Dan 1.1 | anno tertio regni Ioachim regis Iuda venit Nabuchodonosor rex Babylonis Hierusalem et obsedit eam |
Dan 1.2 | et tradidit Dominus in manu eius Ioachim regem Iudae et partem vasorum domus Dei et asportavit ea in terram Sennaar in domum dei sui et vasa intulit in domum thesauri dei sui |
Dan 1.3 | et ait rex Asfanaz praeposito eunuchorum suorum ut introduceret de filiis Israhel et de semine regio et tyrannorum |
Dan 1.4 | pueros in quibus nulla esset macula decoros forma et eruditos omni sapientia cautos scientia et doctos disciplina et qui possent stare in palatio regis ut doceret eos litteras et linguam Chaldeorum |
Dan 1.5 | et constituit eis rex annonam per singulos dies de cibis suis et de vino unde bibebat ipse ut enutriti tribus annis postea starent in conspectu regis |
Dan 1.6 | fuerunt ergo inter eos de filiis Iuda Danihel Ananias Misahel et Azarias |
Dan 1.7 | et inposuit eis praepositus eunuchorum nomina Daniheli Balthasar et Ananiae Sedrac Misaheli Misac et Azariae Abdenago |
Dan 1.8 | proposuit autem Danihel in corde suo ne pollueretur de mensa regis neque de vino potus eius et rogavit eunuchorum praepositum ne contaminaretur |
Dan 1.9 | dedit autem Deus Daniheli gratiam et misericordiam in conspectu principis eunuchorum |
Dan 1.10 | et ait princeps eunuchorum ad Danihel timeo ego dominum meum regem qui constituit vobis cibum et potum qui si viderit vultus vestros macilentiores prae ceteris adulescentibus coaevis vestris condemnabitis caput meum regi |
Dan 1.11 | et dixit Danihel ad Malassar quem constituerat princeps eunuchorum super Danihel Ananiam Misahel et Azariam |
Dan 1.12 | tempta nos obsecro servos tuos diebus decem et dentur nobis legumina ad vescendum et aqua ad bibendum |
Dan 1.13 | et contemplare vultus nostros et vultus puerorum qui vescuntur cibo regio et sicut videris facies cum servis tuis |
Dan 1.14 | qui audito sermone huiuscemodi temptavit eos diebus decem |
Dan 1.15 | post dies autem decem apparuerunt vultus eorum meliores et corpulentiores prae omnibus pueris qui vescebantur cibo regio |
Dan 1.16 | porro Malassar tollebat cibaria et vinum potus eorum dabatque eis legumina |
Dan 1.17 | pueris autem his dedit Deus scientiam et disciplinam in omni libro et sapientia Daniheli autem intellegentiam omnium visionum et somniorum |
Dan 1.18 | conpletis itaque diebus post quos dixerat rex ut introducerentur introduxit eos praepositus eunuchorum in conspectu Nabuchodonosor |
Dan 1.19 | cumque locutus eis fuisset rex non sunt inventi de universis tales ut Danihel Ananias Misahel et Azarias et steterunt in conspectu regis |
Dan 1.20 | et omne verbum sapientiae et intellectus quod sciscitatus est ab eis rex invenit in eis decuplum super cunctos ariolos et magos qui erant in universo regno eius |
Dan 1.21 | fuit autem Danihel usque ad annum primum Cyri regis |
Dan 2.1 | in anno secundo regni Nabuchodonosor vidit Nabuchodonosor somnium et conterritus est spiritus eius et somnium eius fugit ab eo |
Dan 2.2 | praecepit ergo rex ut convocarentur arioli et magi et malefici et Chaldei et indicarent regi somnia sua qui cum venissent steterunt coram rege |
Dan 2.3 | et dixit ad eos rex vidi somnium et mente confusus ignoro quid viderim |
Dan 2.4 | responderuntque Chaldei regi syriace rex in sempiternum vive dic somnium servis tuis et interpretationem eius indicabimus |
Dan 2.5 | et respondens rex ait Chaldeis sermo recessit a me nisi indicaveritis mihi somnium et coniecturam eius peribitis vos et domus vestrae publicabuntur |
Dan 2.6 | si autem somnium et coniecturam eius narraveritis praemia et dona et honorem multum accipietis a me somnium igitur et interpretationem eius indicate mihi |
Dan 2.7 | responderunt secundo atque dixerunt rex somnium dicat servis suis et interpretationem illius indicabimus |
Dan 2.8 | respondit rex et ait certo novi quia tempus redimitis scientes quod recesserit a me sermo |
Dan 2.9 | si ergo somnium non indicaveritis mihi una est de vobis sententia quod interpretationem quoque fallacem et deceptione plenam conposueritis ut loquamini mihi donec tempus pertranseat somnium itaque dicite mihi ut sciam quod interpretationem quoque eius ver |
Dan 2.10 | respondentes ergo Chaldei coram rege dixerunt non est homo super terram qui sermonem tuum rex possit implere sed neque regum quisquam magnus et potens verbum huiuscemodi sciscitatur ab omni ariolo et mago et Chaldeo |
Dan 2.11 | sermo enim quem tu rex quaeris gravis est nec repperietur quisquam qui indicet illum in conspectu regis exceptis diis quorum non est cum hominibus conversatio |
Dan 2.12 | quo audito rex in furore et in ira magna praecepit ut perirent omnes sapientes Babylonis |
Dan 2.13 | et egressa sententia sapientes interficiebantur quaerebaturque Danihel et socii eius ut perirent |
Dan 2.14 | tunc Danihel requisivit de lege atque sententia ab Arioch principe militiae regis qui egressus fuerat ad interficiendos sapientes Babylonis |
Dan 2.15 | et interrogavit eum qui a rege acceperat potestatem quam ob causam tam crudelis sententia a facie esset regis egressa cum ergo rem indicasset Arioch Daniheli |
Dan 2.16 | Danihel ingressus rogavit regem ut tempus daret sibi ad solutionem indicandam regi |
Dan 2.17 | et ingressus est domum suam Ananiaeque Misaheli et Azariae sociis suis indicavit negotium |
Dan 2.18 | ut quaererent misericordiam a facie Dei caeli super sacramento isto et non perirent Danihel et socii eius cum ceteris sapientibus Babylonis |
Dan 2.19 | tunc Daniheli per visionem nocte mysterium revelatum est et Danihel benedixit Deo caeli |
Dan 2.20 | et locutus ait sit nomen Domini benedictum a saeculo et usque in saeculum quia sapientia et fortitudo eius sunt |
Dan 2.31 | tu rex videbas et ecce quasi statua una grandis statua illa magna et statura sublimis stabat contra te et intuitus eius erat terribilis |
Dan 2.32 | huius statuae caput ex auro optimo erat pectus autem et brachia de argento porro venter et femora ex aere |
Dan 2.33 | tibiae autem ferreae pedum quaedam pars erat ferrea quaedam fictilis |
Dan 2.34 | videbas ita donec abscisus est lapis sine manibus et percussit statuam in pedibus eius ferreis et fictilibus et comminuit eos |
Dan 2.35 | tunc contrita sunt pariter ferrum testa aes argentum et aurum et redacta quasi in favillam aestivae areae rapta sunt vento nullusque locus inventus est eis lapis autem qui percusserat statuam factus est mons magnus et implevit universam terram |
Dan 2.36 | hoc est somnium interpretationem quoque eius dicemus coram te rex |
Dan 2.37 | tu rex regum es et Deus caeli regnum fortitudinem et imperium et gloriam dedit tibi |
Dan 2.38 | et omnia in quibus habitant filii hominum et bestiae agri volucresque caeli dedit in manu tua et sub dicione tua universa constituit tu es ergo caput aureum |
