Job 3.6 | sit nox illa solitaria nec laude digna |
Job 3.7 | maledicant ei qui maledicunt diei qui parati sunt suscitare Leviathan |
Job 3.8 | obtenebrentur stellae caligine eius expectet lucem et non videat nec ortum surgentis aurorae |
Job 3.9 | quia non conclusit ostia ventris qui portavit me nec abstulit mala ab oculis meis |
Job 3.10 | quare non in vulva mortuus sum egressus ex utero non statim perii |
Job 3.11 | quare exceptus genibus cur lactatus uberibus |
Job 3.12 | nunc enim dormiens silerem et somno meo requiescerem |
Job 3.13 | cum regibus et consulibus terrae qui aedificant sibi solitudines |
Job 3.14 | aut cum principibus qui possident aurum et replent domos suas argento |
Job 3.15 | aut sicut abortivum absconditum non subsisterem vel qui concepti non viderunt lucem |
Job 3.16 | ibi impii cessaverunt a tumultu et ibi requieverunt fessi robore |
Job 3.17 | et quondam vincti pariter sine molestia non audierunt vocem exactoris |
Job 3.18 | parvus et magnus ibi sunt et servus liber a domino suo |
Job 3.19 | quare data est misero lux et vita his qui in amaritudine animae sunt |
Job 3.20 | qui expectant mortem et non venit quasi effodientes thesaurum |
Job 3.21 | gaudentque vehementer cum invenerint sepulchrum |
Job 3.22 | viro cuius abscondita est via et circumdedit eum Deus tenebris |
Job 3.23 | antequam comedam suspiro et quasi inundantes aquae sic rugitus meus |
Job 3.24 | quia timor quem timebam evenit mihi et quod verebar accidit |
Job 3.25 | nonne dissimulavi nonne silui nonne quievi et venit super me indignatio |
Job 4.1 | respondens autem Eliphaz Themanites dixit |
Job 4.2 | si coeperimus loqui tibi forsitan moleste accipias sed conceptum sermonem tenere quis possit |
Job 4.3 | ecce docuisti multos et manus lassas roborasti |
Job 4.4 | vacillantes confirmaverunt sermones tui et genua trementia confortasti |
Job 4.5 | nunc autem venit super te plaga et defecisti tetigit te et conturbatus es |
Job 4.6 | timor tuus fortitudo tua patientia tua et perfectio viarum tuarum |
Job 4.7 | recordare obsecro te quis umquam innocens perierit aut quando recti deleti sint |
Job 4.8 | quin potius vidi eos qui operantur iniquitatem et seminant dolores et metunt eos |
Job 4.9 | flante Deo perisse et spiritu irae eius esse consumptos |
Job 4.10 | rugitus leonis et vox leaenae et dentes catulorum leonum contriti sunt |
Job 4.11 | tigris periit eo quod non haberet praedam et catuli leonis dissipati sunt |
Job 4.12 | porro ad me dictum est verbum absconditum et quasi furtive suscepit auris mea venas susurri eius |
Job 4.13 | in horrore visionis nocturnae quando solet sopor occupare homines |
Job 4.14 | pavor tenuit me et tremor et omnia ossa mea perterrita sunt |
Job 4.15 | et cum spiritus me praesente transiret inhorruerunt pili carnis meae |
Job 4.16 | stetit quidam cuius non agnoscebam vultum imago coram oculis meis et vocem quasi aurae lenis audivi |
Job 4.17 | numquid homo Dei conparatione iustificabitur aut factore suo purior erit vir |
Job 4.18 | ecce qui serviunt ei non sunt stabiles et in angelis suis repperit pravitatem |
Job 4.19 | quanto magis hii qui habitant domos luteas qui terrenum habent fundamentum consumentur velut a tinea |
Job 4.20 | de mane usque ad vesperum succidentur et quia nullus intellegit in aeternum peribunt |
Job 4.21 | qui autem reliqui fuerint auferentur ex eis morientur et non in sapientia |
Job 5.1 | voca ergo si est qui tibi respondeat et ad aliquem sanctorum convertere |
Job 5.2 | vere stultum interficit iracundia et parvulum occidit invidia |
Job 5.3 | ego vidi stultum firma radice et maledixi pulchritudini eius statim |
Job 5.4 | longe fient filii eius a salute et conterentur in porta et non erit qui eruat |
Job 5.5 | cuius messem famelicus comedet et ipsum rapiet armatus et ebibent sitientes divitias eius |
Job 5.6 | nihil in terra sine causa fit et de humo non orietur dolor |
Job 5.7 | homo ad laborem nascitur et avis ad volatum |
Job 5.8 | quam ob rem ego deprecabor Dominum et ad Deum ponam eloquium meum |
Job 5.9 | qui facit magna et inscrutabilia et mirabilia absque numero |
Job 5.10 | qui dat pluviam super faciem terrae et inrigat aquis universa |
Job 5.11 | qui ponit humiles in sublimi et maerentes erigit sospitate |
Job 5.12 | qui dissipat cogitationes malignorum ne possint implere manus eorum quod coeperant |
Job 5.13 | qui adprehendit sapientes in astutia eorum et consilium pravorum dissipat |
Job 5.14 | per diem incurrent tenebras et quasi in nocte sic palpabunt in meridie |
Job 5.15 | porro salvum faciet a gladio oris eorum et de manu violenti pauperem |
Job 5.16 | et erit egeno spes iniquitas autem contrahet os suum |
Job 5.17 | beatus homo qui corripitur a Domino increpationem ergo Domini ne reprobes |
Job 5.18 | quia ipse vulnerat et medetur percutit et manus eius sanabunt |
Job 5.19 | in sex tribulationibus liberabit te et in septima non tanget te malum |
Job 5.20 | in fame eruet te de morte et in bello de manu gladii |
Job 5.21 | a flagello linguae absconderis et non timebis calamitatem cum venerit |
Job 5.22 | in vastitate et fame ridebis et bestiam terrae non formidabis |
Job 5.23 | sed cum lapidibus regionum pactum tuum et bestiae terrae pacificae erunt tibi |
Job 5.24 | et scies quod pacem habeat tabernaculum tuum et visitans speciem tuam non peccabis |
Job 5.25 | scies quoque quoniam multiplex erit semen tuum et progenies tua quasi herba terrae |
Job 5.26 | ingredieris in abundantia sepulchrum sicut infertur acervus in tempore suo |
Job 5.27 | ecce hoc ut investigavimus ita est quod auditum mente pertracta |
Job 6.1 | respondens autem Iob dixit |
Job 6.2 | utinam adpenderentur peccata mea quibus iram merui et calamitas quam patior in statera |
Job 7.21 | cur non tolles peccatum meum et quare non auferes iniquitatem meam ecce nunc in pulvere dormiam et si mane me quaesieris non subsistam |
Job 8.1 | respondens autem Baldad Suites dixit |
Job 8.2 | usquequo loqueris talia et spiritus multiplex sermones oris tui |
Job 8.3 | numquid Deus subplantat iudicium et Omnipotens subvertit quod iustum est |
Job 8.4 | etiam si filii tui peccaverunt ei et dimisit eos in manu iniquitatis suae |
Job 8.5 | tu tamen si diluculo consurrexeris ad Deum et Omnipotentem fueris deprecatus |
Job 8.6 | si mundus et rectus incesseris statim evigilabit ad te et pacatum reddet habitaculum iustitiae tuae |
Job 8.7 | in tantum ut priora tua fuerint parva et novissima tua multiplicentur nimis |
Job 8.8 | interroga enim generationem pristinam et diligenter investiga patrum memoriam |
Job 8.9 | hesterni quippe sumus et ignoramus quoniam sicut umbra dies nostri sunt super terram |
Job 8.10 | et ipsi docebunt te loquentur tibi et de corde suo proferent eloquia |
Job 8.11 | numquid vivere potest scirpus absque humore aut crescet carectum sine aqua |
Job 8.12 | cum adhuc sit in flore nec carpatur manu ante omnes herbas arescit |
Job 8.13 | sic viae omnium qui obliviscuntur Deum et spes hypocritae peribit |
Job 8.14 | non ei placebit vecordia sua et sicut tela aranearum fiducia eius |
Job 8.15 | innitetur super domum suam et non stabit fulciet eam et non consurget |
Job 8.16 | humectus videtur antequam veniat sol et in horto suo germen eius egreditur |
Job 8.17 | super acervum petrarum radices eius densabuntur et inter lapides commorabitur |
Job 8.18 | si absorbuerit eum de loco suo negabit eum et dicet non novi te |
Job 8.19 | haec est enim laetitia viae eius ut rursum de terra alii germinentur |
Job 8.20 | Deus non proiciet simplicem nec porriget manum malignis |
Job 8.21 | donec impleatur risu os tuum et labia tua iubilo |
Job 8.22 | qui oderunt te induentur confusione et tabernaculum impiorum non subsistet |
Job 9.1 | et respondens Iob ait |
Job 9.2 | vere scio quod ita sit et quod non iustificetur homo conpositus Deo |
Job 9.3 | si voluerit contendere cum eo non poterit ei respondere unum pro mille |
Job 9.4 | sapiens corde est et fortis robore quis restitit ei et pacem habuit |
Job 9.5 | qui transtulit montes et nescierunt hii quos subvertit in furore suo |
Job 9.6 | qui commovet terram de loco suo et columnae eius concutiuntur |
Job 9.7 | qui praecipit soli et non oritur et stellas claudit quasi sub signaculo |
Job 9.8 | qui extendit caelos solus et graditur super fluctus maris |
Job 9.9 | qui facit Arcturum et Oriona et Hyadas et interiora austri |
Job 9.10 | qui facit magna et inconprehensibilia et mirabilia quorum non est numerus |
