Lc 1.51 | fecit potentiam in brachio suo dispersit superbos mente cordis sui |
Lc 1.52 | deposuit potentes de sede et exaltavit humiles |
Lc 1.53 | esurientes implevit bonis et divites dimisit inanes |
Lc 1.54 | suscepit Israhel puerum suum memorari misericordiae |
Lc 1.55 | sicut locutus est ad patres nostros Abraham et semini eius in saecula |
Lc 1.56 | mansit autem Maria cum illa quasi mensibus tribus et reversa est in domum suam |
Lc 1.57 | Elisabeth autem impletum est tempus pariendi et peperit filium |
Lc 1.58 | et audierunt vicini et cognati eius quia magnificavit Dominus misericordiam suam cum illa et congratulabantur ei |
Lc 1.59 | et factum est in die octavo venerunt circumcidere puerum et vocabant eum nomine patris eius Zacchariam |
Lc 1.60 | et respondens mater eius dixit nequaquam sed vocabitur Iohannes |
Lc 1.61 | et dixerunt ad illam quia nemo est in cognatione tua qui vocetur hoc nomine |
Lc 1.62 | innuebant autem patri eius quem vellet vocari eum |
Lc 1.63 | et postulans pugillarem scripsit dicens Iohannes est nomen eius et mirati sunt universi |
Lc 1.64 | apertum est autem ilico os eius et lingua eius et loquebatur benedicens Deum |
Lc 1.65 | et factus est timor super omnes vicinos eorum et super omnia montana Iudaeae divulgabantur omnia verba haec |
Lc 1.66 | et posuerunt omnes qui audierant in corde suo dicentes quid putas puer iste erit etenim manus Domini erat cum illo |
Lc 3.6 | et videbit omnis caro salutare Dei |
Lc 3.7 | dicebat ergo ad turbas quae exiebant ut baptizarentur ab ipso genimina viperarum quis ostendit vobis fugere a ventura ira |
Lc 3.8 | facite ergo fructus dignos paenitentiae et ne coeperitis dicere patrem habemus Abraham dico enim vobis quia potest Deus de lapidibus istis suscitare filios Abrahae |
Lc 3.9 | iam enim securis ad radicem arborum posita est omnis ergo arbor non faciens fructum exciditur et in ignem mittitur |
Lc 3.10 | et interrogabant eum turbae dicentes quid ergo faciemus |
Lc 3.11 | respondens autem dicebat illis qui habet duas tunicas det non habenti et qui habet escas similiter faciat |
Lc 3.12 | venerunt autem et publicani ut baptizarentur et dixerunt ad illum magister quid faciemus |
Lc 3.13 | at ille dixit ad eos nihil amplius quam quod constitutum est vobis faciatis |
Lc 3.14 | interrogabant autem eum et milites dicentes quid faciemus et nos et ait illis neminem concutiatis neque calumniam faciatis et contenti estote stipendiis vestris |
Lc 3.15 | existimante autem populo et cogitantibus omnibus in cordibus suis de Iohanne ne forte ipse esset Christus |
Lc 3.16 | respondit Iohannes dicens omnibus ego quidem aqua baptizo vos venit autem fortior me cuius non sum dignus solvere corrigiam calciamentorum eius ipse vos baptizabit in Spiritu Sancto et igni |
Lc 3.17 | cuius ventilabrum in manu eius et purgabit aream suam et congregabit triticum in horreum suum paleas autem conburet igni inextinguibili |
Lc 3.18 | multa quidem et alia exhortans evangelizabat populum |
Lc 3.19 | Herodes autem tetrarcha cum corriperetur ab illo de Herodiade uxore fratris sui et de omnibus malis quae fecit Herodes |
Lc 3.20 | adiecit et hoc supra omnia et inclusit Iohannem in carcere |
Lc 3.21 | factum est autem cum baptizaretur omnis populus et Iesu baptizato et orante apertum est caelum |
Lc 3.22 | et descendit Spiritus Sanctus corporali specie sicut columba in ipsum et vox de caelo facta est tu es Filius meus dilectus in te conplacuit mihi |
Lc 3.23 | et ipse Iesus erat incipiens quasi annorum triginta ut putabatur filius Ioseph qui fuit Heli |
Lc 3.24 | qui fuit Matthat qui fuit Levi qui fuit Melchi qui fuit Iannae qui fuit Ioseph |
Lc 3.25 | qui fuit Matthathiae qui fuit Amos qui fuit Naum qui fuit Esli qui fuit Naggae |
Lc 3.26 | qui fuit Maath qui fuit Matthathiae qui fuit Semei qui fuit Iosech qui fuit Ioda |
Lc 3.27 | qui fuit Iohanna qui fuit Resa qui fuit Zorobabel qui fuit Salathihel qui fuit Neri |
Lc 3.28 | qui fuit Melchi qui fuit Addi qui fuit Cosam qui fuit Helmadam qui fuit Her |
Lc 3.29 | qui fuit Iesu qui fuit Eliezer qui fuit Iorim qui fuit Matthat qui fuit Levi |
Lc 3.30 | qui fuit Symeon qui fuit Iuda qui fuit Ioseph qui fuit Iona qui fuit Eliachim |
Lc 3.31 | qui fuit Melea qui fuit Menna qui fuit Matthata qui fuit Nathan qui fuit David |
Lc 3.32 | qui fuit Iesse qui fuit Obed qui fuit Booz qui fuit Salmon qui fuit Naasson |
Lc 3.33 | qui fuit Aminadab qui fuit Aram qui fuit Esrom qui fuit Phares qui fuit Iudae |
Lc 3.34 | qui fuit Iacob qui fuit Isaac qui fuit Abraham qui fuit Thare qui fuit Nachor |
Lc 3.35 | qui fuit Seruch qui fuit Ragau qui fuit Phalec qui fuit Eber qui fuit Sale |
Lc 3.36 | qui fuit Cainan qui fuit Arfaxat qui fuit Sem qui fuit Noe qui fuit Lamech |
Lc 3.37 | qui fuit Mathusalae qui fuit Enoch qui fuit Iared qui fuit Malelehel qui fuit Cainan |
Lc 3.38 | qui fuit Enos qui fuit Seth qui fuit Adam qui fuit Dei |
Lc 4.1 | Iesus autem plenus Spiritu Sancto regressus est ab Iordane et agebatur in Spiritu in desertum |
Lc 4.2 | diebus quadraginta |
Lc 4.3 | et temptabatur a diabolo et nihil manducavit in diebus illis et consummatis illis esuriit |
Lc 4.4 | dixit autem illi diabolus si Filius Dei es dic lapidi huic ut panis fiat |
Lc 4.5 | et respondit ad illum Iesus scriptum est quia non in pane solo vivet homo sed in omni verbo Dei |
Lc 4.6 | et duxit illum diabolus et ostendit illi omnia regna orbis terrae in momento temporis |
Lc 4.7 | et ait ei tibi dabo potestatem hanc universam et gloriam illorum quia mihi tradita sunt et cui volo do illa |
Lc 4.8 | tu ergo si adoraveris coram me erunt tua omnia |
Lc 4.9 | et respondens Iesus dixit illi scriptum est Dominum Deum tuum adorabis et illi soli servies |
Lc 5.6 | et cum hoc fecissent concluserunt piscium multitudinem copiosam rumpebatur autem rete eorum |
Lc 5.7 | et annuerunt sociis qui erant in alia navi ut venirent et adiuvarent eos et venerunt et impleverunt ambas naviculas ita ut mergerentur |
Lc 5.8 | quod cum videret Simon Petrus procidit ad genua Iesu dicens exi a me quia homo peccator sum Domine |
Lc 5.9 | stupor enim circumdederat eum et omnes qui cum illo erant in captura piscium quam ceperant |
Lc 5.10 | similiter autem Iacobum et Iohannem filios Zebedaei qui erant socii Simonis et ait ad Simonem Iesus noli timere ex hoc iam homines eris capiens |
Lc 5.11 | et subductis ad terram navibus relictis omnibus secuti sunt illum |
Lc 5.12 | et factum est cum esset in una civitatum et ecce vir plenus lepra et videns Iesum et procidens in faciem rogavit eum dicens Domine si vis potes me mundare |
Lc 5.13 | et extendens manum tetigit illum dicens volo mundare et confestim lepra discessit ab illo |
Lc 5.14 | et ipse praecepit illi ut nemini diceret sed vade ostende te sacerdoti et offer pro emundatione tua sicut praecepit Moses in testimonium illis |
Lc 5.15 | perambulabat autem magis sermo de illo et conveniebant turbae multae ut audirent et curarentur ab infirmitatibus suis |
Lc 5.16 | ipse autem secedebat in deserto et orabat |
Lc 5.17 | et factum est in una dierum et ipse sedebat docens et erant Pharisaei sedentes et legis doctores qui venerant ex omni castello Galilaeae et Iudaeae et Hierusalem et virtus erat Domini ad sanandum eos |
Lc 5.18 | et ecce viri portantes in lecto hominem qui erat paralyticus et quaerebant eum inferre et ponere ante eum |
Lc 5.19 | et non invenientes qua parte illum inferrent prae turba ascenderunt supra tectum per tegulas submiserunt illum cum lecto in medium ante Iesum |
Lc 5.20 | quorum fidem ut vidit dixit homo remittuntur tibi peccata tua |
Lc 5.21 | et coeperunt cogitare scribae et Pharisaei dicentes quis est hic qui loquitur blasphemias quis potest dimittere peccata nisi solus Deus |
Lc 5.22 | ut cognovit autem Iesus cogitationes eorum respondens dixit ad illos quid cogitatis in cordibus vestris |
Lc 5.23 | quid est facilius dicere dimittuntur tibi peccata an dicere surge et ambula |
Lc 5.24 | ut autem sciatis quia Filius hominis potestatem habet in terra dimittere peccata ait paralytico tibi dico surge tolle lectum tuum et vade in domum tuam |
Lc 5.25 | et confestim surgens coram illis tulit in quo iacebat et abiit in domum suam magnificans Deum |
Lc 5.26 | et stupor adprehendit omnes et magnificabant Deum et repleti sunt timore dicentes quia vidimus mirabilia hodie |
Lc 5.27 | et post haec exiit et vidit publicanum nomine Levi sedentem ad teloneum et ait illi sequere me |
Lc 5.28 | et relictis omnibus surgens secutus est eum |