Dan 2.39 | et post te consurget regnum aliud minus te et regnum tertium aliud aereum quod imperabit universae terrae |
Dan 2.40 | et regnum quartum erit velut ferrum quomodo ferrum comminuit et domat omnia sic comminuet omnia haec et conteret |
Dan 2.41 | porro quia vidisti pedum et digitorum partem testae figuli et partem ferream regnum divisum erit quod tamen de plantario ferri orietur secundum quod vidisti ferrum mixtum testae ex luto |
Dan 2.42 | et digitos pedum ex parte ferreos et ex parte fictiles ex parte regnum erit solidum et ex parte contritum |
Dan 2.43 | quia autem vidisti ferrum mixtum testae ex luto commiscebuntur quidem humano semine sed non adherebunt sibi sicuti ferrum misceri non potest testae |
Dan 2.44 | in diebus autem regnorum illorum suscitabit Deus caeli regnum quod in aeternum non dissipabitur et regnum eius populo alteri non tradetur comminuet et consumet universa regna haec et ipsum stabit in aeternum |
Dan 2.45 | secundum quod vidisti quod de monte abscisus est lapis sine manibus et comminuit testam et ferrum et aes et argentum et aurum Deus magnus ostendit regi quae futura sunt postea et verum est somnium et fidelis interpretatio eius |
Dan 2.46 | tunc rex Nabuchodonosor cecidit in faciem suam et Danihelum adoravit et hostias et incensum praecepit ut sacrificarent ei |
Dan 2.47 | loquens ergo rex ait Daniheli vere Deus vester Deus deorum est et Dominus regum et revelans mysteria quoniam potuisti aperire sacramentum hoc |
Dan 2.48 | tunc rex Danihelum in sublime extulit et munera multa et magna dedit ei et constituit eum principem super omnes provincias Babylonis et praefectum magistratuum super cunctos sapientes Babylonis |
Dan 2.49 | Danihel autem postulavit a rege et constituit super opera provinciae Babylonis Sedrac Misac et Abdenago ipse autem Danihel erat in foribus regis |
Dan 3.1 | Nabuchodonosor rex fecit statuam auream altitudine cubitorum sexaginta latitudine cubitorum sex et statuit eam in campo Duram provinciae Babylonis |
Dan 3.2 | itaque Nabuchodonosor rex misit ad congregandos satrapas magistratus et iudices duces et tyrannos et praefectos omnesque principes regionum ut convenirent ad dedicationem statuae quam erexerat Nabuchodonosor rex |
Dan 3.3 | tunc congregati sunt satrapae magistratus et iudices duces et tyranni et optimates qui erant in potestatibus constituti et universi principes regionum ut convenirent ad dedicationem statuae quam erexerat Nabuchodonosor rex stabant autem in conspectu statu |
Dan 3.4 | et praeco clamabat valenter vobis dicitur populis tribubus et linguis |
Dan 3.5 | in hora qua audieritis sonitum tubae et fistulae et citharae sambucae et psalterii et symphoniae et universi generis musicorum cadentes adorate statuam auream quam constituit Nabuchodonosor rex |
Dan 3.6 | si quis autem non prostratus adoraverit eadem hora mittetur in fornacem ignis ardentis |
Dan 3.7 | post haec igitur statim ut audierunt omnes populi sonitum tubae fistulae et citharae sambucae et psalterii et symphoniae et omnis generis musicorum cadentes omnes populi et tribus et linguae adoraverunt statuam auream quam constituerat Nabuchodonosor rex |
Dan 3.8 | statimque et in ipso tempore accedentes viri chaldei accusaverunt Iudaeos |
Dan 3.9 | dixeruntque Nabuchodonosor regi rex in aeternum vive |
Dan 3.10 | tu rex posuisti decretum ut omnis homo qui audierit sonitum tubae fistulae et citharae sambucae et psalterii et symphoniae et universi generis musicorum prosternat se et adoret statuam auream |
Dan 3.11 | si quis autem non procidens adoraverit mittatur in fornacem ignis ardentem |
Dan 3.12 | sunt ergo viri iudaei quos constituisti super opera regionis Babyloniae Sedrac Misac et Abdenago viri isti contempserunt rex decretum tuum deos tuos non colunt et statuam auream quam erexisti non adorant |
Dan 3.13 | tunc Nabuchodonosor in furore et in ira praecepit ut adducerentur Sedrac Misac et Abdenago qui confestim adducti sunt in conspectu regis |
Dan 3.14 | pronuntiansque Nabuchodonosor rex ait eis verene Sedrac Misac et Abdenago deos meos non colitis et statuam auream quam constitui non adoratis |
Dan 3.15 | nunc ergo si estis parati quacumque hora audieritis sonitum tubae fistulae et citharae sambucae psalterii et symphoniae omnisque generis musicorum prosternite vos et adorate statuam quam feci quod si non adoraveritis eadem hora mittemini in fornacem ignis |
Dan 3.16 | respondentes Sedrac Misac et Abdenago dixerunt regi Nabuchodonosor non oportet nos de hac re respondere tibi |
Dan 3.17 | ecce enim Deus noster quem colimus potest eripere nos de camino ignis ardentis et de manibus tuis rex liberare |
Dan 3.18 | quod si noluerit notum tibi sit rex quia deos tuos non colimus et statuam auream quam erexisti non adoramus |
Dan 3.19 | tunc Nabuchodonosor repletus est furore et aspectus faciei illius inmutatus est super Sedrac Misac et Abdenago et praecepit ut succenderetur fornax septuplum quam succendi consuerat |
Dan 3.20 | et viris fortissimis de exercitu suo iussit ut ligatis pedibus Sedrac Misac et Abdenago mitterent eos in fornacem ignis ardentem |
Dan 3.21 | et confestim viri illi vincti cum bracis suis et tiaris et calciamentis et vestibus missi sunt in medium fornacis ignis ardentis |
Dan 3.22 | nam iussio regis urguebat fornax autem succensa erat nimis porro viros illos qui miserant Sedrac Misac et Abdenago interfecit flamma ignis |
Dan 3.23 | viri autem hii id est tres Sedrac Misac et Abdenago ceciderunt in medio camini ignis ardentis conligati |
Dan 3.24 | et ambulabant in medio flammae laudantes Deum et benedicentes Domino |
Dan 3.25 | stans autem Azarias oravit sic aperiensque os suum in medio ignis ait |
Dan 3.26 | benedictus es Domine Deus patrum nostrorum et laudabilis et gloriosum nomen tuum in saecula |
Dan 3.90 | benedicite omnes religiosi Domino Deo deorum laudate et confitemini quia in omnia saecula misericordia eius |
Dan 3.91 | tunc Nabuchodonosor rex obstipuit et surrexit propere et ait optimatibus suis nonne tres viros misimus in medio ignis conpeditos qui respondentes dixerunt regi vere rex |
Dan 3.92 | respondit et ait ecce ego video viros quattuor solutos et ambulantes in medio ignis et nihil corruptionis in eis est et species quarti similis filio Dei |
Dan 3.93 | tunc accessit Nabuchodonosor ad ostium fornacis ignis ardentis et ait Sedrac Misac et Abdenago servi Dei excelsi egredimini et venite statimque egressi sunt Sedrac Misac et Abdenago de medio ignis |
Dan 3.94 | et congregati satrapae magistratus et iudices et potentes regis contemplabantur viros illos quoniam nihil potestatis habuisset ignis in corporibus eorum et capillus capitis eorum non esset adustus et sarabara eorum non fuissent inmutata et odor ignis non |