Job 9.11 | si venerit ad me non videbo si abierit non intellegam eum |
Job 9.12 | si repente interroget quis respondebit ei vel quis dicere potest cur facis |
Job 9.13 | Deus cuius resistere irae nemo potest et sub quo curvantur qui portant orbem |
Job 9.14 | quantus ergo sum ego qui respondeam ei et loquar verbis meis cum eo |
Job 9.15 | qui etiam si habuero quippiam iustum non respondebo sed meum iudicem deprecabor |
Job 9.16 | et cum invocantem exaudierit me non credo quod audierit vocem meam |
Job 9.17 | in turbine enim conteret me et multiplicabit vulnera mea etiam sine causa |
Job 9.18 | non concedit requiescere spiritum meum et implet me amaritudinibus |
Job 9.19 | si fortitudo quaeritur robustissimus est si aequitas iudicii nemo pro me audet testimonium dicere |
Job 9.20 | si iustificare me voluero os meum condemnabit me si innocentem ostendere pravum me conprobabit |
Job 9.21 | etiam si simplex fuero hoc ipsum ignorabit anima mea et taedebit me vitae meae |
Job 9.22 | unum est quod locutus sum et innocentem et impium ipse consumit |
Job 9.23 | si flagellat occidat semel et non de poenis innocentum rideat |
Job 9.24 | terra data est in manu impii vultum iudicum eius operit quod si non ille est quis ergo est |
Job 9.25 | dies mei velociores fuerunt cursore fugerunt et non viderunt bonum |
Job 9.26 | pertransierunt quasi naves poma portantes sicut aquila volans ad escam |
Job 9.27 | cum dixero nequaquam ita loquar commuto faciem meam et dolore torqueor |
Job 9.28 | verebar omnia opera mea sciens quod non parceres delinquenti |
Job 9.29 | si autem et sic impius sum quare frustra laboravi |
Job 9.30 | si lotus fuero quasi aquis nivis et fulserint velut mundissimae manus meae |
Job 9.31 | tamen sordibus intingues me et abominabuntur me vestimenta mea |
Job 9.32 | neque enim viro qui similis mei est respondebo nec qui mecum in iudicio ex aequo possit audiri |
Job 9.33 | non est qui utrumque valeat arguere et ponere manum suam in ambobus |
Job 9.34 | auferat a me virgam suam et pavor eius non me terreat |
Job 9.35 | loquar et non timebo eum neque enim possum metuens respondere |
Job 10.1 | taedet animam meam vitae meae dimittam adversum me eloquium meum loquar in amaritudine animae meae |
Job 10.2 | dicam Deo noli me condemnare indica mihi cur me ita iudices |
Job 10.3 | numquid bonum tibi videtur si calumnieris et opprimas me opus manuum tuarum et consilium impiorum adiuves |
Job 10.4 | numquid oculi carnei tibi sunt aut sicut videt homo et tu videbis |
Job 10.5 | numquid sicut dies hominis dies tui et anni tui sicut humana sunt tempora |
Job 10.6 | ut quaeras iniquitatem meam et peccatum meum scruteris |
Job 10.7 | et scias quia nihil impium fecerim cum sit nemo qui de manu tua possit eruere |
Job 10.8 | manus tuae plasmaverunt me et fecerunt me totum in circuitu et sic repente praecipitas me |
Job 10.9 | memento quaeso quod sicut lutum feceris me et in pulverem reduces me |
Job 10.10 | nonne sicut lac mulsisti me et sicut caseum me coagulasti |
Job 10.11 | pelle et carnibus vestisti me et ossibus et nervis conpegisti me |
Job 10.12 | vitam et misericordiam tribuisti mihi et visitatio tua custodivit spiritum meum |
Job 10.13 | licet haec celes in corde tuo tamen scio quia universorum memineris |
Job 10.14 | si peccavi et ad horam pepercisti mihi cur ab iniquitate mea mundum me esse non pateris |
Job 10.15 | et si impius fuero vae mihi est et si iustus non levabo caput saturatus adflictione et miseria |
Job 10.16 | et propter superbiam quasi leaenam capies me reversusque mirabiliter me crucias |
Job 10.17 | instauras testes tuos contra me et multiplicas iram tuam adversum me et poenae militant in me |
Job 10.18 | quare de vulva eduxisti me qui utinam consumptus essem ne oculus me videret |
Job 10.19 | fuissem quasi qui non essem de utero translatus ad tumulum |
Job 10.20 | numquid non paucitas dierum meorum finietur brevi dimitte ergo me ut plangam paululum dolorem meum |
Job 10.21 | antequam vadam et non revertar ad terram tenebrosam et opertam mortis caligine |
Job 10.22 | terram miseriae et tenebrarum ubi umbra mortis et nullus ordo et sempiternus horror inhabitans |
Job 11.1 | respondens autem Sophar Naamathites dixit |
Job 11.2 | numquid qui multa loquitur non et audiet aut vir verbosus iustificabitur |
Job 11.3 | tibi soli tacebunt homines et cum ceteros inriseris a nullo confutaberis |
Job 11.4 | dixisti enim purus est sermo meus et mundus sum in conspectu tuo |
Job 11.5 | atque utinam Deus loqueretur tecum et aperiret labia sua tibi |
Job 11.6 | ut ostenderet tibi secreta sapientiae et quod multiplex esset lex eius et intellegeres quod multo minora exigaris a Deo quam meretur iniquitas tua |
Job 11.7 | forsitan vestigia Dei conprehendes et usque ad perfectum Omnipotentem repperies |
Job 11.8 | excelsior caelo est et quid facies profundior inferno et unde cognosces |
Job 11.9 | longior terrae mensura eius et latior mari |
Job 11.10 | si subverterit omnia vel in unum coartaverit quis contradicet ei |
Job 11.11 | ipse enim novit hominum vanitatem et videns iniquitatem nonne considerat |
Job 11.12 | vir vanus in superbiam erigitur et tamquam pullum onagri se liberum natum putat |
Job 11.13 | tu autem firmasti cor tuum et expandisti ad eum manus tuas |
Job 11.14 | si iniquitatem quod est in manu tua abstuleris a te et non manserit in tabernaculo tuo iniustitia |
Job 11.15 | tum levare poteris faciem tuam absque macula et eris stabilis et non timebis |
Job 11.16 | miseriae quoque oblivisceris et quasi aquarum quae praeterierint recordaberis |
Job 11.17 | et quasi meridianus fulgor consurget tibi ad vesperam et cum te consumptum putaveris orieris ut lucifer |
Job 11.18 | et habebis fiduciam proposita tibi spe et defossus securus dormies |
Job 11.19 | requiesces et non erit qui te exterreat et deprecabuntur faciem tuam plurimi |
Job 11.20 | oculi autem impiorum deficient et effugium peribit ab eis et spes eorum abominatio animae |
Job 12.1 | respondens autem Iob dixit |
Job 12.2 | ergo vos estis soli homines et vobiscum morietur sapientia |
Job 12.3 | et mihi est cor sicut et vobis nec inferior vestri sum quis enim haec quae nostis ignorat |
Job 12.4 | qui deridetur ab amico suo sicut ego invocabit Deum et exaudiet eum deridetur enim iusti simplicitas |
Job 12.5 | lampas contempta apud cogitationes divitum parata ad tempus statutum |
Job 12.6 | abundant tabernacula praedonum et audacter provocant Deum cum ipse dederit omnia in manibus eorum |
Job 12.7 | nimirum interroga iumenta et docebunt te et volatilia caeli et indicabunt tibi |
Job 12.8 | loquere terrae et respondebit tibi et narrabunt pisces maris |
Job 12.9 | quis ignorat quod omnia haec manus Domini fecerit |
Job 12.10 | in cuius manu anima omnis viventis et spiritus universae carnis hominis |
Job 12.11 | nonne auris verba diiudicat et fauces comedentis saporem |
Job 12.12 | in antiquis est sapientia et in multo tempore prudentia |
Job 12.13 | apud ipsum est sapientia et fortitudo ipse habet consilium et intellegentiam |
Job 12.14 | si destruxerit nemo est qui aedificet et si incluserit hominem nullus est qui aperiat |
Job 12.15 | si continuerit aquas omnia siccabuntur et si emiserit eas subvertent terram |
Job 12.16 | apud ipsum est fortitudo et sapientia ipse novit et decipientem et eum qui decipitur |
Job 12.17 | adducit consiliarios in stultum finem et iudices in stuporem |
Job 12.18 | balteum regum dissolvit et praecingit fune renes eorum |
Job 12.19 | ducit sacerdotes inglorios et optimates subplantat |
Job 12.20 | commutans labium veracium et doctrinam senum auferens |
Job 12.21 | effundit despectionem super principes et eos qui oppressi fuerant relevans |
Job 12.22 | qui revelat profunda de tenebris et producit in lucem umbram mortis |
Job 12.23 | qui multiplicat gentes et perdet eas et subversas in integrum restituet |
Job 12.24 | qui inmutat cor principum populi terrae et decipit eos ut frustra incedant per invium |
Job 12.25 | palpabunt quasi in tenebris et non in luce et errare eos faciet quasi ebrios |
Job 13.1 | ecce omnia et vidit oculus meus et audivit auris mea et intellexi singula |
Job 13.2 | secundum scientiam vestram et ego novi nec inferior vestri sum |
Job 13.3 | sed tamen ad Omnipotentem loquar et disputare cum Deo cupio |
Job 13.4 | prius vos ostendens fabricatores mendacii et cultores perversorum dogmatum |