Lc 5.29 | et fecit ei convivium magnum Levi in domo sua et erat turba multa publicanorum et aliorum qui cum illis erant discumbentes |
Lc 5.30 | et murmurabant Pharisaei et scribae eorum dicentes ad discipulos eius quare cum publicanis et peccatoribus manducatis et bibitis |
Lc 5.31 | et respondens Iesus dixit ad illos non egent qui sani sunt medico sed qui male habent |
Lc 5.32 | non veni vocare iustos sed peccatores in paenitentiam |
Lc 5.33 | at illi dixerunt ad eum quare discipuli Iohannis ieiunant frequenter et obsecrationes faciunt similiter et Pharisaeorum tui autem edunt et bibunt |
Lc 5.34 | quibus ipse ait numquid potestis filios sponsi dum cum illis est sponsus facere ieiunare |
Lc 5.35 | venient autem dies et cum ablatus fuerit ab illis sponsus tunc ieiunabunt in illis diebus |
Lc 5.36 | dicebat autem et similitudinem ad illos quia nemo commissuram a vestimento novo inmittit in vestimentum vetus alioquin et novum rumpit et veteri non convenit commissura a novo |
Lc 5.37 | et nemo mittit vinum novum in utres veteres alioquin rumpet vinum novum utres et ipsum effundetur et utres peribunt |
Lc 5.38 | sed vinum novum in utres novos mittendum est et utraque conservantur |
Lc 5.39 | et nemo bibens vetus statim vult novum dicit enim vetus melius est |
Lc 6.1 | factum est autem in sabbato secundoprimo cum transiret per sata vellebant discipuli eius spicas et manducabant confricantes manibus |
Lc 6.2 | quidam autem Pharisaeorum dicebant illis quid facitis quod non licet in sabbatis |
Lc 6.3 | et respondens Iesus ad eos dixit nec hoc legistis quod fecit David cum esurisset ipse et qui cum eo erant |
Lc 6.4 | quomodo intravit in domum Dei et panes propositionis sumpsit et manducavit et dedit his qui cum ipso erant quos non licet manducare nisi tantum sacerdotibus |
Lc 6.5 | et dicebat illis quia dominus est Filius hominis etiam sabbati |
Lc 6.6 | factum est autem et in alio sabbato ut intraret in synagogam et doceret et erat ibi homo et manus eius dextra erat arida |
Lc 6.7 | observabant autem scribae et Pharisaei si in sabbato curaret ut invenirent accusare illum |
Lc 6.8 | ipse vero sciebat cogitationes eorum et ait homini qui habebat manum aridam surge et sta in medium et surgens stetit |
Lc 6.9 | ait autem ad illos Iesus interrogo vos si licet sabbato bene facere an male animam salvam facere an perdere |
Lc 6.10 | et circumspectis omnibus dixit homini extende manum tuam et extendit et restituta est manus eius |
Lc 6.11 | ipsi autem repleti sunt insipientia et conloquebantur ad invicem quidnam facerent Iesu |
Lc 6.12 | factum est autem in illis diebus exiit in montem orare et erat pernoctans in oratione Dei |
Lc 6.13 | et cum dies factus esset vocavit discipulos suos et elegit duodecim ex ipsis quos et apostolos nominavit |
Lc 6.14 | Simonem quem cognominavit Petrum et Andream fratrem eius Iacobum et Iohannem Philippum et Bartholomeum |
Lc 6.15 | Mattheum et Thomam Iacobum Alphei et Simonem qui vocatur Zelotes |
Lc 6.16 | Iudam Iacobi et Iudam Scarioth qui fuit proditor |
Lc 6.17 | et descendens cum illis stetit in loco campestri et turba discipulorum eius et multitudo copiosa plebis ab omni Iudaea et Hierusalem et maritimae Tyri et Sidonis |
Lc 6.18 | qui venerunt ut audirent eum et sanarentur a languoribus suis et qui vexabantur ab spiritibus inmundis curabantur |
Lc 6.19 | et omnis turba quaerebant eum tangere quia virtus de illo exiebat et sanabat omnes |
Lc 6.20 | et ipse elevatis oculis in discipulos suos dicebat beati pauperes quia vestrum est regnum Dei |
Lc 6.21 | beati qui nunc esuritis quia saturabimini beati qui nunc fletis quia ridebitis |
Lc 6.22 | beati eritis cum vos oderint homines et cum separaverint vos et exprobraverint et eiecerint nomen vestrum tamquam malum propter Filium hominis |
Lc 6.43 | non est enim arbor bona quae facit fructus malos neque arbor mala faciens fructum bonum |
Lc 6.44 | unaquaeque enim arbor de fructu suo cognoscitur neque enim de spinis colligunt ficus neque de rubo vindemiant uvam |
Lc 6.45 | bonus homo de bono thesauro cordis sui profert bonum et malus homo de malo profert malum ex abundantia enim cordis os loquitur |
Lc 6.46 | quid autem vocatis me Domine Domine et non facitis quae dico |
Lc 6.47 | omnis qui venit ad me et audit sermones meos et facit eos ostendam vobis cui similis est |
Lc 6.48 | similis est homini aedificanti domum qui fodit in altum et posuit fundamenta supra petram inundatione autem facta inlisum est flumen domui illi et non potuit eam movere fundata enim erat supra petram |
Lc 6.49 | qui autem audivit et non fecit similis est homini aedificanti domum suam supra terram sine fundamento in quam inlisus est fluvius et continuo concidit et facta est ruina domus illius magna |
Lc 7.1 | cum autem implesset omnia verba sua in aures plebis intravit Capharnaum |
Lc 7.2 | centurionis autem cuiusdam servus male habens erat moriturus qui illi erat pretiosus |
Lc 7.3 | et cum audisset de Iesu misit ad eum seniores Iudaeorum rogans eum ut veniret et salvaret servum eius |
Lc 7.4 | at illi cum venissent ad Iesum rogabant eum sollicite dicentes ei quia dignus est ut hoc illi praestes |
Lc 7.5 | diligit enim gentem nostram et synagogam ipse aedificavit nobis |
Lc 7.6 | Iesus autem ibat cum illis et cum iam non longe esset a domo misit ad eum centurio amicos dicens Domine noli vexari non enim dignus sum ut sub tectum meum intres |
Lc 7.7 | propter quod et me ipsum non sum dignum arbitratus ut venirem ad te sed dic verbo et sanabitur puer meus |
Lc 7.8 | nam et ego homo sum sub potestate constitutus habens sub me milites et dico huic vade et vadit et alio veni et venit et servo meo fac hoc et facit |
Lc 7.9 | quo audito Iesus miratus est et conversus sequentibus se turbis dixit amen dico vobis nec in Israhel tantam fidem inveni |
Lc 7.10 | et reversi qui missi fuerant domum invenerunt servum qui languerat sanum |
Lc 7.11 | et factum est deinceps ibat in civitatem quae vocatur Naim et ibant cum illo discipuli eius et turba copiosa |
Lc 7.12 | cum autem adpropinquaret portae civitatis et ecce defunctus efferebatur filius unicus matri suae et haec vidua erat et turba civitatis multa cum illa |
Lc 7.13 | quam cum vidisset Dominus misericordia motus super ea dixit illi noli flere |
Lc 7.14 | et accessit et tetigit loculum hii autem qui portabant steterunt et ait adulescens tibi dico surge |
Lc 7.21 | in ipsa autem hora curavit multos a languoribus et plagis et spiritibus malis et caecis multis donavit visum |
Lc 7.22 | et respondens dixit illis euntes nuntiate Iohanni quae vidistis et audistis quia caeci vident claudi ambulant leprosi mundantur surdi audiunt mortui resurgunt pauperes evangelizantur |
Lc 7.23 | et beatus est quicumque non fuerit scandalizatus in me |
Lc 7.24 | et cum discessissent nuntii Iohannis coepit dicere de Iohanne ad turbas quid existis in desertum videre harundinem vento moveri |
Lc 7.25 | sed quid existis videre hominem mollibus vestimentis indutum ecce qui in veste pretiosa sunt et deliciis in domibus regum sunt |
Lc 7.26 | sed quid existis videre prophetam utique dico vobis et plus quam prophetam |
Lc 7.27 | hic est de quo scriptum est ecce mitto angelum meum ante faciem tuam qui praeparabit viam tuam ante te |
Lc 7.28 | dico enim vobis maior inter natos mulierum propheta Iohanne Baptista nemo est qui autem minor est in regno Dei maior est illo |
Lc 7.29 | et omnis populus audiens et publicani iustificaverunt Deum baptizati baptismo Iohannis |
Lc 7.30 | Pharisaei autem et legis periti consilium Dei spreverunt in semet ipsos non baptizati ab eo |
Lc 7.31 | cui ergo similes dicam homines generationis huius et cui similes sunt |
Lc 7.32 | similes sunt pueris sedentibus in foro et loquentibus ad invicem et dicentibus cantavimus vobis tibiis et non saltastis lamentavimus et non plorastis |
Lc 7.33 | venit enim Iohannes Baptista neque manducans panem neque bibens vinum et dicitis daemonium habet |
Lc 7.34 | venit Filius hominis manducans et bibens et dicitis ecce homo devorator et bibens vinum amicus publicanorum et peccatorum |
Lc 7.35 | et iustificata est sapientia ab omnibus filiis suis |
Lc 7.36 | rogabat autem illum quidam de Pharisaeis ut manducaret cum illo et ingressus domum Pharisaei discubuit |
Lc 7.37 | et ecce mulier quae erat in civitate peccatrix ut cognovit quod accubuit in domo Pharisaei adtulit alabastrum unguenti |
Lc 8.11 | est autem haec parabola semen est verbum Dei |
Lc 8.12 | qui autem secus viam sunt qui audiunt deinde venit diabolus et tollit verbum de corde eorum ne credentes salvi fiant |
