Ac 23.9 | factus est autem clamor magnus et surgentes quidam Pharisaeorum pugnabant dicentes nihil mali invenimus in homine isto quod si spiritus locutus est ei aut angelus |
Ac 23.10 | et cum magna dissensio facta esset timens tribunus ne discerperetur Paulus ab ipsis iussit milites descendere et rapere eum de medio eorum ac deducere eum in castra |
Ac 23.11 | sequenti autem nocte adsistens ei Dominus ait constans esto sicut enim testificatus es de me Hierusalem sic te oportet et Romae testificari |
Ac 23.12 | facta autem die collegerunt se quidam ex Iudaeis et devoverunt se dicentes neque manducaturos neque bibituros donec occiderent Paulum |
Ac 23.13 | erant autem plus quam quadraginta qui hanc coniurationem fecerant |
Ac 23.14 | qui accesserunt ad principes sacerdotum et seniores et dixerunt devotione devovimus nos nihil gustaturos donec occidamus Paulum |
Ac 23.15 | nunc ergo vos notum facite tribuno cum concilio ut producat illum ad vos tamquam aliquid certius cognituri de eo nos vero priusquam adpropiet parati sumus interficere illum |
Ac 23.16 | quod cum audisset filius sororis Pauli insidias venit et intravit in castra nuntiavitque Paulo |
Ac 23.17 | vocans autem Paulus ad se unum ex centurionibus ait adulescentem hunc perduc ad tribunum habet enim aliquid indicare illi |
Ac 23.18 | et ille quidem adsumens eum duxit ad tribunum et ait vinctus Paulus vocans rogavit me hunc adulescentem perducere ad te habentem aliquid loqui tibi |
Ac 23.19 | adprehendens autem tribunus manum illius secessit cum eo seorsum et interrogavit illum quid est quod habes indicare mihi |
Ac 23.20 | ille autem dixit Iudaeis convenit rogare te ut crastina die Paulum producas in concilium quasi aliquid certius inquisituri sint de illo |
Ac 23.21 | tu vero ne credideris illis insidiantur enim ei ex eis viri amplius quadraginta qui se devoverunt non manducare neque bibere donec interficiant eum et nunc parati sunt expectantes promissum tuum |
Ac 23.22 | tribunus igitur dimisit adulescentem praecipiens ne cui loqueretur quoniam haec nota sibi fecisset |
Ac 23.23 | et vocatis duobus centurionibus dixit illis parate milites ducentos ut eant usque Caesaream et equites septuaginta et lancearios ducentos a tertia hora noctis |
Ac 23.24 | et iumenta praeparate ut inponentes Paulum salvum perducerent ad Felicem praesidem |
Ac 23.25 | |
Ac 23.26 | scribens epistulam continentem haec Claudius Lysias optimo praesidi Felici salutem |
Ac 23.27 | virum hunc conprehensum a Iudaeis et incipientem interfici ab eis superveniens cum exercitu eripui cognito quia Romanus est |
Ac 23.28 | volensque scire causam quam obiciebant illi deduxi eum in concilium eorum |
Ac 23.29 | quem inveni accusari de quaestionibus legis ipsorum nihil vero dignum morte aut vinculis habentem crimen |
Ac 23.30 | et cum mihi perlatum esset de insidiis quas paraverunt ei misi ad te denuntians et accusatoribus ut dicant apud te |
Ac 23.31 | milites ergo secundum praeceptum sibi adsumentes Paulum duxerunt per noctem in Antipatridem |
Ac 23.32 | et postera die dimissis equitibus ut irent cum eo reversi sunt ad castra |
Ac 23.33 | qui cum venissent Caesaream et tradidissent epistulam praesidi statuerunt ante illum et Paulum |
Ac 23.34 | cum legisset autem et interrogasset de qua provincia esset et cognoscens quia de Cilicia |