Job 13.5 | atque utinam taceretis ut putaremini esse sapientes |
Job 13.6 | audite ergo correptiones meas et iudicium labiorum meorum adtendite |
Job 13.7 | numquid Deus indiget vestro mendacio ut pro illo loquamini dolos |
Job 13.8 | numquid faciem eius accipitis et pro Deo iudicare nitimini |
Job 13.9 | aut placebit ei quem celare nihil potest aut decipietur ut homo vestris fraudulentiis |
Job 13.10 | ipse vos arguet quoniam in abscondito faciem eius accipitis |
Job 13.11 | statim ut se commoverit turbabit vos et terror eius inruet super vos |
Job 13.12 | memoria vestra conparabitur cineri et redigentur in lutum cervices vestrae |
Job 13.13 | tacete paulisper ut loquar quodcumque mihi mens suggesserit |
Job 13.14 | quare lacero carnes meas dentibus meis et animam meam porto in manibus meis |
Job 13.15 | etiam si occiderit me in ipso sperabo verumtamen vias meas in conspectu eius arguam |
Job 13.16 | et ipse erit salvator meus non enim veniet in conspectu eius omnis hypocrita |
Job 13.17 | audite sermonem meum et enigmata percipite auribus vestris |
Job 13.18 | si fuero iudicatus scio quod iustus inveniar |
Job 13.19 | quis est qui iudicetur mecum veniat quare tacens consumor |
Job 13.20 | duo tantum ne facias mihi et tunc a facie tua non abscondar |
Job 13.21 | manum tuam longe fac a me et formido tua non me terreat |
Job 13.22 | et voca me et respondebo tibi aut certe loquar et tu responde mihi |
Job 16.9 | rugae meae testimonium dicunt contra me et suscitatur falsiloquus adversus faciem meam contradicens mihi |
Job 16.10 | collegit furorem suum in me et comminans mihi infremuit contra me dentibus suis hostis meus terribilibus oculis me intuitus est |
Job 16.11 | aperuerunt super me ora sua exprobrantes percusserunt maxillam meam satiati sunt poenis meis |
Job 16.12 | conclusit me Deus apud iniquum et manibus impiorum me tradidit |
Job 16.13 | ego ille quondam opulentus repente contritus sum tenuit cervicem meam confregit me et posuit sibi quasi in signum |
Job 16.14 | circumdedit me lanceis suis convulneravit lumbos meos non pepercit et effudit in terra viscera mea |
Job 16.15 | concidit me vulnere super vulnus inruit in me quasi gigans |
Job 16.16 | saccum consui super cutem meam et operui cinere cornu meum |
Job 16.17 | facies mea intumuit a fletu et palpebrae meae caligaverunt |
Job 16.18 | haec passus sum absque iniquitate manus meae cum haberem mundas ad Deum preces |
Job 16.19 | terra ne operias sanguinem meum neque inveniat locum in te latendi clamor meus |
Job 16.20 | ecce enim in caelo testis meus et conscius meus in excelsis |
Job 16.21 | verbosi mei amici mei ad Deum stillat oculus meus |
Job 16.22 | atque utinam sic iudicaretur vir cum Deo quomodo iudicatur filius hominis cum collega suo |
Job 16.23 | ecce enim breves anni transeunt et semitam per quam non revertar ambulo |
Job 17.1 | spiritus meus adtenuabitur dies mei breviabuntur et solum mihi superest sepulchrum |
Job 17.2 | non peccavi et in amaritudinibus moratur oculus meus |
Job 17.3 | libera me et pone iuxta te et cuiusvis manus pugnet contra me |
Job 17.4 | cor eorum longe fecisti a disciplina et propterea non exaltabuntur |
Job 17.5 | praedam pollicetur sociis et oculi filiorum eius deficient |
Job 17.6 | posuit me quasi in proverbium vulgi et exemplum sum coram eis |
Job 17.7 | caligavit ab indignatione oculus meus et membra mea quasi in nihili redacta sunt |
Job 17.8 | stupebunt iusti super hoc et innocens contra hypocritam suscitabitur |
Job 17.9 | et tenebit iustus viam suam et mundis manibus addet fortitudinem |
Job 17.10 | igitur vos omnes convertimini et venite et non inveniam in vobis ullum sapientem |
Job 17.11 | dies mei transierunt cogitationes meae dissipatae sunt torquentes cor meum |
Job 17.12 | noctem verterunt in diem et rursum post tenebras spero lucem |
Job 17.13 | si sustinuero infernus domus mea est in tenebris stravi lectulum meum |
Job 17.14 | putredini dixi pater meus es mater mea et soror mea vermibus |
Job 17.15 | ubi est ergo nunc praestolatio mea et patientiam meam quis considerat |
Job 17.16 | in profundissimum infernum descendent omnia mea putasne saltim ibi erit requies mihi |
Job 18.1 | respondens autem Baldad Suites dixit |
Job 18.2 | usque ad quem finem verba iactabitis intellegite prius et sic loquamur |
Job 18.3 | quare reputati sumus ut iumenta et sorduimus coram vobis |
Job 18.4 | qui perdis animam tuam in furore tuo numquid propter te derelinquetur terra et transferentur rupes de loco suo |
Job 18.5 | nonne lux impii extinguetur nec splendebit flamma ignis eius |
Job 18.6 | lux obtenebrescet in tabernaculo illius et lucerna quae super eum est extinguetur |
Job 18.7 | artabuntur gressus virtutis eius et praecipitabit eum consilium suum |
Job 18.8 | inmisit enim in rete pedes suos et in maculis eius ambulat |
Job 18.9 | tenebitur planta illius laqueo et exardescet contra eum sitis |
Job 18.10 | abscondita est in terra pedica eius et decipula illius super semitam |
Job 18.11 | undique terrebunt eum formidines et involvent pedes eius |
Job 18.12 | adtenuetur fame robur eius et inedia invadat costas illius |
Job 18.13 | devoret pulchritudinem cutis eius consumat brachia illius primogenita mors |
Job 18.14 | avellatur de tabernaculo suo fiducia eius et calcet super eum quasi rex interitus |
Job 18.15 | habitent in tabernaculo illius socii eius qui non est aspergatur in tabernaculo eius sulphur |
Job 18.16 | deorsum radices eius siccentur sursum autem adteratur messis eius |
Job 18.17 | memoria illius pereat de terra et non celebretur nomen eius in plateis |
Job 18.18 | expellet eum de luce in tenebras et de orbe transferet eum |
Job 18.19 | non erit semen eius neque progenies in populo suo nec ullae reliquiae in regionibus eius |
Job 18.20 | in die eius stupebunt novissimi et primos invadet horror |
Job 18.21 | haec sunt ergo tabernacula iniqui et iste locus eius qui ignorat Deum |
Job 19.1 | respondens autem Iob dixit |
Job 19.2 | usquequo adfligitis animam meam et adteritis me sermonibus |
Job 19.3 | en decies confunditis me et non erubescitis opprimentes me |
Job 19.4 | nempe et si ignoravi mecum erit ignorantia mea |
Job 19.5 | at vos contra me erigimini et arguitis me obprobriis meis |
Job 19.6 | saltim nunc intellegite quia Deus non aequo iudicio adflixerit me et flagellis suis me cinxerit |
Job 19.7 | ecce clamabo vim patiens et nemo audiet vociferabor et non est qui iudicet |
Job 19.8 | semitam meam circumsepsit et transire non possum et in calle meo tenebras posuit |
Job 19.9 | spoliavit me gloria mea et abstulit coronam de capite meo |
Job 19.10 | destruxit me undique et pereo et quasi evulsae arbori abstulit spem meam |
Job 19.11 | iratus est contra me furor eius et sic me habuit quasi hostem suum |
Job 19.12 | simul venerunt latrones eius et fecerunt sibi viam per me et obsederunt in gyro tabernaculum meum |
Job 19.13 | fratres meos longe fecit a me et noti mei quasi alieni recesserunt a me |
Job 19.28 | quare ergo nunc dicitis persequamur eum et radicem verbi inveniamus contra eum |
Job 19.29 | fugite ergo a facie gladii quoniam ultor iniquitatum gladius est et scitote esse iudicium |
Job 20.1 | respondens autem Sophar Naamathites dixit |
Job 20.2 | idcirco cogitationes meae variae succedunt sibi et mens in diversa rapitur |
Job 20.3 | doctrinam qua me arguis audiam et spiritus intellegentiae meae respondebit mihi |
Job 20.4 | hoc scio a principio ex quo positus est homo super terram |
Job 20.5 | quod laus impiorum brevis sit et gaudium hypocritae ad instar puncti |
Job 20.6 | si ascenderit usque ad caelum superbia eius et caput eius nubes tetigerit |
Job 20.7 | quasi sterquilinium in fine perdetur et qui eum viderant dicent ubi est |
Job 20.8 | velut somnium avolans non invenietur transiet sicut visio nocturna |
Job 20.9 | oculus qui eum viderat non videbit neque ultra intuebitur eum locus suus |
Job 20.10 | filii eius adterentur egestate et manus illius reddent ei dolorem suum |
Job 20.11 | ossa eius implebuntur vitiis adulescentiae eius et cum eo in pulverem dormient |
Job 20.12 | cum enim dulce fuerit in ore eius malum abscondet illud sub lingua sua |
Job 20.13 | parcet illi et non derelinquet illud et celabit in gutture suo |
Job 20.14 | panis eius in utero illius vertetur in fel aspidum intrinsecus |
Job 20.15 | divitias quas devoravit evomet et de ventre illius extrahet eas Deus |
Job 20.16 | caput aspidum suget occidet eum lingua viperae |