Lc 8.13 | nam qui supra petram qui cum audierint cum gaudio suscipiunt verbum et hii radices non habent qui ad tempus credunt et in tempore temptationis recedunt |
Lc 8.14 | quod autem in spinis cecidit hii sunt qui audierunt et a sollicitudinibus et divitiis et voluptatibus vitae euntes suffocantur et non referunt fructum |
Lc 8.15 | quod autem in bonam terram hii sunt qui in corde bono et optimo audientes verbum retinent et fructum adferunt in patientia |
Lc 8.16 | nemo autem lucernam accendens operit eam vaso aut subtus lectum ponit sed supra candelabrum ponit ut intrantes videant lumen |
Lc 8.17 | non enim est occultum quod non manifestetur nec absconditum quod non cognoscatur et in palam veniat |
Lc 8.18 | videte ergo quomodo auditis qui enim habet dabitur illi et quicumque non habet etiam quod putat se habere auferetur ab illo |
Lc 8.19 | venerunt autem ad illum mater et fratres eius et non poterant adire ad eum prae turba |
Lc 8.20 | et nuntiatum est illi mater tua et fratres tui stant foris volentes te videre |
Lc 8.21 | qui respondens dixit ad eos mater mea et fratres mei hii sunt qui verbum Dei audiunt et faciunt |
Lc 8.22 | factum est autem in una dierum et ipse ascendit in naviculam et discipuli eius et ait ad illos transfretemus trans stagnum et ascenderunt |
Lc 8.23 | navigantibus autem illis obdormiit et descendit procella venti in stagnum et conplebantur et periclitabantur |
Lc 8.24 | accedentes autem suscitaverunt eum dicentes praeceptor perimus at ille surgens increpavit ventum et tempestatem aquae et cessavit et facta est tranquillitas |
Lc 8.25 | dixit autem illis ubi est fides vestra qui timentes mirati sunt dicentes ad invicem quis putas hic est quia et ventis imperat et mari et oboediunt ei |
Lc 8.26 | enavigaverunt autem ad regionem Gerasenorum quae est contra Galilaeam |
Lc 8.27 | et cum egressus esset ad terram occurrit illi vir quidam qui habebat daemonium iam temporibus multis et vestimento non induebatur neque in domo manebat sed in monumentis |
Lc 8.28 | is ut vidit Iesum procidit ante illum et exclamans voce magna dixit quid mihi et tibi est Iesu Fili Dei altissimi obsecro te ne me torqueas |
Lc 8.29 | praecipiebat enim spiritui inmundo ut exiret ab homine multis enim temporibus arripiebat illum et vinciebatur catenis et conpedibus custoditus et ruptis vinculis agebatur a daemonio in deserta |
Lc 8.30 | interrogavit autem illum Iesus dicens quod tibi nomen est at ille dixit Legio quia intraverunt daemonia multa in eum |
Lc 8.31 | et rogabant illum ne imperaret illis ut in abyssum irent |
Lc 8.32 | erat autem ibi grex porcorum multorum pascentium in monte et rogabant eum ut permitteret eos in illos ingredi et permisit illos |
Lc 8.33 | exierunt ergo daemonia ab homine et intraverunt in porcos et impetu abiit grex per praeceps in stagnum et suffocatus est |
Lc 8.34 | quod ut viderunt factum qui pascebant fugerunt et nuntiaverunt in civitatem et in villas |
Lc 8.35 | exierunt autem videre quod factum est et venerunt ad Iesum et invenerunt hominem sedentem a quo daemonia exierant vestitum ac sana mente ad pedes eius et timuerunt |
Lc 8.36 | nuntiaverunt autem illis et qui viderant quomodo sanus factus esset a Legione |
Lc 8.37 | et rogaverunt illum omnis multitudo regionis Gerasenorum ut discederet ab ipsis quia timore magno tenebantur ipse autem ascendens navem reversus est |
Lc 8.38 | et rogabat illum vir a quo daemonia exierant ut cum eo esset dimisit autem eum Iesus dicens |
Lc 8.39 | redi domum tuam et narra quanta tibi fecit Deus et abiit per universam civitatem praedicans quanta illi fecisset Iesus |
Lc 8.40 | factum est autem cum redisset Iesus excepit illum turba erant enim omnes expectantes eum |
Lc 8.41 | et ecce venit vir cui nomen Iairus et ipse princeps synagogae erat et cecidit ad pedes Iesu rogans eum ut intraret in domum eius |
Lc 8.42 | quia filia unica erat illi fere annorum duodecim et haec moriebatur et contigit dum iret a turbis conprimebatur |
Lc 8.43 | et mulier quaedam erat in fluxu sanguinis ab annis duodecim quae in medicos erogaverat omnem substantiam suam nec ab ullo potuit curari |
Lc 8.44 | accessit retro et tetigit fimbriam vestimenti eius et confestim stetit fluxus sanguinis eius |
Lc 8.45 | et ait Iesus quis est qui me tetigit negantibus autem omnibus dixit Petrus et qui cum illo erant praeceptor turbae te conprimunt et adfligunt et dicis quis me tetigit |
Lc 8.46 | et dixit Iesus tetigit me aliquis nam ego novi virtutem de me exisse |
Lc 8.47 | videns autem mulier quia non latuit tremens venit et procidit ante pedes illius et ob quam causam tetigerit eum indicavit coram omni populo et quemadmodum confestim sanata sit |
Lc 8.48 | at ipse dixit illi filia fides tua te salvam fecit vade in pace |
Lc 8.49 | adhuc illo loquente venit a principe synagogae dicens ei quia mortua est filia tua noli vexare illum |
Lc 8.50 | Iesus autem audito hoc verbo respondit patri puellae noli timere crede tantum et salva erit |
Lc 8.51 | et cum venisset domum non permisit intrare secum quemquam nisi Petrum et Iohannem et Iacobum et patrem et matrem puellae |
Lc 8.52 | flebant autem omnes et plangebant illam at ille dixit nolite flere non est mortua sed dormit |
Lc 8.53 | et deridebant eum scientes quia mortua esset |
Lc 8.54 | ipse autem tenens manum eius clamavit dicens puella surge |
Lc 8.55 | et reversus est spiritus eius et surrexit continuo et iussit illi dari manducare |
Lc 8.56 | et stupuerunt parentes eius quibus praecepit ne alicui dicerent quod factum erat |
Lc 9.1 | convocatis autem duodecim apostolis dedit illis virtutem et potestatem super omnia daemonia et ut languores curarent |
Lc 9.2 | et misit illos praedicare regnum Dei et sanare infirmos |
Lc 9.3 | et ait ad illos nihil tuleritis in via neque virgam neque peram neque panem neque pecuniam neque duas tunicas habeatis |
Lc 9.4 | et in quamcumque domum intraveritis ibi manete et inde ne exeatis |
Lc 9.5 | et quicumque non receperint vos exeuntes de civitate illa etiam pulverem pedum vestrorum excutite in testimonium supra illos |
Lc 9.6 | egressi autem circumibant per castella evangelizantes et curantes ubique |
Lc 9.7 | audivit autem Herodes tetrarcha omnia quae fiebant ab eo et haesitabat eo quod diceretur |
Lc 9.8 | a quibusdam quia Iohannes surrexit a mortuis a quibusdam vero quia Helias apparuit ab aliis autem quia propheta unus de antiquis surrexit |
Lc 9.9 | et ait Herodes Iohannem ego decollavi quis autem est iste de quo audio ego talia et quaerebat videre eum |
Lc 9.10 | et reversi apostoli narraverunt illi quaecumque fecerunt et adsumptis illis secessit seorsum in locum desertum qui est Bethsaida |
Lc 9.11 | quod cum cognovissent turbae secutae sunt illum et excepit illos et loquebatur illis de regno Dei et eos qui cura indigebant sanabat |
Lc 9.12 | dies autem coeperat declinare et accedentes duodecim dixerunt illi dimitte turbas ut euntes in castella villasque quae circa sunt devertant et inveniant escas quia hic in loco deserto sumus |
Lc 9.13 | ait autem ad illos vos date illis manducare at illi dixerunt non sunt nobis plus quam quinque panes et duo pisces nisi forte nos eamus et emamus in omnem hanc turbam escas |
Lc 9.14 | erant autem fere viri quinque milia ait autem ad discipulos suos facite illos discumbere per convivia quinquagenos |
Lc 9.15 | et ita fecerunt et discumbere fecerunt omnes |
Lc 9.16 | acceptis autem quinque panibus et duobus piscibus respexit in caelum et benedixit illis et fregit et distribuit discipulis suis ut ponerent ante turbas |
Lc 9.17 | et manducaverunt omnes et saturati sunt et sublatum est quod superfuit illis fragmentorum cofini duodecim |
Lc 9.18 | et factum est cum solus esset orans erant cum illo et discipuli et interrogavit illos dicens quem me dicunt esse turbae |
Lc 9.19 | at illi responderunt et dixerunt Iohannem Baptistam alii autem Heliam alii quia propheta unus de prioribus surrexit |
Lc 9.20 | dixit autem illis vos autem quem me esse dicitis respondens Simon Petrus dixit Christum Dei |
Lc 9.21 | at ille increpans illos praecepit ne cui dicerent hoc |
Lc 9.22 | dicens quia oportet Filium hominis multa pati et reprobari a senioribus et principibus sacerdotum et scribis et occidi et tertia die resurgere |
Lc 9.23 | dicebat autem ad omnes si quis vult post me venire abneget se ipsum et tollat crucem suam cotidie et sequatur me |
Lc 10.4 | nolite portare sacculum neque peram neque calciamenta et neminem per viam salutaveritis |
Lc 10.5 | in quamcumque domum intraveritis primum dicite pax huic domui |