Dan 3.95 | et erumpens Nabuchodonosor ait benedictus Deus eorum Sedrac videlicet Misac et Abdenago qui misit angelum suum et eruit servos suos quia crediderunt in eo et verbum regis inmutaverunt et tradiderunt corpora sua ne servirent et ne adorarent omnem deum exce |
Dan 3.96 | a me ergo positum est hoc decretum ut omnis populus et tribus et lingua quaecumque locuta fuerit blasphemiam contra Deum Sedrac Misac et Abdenago dispereat et domus eius vastetur neque enim est Deus alius qui possit ita salvare |
Dan 3.97 | tunc rex promovit Sedrac Misac et Abdenago in provincia Babylonis |
Dan 3.98 | Nabuchodonosor rex omnibus populis gentibus et linguis quae habitant in universa terra pax vobis multiplicetur |
Dan 3.99 | signa et mirabilia fecit apud me Deus excelsus placuit ergo mihi praedicare |
Dan 3.100 | signa eius quia magna sunt et mirabilia eius quia fortia et regnum eius regnum sempiternum et potestas eius in generationem et generationem |
Dan 4.1 | ego Nabuchodonosor quietus eram in domo mea et florens in palatio meo |
Dan 4.2 | somnium vidi quod perterruit me et cogitationes meae in stratu meo et visiones capitis mei conturbaverunt me |
Dan 4.3 | et per me propositum est decretum ut introducerentur in conspectu meo cuncti sapientes Babylonis et ut solutionem somnii indicarent mihi |
Dan 4.4 | tunc ingrediebantur arioli magi Chaldei et aruspices et somnium narravi in conspectu eorum et solutionem eius non indicaverunt mihi |
Dan 4.5 | donec collega ingressus est in conspectu meo Danihel cuius nomen Balthasar secundum nomen dei mei qui habet spiritum deorum sanctorum in semet ipso et somnium coram eo locutus sum |
Dan 4.6 | Balthasar princeps ariolorum quem ego scio quod spiritum deorum sanctorum habeas in te et omne sacramentum non est inpossibile tibi visiones somniorum meorum quas vidi et solutionem eorum narra |
Dan 4.7 | visio capitis mei in cubili meo videbam et ecce arbor in medio terrae et altitudo eius nimia |
Dan 4.8 | magna arbor et fortis et proceritas eius contingens caelum aspectus illius erat usque ad terminos universae terrae |
Dan 4.9 | folia eius pulcherrima et fructus eius nimius et esca universorum in ea subter eam habitabant animalia et bestiae et in ramis eius conversabantur volucres caeli et ex ea vescebatur omnis caro |
Dan 4.10 | videbam in visione capitis mei super stratum meum et ecce vigil et sanctus de caelo descendit |
Dan 4.11 | clamavit fortiter et sic ait succidite arborem et praecidite ramos eius excutite folia eius et dispergite fructum eius fugiant bestiae quae subter eam sunt et volucres de ramis eius |
Dan 4.12 | verumtamen germen radicum eius in terra sinite et alligetur vinculo ferreo et aereo in herbis quae foris sunt et rore caeli tinguatur et cum feris pars eius in herba terrae |
Dan 4.13 | cor eius ab humano commutetur et cor ferae detur ei et septem tempora mutentur super eum |
Dan 4.14 | in sententia vigilum decretum est et sermo sanctorum et petitio donec cognoscant viventes quoniam dominatur Excelsus in regno hominum et cuicumque voluerit dabit illud et humillimum hominem constituet super eo |
Dan 4.15 | hoc somnium vidi ego rex Nabuchodonosor tu ergo Balthasar interpretationem narra festinus quia omnes sapientes regni mei non queunt solutionem edicere mihi tu autem potes quia spiritus deorum sanctorum in te est |
Dan 4.16 | tunc Danihel cuius nomen Balthasar coepit intra semet ipsum tacitus cogitare quasi hora una et cogitationes eius conturbabant eum respondens autem rex ait Balthasar somnium et interpretatio eius non conturbent te respondit Balthasar et dixit domine mi som |
Dan 4.17 | arborem quam vidisti sublimem atque robustam cuius altitudo pertingit ad caelum et aspectus illius in omnem terram |
Dan 4.18 | et rami eius pulcherrimi et fructus eius nimius et esca omnium in ea subter eam habitantes bestiae agri et in ramis eius commorantes aves caeli |
Dan 4.19 | tu es rex qui magnificatus es et invaluisti et magnitudo tua crevit et pervenit usque ad caelum et potestas tua in terminos universae terrae |
Dan 4.20 | quod autem vidit rex vigilem et sanctum descendere de caelo et dicere succidite arborem et dissipate illam attamen germen radicum eius in terra dimittite et vinciatur ferro et aere in herbis foris et rore caeli conspergatur et cum feris sit pabulum eius d |
Dan 4.21 | haec est interpretatio sententiae Altissimi quae pervenit super dominum meum regem |
Dan 4.22 | eicient te ab hominibus et cum bestiis feris erit habitatio tua et faenum ut bos comedes et rore caeli infunderis septem quoque tempora mutabuntur super te donec scias quod dominetur Excelsus super regnum hominum et cuicumque voluerit det illud |
Dan 4.23 | quod autem praecepit ut relinqueretur germen radicum eius id est arboris regnum tuum tibi manebit postquam cognoveris potestatem esse caelestem |
Dan 4.24 | quam ob rem rex consilium meum placeat tibi et peccata tua elemosynis redime et iniquitates tuas misericordiis pauperum forsitan ignoscat delictis tuis |
Dan 4.25 | omnia venerunt super Nabuchodonosor regem |
Dan 4.26 | post finem mensuum duodecim in aula Babylonis deambulabat |
Dan 4.27 | responditque rex et ait nonne haec est Babylon magna quam ego aedificavi in domum regni in robore fortitudinis meae et in gloria decoris mei |
Dan 4.28 | cum adhuc sermo esset in ore regis vox de caelo ruit tibi dicitur Nabuchodonosor rex regnum transiit a te |
Dan 4.29 | et ab hominibus te eicient et cum bestiis feris erit habitatio tua faenum quasi bos comedes et septem tempora mutabuntur super te donec scias quod dominetur Excelsus in regno hominum et cuicumque voluerit det illud |
Dan 4.30 | eadem hora sermo conpletus est super Nabuchodonosor ex hominibus abiectus est et faenum ut bos comedit et rore caeli corpus eius infectum est donec capilli eius in similitudinem aquilarum crescerent et ungues eius quasi avium |
Dan 4.31 | igitur post finem dierum ego Nabuchodonosor oculos meos ad caelum levavi et sensus meus redditus est mihi et Altissimo benedixi et viventem in sempiternum laudavi et glorificavi quia potestas eius potestas sempiterna et regnum eius in generationem et gene |
Dan 4.32 | et omnes habitatores terrae apud eum in nihilum reputati sunt iuxta voluntatem enim suam facit tam in virtutibus caeli quam in habitatoribus terrae et non est qui resistat manui eius et dicat ei quare fecisti |
Dan 4.33 | in ipso tempore sensus meus reversus est ad me et ad honorem regni mei decoremque perveni et figura mea reversa est ad me et optimates mei et magistratus mei requisierunt me et in regno meo constitutus sum et magnificentia amplior addita est mihi |
Dan 4.34 | nunc igitur ego Nabuchodonosor laudo et magnifico et glorifico Regem caeli quia omnia opera eius vera et viae eius iudicia et gradientes in superbia potest humiliare |
Dan 5.1 | Balthasar rex fecit grande convivium optimatibus suis mille et unusquisque secundum suam bibebat aetatem |