Job 20.17 | non videat rivulos fluminis torrentes mellis et butyri |
Job 20.18 | luet quae fecit omnia nec tamen consumetur iuxta multitudinem adinventionum suarum sic et sustinebit |
Job 20.19 | quoniam confringens nudavit pauperes domum rapuit et non aedificavit eam |
Job 20.20 | nec est satiatus venter eius et cum habuerit quae cupierat possidere non poterit |
Job 20.21 | non remansit de cibo eius et propterea nihil permanebit de bonis eius |
Job 20.22 | cum satiatus fuerit artabitur aestuabit et omnis dolor inruet in eum |
Job 20.23 | utinam impleatur venter eius ut emittat in eum iram furoris sui et pluat super illum bellum suum |
Job 20.24 | fugiet arma ferrea et inruet in arcum aereum |
Job 20.25 | eductus et egrediens de vagina sua et fulgurans in amaritudine sua vadent et venient super eum horribiles |
Job 20.26 | omnes tenebrae absconditae sunt in occultis eius devorabit eum ignis qui non succenditur adfligetur relictus in tabernaculo suo |
Job 20.27 | revelabunt caeli iniquitatem eius et terra consurget adversus eum |
Job 20.28 | apertum erit germen domus illius detrahetur in die furoris Dei |
Job 20.29 | haec est pars hominis impii a Deo et hereditas verborum eius a Domino |
Job 21.1 | respondens autem Iob dixit |
Job 21.2 | audite quaeso sermones meos et agetis paenitentiam |
Job 21.3 | sustinete me ut et ego loquar et post mea si videbitur verba ridete |
Job 21.4 | numquid contra hominem disputatio mea est ut merito non debeam contristari |
Job 21.5 | adtendite me et obstupescite et superponite digitum ori vestro |
Job 21.6 | et ego quando recordatus fuero pertimesco et concutit carnem meam tremor |
Job 21.7 | quare ergo impii vivunt sublevati sunt confortatique divitiis |
Job 21.8 | semen eorum permanet coram eis propinquorum turba et nepotum in conspectu eorum |
Job 21.9 | domus eorum securae sunt et pacatae et non est virga Dei super illos |
Job 21.10 | bos eorum concepit et non abortit vacca peperit et non est privata fetu suo |
Job 21.11 | egrediuntur quasi greges parvuli eorum et infantes eorum exultant lusibus |
Job 21.12 | tenent tympanum et citharam et gaudent ad sonitum organi |
Job 21.13 | ducunt in bonis dies suos et in puncto ad inferna descendunt |
Job 21.14 | qui dixerunt Deo recede a nobis et scientiam viarum tuarum nolumus |
Job 21.15 | quid est Omnipotens ut serviamus ei et quid nobis prodest si oraverimus illum |
Job 21.16 | verumtamen quia non sunt in manu eorum bona sua consilium impiorum longe sit a me |
Job 21.17 | quotiens lucerna impiorum extinguetur et superveniet eis inundatio et dolores dividet furoris sui |
Job 21.18 | erunt sicut paleae ante faciem venti et sicut favilla quam turbo dispergit |
Job 21.19 | Deus servabit filiis illius dolorem patris et cum reddiderit tunc sciet |
Job 21.20 | videbunt oculi eius interfectionem suam et de furore Omnipotentis bibet |
Job 21.21 | quid enim ad eum pertinet de domo sua post se et si numerus mensuum eius dimidietur |
Job 21.22 | numquid Deum quispiam docebit scientiam qui excelsos iudicat |
Job 21.23 | iste moritur robustus et sanus dives et felix |
Job 21.24 | viscera eius plena sunt adipe et medullis ossa illius inrigantur |
Job 21.25 | alius vero moritur in amaritudine animae absque ullis opibus |
Job 21.26 | et tamen simul in pulverem dormient et vermes operient eos |
Job 21.27 | certe novi cogitationes vestras et sententias contra me iniquas |
Job 21.28 | dicitis enim ubi est domus principis et ubi tabernacula impiorum |
Job 21.29 | interrogate quemlibet de viatoribus et haec eadem eum intellegere cognoscetis |
Job 21.30 | quia in diem perditionis servabitur malus et ad diem furoris ducitur |
Job 21.31 | quis arguet coram eo viam eius et quae fecit quis reddet illi |
Job 21.32 | ipse ad sepulchra ducetur et in congerie mortuorum vigilabit |
Job 21.33 | dulcis fuit glareis Cocyti et post se omnem hominem trahet et ante se innumerabiles |
Job 21.34 | quomodo igitur consolamini me frustra cum responsio vestra repugnare ostensa sit veritati |
Job 22.1 | respondens autem Eliphaz Themanites dixit |
Job 22.2 | numquid Deo conparari potest homo etiam cum perfectae fuerit scientiae |
Job 22.3 | quid prodest Deo si iustus fueris aut quid ei confers si inmaculata fuerit via tua |
Job 22.4 | numquid timens arguet te et veniet tecum in iudicium |
Job 22.5 | et non propter malitiam tuam plurimam et infinitas iniquitates tuas |
Job 22.6 | abstulisti enim pignus fratrum tuorum sine causa et nudos spoliasti vestibus |
Job 22.7 | aquam lasso non dedisti et esurienti subtraxisti panem |
Job 22.8 | in fortitudine brachii tui possidebas terram et potentissimus obtinebas eam |
Job 22.9 | viduas dimisisti vacuas et lacertos pupillorum comminuisti |
Job 22.10 | propterea circumdatus es laqueis et conturbat te formido subita |
Job 22.11 | et putabas te tenebras non visurum et impetu aquarum inundantium non oppressurum |
Job 22.12 | an cogitas quod Deus excelsior caelo et super stellarum vertices sublimetur |
Job 22.13 | et dicis quid enim novit Deus et quasi per caliginem iudicat |
Job 22.14 | nubes latibulum eius nec nostra considerat et circa cardines caeli perambulat |
Job 22.15 | numquid semitam saeculorum custodire cupis quam calcaverunt viri iniqui |
Job 22.16 | qui sublati sunt ante tempus suum et fluvius subvertit fundamentum eorum |
Job 22.17 | qui dicebant Deo recede a nobis et quasi nihil possit facere Omnipotens aestimabant eum |
Job 22.18 | cum ille implesset domos eorum bonis quorum sententia procul sit a me |
Job 22.19 | videbunt iusti et laetabuntur et innocens subsannabit eos |
Job 22.20 | nonne succisa est erectio eorum et reliquias eorum devoravit ignis |
Job 22.21 | adquiesce igitur ei et habeto pacem et per haec habebis fructus optimos |
Job 22.22 | suscipe ex ore illius legem et pone sermones eius in corde tuo |
Job 22.23 | si reversus fueris ad Omnipotentem aedificaberis et longe facies iniquitatem a tabernaculo tuo |
Job 22.24 | dabit pro terra silicem et pro silice torrentes aureos |
Job 22.25 | eritque Omnipotens contra hostes tuos et argentum coacervabitur tibi |
Job 22.26 | tunc super Omnipotentem deliciis afflues et elevabis ad Deum faciem tuam |
Job 22.27 | rogabis eum et exaudiet te et vota tua reddes |
Job 22.28 | decernes rem et veniet tibi et in viis tuis splendebit lumen |
Job 22.29 | qui enim humiliatus fuerit erit in gloria et qui inclinaverit oculos suos ipse salvabitur |
Job 22.30 | salvabitur innocens salvabitur autem munditia manuum suarum |
Job 23.1 | respondens autem Iob dixit |
Job 23.2 | nunc quoque in amaritudine est sermo meus et manus plagae meae adgravata est super gemitum meum |
Job 23.3 | quis mihi tribuat ut cognoscam et inveniam illum et veniam usque ad solium eius |
Job 23.4 | ponam coram eo iudicium et os meum replebo increpationibus |
Job 23.5 | ut sciam verba quae mihi respondeat et intellegam quid loquatur mihi |
Job 23.6 | nolo multa fortitudine contendat mecum nec magnitudinis suae mole me premat |
Job 23.7 | proponat aequitatem contra me et perveniat ad victoriam iudicium meum |
Job 23.8 | si ad orientem iero non apparet si ad occidentem non intellegam eum |
Job 23.9 | si ad sinistram quid agat non adprehendam eum si me vertam ad dextram non videbo illum |
Job 23.10 | ipse vero scit viam meam et probavit me quasi aurum quod per ignem transit |
Job 23.11 | vestigia eius secutus est pes meus viam eius custodivi et non declinavi ex ea |
Job 23.12 | a mandatis labiorum eius non recessi et in sinu meo abscondi verba oris eius |
Job 23.13 | ipse enim solus est et nemo avertere potest cogitationem eius et anima eius quodcumque voluerit hoc facit |
Job 23.14 | cum expleverit in me voluntatem suam et alia multa similia praesto sunt ei |
Job 23.15 | et idcirco a facie eius turbatus sum et considerans eum timore sollicitor |
Job 23.16 | Deus mollivit cor meum et Omnipotens conturbavit me |
Job 23.17 | non enim perii propter inminentes tenebras nec faciem meam operuit caligo |
Job 24.1 | ab Omnipotente non sunt abscondita tempora qui autem noverunt eum ignorant dies illius |
Job 24.2 | alii terminos transtulerunt diripuerunt greges et paverunt eos |
Job 24.3 | asinum pupillorum abigerunt et abstulerunt pro pignore bovem viduae |
Job 24.4 | subverterunt pauperum viam et oppresserunt pariter mansuetos terrae |
Job 24.5 | alii quasi onagri in deserto egrediuntur ad opus suum vigilantesque ad praedam praeparant panem liberis |