Lc 10.6 | et si ibi fuerit filius pacis requiescet super illam pax vestra sin autem ad vos revertetur |
Lc 10.7 | in eadem autem domo manete edentes et bibentes quae apud illos sunt dignus enim est operarius mercede sua nolite transire de domo in domum |
Lc 10.8 | et in quamcumque civitatem intraveritis et susceperint vos manducate quae adponuntur vobis |
Lc 10.9 | et curate infirmos qui in illa sunt et dicite illis adpropinquavit in vos regnum Dei |
Lc 10.10 | in quamcumque civitatem intraveritis et non receperint vos exeuntes in plateas eius dicite |
Lc 10.11 | etiam pulverem qui adhesit nobis de civitate vestra extergimus in vos tamen hoc scitote quia adpropinquavit regnum Dei |
Lc 10.12 | dico vobis quia Sodomis in die illa remissius erit quam illi civitati |
Lc 10.13 | vae tibi Corazain vae tibi Bethsaida quia si in Tyro et Sidone factae fuissent virtutes quae in vobis factae sunt olim in cilicio et cinere sedentes paeniterent |
Lc 10.14 | verumtamen Tyro et Sidoni remissius erit in iudicio quam vobis |
Lc 10.15 | et tu Capharnaum usque in caelum exaltata usque ad infernum demergeris |
Lc 10.16 | qui vos audit me audit et qui vos spernit me spernit qui autem me spernit spernit eum qui me misit |
Lc 10.17 | reversi sunt autem septuaginta duo cum gaudio dicentes Domine etiam daemonia subiciuntur nobis in nomine tuo |
Lc 10.18 | et ait illis videbam Satanan sicut fulgur de caelo cadentem |
Lc 10.19 | ecce dedi vobis potestatem calcandi supra serpentes et scorpiones et supra omnem virtutem inimici et nihil vobis nocebit |
Lc 10.20 | verumtamen in hoc nolite gaudere quia spiritus vobis subiciuntur gaudete autem quod nomina vestra scripta sunt in caelis |
Lc 10.21 | in ipsa hora exultavit Spiritu Sancto et dixit confiteor tibi Pater Domine caeli et terrae quod abscondisti haec a sapientibus et prudentibus et revelasti ea parvulis etiam Pater quia sic placuit ante te |
Lc 10.22 | omnia mihi tradita sunt a Patre meo et nemo scit qui sit Filius nisi Pater et qui sit Pater nisi Filius et cui voluerit Filius revelare |
Lc 10.23 | et conversus ad discipulos suos dixit beati oculi qui vident quae videtis |
Lc 10.24 | dico enim vobis quod multi prophetae et reges voluerunt videre quae vos videtis et non viderunt et audire quae auditis et non audierunt |
Lc 10.25 | et ecce quidam legis peritus surrexit temptans illum et dicens magister quid faciendo vitam aeternam possidebo |
Lc 10.26 | at ille dixit ad eum in lege quid scriptum est quomodo legis |
Lc 10.27 | ille respondens dixit diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo et ex tota anima tua et ex omnibus viribus tuis et ex omni mente tua et proximum tuum sicut te ipsum |
Lc 10.28 | dixitque illi recte respondisti hoc fac et vives |
Lc 10.29 | ille autem volens iustificare se ipsum dixit ad Iesum et quis est meus proximus |
Lc 10.30 | suscipiens autem Iesus dixit homo quidam descendebat ab Hierusalem in Hiericho et incidit in latrones qui etiam despoliaverunt eum et plagis inpositis abierunt semivivo relicto |
Lc 11.28 | at ille dixit quippini beati qui audiunt verbum Dei et custodiunt |
Lc 11.29 | turbis autem concurrentibus coepit dicere generatio haec generatio nequam est signum quaerit et signum non dabitur illi nisi signum Ionae |
Lc 11.30 | nam sicut Ionas fuit signum Ninevitis ita erit et Filius hominis generationi isti |
Lc 11.31 | regina austri surget in iudicio cum viris generationis huius et condemnabit illos quia venit a finibus terrae audire sapientiam Salomonis et ecce plus Salomone hic |
Lc 11.32 | viri ninevitae surgent in iudicio cum generatione hac et condemnabunt illam quia paenitentiam egerunt ad praedicationem Ionae et ecce plus Iona hic |
Lc 11.33 | nemo lucernam accendit et in abscondito ponit neque sub modio sed supra candelabrum ut qui ingrediuntur lumen videant |
Lc 11.34 | lucerna corporis tui est oculus tuus si oculus tuus fuerit simplex totum corpus tuum lucidum erit si autem nequam fuerit etiam corpus tuum tenebrosum erit |
Lc 11.35 | vide ergo ne lumen quod in te est tenebrae sint |
Lc 11.36 | si ergo corpus tuum totum lucidum fuerit non habens aliquam partem tenebrarum erit lucidum totum et sicut lucerna fulgoris inluminabit te |
Lc 11.37 | et cum loqueretur rogavit illum quidam Pharisaeus ut pranderet apud se et ingressus recubuit |
Lc 11.38 | Pharisaeus autem coepit intra se reputans dicere quare non baptizatus esset ante prandium |
Lc 11.39 | et ait Dominus ad illum nunc vos Pharisaei quod de foris est calicis et catini mundatis quod autem intus est vestrum plenum est rapina et iniquitate |
Lc 11.40 | stulti nonne qui fecit quod de foris est etiam id quod de intus est fecit |
Lc 11.41 | verumtamen quod superest date elemosynam et ecce omnia munda sunt vobis |
Lc 11.42 | sed vae vobis Pharisaeis quia decimatis mentam et rutam et omne holus et praeteritis iudicium et caritatem Dei haec autem oportuit facere et illa non omittere |
Lc 11.43 | vae vobis Pharisaeis quia diligitis primas cathedras in synagogis et salutationes in foro |
Lc 11.44 | vae vobis quia estis ut monumenta quae non parent et homines ambulantes supra nesciunt |
Lc 11.45 | respondens autem quidam ex legis peritis ait illi magister haec dicens etiam nobis contumeliam facis |
Lc 11.46 | at ille ait et vobis legis peritis vae quia oneratis homines oneribus quae portari non possunt et ipsi uno digito vestro non tangitis sarcinas |
Lc 11.47 | vae vobis quia aedificatis monumenta prophetarum patres autem vestri occiderunt illos |
Lc 11.48 | profecto testificamini quod consentitis operibus patrum vestrorum quoniam quidem ipsi eos occiderunt vos autem aedificatis eorum sepulchra |
Lc 11.49 | propterea et sapientia Dei dixit mittam ad illos prophetas et apostolos et ex illis occident et persequentur |
Lc 11.50 | ut inquiratur sanguis omnium prophetarum qui effusus est a constitutione mundi a generatione ista |
Lc 11.51 | a sanguine Abel usque ad sanguinem Zacchariae qui periit inter altare et aedem ita dico vobis requiretur ab hac generatione |
Lc 11.52 | vae vobis legis peritis quia tulistis clavem scientiae ipsi non introistis et eos qui introibant prohibuistis |
Lc 11.53 | cum haec ad illos diceret coeperunt Pharisaei et legis periti graviter insistere et os eius opprimere de multis |
Lc 11.54 | insidiantes et quaerentes capere aliquid ex ore eius ut accusarent eum |
Lc 12.1 | multis autem turbis circumstantibus ita ut se invicem conculcarent coepit dicere ad discipulos suos adtendite a fermento Pharisaeorum quae est hypocrisis |
Lc 12.2 | nihil autem opertum est quod non reveletur neque absconditum quod non sciatur |
Lc 12.3 | quoniam quae in tenebris dixistis in lumine dicentur et quod in aurem locuti estis in cubiculis praedicabitur in tectis |
Lc 12.4 | dico autem vobis amicis meis ne terreamini ab his qui occidunt corpus et post haec non habent amplius quod faciant |
Lc 12.5 | ostendam autem vobis quem timeatis timete eum qui postquam occiderit habet potestatem mittere in gehennam ita dico vobis hunc timete |
Lc 12.6 | nonne quinque passeres veneunt dipundio et unus ex illis non est in oblivione coram Deo |
Lc 12.7 | sed et capilli capitis vestri omnes numerati sunt nolite ergo timere multis passeribus pluris estis |
Lc 12.13 | ait autem quidam ei de turba magister dic fratri meo ut dividat mecum hereditatem |
Lc 12.14 | at ille dixit ei homo quis me constituit iudicem aut divisorem super vos |
Lc 12.15 | dixitque ad illos videte et cavete ab omni avaritia quia non in abundantia cuiusquam vita eius est ex his quae possidet |
Lc 12.16 | dixit autem similitudinem ad illos dicens hominis cuiusdam divitis uberes fructus ager adtulit |
Lc 12.17 | et cogitabat intra se dicens quid faciam quod non habeo quo congregem fructus meos |
Lc 12.18 | et dixit hoc faciam destruam horrea mea et maiora faciam et illuc congregabo omnia quae nata sunt mihi et bona mea |
Lc 12.19 | et dicam animae meae anima habes multa bona posita in annos plurimos requiesce comede bibe epulare |
Lc 12.20 | dixit autem illi Deus stulte hac nocte animam tuam repetunt a te quae autem parasti cuius erunt |
Lc 12.21 | sic est qui sibi thesaurizat et non est in Deum dives |
Lc 12.22 | dixitque ad discipulos suos ideo dico vobis nolite solliciti esse animae quid manducetis neque corpori quid vestiamini |
Lc 12.23 | anima plus est quam esca et corpus quam vestimentum |
Lc 12.24 | considerate corvos quia non seminant neque metunt quibus non est cellarium neque horreum et Deus pascit illos quanto magis vos pluris estis illis |