Ac 23.35 | audiam te inquit cum et accusatores tui venerint iussitque in praetorio Herodis custodiri eum |
Ac 24.1 | post quinque autem dies descendit princeps sacerdotum Ananias cum senioribus quibusdam et Tertullo quodam oratore qui adierunt praesidem adversus Paulum |
Ac 24.2 | et citato Paulo coepit accusare Tertullus dicens cum in multa pace agamus per te et multa corrigantur per tuam providentiam |
Ac 24.3 | semper et ubique suscipimus optime Felix cum omni gratiarum actione |
Ac 24.4 | ne diutius autem te protraham oro breviter audias nos pro tua clementia |
Ac 24.5 | invenimus hunc hominem pestiferum et concitantem seditiones omnibus Iudaeis in universo orbe et auctorem seditionis sectae Nazarenorum |
Ac 24.6 | qui etiam templum violare conatus est quem et adprehendimus |
Ac 24.7 | |
Ac 24.8 | a quo poteris ipse iudicans de omnibus istis cognoscere de quibus nos accusamus eum |
Ac 24.9 | adiecerunt autem et Iudaei dicentes haec ita se habere |
Ac 24.10 | respondit autem Paulus annuente sibi praeside dicere ex multis annis esse te iudicem genti huic sciens bono animo pro me satisfaciam |
Ac 24.11 | potes enim cognoscere quia non plus sunt dies mihi quam duodecim ex quo ascendi adorare in Hierusalem |
Ac 24.12 | et neque in templo invenerunt me cum aliquo disputantem aut concursum facientem turbae neque in synagogis neque in civitate |
Ac 24.13 | neque probare possunt tibi de quibus nunc accusant me |
Ac 24.14 | confiteor autem hoc tibi quod secundum sectam quam dicunt heresim sic deservio patrio Deo meo credens omnibus quae in lege et prophetis scripta sunt |
Ac 24.15 | spem habens in Deum quam et hii ipsi expectant resurrectionem futuram iustorum et iniquorum |
Ac 24.16 | in hoc et ipse studeo sine offendiculo conscientiam habere ad Deum et ad homines semper |
Ac 24.17 | post annos autem plures elemosynas facturus in gentem meam veni et oblationes et vota |
Ac 24.18 | in quibus invenerunt me purificatum in templo non cum turba neque cum tumultu |
Ac 24.19 | quidam autem ex Asia Iudaei quos oportebat apud te praesto esse et accusare si quid haberent adversum me |
Ac 24.20 | aut hii ipsi dicant si quid invenerunt in me iniquitatis cum stem in concilio |
Ac 24.21 | nisi de una hac solummodo voce qua clamavi inter eos stans quoniam de resurrectione mortuorum ego iudicor hodie a vobis |
Ac 24.22 | distulit autem illos Felix certissime sciens de via dicens cum tribunus Lysias descenderit audiam vos |
Ac 24.23 | iussitque centurioni custodiri eum et habere requiem nec quemquam prohibere de suis ministrare ei |
Ac 24.24 | post aliquot autem dies veniens Felix cum Drusilla uxore sua quae erat Iudaea vocavit Paulum et audivit ab eo fidem quae est in Iesum Christum |
Ac 24.25 | disputante autem illo de iustitia et castitate et de iudicio futuro timefactus Felix respondit quod nunc adtinet vade tempore autem oportuno accersiam te |
Ac 24.26 | simul et sperans quia pecunia daretur a Paulo propter quod et frequenter accersiens eum loquebatur cum eo |
Ac 24.27 | biennio autem expleto accepit successorem Felix Porcium Festum volens autem gratiam praestare Iudaeis Felix reliquit Paulum vinctum |
Ac 25.1 | Festus ergo cum venisset in provinciam post triduum ascendit Hierosolymam a Caesarea |
Ac 25.2 | adieruntque eum principes sacerdotum et primi Iudaeorum adversus Paulum et rogabant eum |
Ac 25.3 | postulantes gratiam adversum eum ut iuberet perduci eum Hierusalem insidias tendentes ut eum interficerent in via |