Job 24.6 | agrum non suum demetunt et vineam eius quem vi oppresserunt vindemiant |
Job 24.7 | nudos dimittunt homines indumenta tollentes quibus non est operimentum in frigore |
Job 24.8 | quos imbres montium rigant et non habentes velamen amplexantur lapides |
Job 24.9 | vim fecerunt depraedantes pupillos et vulgum pauperem spoliaverunt |
Job 24.10 | nudis et incedentibus absque vestitu et esurientibus tulerunt spicas |
Job 24.11 | inter acervos eorum meridiati sunt qui calcatis torcularibus sitiunt |
Job 24.12 | de civitatibus fecerunt viros gemere et anima vulneratorum clamavit et Deus inultum abire non patitur |
Job 24.13 | ipsi fuerunt rebelles luminis nescierunt vias eius nec reversi sunt per semitas illius |
Job 24.14 | mane primo consurgit homicida interficit egenum et pauperem per noctem vero erit quasi fur |
Job 24.15 | oculus adulteri observat caliginem dicens non me videbit oculus et operiet vultum suum |
Job 24.16 | perfodit in tenebris domos sicut in die condixerant sibi et ignoraverunt lucem |
Job 24.17 | si subito apparuerit aurora arbitrantur umbram mortis et sic in tenebris quasi in luce ambulant |
Job 24.18 | levis est super faciem aquae maledicta sit pars eius in terra nec ambulet per viam vinearum |
Job 24.19 | ad nimium calorem transeat ab aquis nivium et usque ad inferos peccatum illius |
Job 24.20 | obliviscatur eius misericordia dulcedo illius vermes non sit in recordatione sed conteratur quasi lignum infructuosum |
Job 24.21 | pavit enim sterilem et quae non parit et viduae bene non fecit |
Job 24.22 | detraxit fortes in fortitudine sua et cum steterit non credet vitae suae |
Job 24.23 | dedit ei Deus locum paenitentiae et ille abutitur eo in superbiam oculi autem eius sunt in viis illius |
Job 24.24 | elevati sunt ad modicum et non subsistent et humiliabuntur sicut omnia et auferentur et sicut summitates spicarum conterentur |
Job 24.25 | quod si non est ita quis me potest arguere esse mentitum et ponere ante Deum verba mea |
Job 25.1 | respondens autem Baldad Suites dixit |
Job 25.2 | potestas et terror apud eum est qui facit concordiam in sublimibus suis |
Job 25.3 | numquid est numerus militum eius et super quem non surget lumen illius |
Job 25.4 | numquid iustificari potest homo conparatus Deo aut apparere mundus natus de muliere |
Job 25.5 | ecce etiam luna non splendet et stellae non sunt mundae in conspectu eius |
Job 25.6 | quanto magis homo putredo et filius hominis vermis |
Job 26.1 | respondens autem Iob dixit |
Job 26.2 | cuius adiutor es numquid inbecilli et sustentas brachium eius qui non est fortis |
Job 26.3 | cui dedisti consilium forsitan illi qui non habet sapientiam et prudentiam tuam ostendisti plurimam |
Job 26.4 | quem docere voluisti nonne eum qui fecit spiramen tuum |
Job 26.5 | ecce gigantes gemunt sub aquis et qui habitant cum eis |
Job 26.6 | nudus est inferus coram illo et nullum est operimentum perditioni |
Job 26.7 | qui extendit aquilonem super vacuum et adpendit terram super nihili |
Job 26.8 | qui ligat aquas in nubibus suis ut non erumpant pariter deorsum |
Job 26.9 | qui tenet vultum solii sui et expandit super illud nebulam suam |
Job 26.10 | terminum circumdedit aquis usque dum finiantur lux et tenebrae |
Job 26.11 | columnae caeli contremescunt et pavent ad nutum eius |
Job 26.12 | in fortitudine illius repente maria congregata sunt et prudentia eius percussit superbum |
Job 26.13 | spiritus eius ornavit caelos et obsetricante manu eius eductus est coluber tortuosus |
Job 26.14 | ecce haec ex parte dicta sunt viarum eius et cum vix parvam stillam sermonis eius audierimus quis poterit tonitruum magnitudinis illius intueri |
Job 27.1 | addidit quoque Iob adsumens parabolam suam et dixit |
Job 27.2 | vivit Deus qui abstulit iudicium meum et Omnipotens qui ad amaritudinem adduxit animam meam |
Job 27.3 | quia donec superest halitus in me et spiritus Dei in naribus meis |
Job 27.4 | non loquentur labia mea iniquitatem nec lingua mea meditabitur mendacium |
Job 27.5 | absit a me ut iustos vos esse iudicem donec deficiam non recedam ab innocentia mea |
Job 27.6 | iustificationem meam quam coepi tenere non deseram nec enim reprehendit me cor meum in omni vita mea |
Job 27.7 | sit ut impius inimicus meus et adversarius meus quasi iniquus |
Job 27.8 | quae enim spes est hypocritae si avare rapiat et non liberet Deus animam eius |
Job 27.9 | numquid clamorem eius Deus audiet cum venerit super illum angustia |
Job 27.10 | aut poterit in Omnipotente delectari et invocare Deum in omni tempore |
Job 27.11 | docebo vos per manum Dei quae Omnipotens habeat nec abscondam |
Job 27.12 | ecce vos omnes nostis et quid sine causa vana loquimini |
Job 27.13 | haec est pars hominis impii apud Deum et hereditas violentorum quam ab Omnipotente suscipient |
Job 27.14 | si multiplicati fuerint filii eius in gladio erunt et nepotes eius non saturabuntur pane |
Job 27.15 | qui reliqui fuerint ex eo sepelientur in interitu et viduae illius non plorabunt |
Job 27.16 | si conportaverit quasi terram argentum et sicut lutum praeparaverit vestimenta |
Job 27.17 | praeparabit quidem sed iustus vestietur illis et argentum innocens dividet |
Job 27.18 | aedificavit sicut tinea domum suam et sicut custos fecit umbraculum |
Job 27.19 | dives cum dormierit nihil secum auferet aperit oculos suos et nihil inveniet |
Job 27.20 | adprehendit eum quasi aqua inopia nocte opprimet eum tempestas |
Job 27.21 | tollet eum ventus urens et auferet et velut turbo rapiet eum de loco suo |
Job 27.22 | et mittet super eum et non parcet de manu eius fugiens fugiet |
Job 27.23 | stringet super eum manus suas et sibilabit super illum intuens locum eius |
Job 28.1 | habet argentum venarum suarum principia et auro locus est in quo conflatur |
Job 28.2 | ferrum de terra tollitur et lapis solutus calore in aes vertitur |
Job 28.3 | tempus posuit tenebris et universorum finem ipse considerat lapidem quoque caliginis et umbram mortis |
Job 28.4 | dividit torrens a populo peregrinante eos quos oblitus est pes egentis hominum et invios |
Job 28.5 | terra de qua oriebatur panis in loco suo igne subversa est |
Job 28.6 | locus sapphyri lapides eius et glebae illius aurum |
Job 28.7 | semitam ignoravit avis nec intuitus est oculus vulturis |
Job 28.8 | non calcaverunt eam filii institorum nec pertransivit per eam leaena |
Job 28.9 | ad silicem extendit manum suam subvertit a radicibus montes |
Job 28.10 | in petris rivos excidit et omne pretiosum vidit oculus eius |
Job 28.11 | profunda quoque fluviorum scrutatus est et abscondita produxit in lucem |
Job 28.12 | sapientia vero ubi invenitur et quis est locus intellegentiae |
Job 28.13 | nescit homo pretium eius nec invenitur in terra suaviter viventium |
Job 28.14 | abyssus dicit non est in me et mare loquitur non est mecum |
Job 28.15 | non dabitur aurum obrizum pro ea nec adpendetur argentum in commutatione eius |
Job 28.16 | non conferetur tinctis Indiae coloribus nec lapidi sardonico pretiosissimo vel sapphyro |
Job 28.17 | non adaequabitur ei aurum vel vitrum nec commutabuntur pro ea vasa auri |
Job 28.18 | excelsa et eminentia non memorabuntur conparatione eius trahitur autem sapientia de occultis |
Job 28.19 | non adaequabitur ei topazium de Aethiopia nec tincturae mundissimae conponetur |
Job 28.20 | unde ergo sapientia veniet et quis est locus intellegentiae |
Job 28.21 | abscondita est ab oculis omnium viventium volucres quoque caeli latet |
Job 28.22 | perditio et mors dixerunt auribus nostris audivimus famam eius |
Job 28.23 | Deus intellegit viam eius et ipse novit locum illius |
Job 28.24 | ipse enim fines mundi intuetur et omnia quae sub caelo sunt respicit |
Job 28.25 | qui fecit ventis pondus et aquas adpendit mensura |
Job 28.26 | quando ponebat pluviis legem et viam procellis sonantibus |
Job 28.27 | tunc vidit illam et enarravit et praeparavit et investigavit |
Job 28.28 | et dixit homini ecce timor Domini ipsa est sapientia et recedere a malo intellegentia |
Job 29.1 | addidit quoque Iob adsumens parabolam suam et dixit |
Job 29.2 | quis mihi tribuat ut sim iuxta menses pristinos secundum dies quibus Deus custodiebat me |
Job 31.36 | ut in umero meo portem illum et circumdem illum quasi coronam mihi |
Job 31.37 | per singulos gradus meos pronuntiabo illum et quasi principi offeram eum |
Job 31.38 | si adversum me terra mea clamat et cum ipsa sulci eius deflent |