Lc 12.25 | quis autem vestrum cogitando potest adicere ad staturam suam cubitum unum |
Lc 12.26 | si ergo neque quod minimum est potestis quid de ceteris solliciti estis |
Lc 12.27 | considerate lilia quomodo crescunt non laborant non nent dico autem vobis nec Salomon in omni gloria sua vestiebatur sicut unum ex istis |
Lc 12.28 | si autem faenum quod hodie in agro est et cras in clibanum mittitur Deus sic vestit quanto magis vos pusillae fidei |
Lc 12.29 | et vos nolite quaerere quid manducetis aut quid bibatis et nolite in sublime tolli |
Lc 12.30 | haec enim omnia gentes mundi quaerunt Pater autem vester scit quoniam his indigetis |
Lc 12.31 | verumtamen quaerite regnum Dei et haec omnia adicientur vobis |
Lc 12.32 | nolite timere pusillus grex quia conplacuit Patri vestro dare vobis regnum |
Lc 12.33 | vendite quae possidetis et date elemosynam facite vobis sacculos qui non veterescunt thesaurum non deficientem in caelis quo fur non adpropiat neque tinea corrumpit |
Lc 12.34 | ubi enim thesaurus vester est ibi et cor vestrum erit |
Lc 12.35 | sint lumbi vestri praecincti et lucernae ardentes |
Lc 12.44 | vere dico vobis quia supra omnia quae possidet constituet illum |
Lc 12.45 | quod si dixerit servus ille in corde suo moram facit dominus meus venire et coeperit percutere pueros et ancillas et edere et bibere et inebriari |
Lc 12.46 | veniet dominus servi illius in die qua non sperat et hora qua nescit et dividet eum partemque eius cum infidelibus ponet |
Lc 12.47 | ille autem servus qui cognovit voluntatem domini sui et non praeparavit et non fecit secundum voluntatem eius vapulabit multas |
Lc 12.48 | qui autem non cognovit et fecit digna plagis vapulabit paucis omni autem cui multum datum est multum quaeretur ab eo et cui commendaverunt multum plus petent ab eo |
Lc 12.49 | ignem veni mittere in terram et quid volo si accendatur |
Lc 12.50 | baptisma autem habeo baptizari et quomodo coartor usque dum perficiatur |
Lc 12.51 | putatis quia pacem veni dare in terram non dico vobis sed separationem |
Lc 12.52 | erunt enim ex hoc quinque in domo una divisi tres in duo et duo in tres |
Lc 12.53 | dividentur pater in filium et filius in patrem suum mater in filiam et filia in matrem socrus in nurum suam et nurus in socrum suam |
Lc 12.54 | dicebat autem et ad turbas cum videritis nubem orientem ab occasu statim dicitis nimbus venit et ita fit |
Lc 12.55 | et cum austrum flantem dicitis quia aestus erit et fit |
Lc 12.56 | hypocritae faciem terrae et caeli nostis probare hoc autem tempus quomodo non probatis |
Lc 12.57 | quid autem et a vobis ipsis non iudicatis quod iustum est |
Lc 12.58 | cum autem vadis cum adversario tuo ad principem in via da operam liberari ab illo ne forte trahat te apud iudicem et iudex tradat te exactori et exactor mittat te in carcerem |
Lc 12.59 | dico tibi non exies inde donec etiam novissimum minutum reddas |
Lc 13.1 | aderant autem quidam ipso in tempore nuntiantes illi de Galilaeis quorum sanguinem Pilatus miscuit cum sacrificiis eorum |
Lc 13.2 | et respondens dixit illis putatis quod hii Galilaei prae omnibus Galilaeis peccatores fuerunt quia talia passi sunt |
Lc 13.3 | non dico vobis sed nisi paenitentiam habueritis omnes similiter peribitis |
Lc 13.4 | sicut illi decem et octo supra quos cecidit turris in Siloam et occidit eos putatis quia et ipsi debitores fuerunt praeter omnes homines habitantes in Hierusalem |
Lc 13.5 | non dico vobis sed si non paenitentiam egeritis omnes similiter peribitis |
Lc 13.6 | dicebat autem hanc similitudinem arborem fici habebat quidam plantatam in vinea sua et venit quaerens fructum in illa et non invenit |
Lc 13.7 | dixit autem ad cultorem vineae ecce anni tres sunt ex quo venio quaerens fructum in ficulnea hac et non invenio succide ergo illam ut quid etiam terram occupat |
Lc 13.8 | at ille respondens dixit illi domine dimitte illam et hoc anno usque dum fodiam circa illam et mittam stercora |
Lc 13.9 | et si quidem fecerit fructum sin autem in futurum succides eam |
Lc 13.10 | erat autem docens in synagoga eorum sabbatis |
Lc 13.11 | et ecce mulier quae habebat spiritum infirmitatis annis decem et octo et erat inclinata nec omnino poterat sursum respicere |
Lc 13.12 | quam cum videret Iesus vocavit ad se et ait illi mulier dimissa es ab infirmitate tua |
Lc 13.13 | et inposuit illi manus et confestim erecta est et glorificabat Deum |
Lc 13.14 | respondens autem archisynagogus indignans quia sabbato curasset Iesus dicebat turbae sex dies sunt in quibus oportet operari in his ergo venite et curamini et non in die sabbati |
Lc 13.15 | respondit autem ad illum Dominus et dixit hypocritae unusquisque vestrum sabbato non solvit bovem suum aut asinum a praesepio et ducit adaquare |
Lc 13.16 | hanc autem filiam Abrahae quam alligavit Satanas ecce decem et octo annis non oportuit solvi a vinculo isto die sabbati |
Lc 13.17 | et cum haec diceret erubescebant omnes adversarii eius et omnis populus gaudebat in universis quae gloriose fiebant ab eo |
Lc 13.18 | dicebat ergo cui simile est regnum Dei et cui simile esse existimabo illud |
Lc 13.19 | simile est grano sinapis quod acceptum homo misit in hortum suum et crevit et factum est in arborem magnam et volucres caeli requieverunt in ramis eius |
Lc 13.20 | et iterum dixit cui simile aestimabo regnum Dei |
Lc 13.21 | simile est fermento quod acceptum mulier abscondit in farinae sata tria donec fermentaretur totum |
Lc 13.22 | et ibat per civitates et castella docens et iter faciens in Hierusalem |
Lc 13.23 | ait autem illi quidam Domine si pauci sunt qui salvantur ipse autem dixit ad illos |
Lc 13.24 | contendite intrare per angustam portam quia multi dico vobis quaerunt intrare et non poterunt |
Lc 13.25 | cum autem intraverit pater familias et cluserit ostium et incipietis foris stare et pulsare ostium dicentes Domine aperi nobis et respondens dicet vobis nescio vos unde sitis |
Lc 13.26 | tunc incipietis dicere manducavimus coram te et bibimus et in plateis nostris docuisti |
Lc 13.27 | et dicet vobis nescio vos unde sitis discedite a me omnes operarii iniquitatis |
Lc 13.28 | ibi erit fletus et stridor dentium cum videritis Abraham et Isaac et Iacob et omnes prophetas in regno Dei vos autem expelli foras |
Lc 13.29 | et venient ab oriente et occidente et aquilone et austro et accumbent in regno Dei |
Lc 14.25 | ibant autem turbae multae cum eo et conversus dixit ad illos |
Lc 14.26 | si quis venit ad me et non odit patrem suum et matrem et uxorem et filios et fratres et sorores adhuc autem et animam suam non potest esse meus discipulus |
Lc 14.27 | et qui non baiulat crucem suam et venit post me non potest esse meus discipulus |
Lc 14.28 | quis enim ex vobis volens turrem aedificare non prius sedens conputat sumptus qui necessarii sunt si habet ad perficiendum |
Lc 14.29 | ne posteaquam posuerit fundamentum et non potuerit perficere omnes qui vident incipiant inludere ei |
Lc 14.30 | dicentes quia hic homo coepit aedificare et non potuit consummare |
Lc 14.31 | aut qui rex iturus committere bellum adversus alium regem non sedens prius cogitat si possit cum decem milibus occurrere ei qui cum viginti milibus venit ad se |
Lc 14.32 | alioquin adhuc illo longe agente legationem mittens rogat ea quae pacis sunt |
Lc 14.33 | sic ergo omnis ex vobis qui non renuntiat omnibus quae possidet non potest meus esse discipulus |
Lc 14.34 | bonum est sal si autem sal quoque evanuerit in quo condietur |
Lc 14.35 | neque in terram neque in sterquilinium utile est sed foras mittetur qui habet aures audiendi audiat |
Lc 15.1 | erant autem adpropinquantes ei publicani et peccatores ut audirent illum |
Lc 15.2 | et murmurabant Pharisaei et scribae dicentes quia hic peccatores recipit et manducat cum illis |
Lc 15.3 | et ait ad illos parabolam istam dicens |
Lc 15.4 | quis ex vobis homo qui habet centum oves et si perdiderit unam ex illis nonne dimittit nonaginta novem in deserto et vadit ad illam quae perierat donec inveniat illam |
Lc 15.11 | ait autem homo quidam habuit duos filios |
Lc 15.12 | et dixit adulescentior ex illis patri pater da mihi portionem substantiae quae me contingit et divisit illis substantiam |
Lc 15.13 | et non post multos dies congregatis omnibus adulescentior filius peregre profectus est in regionem longinquam et ibi dissipavit substantiam suam vivendo luxuriose |
Lc 15.14 | et postquam omnia consummasset facta est fames valida in regione illa et ipse coepit egere |
Lc 15.15 | et abiit et adhesit uni civium regionis illius et misit illum in villam suam ut pasceret porcos |