Dan 5.2 | praecepit ergo iam temulentus ut adferrentur vasa aurea et argentea quae asportaverat Nabuchodonosor pater eius de templo quod fuit in Hierusalem ut biberent in eis rex et optimates eius uxoresque eius et concubinae |
Dan 5.3 | tunc adlata sunt vasa aurea quae asportaverat de templo quod fuerat in Hierusalem et biberunt in eis rex et optimates eius uxores et concubinae illius |
Dan 5.4 | bibebant vinum et laudabant deos suos aureos et argenteos et aereos ferreos ligneosque et lapideos |
Dan 5.5 | in eadem hora apparuerunt digiti quasi manus hominis scribentis contra candelabrum in superficie parietis aulae regiae et rex aspiciebat articulos manus scribentis |
Dan 5.6 | tunc regis facies commutata est et cogitationes eius conturbabant eum et conpages renum eius solvebantur et genua eius ad se invicem conlidebantur |
Dan 5.7 | exclamavit itaque rex fortiter ut introducerent magos Chaldeos et aruspices et proloquens rex ait sapientibus Babylonis quicumque legerit scripturam hanc et interpretationem eius manifestam mihi fecerit purpura vestietur et torquem auream habebit in collo |
Dan 5.8 | tunc ingressi omnes sapientes regis non potuerunt nec scripturam legere nec interpretationem indicare regi |
Dan 5.9 | unde rex Balthasar satis conturbatus est et vultus illius inmutatus est sed et optimates eius turbabantur |
Dan 5.10 | regina autem pro re quae acciderat regi et optimatibus eius domum convivii ingressa est et proloquens ait rex in aeternum vive non te conturbent cogitationes tuae neque facies tua inmutetur |
Dan 5.11 | est vir in regno tuo qui spiritum deorum sanctorum habet in se et in diebus patris tui scientia et sapientia inventae sunt in eo nam et rex Nabuchodonosor pater tuus principem magorum incantatorum Chaldeorum et aruspicum constituit eum pater inquam tuus o |
Dan 5.12 | quia spiritus amplior et prudentia intellegentiaque interpretatio somniorum et ostensio secretorum ac solutio ligatorum inventae sunt in eo hoc est in Danihelo cui rex posuit nomen Balthasar nunc itaque Danihel vocetur et interpretationem narrabit |
Dan 5.13 | igitur introductus est Danihel coram rege ad quem praefatus rex ait tu es Danihel de filiis captivitatis Iudae quam adduxit rex pater meus de Iudaea |
Dan 5.14 | audivi de te quoniam spiritum deorum habeas et scientia intellegentiaque ac sapientia ampliores inventae sint in te |
Dan 5.15 | et nunc introgressi sunt in conspectu meo sapientes magi ut scripturam hanc legerent et interpretationem eius indicarent mihi et nequiverunt sensum sermonis huius edicere |
Dan 5.16 | porro ego audivi de te quod possis obscura interpretari et ligata dissolvere si ergo vales scripturam legere et interpretationem indicare mihi purpura vestieris et torquem auream circa collum tuum habebis et tertius in regno meo princeps eris |
Dan 5.17 | ad quae respondens Danihel ait coram rege munera tua sint tibi et dona domus tuae alteri da scripturam autem legam tibi rex et interpretationem eius ostendam tibi |
Dan 5.18 | o rex Deus altissimus regnum et magnificentiam gloriam et honorem dedit Nabuchodonosor patri tuo |
Dan 5.19 | et propter magnificentiam quam dederat ei universi populi tribus et linguae tremebant et metuebant eum quos volebat interficiebat et quos volebat percutiebat quos volebat exaltabat et quos volebat humiliabat |
Dan 5.20 | quando autem elevatum est cor eius et spiritus illius obfirmatus est ad superbiam depositus est de solio regni sui et gloria eius ablata est |
Dan 5.21 | et a filiis hominum eiectus est sed et cor eius cum bestiis positum est et cum onagris erat habitatio eius faenum quoque ut bos comedebat et rore caeli corpus eius infectum est donec cognosceret quod potestatem habeat Altissimus in regno hominum et quemcu |
Dan 5.22 | tu quoque filius eius Balthasar non humiliasti cor tuum cum scires haec omnia |
Dan 5.23 | sed adversum Dominatorem caeli elevatus es et vasa domus eius adlata sunt coram te et tu et optimates tui et uxores tuae et concubinae vinum bibistis in eis deos quoque argenteos et aureos et aereos ferreos ligneosque et lapideos qui non vident neque audi |
Dan 5.24 | idcirco ab eo missus est articulus manus quae scripsit hoc quod exaratum est |
Dan 5.25 | haec est autem scriptura quae digesta est mane thecel fares |
Dan 5.26 | et haec interpretatio sermonis mane numeravit Deus regnum tuum et conplevit illud |
Dan 5.27 | thecel adpensum est in statera et inventus es minus habens |
Dan 5.28 | fares divisum est regnum tuum et datum est Medis et Persis |
Dan 5.29 | tunc iubente rege indutus est Danihel purpura et circumdata est torques aurea collo eius et praedicatum est de eo quod haberet potestatem tertius in regno |
Dan 5.30 | eadem nocte interfectus est Balthasar rex Chaldeus |
Dan 5.31 | et Darius Medus successit in regnum annos natus sexaginta duo |
Dan 6.1 | placuit Dario et constituit supra regnum satrapas centum viginti ut essent in toto regno suo |
Dan 6.2 | et super eos principes tres ex quibus Danihel unus erat ut satrapae illis redderent rationem et rex non sustineret molestiam |
Dan 6.3 | igitur Danihel superabat omnes principes et satrapas quia spiritus Dei amplior erat in eo |
Dan 6.4 | porro rex cogitabat constituere eum super omne regnum unde principes et satrapae quaerebant occasionem ut invenirent Daniheli ex latere regni nullamque causam et suspicionem repperire potuerunt eo quod fidelis esset et omnis culpa et suspicio non invenire |
Dan 6.5 | dixerunt ergo viri illi non inveniemus Daniheli huic aliquam occasionem nisi forte in lege Dei sui |
Dan 6.6 | tunc principes et satrapae subripuerunt regi et sic locuti sunt ei Darie rex in aeternum vive |
Dan 6.7 | consilium inierunt cuncti principes regni magistratus et satrapae senatores et iudices ut decretum imperatorium exeat et edictum ut omnis qui petierit aliquam petitionem a quocumque deo et homine usque ad dies triginta nisi a te rex mittatur in lacum leon |
Dan 6.8 | nunc itaque rex confirma sententiam et scribe decretum ut non inmutetur quod statutum est a Medis atque Persis nec praevaricari cuiquam liceat |
Dan 6.9 | porro rex Darius proposuit edictum et statuit |
Dan 6.10 | quod cum Danihel conperisset id est constitutam legem ingressus est domum suam et fenestris apertis in cenaculo suo contra Hierusalem tribus temporibus in die flectebat genua sua et adorabat confitebaturque coram Deo suo sicut et ante facere consueverat |
Dan 6.11 | viri igitur illi curiosius inquirentes invenerunt Danihel orantem et obsecrantem Deum suum |
Dan 6.12 | et accedentes locuti sunt regi super edicto rex numquid non constituisti ut omnis homo qui rogaret quemquam de diis et hominibus usque ad dies triginta nisi a te rex mitteretur in lacum leonum ad quod respondens rex ait verus sermo iuxta decretum Medorum |