Job 31.39 | si fructus eius comedi absque pecunia et animam agricolarum eius adflixi |
Job 31.40 | pro frumento oriatur mihi tribulus et pro hordeo spina finita sunt verba Iob |
Job 32.1 | omiserunt autem tres viri isti respondere Iob eo quod iustus sibi videretur |
Job 32.2 | et iratus indignatusque Heliu filius Barachel Buzites de cognatione Ram iratus est autem adversus Iob eo quod iustum se esse diceret coram Deo |
Job 32.3 | porro adversum amicos eius indignatus est eo quod non invenissent responsionem rationabilem sed tantummodo condemnassent Iob |
Job 32.4 | igitur Heliu expectavit Iob loquentem eo quod seniores se essent qui loquebantur |
Job 32.5 | cum autem vidisset quod tres respondere non potuissent iratus est vehementer |
Job 32.6 | respondensque Heliu filius Barachel Buzites dixit iunior sum tempore vos autem antiquiores idcirco dimisso capite veritus sum indicare vobis meam sententiam |
Job 32.7 | sperabam enim quod aetas prolixior loqueretur et annorum multitudo doceret sapientiam |
Job 32.8 | sed ut video spiritus est in hominibus et inspiratio Omnipotentis dat intellegentiam |
Job 32.9 | non sunt longevi sapientes nec senes intellegunt iudicium |
Job 32.10 | ideo dicam audite me ostendam vobis etiam ego meam scientiam |
Job 32.11 | expectavi enim sermones vestros audivi prudentiam vestram donec disceptaremini sermonibus |
Job 32.12 | et donec putabam vos aliquid dicere considerabam sed ut video non est qui arguere possit Iob et respondere ex vobis sermonibus eius |
Job 32.13 | ne forte dicatis invenimus sapientiam Deus proiecit eum non homo |
Job 32.14 | nihil locutus est mihi et ego non secundum vestros sermones respondebo illi |
Job 32.15 | extimuerunt non responderunt ultra abstuleruntque a se eloquia |
Job 32.16 | quoniam igitur expectavi et non sunt locuti steterunt nec responderunt ultra |
Job 32.17 | respondebo et ego partem meam et ostendam scientiam meam |
Job 32.18 | plenus sum enim sermonibus et coartat me spiritus uteri mei |
Job 32.19 | en venter meus quasi mustum absque spiraculo quod lagunculas novas disrumpit |
Job 32.20 | loquar et respirabo paululum aperiam labia mea et respondebo |
Job 32.21 | non accipiam personam viri et Deum homini non aequabo |
Job 32.22 | nescio enim quamdiu subsistam et si post modicum tollat me factor meus |
Job 33.1 | audi igitur Iob eloquia mea et omnes sermones meos ausculta |
Job 33.2 | ecce aperui os meum loquatur lingua mea in faucibus meis |
Job 33.3 | simplici corde meo sermones mei et sententiam labia mea puram loquentur |
Job 33.4 | spiritus Dei fecit me et spiraculum Omnipotentis vivificavit me |
Job 33.5 | si potes responde mihi et adversus faciem meam consiste |
Job 33.6 | ecce et me sicut et te fecit Deus et de eodem luto ego quoque formatus sum |
Job 33.7 | verumtamen miraculum meum non te terreat et eloquentia mea non sit tibi gravis |
Job 33.8 | dixisti ergo in auribus meis et vocem verborum audivi |
Job 33.9 | mundus sum ego absque delicto inmaculatus et non est iniquitas in me |
Job 33.10 | quia querellas in me repperit ideo arbitratus est me inimicum sibi |
Job 33.11 | posuit in nervo pedes meos custodivit omnes semitas meas |
Job 33.12 | hoc est ergo in quo non es iustificatus respondebo tibi quia maior sit Deus homine |
Job 33.13 | adversum eum contendis quod non ad omnia verba responderit tibi |
Job 33.14 | semel loquitur Deus et secundo id ipsum non repetit |
Job 33.15 | per somnium in visione nocturna quando inruit sopor super homines et dormiunt in lectulo |
Job 33.16 | tunc aperit aures virorum et erudiens eos instruit disciplinam |
Job 33.17 | ut avertat hominem ab his quae facit et liberet eum de superbia |
Job 33.18 | eruens animam eius a corruptione et vitam illius ut non transeat in gladium |
Job 33.19 | increpat quoque per dolorem in lectulo et omnia ossa eius marcescere facit |
Job 33.20 | abominabilis ei fit in vita sua panis et animae illius cibus ante desiderabilis |
Job 33.21 | tabescet caro eius et ossa quae tecta fuerant nudabuntur |
Job 33.22 | adpropinquabit corruptioni anima eius et vita illius mortiferis |
Job 33.23 | si fuerit pro eo angelus loquens unum de milibus ut adnuntiet hominis aequitatem |
Job 33.24 | miserebitur eius et dicet libera eum et non descendat in corruptionem inveni in quo ei propitier |
Job 33.25 | consumpta est caro eius a suppliciis revertatur ad dies adulescentiae suae |
Job 33.26 | deprecabitur Deum et placabilis ei erit et videbit faciem eius in iubilo et reddet homini iustitiam suam |
Job 33.27 | respiciet homines et dicet peccavi et vere deliqui et ut eram dignus non recepi |
Job 33.28 | liberavit animam suam ne pergeret in interitum sed vivens lucem videret |
Job 33.29 | ecce haec omnia operatur Deus tribus vicibus per singulos |
Job 33.30 | ut revocet animas eorum a corruptione et inluminet luce viventium |
Job 33.31 | adtende Iob et audi me et tace dum ego loquar |
Job 33.32 | si autem habes quod loquaris responde mihi loquere volo enim te apparere iustum |
Job 33.33 | quod si non habes audi me tace et docebo te sapientiam |
Job 34.1 | pronuntians itaque Heliu etiam haec locutus est |
Job 34.2 | audite sapientes verba mea et eruditi auscultate me |
Job 34.3 | auris enim verba probat et guttur escas gustu diiudicat |
Job 34.4 | iudicium eligamus nobis et inter nos videamus quid sit melius |
Job 34.5 | quia dixit Iob iustus sum et Deus subvertit iudicium meum |
Job 34.6 | in iudicando enim me mendacium est violenta sagitta mea absque ullo peccato |
Job 34.7 | quis est vir ut est Iob qui bibit subsannationem quasi aquam |
Job 34.8 | qui graditur cum operantibus iniquitatem et ambulat cum viris impiis |
Job 34.9 | dixit enim non placebit vir Deo etiam si cucurrerit cum eo |
Job 34.10 | ideo viri cordati audite me absit a Deo impietas et ab Omnipotente iniquitas |
Job 34.11 | opus enim hominis reddet ei et iuxta vias singulorum restituet |
Job 34.12 | vere enim Deus non condemnabit frustra nec Omnipotens subvertet iudicium |
Job 34.13 | quem constituit alium super terram aut quem posuit super orbem quem fabricatus est |
Job 34.14 | si direxerit ad eum cor suum spiritum illius et flatum ad se trahet |
Job 34.15 | deficiet omnis caro simul et homo in cinerem revertetur |
Job 34.16 | si habes ergo intellectum audi quod dicitur et ausculta vocem eloquii mei |
Job 34.17 | numquid qui non amat iudicium sanare potest et quomodo tu eum qui iustus est in tantum condemnas |
Job 34.18 | qui dicit regi apostata qui vocat duces impios |
Job 34.19 | qui non accipit personas principum nec cognovit tyrannum cum disceptaret contra pauperem opus enim manuum eius sunt universi |
Job 34.20 | subito morientur et in media nocte turbabuntur populi et pertransibunt et auferent violentum absque manu |
Job 34.21 | oculi enim eius super vias hominum et omnes gressus eorum considerat |
Job 34.22 | non sunt tenebrae et non est umbra mortis ut abscondantur ibi qui operantur iniquitatem |
Job 34.23 | neque enim ultra in hominis potestate est ut veniat ad Deum in iudicium |
Job 34.24 | conteret multos innumerabiles et stare faciet alios pro eis |
Job 34.25 | novit enim opera eorum et idcirco inducet noctem et conterentur |
Job 34.26 | quasi impios percussit eos in loco videntium |
Job 34.27 | qui quasi de industria recesserunt ab eo et omnes vias eius intellegere noluerunt |
Job 34.28 | ut pervenire facerent ad eum clamorem egeni et audiret vocem pauperum |
Job 34.29 | ipso enim concedente pacem quis est qui condemnet ex quo absconderit vultum quis est qui contempletur eum et super gentem et super omnes homines |
Job 34.30 | qui regnare facit hominem hypocritam propter peccata populi |
Job 34.31 | quia ergo ego locutus sum ad Deum te quoque non prohibeo |
Job 34.32 | si erravi tu doce me si iniquitatem locutus sum ultra non addam |
Job 34.33 | numquid a te Deus expetit eam quia displicuit tibi tu enim coepisti loqui et non ego quod si quid nosti melius loquere |
Job 34.34 | viri intellegentes loquantur mihi et vir sapiens audiat me |
Job 34.35 | Iob autem stulte locutus est et verba illius non sonant disciplinam |
Job 34.36 | pater mi probetur Iob usque ad finem ne desinas in hominibus iniquitatis |
Job 34.37 | quia addit super peccata sua blasphemiam inter nos interim constringatur et tunc ad iudicium provocet sermonibus suis Deum |
Job 35.1 | igitur Heliu haec rursum locutus est |
Job 35.2 | numquid aequa tibi videtur tua cogitatio ut diceres iustior Deo sum |