Lc 15.16 | et cupiebat implere ventrem suum de siliquis quas porci manducabant et nemo illi dabat |
Lc 15.17 | in se autem reversus dixit quanti mercennarii patris mei abundant panibus ego autem hic fame pereo |
Lc 15.18 | surgam et ibo ad patrem meum et dicam illi pater peccavi in caelum et coram te |
Lc 15.19 | et iam non sum dignus vocari filius tuus fac me sicut unum de mercennariis tuis |
Lc 15.20 | et surgens venit ad patrem suum cum autem adhuc longe esset vidit illum pater ipsius et misericordia motus est et adcurrens cecidit supra collum eius et osculatus est illum |
Lc 15.21 | dixitque ei filius pater peccavi in caelum et coram te iam non sum dignus vocari filius tuus |
Lc 15.22 | dixit autem pater ad servos suos cito proferte stolam primam et induite illum et date anulum in manum eius et calciamenta in pedes |
Lc 15.23 | et adducite vitulum saginatum et occidite et manducemus et epulemur |
Lc 15.24 | quia hic filius meus mortuus erat et revixit perierat et inventus est et coeperunt epulari |
Lc 15.25 | erat autem filius eius senior in agro et cum veniret et adpropinquaret domui audivit symphoniam et chorum |
Lc 15.26 | et vocavit unum de servis et interrogavit quae haec essent |
Lc 15.27 | isque dixit illi frater tuus venit et occidit pater tuus vitulum saginatum quia salvum illum recepit |
Lc 15.28 | indignatus est autem et nolebat introire pater ergo illius egressus coepit rogare illum |
Lc 15.29 | at ille respondens dixit patri suo ecce tot annis servio tibi et numquam mandatum tuum praeterii et numquam dedisti mihi hedum ut cum amicis meis epularer |
Lc 15.30 | sed postquam filius tuus hic qui devoravit substantiam suam cum meretricibus venit occidisti illi vitulum saginatum |
Lc 15.31 | at ipse dixit illi fili tu semper mecum es et omnia mea tua sunt |
Lc 15.32 | epulari autem et gaudere oportebat quia frater tuus hic mortuus erat et revixit perierat et inventus est |
Lc 16.1 | dicebat autem et ad discipulos suos homo quidam erat dives qui habebat vilicum et hic diffamatus est apud illum quasi dissipasset bona ipsius |
Lc 16.2 | et vocavit illum et ait illi quid hoc audio de te redde rationem vilicationis tuae iam enim non poteris vilicare |
Lc 16.3 | ait autem vilicus intra se quid faciam quia dominus meus aufert a me vilicationem fodere non valeo mendicare erubesco |
Lc 16.4 | scio quid faciam ut cum amotus fuero a vilicatione recipiant me in domos suas |
Lc 16.5 | convocatis itaque singulis debitoribus domini sui dicebat primo quantum debes domino meo |
Lc 16.6 | at ille dixit centum cados olei dixitque illi accipe cautionem tuam et sede cito scribe quinquaginta |
Lc 16.7 | deinde alio dixit tu vero quantum debes qui ait centum choros tritici ait illi accipe litteras tuas et scribe octoginta |
Lc 16.8 | et laudavit dominus vilicum iniquitatis quia prudenter fecisset quia filii huius saeculi prudentiores filiis lucis in generatione sua sunt |
Lc 16.9 | et ego vobis dico facite vobis amicos de mamona iniquitatis ut cum defeceritis recipiant vos in aeterna tabernacula |
Lc 16.10 | qui fidelis est in minimo et in maiori fidelis est et qui in modico iniquus est et in maiori iniquus est |
Lc 16.11 | si ergo in iniquo mamona fideles non fuistis quod verum est quis credet vobis |
Lc 16.12 | et si in alieno fideles non fuistis quod vestrum est quis dabit vobis |
Lc 16.13 | nemo servus potest duobus dominis servire aut enim unum odiet et alterum diliget aut uni adherebit et alterum contemnet non potestis Deo servire et mamonae |
Lc 16.14 | audiebant autem omnia haec Pharisaei qui erant avari et deridebant illum |
Lc 16.15 | et ait illis vos estis qui iustificatis vos coram hominibus Deus autem novit corda vestra quia quod hominibus altum est abominatio est ante Deum |
Lc 16.16 | lex et prophetae usque ad Iohannem ex eo regnum Dei evangelizatur et omnis in illud vim facit |
Lc 16.17 | facilius est autem caelum et terram praeterire quam de lege unum apicem cadere |
Lc 16.18 | omnis qui dimittit uxorem suam et ducit alteram moechatur et qui dimissam a viro ducit moechatur |
Lc 16.19 | homo quidam erat dives et induebatur purpura et bysso et epulabatur cotidie splendide |
Lc 16.20 | et erat quidam mendicus nomine Lazarus qui iacebat ad ianuam eius ulceribus plenus |
Lc 16.21 | cupiens saturari de micis quae cadebant de mensa divitis sed et canes veniebant et lingebant ulcera eius |
Lc 16.22 | factum est autem ut moreretur mendicus et portaretur ab angelis in sinum Abrahae mortuus est autem et dives et sepultus est in inferno |
Lc 16.26 | et in his omnibus inter nos et vos chasma magnum firmatum est ut hii qui volunt hinc transire ad vos non possint neque inde huc transmeare |
Lc 16.27 | et ait rogo ergo te pater ut mittas eum in domum patris mei |
Lc 16.28 | habeo enim quinque fratres ut testetur illis ne et ipsi veniant in locum hunc tormentorum |
Lc 16.29 | et ait illi Abraham habent Mosen et prophetas audiant illos |
Lc 16.30 | at ille dixit non pater Abraham sed si quis ex mortuis ierit ad eos paenitentiam agent |
Lc 16.31 | ait autem illi si Mosen et prophetas non audiunt neque si quis ex mortuis resurrexerit credent |
Lc 17.1 | et ad discipulos suos ait inpossibile est ut non veniant scandala vae autem illi per quem veniunt |
Lc 17.2 | utilius est illi si lapis molaris inponatur circa collum eius et proiciatur in mare quam ut scandalizet unum de pusillis istis |
Lc 17.3 | adtendite vobis si peccaverit frater tuus increpa illum et si paenitentiam egerit dimitte illi |
Lc 17.4 | et si septies in die peccaverit in te et septies in die conversus fuerit ad te dicens paenitet me dimitte illi |
Lc 17.5 | et dixerunt apostoli Domino adauge nobis fidem |
Lc 17.6 | dixit autem Dominus si haberetis fidem sicut granum sinapis diceretis huic arbori moro eradicare et transplantare in mare et oboediret vobis |
Lc 17.7 | quis autem vestrum habens servum arantem aut pascentem qui regresso de agro dicet illi statim transi recumbe |
Lc 17.8 | et non dicet ei para quod cenem et praecinge te et ministra mihi donec manducem et bibam et post haec tu manducabis et bibes |
Lc 17.9 | numquid gratiam habet servo illi quia fecit quae sibi imperaverat non puto |
Lc 17.10 | sic et vos cum feceritis omnia quae praecepta sunt vobis dicite servi inutiles sumus quod debuimus facere fecimus |
Lc 17.11 | et factum est dum iret in Hierusalem transiebat per mediam Samariam et Galilaeam |
Lc 17.12 | et cum ingrederetur quoddam castellum occurrerunt ei decem viri leprosi qui steterunt a longe |
Lc 17.13 | et levaverunt vocem dicentes Iesu praeceptor miserere nostri |
Lc 17.14 | quos ut vidit dixit ite ostendite vos sacerdotibus et factum est dum irent mundati sunt |
Lc 17.15 | unus autem ex illis ut vidit quia mundatus est regressus est cum magna voce magnificans Deum |
Lc 17.18 | non est inventus qui rediret et daret gloriam Deo nisi hic alienigena |
Lc 17.19 | et ait illi surge vade quia fides tua te salvum fecit |
Lc 17.20 | interrogatus autem a Pharisaeis quando venit regnum Dei respondit eis et dixit non venit regnum Dei cum observatione |
Lc 17.21 | neque dicent ecce hic aut ecce illic ecce enim regnum Dei intra vos est |
Lc 17.22 | et ait ad discipulos venient dies quando desideretis videre unum diem Filii hominis et non videbitis |
Lc 17.23 | et dicent vobis ecce hic ecce illic nolite ire neque sectemini |
Lc 17.24 | nam sicut fulgur coruscans de sub caelo in ea quae sub caelo sunt fulget ita erit Filius hominis in die sua |
Lc 17.25 | primum autem oportet illum multa pati et reprobari a generatione hac |
Lc 17.26 | et sicut factum est in diebus Noe ita erit et in diebus Filii hominis |
Lc 17.27 | edebant et bibebant uxores ducebant et dabantur ad nuptias usque in diem qua intravit Noe in arcam et venit diluvium et perdidit omnes |
Lc 17.28 | similiter sicut factum est in diebus Loth edebant et bibebant emebant et vendebant plantabant aedificabant |
Lc 17.29 | qua die autem exiit Loth a Sodomis pluit ignem et sulphur de caelo et omnes perdidit |
Lc 17.30 | secundum haec erit qua die Filius hominis revelabitur |
Lc 17.31 | in illa hora qui fuerit in tecto et vasa eius in domo ne descendat tollere illa et qui in agro similiter non redeat retro |
Lc 17.32 | memores estote uxoris Loth |
Lc 17.33 | quicumque quaesierit animam suam salvare perdet illam et qui perdiderit illam vivificabit eam |
Lc 17.34 | dico vobis illa nocte erunt duo in lecto uno unus adsumetur et alter relinquetur |
Lc 17.35 | duae erunt molentes in unum una adsumetur et altera relinquetur duo in agro unus adsumetur et alter relinquetur |