Dan 6.13 | tunc respondentes dixerunt coram rege Danihel de filiis captivitatis Iudae non curavit de lege tua et de edicto quod constituisti sed tribus temporibus per diem orat obsecratione sua |
Dan 6.14 | quod verbum cum audisset rex satis contristatus est et pro Danihel posuit cor ut liberaret eum et usque ad occasum solis laborabat ut erueret illum |
Dan 6.15 | viri autem illi intellegentes regem dixerunt ei scito rex quia lex Medorum est atque Persarum ut omne decretum quod constituit rex non liceat inmutari |
Dan 6.16 | tunc rex praecepit et adduxerunt Danihelem et miserunt eum in lacum leonum dixitque rex Daniheli Deus tuus quem colis semper ipse liberabit te |
Dan 6.17 | adlatusque est lapis unus et positus est super os laci quem obsignavit rex anulo suo et anulo optimatum suorum ne quid fieret contra Danihel |
Dan 6.18 | et abiit rex in domum suam et dormivit incenatus cibique non sunt inlati coram eo insuper et somnus recessit ab eo |
Dan 6.19 | tunc rex primo diluculo consurgens festinus ad lacum leonum perrexit |
Dan 6.20 | adpropinquansque lacui Danihelem voce lacrimabili inclamavit et affatus est eum Danihel serve Dei viventis Deus tuus cui tu servis semper putasne valuit liberare te a leonibus |
Dan 6.21 | et Danihel regi respondens ait rex in aeternum vive |
Dan 6.22 | Deus meus misit angelum suum et conclusit ora leonum et non nocuerunt mihi quia coram eo iustitia inventa est in me sed et coram te rex delictum non feci |
Dan 6.23 | tunc rex vehementer gavisus est super eo et Danihelem praecepit educi de lacu eductusque est Danihel de lacu et nulla laesio inventa est in eo quia credidit Deo suo |
Dan 6.24 | iubente autem rege adducti sunt viri illi qui accusaverant Danihelem et in lacum leonum missi sunt ipsi et filii et uxores eorum et non pervenerunt usque ad pavimentum laci donec arriperent eos leones et omnia ossa eorum comminuerunt |
Dan 6.25 | tunc Darius rex scripsit universis populis tribubus et linguis habitantibus in universa terra pax vobis multiplicetur |
Dan 6.26 | a me constitutum est decretum ut in universo imperio et regno meo tremescant et paveant Deum Danihelis ipse est enim Deus vivens et aeternus in saecula et regnum eius non dissipabitur et potestas eius usque in aeternum |
Dan 6.27 | ipse liberator atque salvator faciens signa et mirabilia in caelo et in terra qui liberavit Danihelem de manu leonum |
Dan 6.28 | porro Danihel perseveravit usque ad regnum Darii regnumque Cyri Persae |
Dan 7.1 | anno primo Balthasar regis Babylonis Danihel somnium vidit visio autem capitis eius in cubili suo et somnium scribens brevi sermone conprehendit summatimque perstringens ait |
Dan 7.2 | videbam in visione mea nocte et ecce quattuor venti caeli pugnabant in mari magno |
Dan 7.3 | et quattuor bestiae grandes ascendebant de mari diversae inter se |
Dan 7.4 | prima quasi leaena et alas habebat aquilae aspiciebam donec evulsae sunt alae eius et sublata est de terra et super pedes quasi homo stetit et cor eius datum est ei |
Dan 7.5 | et ecce bestia alia similis urso in parte stetit et tres ordines erant in ore eius et in dentibus eius et sic dicebant ei surge comede carnes plurimas |
Dan 7.6 | post hoc aspiciebam et ecce alia quasi pardus et alas habebat avis quattuor super se et quattuor capita erant in bestia et potestas data est ei |
Dan 7.7 | post hoc aspiciebam in visione noctis et ecce bestia quarta terribilis atque mirabilis et fortis nimis dentes ferreos habebat magnos comedens atque comminuens et reliqua pedibus suis conculcans dissimilis autem erat ceteris bestiis quas videram ante eam e |
Dan 7.8 | considerabam cornua et ecce cornu aliud parvulum ortum est de medio eorum et tria de cornibus primis evulsa sunt a facie eius et ecce oculi quasi oculi hominis erant in cornu isto et os loquens ingentia |
Dan 7.9 | aspiciebam donec throni positi sunt et antiquus dierum sedit vestimentum eius quasi nix candidum et capilli capitis eius quasi lana munda thronus eius flammae ignis rotae eius ignis accensus |
Dan 7.10 | fluvius igneus rapidusque egrediebatur a facie eius milia milium ministrabant ei et decies milies centena milia adsistebant ei iudicium sedit et libri aperti sunt |
Dan 7.15 | horruit spiritus meus ego Danihel territus sum in his et visiones capitis mei conturbaverunt me |
Dan 7.16 | accessi ad unum de adsistentibus et veritatem quaerebam ab eo de omnibus his qui dixit mihi interpretationem sermonum et edocuit me |
Dan 7.17 | hae bestiae magnae quattuor quattuor regna consurgent de terra |
Dan 7.18 | suscipient autem regnum sancti Dei altissimi et obtinebunt regnum usque in saeculum et saeculum saeculorum |
Dan 7.19 | post hoc volui diligenter discere de bestia quarta quia erat dissimilis valde ab omnibus et terribilis nimis dentes et ungues eius ferrei comedebat et comminuebat et reliquias pedibus suis conculcabat |
Dan 7.20 | et de cornibus decem quae habebat in capite et de alio quod ortum fuerat ante quod ceciderant tria cornua de cornu illo quod habebat oculos et os loquens grandia et maius erat ceteris |
Dan 7.21 | aspiciebam et ecce cornu illud faciebat bellum adversus sanctos et praevalebat eis |
Dan 7.22 | donec venit antiquus dierum et iudicium dedit sanctis Excelsi et tempus advenit et regnum obtinuerunt sancti |
Dan 7.23 | et sic ait bestia quarta regnum quartum erit in terra quod maius erit omnibus regnis et devorabit universam terram et conculcabit et comminuet eam |
Dan 7.24 | porro cornua decem ipsius regni decem reges erunt et alius consurget post eos et ipse potentior erit prioribus et tres reges humiliabit |
Dan 7.25 | et sermones contra Excelsum loquetur et sanctos Altissimi conteret et putabit quod possit mutare tempora et leges et tradentur in manu eius usque ad tempus et tempora et dimidium temporis |
Dan 7.26 | et iudicium sedebit ut auferatur potentia et conteratur et dispereat usque in finem |
Dan 7.27 | regnum autem et potestas et magnitudo regni quae est subter omne caelum detur populo sanctorum Altissimi cuius regnum regnum sempiternum est et omnes reges servient ei et oboedient |
Dan 7.28 | hucusque finis verbi ego Danihel multum cogitationibus meis conturbabar et facies mea mutata est in me verbum autem in corde meo conservavi |
Dan 8.1 | anno tertio regni Balthasar regis visio apparuit mihi ego Danihel post id quod videram in principio |
Dan 8.2 | vidi in visione mea cum essem in Susis castro quod est in Aelam civitate vidi autem in visione esse me super portam Ulai |
Dan 8.3 | et levavi oculos meos et vidi et ecce aries unus stabat ante paludem habens cornua excelsa et unum excelsius altero atque succrescens postea |
Dan 8.4 | vidi arietem cornibus ventilantem contra occidentem et contra aquilonem et contra meridiem et omnes bestiae non poterant resistere ei neque liberari de manu eius fecitque secundum voluntatem suam et magnificatus est |