Job 35.3 | dixisti enim non tibi placet quod rectum est vel quid tibi proderit si ego peccavero |
Job 35.4 | itaque ego respondebo sermonibus tuis et amicis tuis tecum |
Job 35.5 | suspice caelum et intuere et contemplare aethera quod altior te sit |
Job 35.6 | si peccaveris quid ei nocebis et si multiplicatae fuerint iniquitates tuae quid facies contra eum |
Job 35.7 | porro si iuste egeris quid donabis ei aut quid de manu tua accipiet |
Job 35.8 | homini qui similis tui est nocebit impietas tua et filium hominis adiuvabit iustitia tua |
Job 35.9 | propter multitudinem calumniatorum clamabunt et heiulabunt propter vim brachii tyrannorum |
Job 35.10 | et non dixit ubi est Deus qui fecit me qui dedit carmina in nocte |
Job 35.11 | qui docet nos super iumenta terrae et super volucres caeli erudit nos |
Job 35.12 | ibi clamabunt et non exaudiet propter superbiam malorum |
Job 35.13 | non ergo frustra audiet Deus et Omnipotens singulorum causas intuebitur |
Job 35.14 | etiam cum dixeris non considerat iudicare coram eo et expecta eum |
Job 35.15 | nunc enim non infert furorem suum nec ulciscitur scelus valde |
Job 35.16 | ergo Iob frustra aperit os suum et absque scientia verba multiplicat |
Job 36.1 | addens quoque Heliu haec locutus est |
Job 36.2 | sustine me paululum et indicabo tibi adhuc enim habeo quod pro Deo loquar |
Job 36.3 | repetam scientiam meam a principio et operatorem meum probabo iustum |
Job 36.4 | vere enim absque mendacio sermones mei et perfecta scientia probabitur tibi |
Job 36.5 | Deus potentes non abicit cum et ipse sit potens |
Job 36.6 | sed non salvat impios et iudicium pauperibus tribuit |
Job 36.7 | non aufert a iusto oculos suos et reges in solio conlocat in perpetuum et illi eriguntur |
Job 36.8 | et si fuerint in catenis et vinciantur funibus paupertatis |
Job 36.9 | indicabit eis opera eorum et scelera eorum quia violenti fuerint |
Job 36.10 | revelabit quoque aurem eorum ut corripiat et loquetur ut revertantur ab iniquitate |
Job 36.11 | si audierint et observaverint conplebunt dies suos in bono et annos suos in gloria |
Job 36.12 | si autem non audierint transibunt per gladium et consumentur in stultitia |
Job 36.13 | simulatores et callidi provocant iram Dei neque clamabunt cum vincti fuerint |
Job 36.14 | morietur in tempestate anima eorum et vita eorum inter effeminatos |
Job 36.15 | eripiet pauperem de angustia sua et revelabit in tribulatione aurem eius |
Job 36.16 | igitur salvabit te de ore angusto latissime et non habentis fundamentum subter se requies autem mensae tuae erit plena pinguedine |
Job 36.17 | causa tua quasi impii iudicata est causam iudiciumque recipies |
Job 36.18 | non te ergo superet ira ut aliquem opprimas nec multitudo donorum inclinet te |
Job 36.19 | depone magnitudinem tuam absque tribulatione et omnes robustos fortitudine |
Job 36.20 | ne protrahas noctem ut ascendant populi pro eis |
Job 36.21 | cave ne declines ad iniquitatem hanc enim coepisti sequi post miseriam |
Job 36.22 | ecce Deus excelsus in fortitudine sua et nullus ei similis in legislatoribus |
Job 36.23 | quis poterit scrutari vias eius aut quis ei dicere operatus es iniquitatem |
Job 36.24 | memento quod ignores opus eius de quo cecinerunt viri |
Job 36.25 | omnes homines vident eum unusquisque intuetur procul |
Job 36.26 | ecce Deus magnus vincens scientiam nostram numerus annorum eius inaestimabilis |
Job 36.27 | qui aufert stillas pluviae et effundit imbres ad instar gurgitum |
Job 36.28 | qui de nubibus fluunt quae praetexunt cuncta desuper |
Job 36.29 | si voluerit extendere nubes quasi tentorium suum |
Job 36.30 | et fulgurare lumine suo desuper cardines quoque maris operiet |
Job 36.31 | per haec enim iudicat populos et dat escas multis mortalibus |
Job 36.32 | in manibus abscondit lucem et praecipit ei ut rursus adveniat |
Job 36.33 | adnuntiat de ea amico suo quod possessio eius sit et ad eam possit ascendere |
Job 37.1 | super hoc expavit cor meum et emotum est de loco suo |
Job 37.2 | audite auditionem in terrore vocis eius et sonum de ore illius procedentem |
Job 37.3 | subter omnes caelos ipse considerat et lumen illius super terminos terrae |
Job 37.4 | post eum rugiet sonitus tonabit voce magnitudinis suae et non investigabitur cum audita fuerit vox eius |
Job 37.5 | tonabit Deus in voce sua mirabiliter qui facit magna et inscrutabilia |
Job 37.6 | qui praecipit nivi ut descendat in terram et hiemis pluviis et imbri fortitudinis suae |
Job 37.7 | qui in manu omnium hominum signat ut noverint singuli opera sua |
Job 37.8 | ingredietur bestia latibulum et in antro suo morabitur |
Job 37.9 | ab interioribus egreditur tempestas et ab Arcturo frigus |
Job 37.10 | flante Deo concrescit gelu et rursum latissimae funduntur aquae |
Job 37.11 | frumentum desiderat nubes et nubes spargunt lumen suum |
Job 37.12 | quae lustrant per circuitum quocumque eas voluntas gubernantis duxerit ad omne quod praeceperit illis super faciem orbis terrarum |
Job 37.13 | sive in una tribu sive in terra sua sive in quocumque loco misericordiae suae eas iusserit inveniri |
Job 37.14 | ausculta haec Iob sta et considera miracula Dei |
Job 37.15 | numquid scis quando praeceperit Deus pluviis ut ostenderent lucem nubium eius |
Job 37.16 | numquid nosti semitas nubium magnas et perfectas scientias |
Job 37.17 | nonne vestimenta tua calida sunt cum perflata fuerit terra austro |
Job 37.18 | tu forsitan cum eo fabricatus es caelos qui solidissimi quasi aere fusi sunt |
Job 37.19 | ostende nobis quid dicamus illi nos quippe involvimur tenebris |
Job 37.20 | quis narrabit ei quae loquor etiam si locutus fuerit homo devorabitur |
Job 37.21 | at nunc non vident lucem subito aer cogitur in nubes et ventus transiens fugabit eas |
Job 37.22 | ab aquilone aurum venit et ad Deum formidolosa laudatio |
Job 37.23 | digne eum invenire non possumus magnus fortitudine et iudicio et iustitia et enarrari non potest |
Job 37.24 | ideo timebunt eum viri et non audebunt contemplari omnes qui sibi videntur esse sapientes |
Job 38.1 | respondens autem Dominus Iob de turbine dixit |
Job 38.2 | quis est iste involvens sententias sermonibus inperitis |
Job 38.3 | accinge sicut vir lumbos tuos interrogabo te et responde mihi |
Job 38.4 | ubi eras quando ponebam fundamenta terrae indica mihi si habes intellegentiam |
Job 38.5 | quis posuit mensuras eius si nosti vel quis tetendit super eam lineam |
Job 38.6 | super quo bases illius solidatae sunt aut quis dimisit lapidem angularem eius |
Job 38.7 | cum me laudarent simul astra matutina et iubilarent omnes filii Dei |
Job 38.8 | quis conclusit ostiis mare quando erumpebat quasi de vulva procedens |
Job 38.9 | cum ponerem nubem vestimentum eius et caligine illud quasi pannis infantiae obvolverem |
Job 38.10 | circumdedi illud terminis meis et posui vectem et ostia |
Job 38.11 | et dixi usque huc venies et non procedes amplius et hic confringes tumentes fluctus tuos |
Job 38.12 | numquid post ortum tuum praecepisti diluculo et ostendisti aurorae locum suum |
Job 38.13 | et tenuisti concutiens extrema terrae et excussisti impios ex ea |
Job 38.14 | restituetur ut lutum signaculum et stabit sicut vestimentum |
Job 38.15 | auferetur ab impiis lux sua et brachium excelsum confringetur |
Job 38.16 | numquid ingressus es profunda maris et in novissimis abyssis deambulasti |
Job 38.17 | numquid apertae tibi sunt portae mortis et ostia tenebrosa vidisti |
Job 38.18 | numquid considerasti latitudines terrae indica mihi si nosti omnia |
Job 38.19 | in qua via habitet lux et tenebrarum quis locus sit |
Job 38.20 | ut ducas unumquodque ad terminos suos et intellegas semitas domus eius |
Job 38.21 | sciebas tunc quod nasciturus esses et numerum dierum tuorum noveras |
Job 38.22 | numquid ingressus es thesauros nivis aut thesauros grandinis aspexisti |
Job 38.23 | quae praeparavi in tempus hostis in diem pugnae et belli |
Job 38.24 | per quam viam spargitur lux dividitur aestus super terram |
Job 38.25 | quis dedit vehementissimo imbri cursum et viam sonantis tonitrui |
Job 38.26 | ut plueret super terram absque homine in deserto ubi nullus mortalium commoratur |
Job 38.27 | ut impleret inviam et desolatam et produceret herbas virentes |
Job 38.28 | quis est pluviae pater vel quis genuit stillas roris |
Job 38.29 | de cuius utero egressa est glacies et gelu de caelo quis genuit |