Lc 17.36 | respondentes dicunt illi ubi Domine |
Lc 17.37 | qui dixit eis ubicumque fuerit corpus illuc congregabuntur aquilae |
Lc 18.1 | dicebat autem et parabolam ad illos quoniam oportet semper orare et non deficere |
Lc 18.2 | dicens iudex quidam erat in quadam civitate qui Deum non timebat et hominem non verebatur |
Lc 18.3 | vidua autem quaedam erat in civitate illa et veniebat ad eum dicens vindica me de adversario meo |
Lc 18.4 | et nolebat per multum tempus post haec autem dixit intra se et si Deum non timeo nec hominem revereor |
Lc 18.5 | tamen quia molesta est mihi haec vidua vindicabo illam ne in novissimo veniens suggillet me |
Lc 18.6 | ait autem Dominus audite quid iudex iniquitatis dicit |
Lc 18.7 | Deus autem non faciet vindictam electorum suorum clamantium ad se die ac nocte et patientiam habebit in illis |
Lc 18.8 | dico vobis quia cito faciet vindictam illorum verumtamen Filius hominis veniens putas inveniet fidem in terra |
Lc 18.9 | dixit autem et ad quosdam qui in se confidebant tamquam iusti et aspernabantur ceteros parabolam istam |
Lc 18.10 | duo homines ascenderunt in templum ut orarent unus Pharisaeus et alter publicanus |
Lc 18.15 | adferebant autem ad illum et infantes ut eos tangeret quod cum viderent discipuli increpabant illos |
Lc 18.16 | Iesus autem convocans illos dixit sinite pueros venire ad me et nolite eos vetare talium est enim regnum Dei |
Lc 18.17 | amen dico vobis quicumque non acceperit regnum Dei sicut puer non intrabit in illud |
Lc 18.18 | et interrogavit eum quidam princeps dicens magister bone quid faciens vitam aeternam possidebo |
Lc 18.19 | dixit autem ei Iesus quid me dicis bonum nemo bonus nisi solus Deus |
Lc 18.20 | mandata nosti non occides non moechaberis non furtum facies non falsum testimonium dices honora patrem tuum et matrem |
Lc 18.21 | qui ait haec omnia custodivi a iuventute mea |
Lc 18.22 | quo audito Iesus ait ei adhuc unum tibi deest omnia quaecumque habes vende et da pauperibus et habebis thesaurum in caelo et veni sequere me |
Lc 18.23 | his ille auditis contristatus est quia dives erat valde |
Lc 18.24 | videns autem illum Iesus tristem factum dixit quam difficile qui pecunias habent in regnum Dei intrabunt |
Lc 18.25 | facilius est enim camelum per foramen acus transire quam divitem intrare in regnum Dei |
Lc 18.26 | et dixerunt qui audiebant et quis potest salvus fieri |
Lc 18.27 | ait illis quae inpossibilia sunt apud homines possibilia sunt apud Deum |
Lc 18.28 | ait autem Petrus ecce nos dimisimus omnia et secuti sumus te |
Lc 18.29 | qui dixit eis amen dico vobis nemo est qui reliquit domum aut parentes aut fratres aut uxorem aut filios propter regnum Dei |
Lc 18.30 | et non recipiat multo plura in hoc tempore et in saeculo venturo vitam aeternam |
Lc 18.31 | adsumpsit autem Iesus duodecim et ait illis ecce ascendimus Hierosolyma et consummabuntur omnia quae scripta sunt per prophetas de Filio hominis |
Lc 18.32 | tradetur enim gentibus et inludetur et flagellabitur et conspuetur |
Lc 19.1 | et ingressus perambulabat Hiericho |
Lc 19.2 | et ecce vir nomine Zaccheus et hic erat princeps publicanorum et ipse dives |
Lc 19.3 | et quaerebat videre Iesum quis esset et non poterat prae turba quia statura pusillus erat |
Lc 19.4 | et praecurrens ascendit in arborem sycomorum ut videret illum quia inde erat transiturus |
Lc 19.5 | et cum venisset ad locum suspiciens Iesus vidit illum et dixit ad eum Zacchee festinans descende quia hodie in domo tua oportet me manere |
Lc 19.6 | et festinans descendit et excepit illum gaudens |
Lc 19.7 | et cum viderent omnes murmurabant dicentes quod ad hominem peccatorem devertisset |
Lc 19.8 | stans autem Zaccheus dixit ad Dominum ecce dimidium bonorum meorum Domine do pauperibus et si quid aliquem defraudavi reddo quadruplum |
Lc 19.9 | ait Iesus ad eum quia hodie salus domui huic facta est eo quod et ipse filius sit Abrahae |
Lc 19.10 | venit enim Filius hominis quaerere et salvum facere quod perierat |
Lc 19.11 | haec illis audientibus adiciens dixit parabolam eo quod esset prope Hierusalem et quia existimarent quod confestim regnum Dei manifestaretur |
Lc 19.12 | dixit ergo homo quidam nobilis abiit in regionem longinquam accipere sibi regnum et reverti |
Lc 19.13 | vocatis autem decem servis suis dedit illis decem mnas et ait ad illos negotiamini dum venio |
Lc 19.14 | cives autem eius oderant illum et miserunt legationem post illum dicentes nolumus hunc regnare super nos |
Lc 19.15 | et factum est ut rediret accepto regno et iussit vocari servos quibus dedit pecuniam ut sciret quantum quisque negotiatus esset |
Lc 19.16 | venit autem primus dicens domine mna tua decem mnas adquisivit |
Lc 19.17 | et ait illi euge bone serve quia in modico fidelis fuisti eris potestatem habens supra decem civitates |
Lc 19.18 | et alter venit dicens domine mna tua fecit quinque mnas |
Lc 19.19 | et huic ait et tu esto supra quinque civitates |
Lc 19.20 | et alter venit dicens domine ecce mna tua quam habui repositam in sudario |
Lc 19.21 | timui enim te quia homo austeris es tollis quod non posuisti et metis quod non seminasti |
Lc 19.22 | dicit ei de ore tuo te iudico serve nequam sciebas quod ego austeris homo sum tollens quod non posui et metens quod non seminavi |
Lc 19.23 | et quare non dedisti pecuniam meam ad mensam et ego veniens cum usuris utique exegissem illud |
Lc 19.24 | et adstantibus dixit auferte ab illo mnam et date illi qui decem mnas habet |
Lc 19.25 | et dixerunt ei domine habet decem mnas |
Lc 19.26 | dico autem vobis quia omni habenti dabitur ab eo autem qui non habet et quod habet auferetur ab eo |
Lc 19.27 | verumtamen inimicos meos illos qui noluerunt me regnare super se adducite huc et interficite ante me |
Lc 19.28 | et his dictis praecedebat ascendens in Hierosolyma |
Lc 19.29 | et factum est cum adpropinquasset ad Bethfage et Bethania ad montem qui vocatur Oliveti misit duos discipulos suos |
Lc 19.30 | dicens ite in castellum quod contra est in quod introeuntes invenietis pullum asinae alligatum cui nemo umquam hominum sedit solvite illum et adducite |
Lc 19.31 | et si quis vos interrogaverit quare solvitis sic dicetis ei quia Dominus operam eius desiderat |
Lc 19.32 | abierunt autem qui missi erant et invenerunt sicut dixit illis stantem pullum |
Lc 19.33 | solventibus autem illis pullum dixerunt domini eius ad illos quid solvitis pullum |
Lc 19.34 | at illi dixerunt quia Dominus eum necessarium habet |
Lc 19.35 | et duxerunt illum ad Iesum et iactantes vestimenta sua supra pullum inposuerunt Iesum |
Lc 19.36 | eunte autem illo substernebant vestimenta sua in via |
Lc 19.37 | et cum adpropinquaret iam ad descensum montis Oliveti coeperunt omnes turbae discentium gaudentes laudare Deum voce magna super omnibus quas viderant virtutibus |
Lc 19.38 | dicentes benedictus qui venit rex in nomine Domini pax in caelo et gloria in excelsis |
Lc 19.39 | et quidam Pharisaeorum de turbis dixerunt ad illum magister increpa discipulos tuos |
Lc 19.40 | quibus ipse ait dico vobis quia si hii tacuerint lapides clamabunt |
Lc 19.41 | et ut adpropinquavit videns civitatem flevit super illam dicens |
Lc 19.42 | quia si cognovisses et tu et quidem in hac die tua quae ad pacem tibi nunc autem abscondita sunt ab oculis tuis |
Lc 19.43 | quia venient dies in te et circumdabunt te inimici tui vallo et circumdabunt te et coangustabunt te undique |
Lc 19.44 | ad terram prosternent te et filios qui in te sunt et non relinquent in te lapidem super lapidem eo quod non cognoveris tempus visitationis tuae |
Lc 19.45 | et ingressus in templum coepit eicere vendentes in illo et ementes |
Lc 19.46 | dicens illis scriptum est quia domus mea domus orationis est vos autem fecistis illam speluncam latronum |
Lc 19.47 | et erat docens cotidie in templo principes autem sacerdotum et scribae et principes plebis quaerebant illum perdere |
Lc 19.48 | et non inveniebant quid facerent illi omnis enim populus suspensus erat audiens illum |
Lc 20.1 | et factum est in una dierum docente illo populum in templo et evangelizante convenerunt principes sacerdotum et scribae cum senioribus |
Lc 20.2 | et aiunt dicentes ad illum dic nobis in qua potestate haec facis aut quis est qui dedit tibi hanc potestatem |
Lc 20.3 | respondens autem dixit ad illos interrogabo vos et ego verbum respondete mihi |
Lc 20.4 | baptismum Iohannis de caelo erat an ex hominibus |
Lc 20.5 | at illi cogitabant inter se dicentes quia si dixerimus de caelo dicet quare ergo non credidistis illi |