Ac 25.4 | Festus autem respondit servari Paulum in Caesarea se autem maturius profecturum |
Ac 25.5 | qui ergo in vobis ait potentes sunt descendentes simul si quod est in viro crimen accusent eum |
Ac 25.6 | demoratus autem inter eos dies non amplius quam octo aut decem descendit Caesaream et altera die sedit pro tribunali et iussit Paulum adduci |
Ac 25.7 | qui cum perductus esset circumsteterunt eum qui ab Hierosolyma descenderant Iudaei multas et graves causas obicientes quas non poterant probare |
Ac 25.8 | Paulo autem rationem reddente quoniam neque in legem Iudaeorum neque in templum neque in Caesarem quicquam peccavi |
Ac 25.9 | Festus autem volens Iudaeis gratiam praestare respondens Paulo dixit vis Hierosolymam ascendere et ibi de his iudicari apud me |
Ac 25.10 | dixit autem Paulus ad tribunal Caesaris sto ubi me oportet iudicari Iudaeis non nocui sicut tu melius nosti |
Ac 25.11 | si enim nocui aut dignum morte aliquid feci non recuso mori si vero nihil est eorum quae hii accusant me nemo potest me illis donare Caesarem appello |
Ac 25.12 | tunc Festus cum consilio locutus respondit Caesarem appellasti ad Caesarem ibis |
Ac 25.13 | et cum dies aliquot transacti essent Agrippa rex et Bernice descenderunt Caesaream ad salutandum Festum |
Ac 25.14 | et cum dies plures ibi demorarentur Festus regi indicavit de Paulo dicens vir quidam est derelictus a Felice vinctus |
Ac 25.15 | de quo cum essem Hierosolymis adierunt me principes sacerdotum et seniores Iudaeorum postulantes adversus illum damnationem |
Ac 25.16 | ad quos respondi quia non est consuetudo Romanis donare aliquem hominem priusquam is qui accusatur praesentes habeat accusatores locumque defendendi accipiat ad abluenda crimina |
Ac 25.17 | cum ergo huc convenissent sine ulla dilatione sequenti die sedens pro tribunali iussi adduci virum |
Ac 25.18 | de quo cum stetissent accusatores nullam causam deferebant de quibus ego suspicabar malum |
Ac 25.19 | quaestiones vero quasdam de sua superstitione habebant adversus eum et de quodam Iesu defuncto quem adfirmabat Paulus vivere |
Ac 25.20 | haesitans autem ego de huiusmodi quaestione dicebam si vellet ire Hierosolymam et ibi iudicari de istis |
Ac 25.21 | Paulo autem appellante ut servaretur ad Augusti cognitionem iussi servari eum donec mittam eum ad Caesarem |
Ac 25.22 | Agrippa autem ad Festum volebam et ipse hominem audire cras inquit audies eum |
Ac 25.23 | altera autem die cum venisset Agrippa et Bernice cum multa ambitione et introissent in auditorium cum tribunis et viris principalibus civitatis et iubente Festo adductus est Paulus |
Ac 25.24 | et dixit Festus Agrippa rex et omnes qui simul adestis nobiscum viri videtis hunc de quo omnis multitudo Iudaeorum interpellavit me Hierosolymis petens et hic clamantes non oportere eum vivere amplius |
Ac 25.25 | ego vero conperi nihil dignum eum morte admisisse ipso autem hoc appellante Augustum iudicavi mittere |
Ac 25.26 | de quo quid certum scribam domino non habeo propter quod produxi eum ad vos et maxime ad te rex Agrippa ut interrogatione facta habeam quid scribam |
Ac 25.27 | sine ratione enim mihi videtur mittere vinctum et causas eius non significare |
Ac 26.1 | Agrippa vero ad Paulum ait permittitur tibi loqui pro temet ipso tunc Paulus extenta manu coepit rationem reddere |