Job 38.30 | in similitudinem lapidis aquae durantur et superficies abyssi constringitur |
Job 38.31 | numquid coniungere valebis micantes stellas Pliadis aut gyrum Arcturi poteris dissipare |
Job 38.32 | numquid producis luciferum in tempore suo et vesperum super filios terrae consurgere facis |
Job 38.33 | numquid nosti ordinem caeli et pones rationem eius in terra |
Job 38.34 | numquid elevabis in nebula vocem tuam et impetus aquarum operiet te |
Job 38.35 | numquid mittes fulgura et ibunt et revertentia dicent tibi adsumus |
Job 38.36 | quis posuit in visceribus hominis sapientiam vel quis dedit gallo intellegentiam |
Job 38.37 | quis enarravit caelorum rationem et concentum caeli quis dormire faciet |
Job 38.38 | quando fundebatur pulvis in terram et glebae conpingebantur |
Job 38.39 | numquid capies leaenae praedam et animam catulorum eius implebis |
Job 38.40 | quando cubant in antris et in specubus insidiantur |
Job 38.41 | quis praeparat corvo escam suam quando pulli eius ad Deum clamant vagantes eo quod non habeant cibos |
Job 39.1 | numquid nosti tempus partus hibicum in petris vel parturientes cervas observasti |
Job 39.2 | dinumerasti menses conceptus earum et scisti tempus partus earum |
Job 39.3 | incurvantur ad fetum et pariunt et rugitus emittunt |
Job 39.4 | separantur filii earum pergunt ad pastum egrediuntur et non revertuntur ad eas |
Job 39.5 | quis dimisit onagrum liberum et vincula eius quis solvit |
Job 39.6 | cui dedi in solitudine domum et tabernacula eius in terra salsuginis |
Job 39.7 | contemnit multitudinem civitatis clamorem exactoris non audit |
Job 39.8 | circumspicit montes pascuae suae et virentia quaeque perquirit |
Job 39.9 | numquid volet rinoceros servire tibi aut morabitur ad praesepe tuum |
Job 39.10 | numquid alligabis rinocerota ad arandum loro tuo aut confringet glebas vallium post te |
Job 39.11 | numquid fiduciam habebis in magna fortitudine eius et derelinques ei labores tuos |
Job 39.12 | numquid credes ei quoniam reddat sementem tibi et aream tuam congreget |
Job 39.13 | pinna strutionum similis est pinnis herodii et accipitris |
Job 39.14 | quando derelinquit in terra ova sua tu forsitan in pulvere calefacis ea |
Job 39.15 | obliviscitur quod pes conculcet ea aut bestiae agri conterant |
Job 39.16 | duratur ad filios suos quasi non sint sui frustra laboravit nullo timore cogente |
Job 39.17 | privavit enim eam Deus sapientia nec dedit illi intellegentiam |
Job 39.18 | cum tempus fuerit in altum alas erigit deridet equitem et ascensorem eius |
Job 39.19 | numquid praebebis equo fortitudinem aut circumdabis collo eius hinnitum |
Job 39.20 | numquid suscitabis eum quasi lucustas gloria narium eius terror |
Job 39.21 | terram ungula fodit exultat audacter in occursum pergit armatis |
Job 39.22 | contemnit pavorem nec cedit gladio |
Job 39.23 | super ipsum sonabit faretra vibrabit hasta et clypeus |
Job 39.24 | fervens et fremens sorbet terram nec reputat tubae sonare clangorem |
Job 39.25 | ubi audierit bucinam dicet va procul odoratur bellum exhortationem ducum et ululatum exercitus |
Job 39.26 | numquid per sapientiam tuam plumescit accipiter expandens alas suas ad austrum |
Job 39.27 | aut ad praeceptum tuum elevabitur aquila et in arduis ponet nidum suum |
Job 39.28 | in petris manet et in praeruptis silicibus commoratur atque inaccessis rupibus |
Job 39.29 | inde contemplatur escam et de longe oculi eius prospiciunt |
Job 39.30 | pulli eius lambent sanguinem et ubicumque cadaver fuerit statim adest |
Job 39.31 | et adiecit Dominus et locutus est ad Iob |
Job 39.32 | numquid qui contendit cum Deo tam facile conquiescit utique qui arguit Deum debet respondere ei |
Job 39.33 | respondens autem Iob Domino dixit |
Job 39.34 | qui leviter locutus sum respondere quid possum manum meam ponam super os meum |
Job 39.35 | unum locutus sum quod utinam non dixissem et alterum quibus ultra non addam |
Job 40.1 | respondens autem Dominus Iob de turbine ait |
Job 40.2 | accinge sicut vir lumbos tuos interrogabo te et indica mihi |
Job 40.3 | numquid irritum facies iudicium meum et condemnabis me ut tu iustificeris |
Job 40.4 | et si habes brachium sicut Deus et si voce simili tonas |
Job 40.5 | circumda tibi decorem et in sublime erigere et esto gloriosus et speciosis induere vestibus |
Job 40.6 | disperge superbos furore tuo et respiciens omnem arrogantem humilia |
Job 40.7 | respice cunctos superbos et confunde eos et contere impios in loco suo |
Job 40.8 | absconde eos in pulvere simul et facies eorum demerge in foveam |
Job 40.9 | et ego confitebor quod salvare te possit dextera tua |
Job 40.10 | ecce Behemoth quem feci tecum faenum quasi bos comedet |
Job 40.11 | fortitudo eius in lumbis eius et virtus illius in umbilicis ventris eius |
Job 40.12 | constringit caudam suam quasi cedrum nervi testiculorum eius perplexi sunt |
Job 40.13 | ossa eius velut fistulae aeris cartilago illius quasi lamminae ferreae |
Job 40.14 | ipse principium est viarum Dei qui fecit eum adplicabit gladium eius |
Job 40.15 | huic montes herbas ferunt omnes bestiae agri ludent ibi |
Job 40.16 | sub umbra dormit in secreto calami et locis humentibus |
Job 40.17 | protegunt umbrae umbram eius circumdabunt eum salices torrentis |
Job 40.18 | ecce absorbebit fluvium et non mirabitur habet fiduciam quod influat Iordanis in os eius |
Job 40.19 | in oculis eius quasi hamo capiet eum et in sudibus perforabit nares eius |
Job 40.20 | an extrahere poteris Leviathan hamo et fune ligabis linguam eius |
Job 40.21 | numquid pones circulum in naribus eius et armilla perforabis maxillam eius |
Job 40.22 | numquid multiplicabit ad te preces aut loquetur tibi mollia |
Job 40.23 | numquid feriet tecum pactum et accipies eum servum sempiternum |
Job 40.24 | numquid inludes ei quasi avi aut ligabis illum ancillis tuis |
Job 40.25 | concident eum amici divident illum negotiatores |
Job 40.26 | numquid implebis sagenas pelle eius et gurgustium piscium capite illius |
Job 40.27 | pone super eum manum tuam memento belli nec ultra addas loqui |
Job 40.28 | ecce spes eius frustrabitur eum et videntibus cunctis praecipitabitur |
Job 41.1 | non quasi crudelis suscitabo eum quis enim resistere potest vultui meo |
Job 41.2 | quis ante dedit mihi ut reddam ei omnia quae sub caelo sunt mea sunt |
Job 41.3 | non parcam ei et verbis potentibus et ad deprecandum conpositis |
Job 41.4 | quis revelavit faciem indumenti eius et in medium oris eius quis intrabit |
Job 41.5 | portas vultus eius quis aperiet per gyrum dentium eius formido |
Job 41.6 | corpus illius quasi scuta fusilia et conpactum squamis se prementibus |
Job 41.7 | una uni coniungitur et ne spiraculum quidem incedit per eas |
Job 41.8 | una alteri adherebunt et tenentes se nequaquam separabuntur |
Job 41.9 | sternutatio eius splendor ignis et oculi eius ut palpebrae diluculi |
Job 41.10 | de ore eius lampades procedunt sicut taedae ignis accensae |
Job 41.11 | de naribus eius procedit fumus sicut ollae succensae atque ferventis |
Job 41.12 | halitus eius prunas ardere facit et flamma de ore eius egreditur |
Job 41.13 | in collo eius morabitur fortitudo et faciem eius praecedet egestas |
Job 41.14 | membra carnium eius coherentia sibi mittet contra eum fulmina et ad locum alium non ferentur |
Job 41.15 | cor eius indurabitur quasi lapis et stringetur quasi malleatoris incus |
Job 41.16 | cum sublatus fuerit timebunt angeli et territi purgabuntur |
Job 41.17 | cum adprehenderit eum gladius subsistere non poterit neque hasta neque torax |
Job 41.18 | reputabit enim quasi paleas ferrum et quasi lignum putridum aes |
Job 41.19 | non fugabit eum vir sagittarius in stipulam versi sunt ei lapides fundae |
Job 41.20 | quasi stipulam aestimabit malleum et deridebit vibrantem hastam |
Job 41.21 | sub ipso erunt radii solis sternet sibi aurum quasi lutum |
Job 41.22 | fervescere faciet quasi ollam profundum mare ponet quasi cum unguenta bulliunt |
Job 41.23 | post eum lucebit semita aestimabit abyssum quasi senescentem |
Job 41.24 | non est super terram potestas quae conparetur ei qui factus est ut nullum timeret |
Job 41.25 | omne sublime videt ipse est rex super universos filios superbiae |
Job 42.1 | respondens autem Iob Domino dixit |
Job 42.2 | scio quia omnia potes et nulla te latet cogitatio |
Job 42.3 | quis est iste qui celat consilium absque scientia ideo insipienter locutus sum et quae ultra modum excederent scientiam meam |