Dan 8.5 | et ego intellegebam ecce autem hircus caprarum veniebat ab occidente super faciem totius terrae et non tangebat terram porro hircus habebat cornu insigne inter oculos suos |
Dan 8.6 | et venit usque ad arietem illum cornutum quem videram stantem ante portam et cucurrit ad eum in impetu fortitudinis suae |
Dan 8.7 | cumque adpropinquasset prope arietem efferatus est in eum et percussit arietem et comminuit duo cornua eius et non poterat aries resistere ei cumque eum misisset in terram conculcavit et nemo quibat liberare arietem de manu eius |
Dan 8.8 | hircus autem caprarum magnus factus est nimis cumque crevisset fractum est cornu magnum et orta sunt cornua quattuor subter illud per quattuor ventos caeli |
Dan 8.9 | de uno autem ex eis egressum est cornu unum modicum et factum est grande contra meridiem et contra orientem et contra fortitudinem |
Dan 8.10 | et magnificatum est usque ad fortitudinem caeli et deiecit de fortitudine et de stellis et conculcavit eas |
Dan 8.11 | et usque ad principem fortitudinis magnificatus est et ab eo tulit iuge sacrificium et deiecit locum sanctificationis eius |
Dan 8.12 | robur autem datum est contra iuge sacrificium propter peccata et prosternetur veritas in terra et faciet et prosperabitur |
Dan 8.13 | et audivi unum de sanctis loquentem et dixit unus sanctus alteri nescio cui loquenti usquequo visio et iuge sacrificium et peccatum desolationis quae facta est et sanctuarium et fortitudo conculcabitur |
Dan 8.14 | et dixit ei usque ad vesperam et mane duo milia trecenti et mundabitur sanctuarium |
Dan 8.15 | factum est autem cum viderem ego Danihel visionem et quaererem intellegentiam ecce stetit in conspectu meo quasi species viri |
Dan 8.16 | et audivi vocem viri inter Ulai et clamavit et ait Gabrihel fac intellegere istum visionem |
Dan 8.17 | et venit et stetit iuxta ubi ego stabam cumque venisset pavens corrui in faciem meam et ait ad me intellege fili hominis quoniam in tempore finis conplebitur visio |
Dan 8.18 | cumque loqueretur ad me conlapsus sum pronus in terram et tetigit me et statuit me in gradu meo |
Dan 8.19 | dixitque mihi ego ostendam tibi quae futura sint in novissimo maledictionis quoniam habet tempus finem suum |
Dan 8.20 | aries quem vidisti habere cornua rex Medorum est atque Persarum |
Dan 8.21 | porro hircus caprarum rex Graecorum est et cornu grande quod erat inter oculos eius ipse est rex primus |
Dan 8.22 | quod autem fracto illo surrexerunt quattuor pro eo quattuor reges de gente eius consurgent sed non in fortitudine eius |
Dan 8.23 | et post regnum eorum cum creverint iniquitates consurget rex inpudens facie et intellegens propositiones |
Dan 8.24 | et roborabitur fortitudo eius sed non in viribus suis et supra quam credi potest universa vastabit et prosperabitur et faciet et interficiet robustos et populum sanctorum |
Dan 8.25 | secundum voluntatem suam et dirigetur dolus in manu eius et cor suum magnificabit et in copia rerum omnium occidet plurimos et contra principem principum consurget et sine manu conteretur |
Dan 8.26 | et visio vespere et mane quae dicta est vera est tu ergo signa visionem quia post dies multos erit |
Dan 8.27 | et ego Danihel langui et aegrotavi per dies cumque surrexissem faciebam opera regis et stupebam ad visionem et non erat qui interpretaretur |
Dan 9.1 | in anno primo Darii filii Asueri de semine Medorum qui imperavit super regnum Chaldeorum |
Dan 9.2 | anno uno regni eius ego Danihel intellexi in libris numerum annorum de quo factus est sermo Domini ad Hieremiam prophetam ut conplerentur desolationes Hierusalem septuaginta anni |
Dan 9.3 | et posui faciem meam ad Dominum Deum rogare et deprecari in ieiuniis sacco et cinere |
Dan 9.4 | et oravi Dominum Deum meum et confessus sum et dixi obsecro Domine Deus magne et terribilis custodiens pactum et misericordiam diligentibus te et custodientibus mandata tua |
Dan 10.15 | cumque loqueretur mihi huiuscemodi verbis deieci vultum meum ad terram et tacui |
Dan 10.16 | et ecce quasi similitudo filii hominis tetigit labia mea et aperiens os meum locutus sum et dixi ad eum qui stabat contra me domine mi in visione tua dissolutae sunt conpages meae et nihil in me remansit virium |
Dan 10.17 | et quomodo poterit servus domini mei loqui cum domino meo nihil enim in me remansit virium sed et halitus meus intercluditur |
Dan 10.18 | rursum ergo tetigit me quasi visio hominis et confortavit me |
Dan 10.19 | et dixit noli timere vir desideriorum pax tibi confortare et esto robustus cumque loqueretur mecum convalui et dixi loquere domine mi quia confortasti me |
Dan 10.20 | et ait numquid scis quare venerim ad te et nunc revertar ut proelier adversum principem Persarum cum enim egrederer apparuit princeps Graecorum veniens |
Dan 10.21 | verumtamen adnuntiabo tibi quod expressum est in scriptura veritatis et nemo est adiutor meus in omnibus his nisi Michahel princeps vester |
Dan 11.1 | ego autem ab anno primo Darii Medi stabam ut confortaretur et roboraretur |
Dan 11.2 | et nunc veritatem adnuntiabo tibi ecce adhuc tres reges stabunt in Perside et quartus ditabitur opibus nimiis super omnes et cum invaluerit divitiis suis concitabit omnes adversum regnum Graeciae |
Dan 11.3 | surget vero rex fortis et dominabitur potestate multa et faciet quod placuerit ei |
Dan 11.4 | et cum steterit conteretur regnum eius et dividetur in quattuor ventos caeli sed non in posteros eius neque secundum potentiam illius qua dominatus est lacerabitur enim regnum eius etiam in externos exceptis his |
Dan 11.5 | et confortabitur rex austri et de principibus eius praevalebit super eum et dominabitur dicione multa enim dominatio eius |
Dan 11.6 | et post finem annorum foederabuntur filiaque regis austri veniet ad regem aquilonis facere amicitiam et non obtinebit fortitudinem brachii nec stabit semen eius et tradetur ipsa et qui adduxerunt eam adulescentes eius et qui confortabant eam in temporibus |
Dan 11.7 | et stabit de germine radicum eius plantatio et veniet cum exercitu et ingredietur provinciam regis aquilonis et abutetur eis et obtinebit |
Dan 11.8 | insuper et deos eorum et sculptilia vasa quoque pretiosa argenti et auri captiva ducet in Aegyptum ipse praevalebit adversum regem aquilonis |
Dan 11.9 | et intrabit in regnum rex austri et revertetur ad terram suam |
Dan 11.10 | filii autem eius provocabuntur et congregabunt multitudinem exercituum plurimorum et veniet properans et inundans et revertetur et concitabitur et congredietur cum robore eius |
Dan 11.11 | et provocatus rex austri egredietur et pugnabit adversum regem aquilonis et praeparabit multitudinem nimiam et dabitur multitudo in manu eius |
Dan 11.12 | et capiet multitudinem et exaltabitur cor eius et deiciet multa milia sed non praevalebit |
Dan 11.13 | convertetur enim rex aquilonis et praeparabit multitudinem multo maiorem quam prius et in fine temporum annorumque veniet properans cum exercitu magno et opibus nimiis |