Ac 26.2 | de omnibus quibus accusor a Iudaeis rex Agrippa aestimo me beatum apud te cum sim defensurus me hodie |
Ac 26.3 | maxime te sciente omnia quae apud Iudaeos sunt consuetudines et quaestiones propter quod obsecro patienter me audias |
Ac 26.4 | et quidem vitam meam a iuventute quae ab initio fuit in gente mea in Hierosolymis noverunt omnes Iudaei |
Ac 26.5 | praescientes me ab initio si velint testimonium perhibere quoniam secundum certissimam sectam nostrae religionis vixi Pharisaeus |
Ac 26.6 | et nunc in spe quae ad patres nostros repromissionis facta est a Deo sto iudicio subiectus |
Ac 26.7 | in quam duodecim tribus nostrae nocte ac die deservientes sperant devenire de qua spe accusor a Iudaeis rex |
Ac 26.8 | quid incredibile iudicatur apud vos si Deus mortuos suscitat |
Ac 26.9 | et ego quidem existimaveram me adversus nomen Iesu Nazareni debere multa contraria agere |
Ac 26.10 | quod et feci Hierosolymis et multos sanctorum ego in carceribus inclusi a principibus sacerdotum potestate accepta et cum occiderentur detuli sententiam |
Ac 26.11 | et per omnes synagogas frequenter puniens eos conpellebam blasphemare et amplius insaniens in eos persequebar usque in exteras civitates |
Ac 26.12 | in quibus dum irem Damascum cum potestate et permissu principum sacerdotum |
Ac 26.13 | die media in via vidi rex de caelo supra splendorem solis circumfulsisse me lumen et eos qui mecum simul erant |
Ac 26.14 | omnesque nos cum decidissemus in terram audivi vocem loquentem mihi hebraica lingua Saule Saule quid me persequeris durum est tibi contra stimulum calcitrare |
Ac 26.15 | ego autem dixi quis es Domine Dominus autem dixit ego sum Iesus quem tu persequeris |
Ac 26.16 | sed exsurge et sta super pedes tuos ad hoc enim apparui tibi ut constituam te ministrum et testem eorum quae vidisti et eorum quibus apparebo tibi |
Ac 26.17 | eripiens te de populo et gentibus in quas nunc ego mitto te |
Ac 26.18 | aperire oculos eorum ut convertantur a tenebris ad lucem et de potestate Satanae ad Deum ut accipiant remissionem peccatorum et sortem inter sanctos per fidem quae est in me |
Ac 26.19 | unde rex Agrippa non fui incredulus caelestis visionis |
Ac 26.20 | sed his qui sunt Damasci primum et Hierosolymis et in omnem regionem Iudaeae et gentibus adnuntiabam ut paenitentiam agerent et converterentur ad Deum digna paenitentiae opera facientes |
Ac 26.21 | hac ex causa me Iudaei cum essem in templo conprehensum temptabant interficere |
Ac 26.22 | auxilio autem adiutus Dei usque in hodiernum diem sto testificans minori atque maiori nihil extra dicens quam ea quae prophetae sunt locuti futura esse et Moses |
Ac 26.23 | si passibilis Christus si primus ex resurrectione mortuorum lumen adnuntiaturus est populo et gentibus |
Ac 26.24 | haec loquente eo et rationem reddente Festus magna voce dixit insanis Paule multae te litterae ad insaniam convertunt |
Ac 26.25 | at Paulus non insanio inquit optime Feste sed veritatis et sobrietatis verba eloquor |
Ac 26.26 | scit enim de his rex ad quem et constanter loquor latere enim eum nihil horum arbitror neque enim in angulo quicquam horum gestum est |
Ac 26.27 | credis rex Agrippa prophetis scio quia credis |
Ac 26.28 | Agrippa autem ad Paulum in modico suades me Christianum fieri |
Ac 26.29 | et Paulus opto apud Deum et in modico et in magno non tantum te sed et omnes hos qui audiunt hodie fieri tales qualis et ego sum exceptis vinculis his |