Lc 20.6 | si autem dixerimus ex hominibus plebs universa lapidabit nos certi sunt enim Iohannem prophetam esse |
Lc 20.7 | et responderunt se nescire unde esset |
Lc 20.8 | et Iesus ait illis neque ego dico vobis in qua potestate haec facio |
Lc 20.9 | coepit autem dicere ad plebem parabolam hanc homo plantavit vineam et locavit eam colonis et ipse peregre fuit multis temporibus |
Lc 20.10 | et in tempore misit ad cultores servum ut de fructu vineae darent illi qui caesum dimiserunt eum inanem |
Lc 20.11 | et addidit alterum servum mittere illi autem hunc quoque caedentes et adficientes contumelia dimiserunt inanem |
Lc 20.12 | et addidit tertium mittere qui et illum vulnerantes eiecerunt |
Lc 20.13 | dixit autem dominus vineae quid faciam mittam filium meum dilectum forsitan cum hunc viderint verebuntur |
Lc 20.14 | quem cum vidissent coloni cogitaverunt inter se dicentes hic est heres occidamus illum ut nostra fiat hereditas |
Lc 20.15 | et eiectum illum extra vineam occiderunt quid ergo faciet illis dominus vineae |
Lc 20.16 | veniet et perdet colonos istos et dabit vineam aliis quo audito dixerunt illi absit |
Lc 20.17 | ille autem aspiciens eos ait quid est ergo hoc quod scriptum est lapidem quem reprobaverunt aedificantes hic factus est in caput anguli |
Lc 20.26 | et non potuerunt verbum eius reprehendere coram plebe et mirati in responso eius tacuerunt |
Lc 20.27 | accesserunt autem quidam Sadducaeorum qui negant esse resurrectionem et interrogaverunt eum |
Lc 20.28 | dicentes magister Moses scripsit nobis si frater alicuius mortuus fuerit habens uxorem et hic sine filiis fuerit ut accipiat eam frater eius uxorem et suscitet semen fratri suo |
Lc 20.29 | septem ergo fratres erant et primus accepit uxorem et mortuus est sine filiis |
Lc 20.30 | et sequens accepit illam et ipse mortuus est sine filio |
Lc 20.31 | et tertius accepit illam similiter et omnes septem et non reliquerunt semen et mortui sunt |
Lc 20.32 | novissima omnium mortua est et mulier |
Lc 20.33 | in resurrectione ergo cuius eorum erit uxor siquidem septem habuerunt eam uxorem |
Lc 20.34 | et ait illis Iesus filii saeculi huius nubunt et traduntur ad nuptias |
Lc 20.35 | illi autem qui digni habebuntur saeculo illo et resurrectione ex mortuis neque nubunt neque ducunt uxores |
Lc 20.36 | neque enim ultra mori poterunt aequales enim angelis sunt et filii sunt Dei cum sint filii resurrectionis |
Lc 20.37 | quia vero resurgant mortui et Moses ostendit secus rubum sicut dicit Dominum Deum Abraham et Deum Isaac et Deum Iacob |
Lc 20.38 | Deus autem non est mortuorum sed vivorum omnes enim vivunt ei |
Lc 20.39 | respondentes autem quidam scribarum dixerunt magister bene dixisti |
Lc 20.40 | et amplius non audebant eum quicquam interrogare |
Lc 20.41 | dixit autem ad illos quomodo dicunt Christum Filium David esse |
Lc 20.42 | et ipse David dicit in libro Psalmorum dixit Dominus Domino meo sede a dextris meis |
Lc 20.44 | David ergo Dominum illum vocat et quomodo filius eius est |
Lc 20.45 | audiente autem omni populo dixit discipulis suis |
Lc 20.46 | adtendite a scribis qui volunt ambulare in stolis et amant salutationes in foro et primas cathedras in synagogis et primos discubitus in conviviis |
Lc 20.47 | qui devorant domos viduarum simulantes longam orationem hii accipient damnationem maiorem |
Lc 21.1 | respiciens autem vidit eos qui mittebant munera sua in gazofilacium divites |
Lc 21.2 | vidit autem et quandam viduam pauperculam mittentem aera minuta duo |
Lc 21.3 | et dixit vere dico vobis quia vidua haec pauper plus quam omnes misit |
Lc 21.4 | nam omnes hii ex abundanti sibi miserunt in munera Dei haec autem ex eo quod deest illi omnem victum suum quem habuit misit |
Lc 21.5 | et quibusdam dicentibus de templo quod lapidibus bonis et donis ornatum esset dixit |
Lc 21.6 | haec quae videtis venient dies in quibus non relinquetur lapis super lapidem qui non destruatur |
Lc 21.7 | interrogaverunt autem illum dicentes praeceptor quando haec erunt et quod signum cum fieri incipient |
Lc 21.8 | qui dixit videte ne seducamini multi enim venient in nomine meo dicentes quia ego sum et tempus adpropinquavit nolite ergo ire post illos |
Lc 21.9 | cum autem audieritis proelia et seditiones nolite terreri oportet primum haec fieri sed non statim finis |
Lc 21.10 | tunc dicebat illis surget gens contra gentem et regnum adversus regnum |
Lc 21.11 | terraemotus magni erunt per loca et pestilentiae et fames terroresque de caelo et signa magna erunt |
Lc 21.12 | sed ante haec omnia inicient vobis manus suas et persequentur tradentes in synagogas et custodias trahentes ad reges et praesides propter nomen meum |
Lc 21.13 | continget autem vobis in testimonium |
Lc 21.14 | ponite ergo in cordibus vestris non praemeditari quemadmodum respondeatis |
Lc 21.15 | ego enim dabo vobis os et sapientiam cui non poterunt resistere et contradicere omnes adversarii vestri |
Lc 21.16 | trademini autem a parentibus et fratribus et cognatis et amicis et morte adficient ex vobis |
Lc 21.17 | et eritis odio omnibus propter nomen meum |
Lc 21.18 | et capillus de capite vestro non peribit |
Lc 21.19 | in patientia vestra possidebitis animas vestras |
Lc 21.20 | cum autem videritis circumdari ab exercitu Hierusalem tunc scitote quia adpropinquavit desolatio eius |
Lc 21.21 | tunc qui in Iudaea sunt fugiant in montes et qui in medio eius discedant et qui in regionibus non intrent in eam |
Lc 21.22 | quia dies ultionis hii sunt ut impleantur omnia quae scripta sunt |
Lc 21.23 | vae autem praegnatibus et nutrientibus in illis diebus erit enim pressura magna supra terram et ira populo huic |
Lc 21.24 | et cadent in ore gladii et captivi ducentur in omnes gentes et Hierusalem calcabitur a gentibus donec impleantur tempora nationum |
Lc 21.25 | et erunt signa in sole et luna et stellis et in terris pressura gentium prae confusione sonitus maris et fluctuum |
Lc 21.26 | arescentibus hominibus prae timore et expectatione quae supervenient universo orbi nam virtutes caelorum movebuntur |
Lc 21.27 | et tunc videbunt Filium hominis venientem in nube cum potestate magna et maiestate |
Lc 21.28 | his autem fieri incipientibus respicite et levate capita vestra quoniam adpropinquat redemptio vestra |
Lc 21.29 | et dixit illis similitudinem videte ficulneam et omnes arbores |
Lc 21.30 | cum producunt iam ex se fructum scitis quoniam prope est aestas |
Lc 21.31 | ita et vos cum videritis haec fieri scitote quoniam prope est regnum Dei |
Lc 21.32 | amen dico vobis quia non praeteribit generatio haec donec omnia fiant |
Lc 21.33 | caelum et terra transibunt verba autem mea non transient |
Lc 21.34 | adtendite autem vobis ne forte graventur corda vestra in crapula et ebrietate et curis huius vitae et superveniat in vos repentina dies illa |
Lc 21.35 | tamquam laqueus enim superveniet in omnes qui sedent super faciem omnis terrae |
Lc 21.36 | vigilate itaque omni tempore orantes ut digni habeamini fugere ista omnia quae futura sunt et stare ante Filium hominis |
Lc 21.37 | erat autem diebus docens in templo noctibus vero exiens morabatur in monte qui vocatur Oliveti |
Lc 21.38 | et omnis populus manicabat ad eum in templo audire eum |
Lc 22.1 | adpropinquabat autem dies festus azymorum qui dicitur pascha |
Lc 22.2 | et quaerebant principes sacerdotum et scribae quomodo eum interficerent timebant vero plebem |
Lc 22.3 | intravit autem Satanas in Iudam qui cognominatur Scarioth unum de duodecim |
Lc 22.4 | et abiit et locutus est cum principibus sacerdotum et magistratibus quemadmodum illum traderet eis |
Lc 22.5 | et gavisi sunt et pacti sunt pecuniam illi dare |
Lc 22.6 | et spopondit et quaerebat oportunitatem ut traderet illum sine turbis |
Lc 22.7 | venit autem dies azymorum in qua necesse erat occidi pascha |
Lc 22.8 | et misit Petrum et Iohannem dicens euntes parate nobis pascha ut manducemus |
Lc 22.9 | at illi dixerunt ubi vis paremus |
Lc 22.10 | et dixit ad eos ecce introeuntibus vobis in civitatem occurret vobis homo amphoram aquae portans sequimini eum in domum in qua intrat |
Lc 22.11 | et dicetis patri familias domus dicit tibi magister ubi est diversorium ubi pascha cum discipulis meis manducem |
Lc 22.12 | et ipse vobis ostendet cenaculum magnum stratum et ibi parate |
Lc 22.13 | euntes autem invenerunt sicut dixit illis et paraverunt pascha |
Lc 22.14 | et cum facta esset hora discubuit et duodecim apostoli cum eo |
Lc 22.15 | et ait illis desiderio desideravi hoc pascha manducare vobiscum antequam patiar |