Dan 11.14 | et in temporibus illis multi consurgent adversum regem austri filii quoque praevaricatorum populi tui extollentur ut impleant visionem et corruent |
Dan 11.15 | et veniet rex aquilonis et conportabit aggerem et capiet urbes munitissimas et brachia austri non sustinebunt et consurgent electi eius ad resistendum et non erit fortitudo |
Dan 11.16 | et faciet veniens super eum iuxta placitum suum et non erit qui stet contra faciem eius et stabit in terra inclita et consumetur in manu eius |
Dan 11.17 | et ponet faciem suam ut veniat ad tenendum universum regnum eius et recta faciet cum eo et filiam feminarum dabit ei ut evertat illud et non stabit nec illius erit |
Dan 11.18 | et convertet faciem suam ad insulas et capiet multas et cessare faciet principem obprobrii sui et obprobrium eius convertetur in eum |
Dan 11.19 | et convertet faciem suam ad imperium terrae suae et inpinget et corruet et non invenietur |
Dan 11.20 | et stabit in loco eius vilissimus et indignus decore regio et in paucis diebus conteretur non in furore nec in proelio |
Dan 11.21 | et stabit in loco eius despectus et non tribuetur ei honor regius et veniet clam et obtinebit regnum in fraudulentia |
Dan 11.22 | et brachia pugnantis expugnabuntur a facie eius et conterentur insuper et dux foederis |
Dan 11.23 | et post amicitias cum eo faciet dolum et ascendet et superabit in modico populo |
Dan 11.24 | abundantes et uberes urbes ingredietur et faciet quae non fecerunt patres eius et patres patrum eius rapinas et praedam et divitias eorum dissipabit et contra firmissimas cogitationes iniet et hoc usque ad tempus |
Dan 11.25 | et concitabitur fortitudo eius et cor eius adversum regem austri in exercitu magno et rex austri provocabitur ad bellum multis auxiliis et fortibus nimis et non stabunt quia inibunt adversum eum consilia |
Dan 11.26 | et comedentes panem cum eo conterent illum exercitusque eius opprimetur et cadent interfecti plurimi |
Dan 11.27 | duorum quoque regum cor erit ut malefaciant et ad mensam unam mendacium loquentur et non proficient quia adhuc finis in aliud tempus |
Dan 11.28 | et revertetur in terram suam cum opibus multis et cor eius adversus testamentum sanctum et faciet et revertetur in terram suam |
Dan 11.29 | statuto tempore revertetur et veniet ad austrum et non erit priori simile novissimum |
Dan 11.30 | et venient super eum trieres et Romani et percutietur et revertetur et indignabitur contra testamentum sanctuarii et faciet reverteturque et cogitabit adversum eos qui dereliquerunt testamentum sanctuarii |
Dan 11.31 | et brachia ex eo stabunt et polluent sanctuarium fortitudinis et auferent iuge sacrificium et dabunt abominationem in desolationem |
Dan 11.32 | et impii in testamentum simulabunt fraudulenter populus autem sciens Deum suum obtinebit et faciet |
Dan 11.33 | et docti in populo docebunt plurimos et ruent in gladio et in flamma in captivitate et rapina dierum |
Dan 11.34 | cumque corruerint sublevabuntur auxilio parvulo et adplicabuntur eis plurimi fraudulenter |
Dan 11.35 | et de eruditis ruent ut conflentur et eligantur et dealbentur usque ad tempus praefinitum quia adhuc aliud tempus erit |
Dan 11.36 | et faciet iuxta voluntatem suam rex et elevabitur et magnificabitur adversum omnem deum et adversum Deum deorum loquetur magnifica et diriget donec conpleatur iracundia perpetrata est quippe definitio |
Dan 11.37 | et Deum patrum suorum non reputabit et erit in concupiscentiis feminarum nec quemquam deorum curabit quia adversum universa consurget |
Dan 11.38 | deum autem Maozim in loco suo venerabitur et deum quem ignoraverunt patres eius colet auro et argento et lapide pretioso rebusque pretiosis |
Dan 11.39 | et faciet ut muniat Maozim cum deo alieno quem cognovit et multiplicabit gloriam et dabit eis potestatem in multis et terram dividet gratuito |
Dan 11.40 | et in tempore praefinito proeliabitur adversum eum rex austri et quasi tempestas veniet contra illum rex aquilonis in curribus et in equitibus et in classe magna et ingredietur terras et conteret et pertransiet |
Dan 11.41 | et introibit in terram gloriosam et multae corruent hae autem solae salvabuntur de manu eius Edom et Moab et principium filiorum Ammon |
Dan 11.42 | et mittet manum suam in terras et terra Aegypti non effugiet |
Dan 11.43 | et dominabitur thesaurorum auri et argenti et in omnibus pretiosis Aegypti per Lybias quoque et Aethiopias transibit |
Dan 11.44 | et fama turbabit eum ab oriente et ab aquilone et veniet in multitudine magna ut conterat et interficiat plurimos |
Dan 11.45 | et figet tabernaculum suum Apedno inter maria super montem inclitum et sanctum et veniet usque ad summitatem eius et nemo auxiliabitur ei |
Dan 12.1 | in tempore autem illo consurget Michahel princeps magnus qui stat pro filiis populi tui et veniet tempus quale non fuit ab eo quo gentes esse coeperunt usque ad tempus illud et in tempore illo salvabitur populus tuus omnis qui inventus fuerit scriptus in |
Dan 13.35 | quae flens suspexit ad caelum erat enim cor eius fiduciam habens in Domino |
Dan 13.36 | et dixerunt presbyteri cum deambularemus in pomerio soli ingressa est haec cum duabus puellis et clausit ostia pomerii et dimisit puellas |
Dan 13.37 | venitque ad eam adulescens qui erat absconditus et concubuit cum ea |
Dan 13.38 | porro nos cum essemus in angulo pomerii videntes iniquitatem cucurrimus ad eos et vidimus eos pariter commisceri |
Dan 13.39 | et illum quidem non quivimus conprehendere quia fortior nobis erat et apertis ostiis exilivit |
Dan 13.40 | hanc autem cum adprehendissemus interrogavimus quisnam esset adulescens et noluit indicare nobis huius rei testes sumus |
Dan 13.41 | credidit eis multitudo quasi senibus populi et iudicibus et condemnaverunt eam ad mortem |
Dan 13.42 | exclamavit autem voce magna Susanna et dixit Deus aeterne qui absconditorum es cognitor qui nosti omnia antequam fiant |
Dan 13.43 | tu scis quoniam falsum contra me tulerunt testimonium et ecce morior cum nihil horum fecerim quae isti malitiose conposuerunt adversum me |
Dan 13.44 | exaudivit autem Dominus vocem eius |
Dan 13.45 | cumque duceretur ad mortem suscitavit Deus spiritum sanctum pueri iunioris cuius nomen Danihel |
Dan 13.46 | et exclamavit voce magna mundus ego sum a sanguine huius |
Dan 13.47 | et conversus omnis populus ad eum dixit quis est sermo iste quem tu locutus es |
Dan 13.48 | qui cum staret in medio eorum ait sic fatui filii Israhel non iudicantes neque quod verum est cognoscentes condemnastis filiam Israhel |
Dan 13.49 | revertimini ad iudicium quia falsum testimonium locuti sunt adversum eam |
Dan 13.50 | reversus est ergo populus cum festinatione et dixerunt ei senes veni et sede in medio nostrum et indica nobis quia tibi dedit Deus honorem senectutis |