Ac 26.30 | et exsurrexit rex et praeses et Bernice et qui adsidebant eis |
Ac 26.31 | et cum secessissent loquebantur ad invicem dicentes quia nihil morte aut vinculorum dignum quid facit homo iste |
Ac 26.32 | Agrippa autem Festo dixit dimitti poterat homo hic si non appellasset Caesarem |
Ac 27.1 | ut autem iudicatum est eum navigare in Italiam et tradi Paulum cum reliquis custodiis centurioni nomine Iulio cohortis Augustae |
Ac 27.2 | ascendentes autem navem hadrumetinam incipientem navigare circa Asiae loca sustulimus perseverante nobiscum Aristarcho Macedone Thessalonicense |
Ac 27.3 | sequenti autem die devenimus Sidonem humane autem tractans Iulius Paulum permisit ad amicos ire et curam sui agere |
Ac 27.4 | et inde cum sustulissemus subnavigavimus Cypro propterea quod essent venti contrarii |
Ac 27.5 | et pelagus Ciliciae et Pamphiliae navigantes venimus Lystram quae est Lyciae |
Ac 27.6 | et ibi inveniens centurio navem alexandrinam navigantem in Italiam transposuit nos in eam |
Ac 27.7 | et cum multis diebus tarde navigaremus et vix devenissemus contra Cnidum prohibente nos vento adnavigavimus Cretae secundum Salmonem |
Ac 27.8 | et vix iuxta navigantes venimus in locum quendam qui vocatur Boni portus cui iuxta erat civitas Thalassa |
Ac 27.9 | multo autem tempore peracto et cum iam non esset tuta navigatio eo quod et ieiunium iam praeterisset consolabatur Paulus |
Ac 27.10 | dicens eis viri video quoniam cum iniuria et multo damno non solum oneris et navis sed etiam animarum nostrarum incipit esse navigatio |
Ac 27.11 | centurio autem gubernatori et nauclerio magis credebat quam his quae a Paulo dicebantur |
Ac 27.12 | et cum aptus portus non esset ad hiemandum plurimi statuerunt consilium navigare inde si quo modo possent devenientes Phoenice hiemare portum Cretae respicientem ad africum et ad chorum |
Ac 27.13 | adspirante autem austro aestimantes propositum se tenere cum sustulissent de Asson legebant Cretam |
Ac 27.14 | non post multum autem misit se contra ipsam ventus typhonicus qui vocatur euroaquilo |
Ac 27.15 | cumque arrepta esset navis et non posset conari in ventum data nave flatibus ferebamur |
Ac 27.16 | insulam autem quandam decurrentes quae vocatur Caudam potuimus vix obtinere scapham |
Ac 27.17 | qua sublata adiutoriis utebantur accingentes navem timentes ne in Syrtim inciderent submisso vase sic ferebantur |
Ac 27.18 | valide autem nobis tempestate iactatis sequenti die iactum fecerunt |
Ac 27.19 | et tertia die suis manibus armamenta navis proiecerunt |
Ac 27.20 | neque sole autem neque sideribus apparentibus per plures dies et tempestate non exigua inminente iam ablata erat spes omnis salutis nostrae |
Ac 27.21 | et cum multa ieiunatio fuisset tunc stans Paulus in medio eorum dixit oportebat quidem o viri audito me non tollere a Creta lucrique facere iniuriam hanc et iacturam |
Ac 27.22 | et nunc suadeo vobis bono animo esse amissio enim nullius animae erit ex vobis praeterquam navis |
Ac 27.23 | adstitit enim mihi hac nocte angelus Dei cuius sum ego et cui deservio |
Ac 27.24 | dicens ne timeas Paule Caesari te oportet adsistere et ecce donavit tibi Deus omnes qui navigant tecum |
Ac 27.25 | propter quod bono animo estote viri credo enim Deo quia sic erit quemadmodum dictum est mihi |
Ac 27.26 | in insulam autem quandam oportet nos devenire |
Ac 27.27 | sed posteaquam quartadecima nox supervenit navigantibus nobis in Hadria circa mediam noctem suspicabantur nautae apparere sibi aliquam regionem |
Ac 27.28 | qui submittentes invenerunt passus viginti et pusillum inde separati invenerunt passus quindecim |
Ac 27.29 | timentes autem ne in aspera loca incideremus de puppi mittentes anchoras quattuor optabant diem fieri |
Ac 27.30 | nautis vero quaerentibus fugere de navi cum misissent scapham in mare sub obtentu quasi a prora inciperent anchoras extendere |
Ac 27.31 | dixit Paulus centurioni et militibus nisi hii in navi manserint vos salvi fieri non potestis |
Ac 27.32 | tunc absciderunt milites funes scaphae et passi sunt eam excidere |
Ac 27.33 | et cum lux inciperet fieri rogabat Paulus omnes sumere cibum dicens quartadecima hodie die expectantes ieiuni permanetis nihil accipientes |
Ac 27.34 | propter quod rogo vos accipere cibum pro salute vestra quia nullius vestrum capillus de capite peribit |
Ac 27.35 | et cum haec dixisset sumens panem gratias egit Deo in conspectu omnium et cum fregisset coepit manducare |
Ac 27.36 | animaequiores autem facti omnes et ipsi adsumpserunt cibum |
Ac 27.37 | eramus vero universae animae in navi ducentae septuaginta sex |
Ac 27.38 | et satiati cibo adleviabant navem iactantes triticum in mare |
Ac 27.39 | cum autem dies factus esset terram non agnoscebant sinum vero quendam considerabant habentem litus in quem cogitabant si possent eicere navem |
Ac 27.40 | et cum anchoras abstulissent committebant se mari simul laxantes iuncturas gubernaculorum et levato artemone secundum flatum aurae tendebant ad litus |
Ac 27.41 | et cum incidissemus in locum bithalassum inpegerunt navem et prora quidem fixa manebat inmobilis puppis vero solvebatur a vi maris |
Ac 27.42 | militum autem consilium fuit ut custodias occiderent ne quis cum enatasset effugeret |
Ac 27.43 | centurio autem volens servare Paulum prohibuit fieri iussitque eos qui possent natare mittere se primos et evadere et ad terram exire |
Ac 27.44 | et ceteros alios in tabulis ferebant quosdam super ea quae de navi essent et sic factum est ut omnes animae evaderent ad terram |
Ac 28.1 | et cum evasissemus tunc cognovimus quia Militene insula vocatur barbari vero praestabant non modicam humanitatem nobis |
Ac 28.2 | accensa enim pyra reficiebant nos omnes propter imbrem qui inminebat et frigus |
Ac 28.3 | cum congregasset autem Paulus sarmentorum aliquantam multitudinem et inposuisset super ignem vipera a calore cum processisset invasit manum eius |
Ac 28.4 | ut vero viderunt barbari pendentem bestiam de manu eius ad invicem dicebant utique homicida est homo hic qui cum evaserit de mari Ultio non sinit vivere |
Ac 28.5 | et ille quidem excutiens bestiam in ignem nihil mali passus est |
Ac 28.6 | at illi existimabant eum in tumorem convertendum et subito casurum et mori diu autem illis sperantibus et videntibus nihil mali in eo fieri convertentes se dicebant eum esse deum |
Ac 28.7 | in locis autem illis erant praedia principis insulae nomine Publii qui nos suscipiens triduo benigne exhibuit |
Ac 28.8 | contigit autem patrem Publii febribus et dysenteria vexatum iacere ad quem Paulus intravit et cum orasset et inposuisset ei manus salvavit eum |
Ac 28.9 | quo facto et omnes qui in insula habebant infirmitates accedebant et curabantur |