Dan 13.51 | et dixit ad eos Danihel separate illos ab invicem procul et diiudicabo eos |
Dan 13.52 | cum ergo divisi essent alter ab altero vocavit unum de eis et dixit ad eum inveterate dierum malorum nunc venerunt peccata tua quae operabaris prius |
Dan 13.53 | iudicans iudicia iniusta innocentes opprimens et dimittens noxios dicente Domino innocentem et iustum non interficies |
Dan 13.54 | nunc ergo si vidisti eam dic sub qua arbore videris eos loquentes sibi qui ait sub scino |
Dan 13.55 | dixit autem Danihel recte mentitus es in caput tuum ecce enim angelus Dei accepta sententia ab eo scindet te medium |
Dan 13.56 | et amoto eo iussit venire alium et dixit ei semen Chanaan et non Iuda species decepit te et concupiscentia subvertit cor tuum |
Dan 13.57 | sic faciebatis filiabus Israhel et illae timentes loquebantur vobis sed non filia Iuda sustinuit iniquitatem vestram |
Dan 13.58 | nunc ergo dic mihi sub qua arbore conprehenderis eos loquentes sibi qui ait sub prino |
Dan 13.59 | dixit autem ei Danihel recte mentitus es et tu in caput tuum manet enim angelus Dei gladium habens ut secet te medium et interficiat vos |
Dan 13.60 | exclamavit itaque omnis coetus voce magna et benedixerunt Deo qui salvat sperantes in se |
Dan 13.61 | et consurrexerunt adversum duos presbyteros convicerat enim eos Danihel ex ore suo falsum dixisse testimonium feceruntque eis sicuti male egerant adversum proximum |
Dan 13.62 | ut facerent secundum legem Mosi et interfecerunt eos et salvatus est sanguis innoxius in die illa |
Dan 13.63 | Chelcias autem et uxor eius laudaverunt Deum pro filia sua Susanna cum Ioachim marito eius et cognatis omnibus quia non esset inventa in ea res turpis |
Dan 13.64 | Danihel autem factus est magnus in conspectu populi a die illa et deinceps |
Dan 13.65 | et rex Astyages adpositus est ad patres suos et suscepit Cyrus Perses regnum eius erat autem Danihel conviva regis et honoratus super omnes amicos eius |
Dan 14.1 | erat quoque idolum nomine Bel apud Babylonios et inpendebantur in eo per dies singulos similae artabae duodecim et oves quadraginta vinique amphorae sex |
Dan 14.2 | rex quoque colebat eum et ibat per singulos dies adorare eum porro Danihel adorabat Deum suum dixitque ei rex quare non adoras Bel |
Dan 14.3 | qui respondens ait ei quia non colo idola manufacta sed viventem Deum qui creavit caelum et terram et habet potestatem omnis carnis |
Dan 14.4 | et dixit ad eum rex non tibi videtur esse Bel vivens deus an non vides quanta comedat et bibat cotidie |
Dan 14.5 | et ait Danihel adridens ne erres rex iste enim intrinsecus luteus est et forinsecus aereus neque comedit aliquando |
Dan 14.6 | et iratus rex vocavit sacerdotes eius et ait eis nisi dixeritis mihi quis est qui comedat inpensas has moriemini |
Dan 14.7 | si autem ostenderitis quoniam Bel comedat haec morietur Danihel quia blasphemavit in Bel et dixit Danihel regi fiat iuxta verbum tuum |
Dan 14.8 | erant autem sacerdotes Bel septuaginta exceptis uxoribus et parvulis et filiis et venit rex cum Danihele in templum Belis |
Dan 14.9 | et dixerunt sacerdotes Belis ecce nos egredimur foras et tu rex pone escas et vinum misce et claude ostium et signa anulo tuo |
Dan 14.10 | et cum ingressus fueris mane nisi inveneris omnia comesta a Bel moriemur vel Danihel qui mentitus est adversum nos |
Dan 14.11 | contemnebant autem quia fecerant sub mensa absconditum introitum et per illum ingrediebantur semper et devorabant ea |
Dan 14.12 | factum est igitur postquam egressi sunt illi et rex posuit cibos ante Bel praecepit Danihel pueris suis et adtulerunt cinerem et cribravit per totum templum coram rege et egressi clauserunt ostium et signantes anulo regis abierunt |
Dan 14.13 | sacerdotes autem ingressi sunt nocte iuxta consuetudinem suam et uxores et filii eorum et comederunt omnia et biberunt |
Dan 14.14 | surrexit autem rex primo diluculo et Danihel cum eo |
Dan 14.15 | et ait rex salvane sunt signa Danihel qui respondit salva rex |
Dan 14.16 | statimque cum aperuissent ostium intuitus rex mensam exclamavit voce magna magnus es Bel et non est apud te dolus quisquam |
Dan 14.17 | et risit Danihel et tenuit regem ne ingrederetur intro et dixit ecce pavimentum animadverte cuius vestigia sunt haec |
Dan 14.18 | et dixit rex video vestigia virorum et mulierum et infantium et iratus rex |
Dan 14.19 | tunc adprehendit sacerdotes et uxores et filios eorum et ostenderunt ei abscondita ostiola per quae ingrediebantur et consumebant quae erant super mensam |
Dan 14.20 | occidit ergo illos rex et tradidit Bel in potestate Daniheli qui subvertit eum et templum eius |
Dan 14.21 | et erat draco magnus in loco illo et colebant eum Babylonii |
Dan 14.22 | et dixit rex Daniheli ecce nunc non potes dicere quia non sit iste deus vivens adora ergo eum |
Dan 14.23 | dixitque Danihel Dominum Deum meum adoro quia ipse est Deus vivens |
Dan 14.24 | tu autem rex da mihi potestatem et interficiam draconem absque gladio et fuste et ait rex do tibi |
Dan 14.25 | tulit ergo Danihel picem et adipem et pilos et coxit pariter fecitque massas et dedit in os draconi et disruptus est draco et dixit ecce quae colebatis |
Dan 14.26 | quod cum audissent Babylonii indignati sunt vehementer et congregati adversum regem dixerunt Iudaeus factus est rex Bel destruxit draconem interfecit et sacerdotes occidit |
Dan 14.27 | et dixerunt cum venissent ad regem trade nobis Danihelum alioquin interficiemus te et domum tuam |
Dan 14.28 | vidit ergo rex quod inruerent in eum vehementer et necessitate conpulsus tradidit eis Danihelum |
Dan 14.29 | qui miserunt eum in lacum leonum et erat ibi diebus sex |
Dan 14.30 | porro in lacu erant septem leones et dabantur eis cotidie duo corpora et duae oves et tunc non data sunt eis ut devorarent Danihelum |
Dan 14.31 | erat autem Abacuc propheta in Iudaea et ipse coxerat pulmentum et intriverat panes in alveolo et ibat in campum ut ferret messoribus |
Dan 14.32 | dixitque angelus Domini ad Abacuc fer prandium quod habes in Babylonem Daniheli qui est in lacu leonum |
Dan 14.33 | et dixit Abacuc domine Babylonem non vidi et lacum nescio |
Dan 14.34 | et adprehendit eum angelus Domini in vertice eius et portavit eum capillo capitis sui posuitque eum in Babylone supra lacum in impetu spiritus sui |
Dan 14.35 | et clamavit Abacuc dicens Danihel tolle prandium quod misit tibi Deus |
Dan 14.36 | et ait Danihel recordatus es enim mei Deus et non dereliquisti diligentes te |
Dan 14.37 | surgensque Danihel comedit porro angelus Dei restituit Abacuc confestim in loco suo |
Dan 14.38 | venit ergo rex die septima ut lugeret Danihelum et venit ad lacum et introspexit et ecce Danihel sedens |
Dan 14.39 | et exclamavit rex voce magna dicens magnus es Domine Deus Danihelis et extraxit eum |